initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<26_1. Psalmi 1-25*>

Psalmus 2

Numérotation du verset  2,1 
Psalmus 
interl.|  Qui monet ad bene operandum
interl.|  attribuitur
David. 
interl.|  id est Christo quo agit de se rege ut ei subdamur
marg.|  Iste Psalmus est secundus in ordine, primus in titulo. Unde in Actibus Apostolorum dicitur primus.
marg.|  Primo increpat persequentes et minatur predicit quasi propheta.
marg.|  PSALMUS. Modulatio que fit per tactum decem cordarum est bona operatio que fit per observantiam decem mandatorum.
marg.|  DAVID. CASSIODORUS. ‘’Manu fortis vel pulcher aspectu’’ Christus est, qui erias debellavit potestates in quem et angeli prospicere desiderant.

Act. 13, 33 (Sabatier, t. 3, 545, nota ; Wordsworth, t. 3, p. 125b, loc. cit. : « Sicut et in psalmo primo scriptum est : Filius meus es tu... ») ut ref. v. g. Hilarius Pictaviensis, Tractatus super Psalmos (Ps. 2), § 30, p. 58.6. Weber : « ... in psalmo secundo... ».
Fontes : cf. < Parall . > Glossa ordinaria (Mt. 1, 6).

Psalmus David] Ipsi David Ps-GP), + de conventu infidelium in Cristi ! passione D30 , + hic psalmus secundus ad nativitatem Christi pertinet ΩR ( alii tituli cod. huius sunt biblici )
Numérotation du verset  2,I 
Quare 
interl.|  CASSIODORUS. Qua utilitate sua ?
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. quasi frustra quia non impleverunt ut Christus extingueretur
interl.|  Remigius AutissiodorensisREMIGIUS. ut fere sine ratione
fremuerunt gentes \
interl.|  Remigius AutissiodorensisREMIGIUS. Romani milites
et populi 
meditati sunt 
interl.|  in Scripturis de venturo adhuc Messia
inania ? 
interl.|  falsa
marg.|  INANIA. CASSIODORUS. Detinere in morte, vel ne mundus post eum abiret.
Numérotation du verset  2,2 II
Astiterunt 
interl.|  cum mora
reges terre+ 
interl.|  Herodes et Pilatus
interl.|  contra regem celi
marg.|  REGES. CASSIODORUS. Prior qui infantes occidit Herodes; posterior qui Pilato consensit in morte Christi.
et principes 
interl.|  sacerdotum Annas et Caiphas
marg.|  REGES  ET  PRINCIPES. CASSIODORUS. Potuit etiam secundum Ambrosium de uno pluraliter dicere. Solus enim rex Herodes et princeps Pilatus in Apostolorum Actibus adversus Christum conspirasse voce Petri produntur.
marg.|   Reges autem   terre Herodem dicit qui infantes occidit, alterumque Herodem nepotem eius, qui Pilato in nece Christi consensit.   Principes Phariseos dicit. Princeps dictus quasi prima capiens. Venerunt in unam voluntatem, non in unum conventum.   Adversus Dominum idest Patrem ;   Christum eius idest Filium.

convenerunt in unum \
interl.|  in unam voluntatem
interl.|  qui contradicit Filio et Patri
adversus Dominum 
interl.|  Patrem
et adversus christum eius
interl.|  me

eius°] + Diapsalma Ps-G
Numérotation du verset  2,3 III
interl.|  Sed o mei non consentiatis in mortem meam
Dirumpamus 
marg.|  DIRUMPAMUS. Ambrosius MediolanensisAMBROSIUS. Vel   convenerunt dicentes :   Dirumpamus rationes eorum, Domini et Christi, vel Christi et discipulorum, quibus nos sibi astringere volunt.
vincula eorum 
interl.|  blanditias et minas
marg.|  VINCULA. Promissiones vite eterne et comminationes gehenne per que volunt nos sibi subiugare.
et proiciamus a nobis 
interl.|  ne dominentur
marg.|  PROIICIAMUS etc. Destructis rationibus dominium ipsius   a nobis excutiamus.
iugum ipsorum. 
interl.|  carnales observantias et cerimonias
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Et si aliter posset dici, apertius illis convenit qui nolunt iugum Christi sibi imponi.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Iugum, id est legem, sed : qui habitat in celis irridebit.
interl.|  sed
interl.|  quia
Numérotation du verset  2,4 IV
Qui habitat 
interl.|  Dominus
in celis 
interl.|  id est spiritalibus
interl.|  in animabus sanctis
irridebit eos \
interl.|  quasi buccis
interl.|  irrisione dignos reddet in futuro
et Dominus 
interl.|  repetitio
subsannabit eos. 
interl.|  naso
marg.|  IRRIDEBIT. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. ut quando positis custodibus surrexit ;  SUBSANNABIT quando per mundum dispersi sunt.
marg.|  {t. 2 : Erfurt, f. 230rb ; facsim., p. 459b} [Rusch, f.  230rb ] Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. IRRIDEBIT . Irrisio Dei vis est prescientie quam dat Deus sanctis, ut videntes nomen Christi futurum in omnibus gentibus, illos inania meditatos intelligant.

subsannabit Ps-G ] subsamnabit cacogr. Rusch
Numérotation du verset  2,5 V
Tunc 
interl.|  id est preterea
interl.|  vel quando irridebit
loquetur ad eos 
interl.|  per prophetas et prophetias
in ira sua : \
interl.|  in comminatione pene
interl.|   ira et furor non perturbatio sed vis qua iuste iudicat
marg.|  LOQUETUR  IN  IRA . Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Planius aperit :  CONTURBABIT.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Ira Dei est motus qui fit in anima que legem Dei novit, cum videt eam a malo preteriri, per quem motum multa vindicantur.
marg.|  Vel ira Dei est obscuratio mentis transgressorum legis.
et in furore suo 
interl.|  in eterna pena
interl.|  planius aperit : conturbabit
conturbabit eos. 
interl.|  corpore et anima
Numérotation du verset  2,6 VI
Ego autem 
interl.|  hic Christus
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. cuius vincula et iugum volebant abiicere
interl.|  Patre
marg.|  EGO  AUTEM. CASSIODORUS. Secundo inducit verba eius omnipotenti regno et inenarrabili generatione sua, ubi de divinitate et humanitate eius discimus.
super Sion montem sanctum eius \
interl.|  id est Ecclesiam que speculatur gratiam Dei et est mons eminentia et firmitate
interl.|  de Iudeis scilicet, quia prius receperunt radios fidei : « Non sum missus nisi ad oves que perierunt domus Israel ».

Mt. 15, 24.
predicans preceptum eius. 
interl.|  » Mandatum novum do vobis ut diligatis ».
interl.|  evangelium
marg.|  REX : CASSIODORUS. sic et reges terre   ab eo constituti,   predicans super Sion : sic et prophete,   Filius  : sic et Israel,   genui te  : hoc soli Christo.

Io. 13, 34.
Numérotation du verset  2,7 VII
Dominus 
marg.|  DOMINUS  DIXIT : persona regnantis
dixit 
interl.|  non tantum rex super Iudeos, sed et super gentes ; de gentibus probat quia dubium erat
ad me filius meus 
interl.|  coeternus
es tu \ ego hodie 
interl.|  eternaliter
genui te. 
marg.|  HODIE. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Et si possit accipi de die qua secundum hominem natus est, tamen hodie quia presentiam significat, de sempiterna generatione sapientie Dei accipiatur.
marg.|  FILIUS  MEUS. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Ideo do tibi   gentes hereditatem, potius quam alicui obedienti, quia   filius per naturam, et consubstantialis ineffabili genitura.
Numérotation du verset  2,8 VIII
Postula a me 
interl.|  obedi patiendo, moriendo ut possis postulare
marg.|  POSTULA. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Ad susceptionem hominis pertinet que pro salute hominum facta, secundum quam interpellat pro nobis.
et dabo tibi 
interl.|  secundum quod homo
gentes 
interl.|  nationes mundi quas excolas
hereditatem tuam \
marg.|  HEREDITATEM. CASSIODORUS. Hereditas ab hero, quod in ea potestate libera dominetur.
et possessionem tuam 
interl.|  quas possideas ad earum salutem et tibi bona fructificent
terminos terre. 
interl.|  pro gentes; sed planius ut omnes intelligas non portiunculam terre sed omnem
Numérotation du verset  2,9 IX
Reges eos 
interl.|  non tyrannus
marg.|  REGES  EOS. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Partim   reges , partim franges, secundum illud : « Ecce hic positus est in ruinam et in resurrectionem multorum », ut « qui iustus est iustificetur adhuc, et qui in sordibus est, sordescat adhuc ».

Lc. 2, 14.
Cf. Apc. 22, 11 : « Qui nocet noceat adhuc et qui in sordibus est sordescat adhuc et iustus iustitiam faciat adhuc et sanctus sanctificetur adhuc ».
in virga ferrea \
interl.|  vel regali potestate
interl.|  in iustitia inflexibili
et tamquam vas figuli 
interl.|  quidquid de peccati limo contraxerunt conteres in eis

et Ps-G (M* ΨB² V D*) ΩS Ed1455 Ed1530 Clementina cum Ps-R ] om. Ps-G Rusch
confringes eos. 
interl.|  ad vitam
marg.|  VIRGA  FERREA. CASSIODORUS. Post ea Christus :   virga ferrea ; peccator :   vas figuli , quod et luteum et facile frangitur.
Numérotation du verset  2,10 X
Et nunc 
marg.|  ET  NUNC  REGES.   Nunc, id est per ea que dicta sunt.
reges intelligite \
interl.|  quanta facit Filius
interl.|  ita Pater mihi promisit et, o vos facti reges,
interl.|  iam contrito luto, iam innovati, iam valentes regere vos, id est qui iudicatis terram .
erudimini 
interl.|  si per vos non sufficitis, erudimini ab aliis
qui iudicatis terram. 
interl.|  in vobis terrena
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Vel, me rege constituto, ne tristemini reges terre, expedit enim vobis ut sub illo sitis, a quo est intellectus et eruditio, et, ut non temere dominemini, sed Domino omnium serviatis, et in beatitudine exultetis.
marg.|  CASSIODORUS. Tertio, pro his patefactis, admonet omnes humiliter obedire, et suadet ab utili ne pereant, et ab honesto quia beati qui confidunt in eo . In hoc, post Christum, quasi apostolus loquitur.

Ps. 2, 13.
Numérotation du verset  2,11 XI
interl.|  Et
Servite 
interl.|  AUGUSTINUS. CASSIODORUS. Ne mihi superbiant subditi, servite in timore sed, ne misera servitus videatur, adddit : et exultate , sed ne iterum in temeritatem eatur subdit :   in tremore
Domino 
interl.|  qui non sinit peccare
in timore \
interl.|  ut qui stat videat ne cadat
et exultate ei 
interl.|  quia timor Dei non est miserie sed gaudii
cum tremore.
interl.|  et
interl.|  ne negligens exultatio

cum Ps-G (R* F* ΨB V D edd. ) Ω Rusch cum Ps-R ] in Ps-G
Numérotation du verset  2,12 XII
Apprehendite 
interl.|  etsi fugerent, scilicet adversa,
disciplinam+ 
interl.|  Dei
interl.|  quia quem diligit arguit et castigat
interl.|  quasi presidium et munimentum adversus omnia que obesse possunt

Cf. Apc. 3, 19 : « Ego quos amo arguo et castigo emulare ergo et penitentiam age ».
nequando 
interl.|  quia diu sustinet in seculo
marg.|  NEQUANDO. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Dubitatio non secundum prophetam, sed secundum ipsos qui cum dubitatione cogitant iram Dei.
irascatur Dominus \ et pereatis de via iusta. 
interl.|  magna pena his qui dulcedinem iustitie gustaverunt
marg.|  DE  VIA  IUSTA. Id est Christo sublati, vel de bona operatione.
Numérotation du verset  2,13 XIII
Cum exarserit 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. id est cum venerit, vindicta iniquis non modo non attinget confidentes, sed et beati erunt quia ad regnum pervenient
marg.|  CUM  EXARSERIT. CASSIODORUS. Modo non ardet, cum castigat ut pater, sed in futuro ardebit quia nihil patientie in futuro erit.
interl.|  quicumque putant longe futurum
qui confidunt in eo. 
marg.|  IN  BREVI . Quia non singula horum separatim sed simul omnia discutit.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria ( 2), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 23/04/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber26_1.xml&chapitre=26_1_2)