initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<26_1. Psalmi 1-25*>

Psalmus 20

Numérotation du verset  20,1 
Psalmus David in finem. 
marg.|  IN  FINEM. Tertius psalmus de duabus naturis in Christo celestem regem describit ut auditu credat mundus quem visum contemnit Iudeus.
marg.|  Demonstrativam facit orationem in laudem Dei.

1 Psalmus David - in finem] inv. Ps-G D30
Numérotation du verset  20,2 I
Domine 
interl.|  quod oravit enuntiat
in virtute 
interl.|  verbi
tua 
interl.|  quia tibi coomnipotens
marg.|  DOMINE  IN  VIRTUTE. CASSIODORUS. Summam proponit scilicet meritum et premium.
letabitur rex \
interl.|  homo Christus
et super salutare tuum exultabit 
interl.|  CASSIODORUS. super hoc quod per eum vivificas omnia
vehementer. 
interl.|  CASSIODORUS. ut res magna est
interl.|  quia
Numérotation du verset  20,3 II
Desiderium cordis eius 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. comedere Pascha et cum vellet ponere animam et sumere et mundum redimere

cordis Edmaior. ( plerique codd. edd. ) D30 Rusch cum Ps-α² γ η² Ps-Med.] anime Ps-G (R F I L*) cum Ps-R
tribuisti ei \ et voluntate 
interl.|  AUGUSTINUS. CASSIODORUS. verbum quoque eius impletum est fugando demones sanando infirmos predicatio quoque eius recepta est
labiorum eius non fraudasti eum
interl.|  quidquid dixit factum est
interl.|  unde hoc eis

eius] + diapsalma Ps-G
Numérotation du verset  20,4 III
Quoniam prevenisti eum 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. prevento immunitate peccatum non nocuit
marg.|  QUONIAM  PREVENISTI. CASSIODORUS.   diapsalma virtutes eius et gloriam describit.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Prevenisti. Prius in eum munera gratie contulisti in quo omnes vivificamur ut sit primogenitus in multis fratribus quos post mortis experientiam aptasti ei quasi capiti in coronam.
in benedictionibus 
interl.|  CASSIODORUS. cum alii in amaritudinibus Ade preveniantur
dulcedinis \
interl.|  quia totum ex gratia
posuisti in capite eius coronam de lapide pretioso. 
interl.|  in principio sermonis ambierunt eum lapides pretiosi scilicet apostoli a quibus exordium predicationis fieret
interl.|  id est facies eum regem ad similitudinem triumphantis
marg.|  CORONAM. CASSIODORUS. Quia circuitus apstolorum docentem ambibat vel totus mundi circulus id est Ecclesia generalis.
interl.|  et
Numérotation du verset  20,5 IV
Vitam 
interl.|  resurrectionem
petiit a te
interl.|  sibi et suis
et tribuisti ei \ longitudinem dierum 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. longa tempora huius seculi que habet Ecclesia et deinde eternitatem
in seculum et in seculum seculi. 
interl.|  et
Numérotation du verset  20,6 V
Magna est gloria eius 
interl.|  preterea dabis ei « nomen quod est super omne nomen ».


est Edmaior. (L ΦR ΨB² D*) ΩS Rusch Ed1530 cum Ps-R ] om. Ps-G D30 Ed1455
in salutari tuo \
interl.|  in hoc quod resuscitasti
gloriam 
interl.|  adhuc addes ei cum ad dexteram collocabis
et magnum decorem impones super eum. 
marg.|  VEL  GLORIAM  ET  MAGNUM  DECOREM . CASSIODORUS. Gloriosos ut Petrus cuius umbra infirmi sanabantur et decores super eum preter quem non est aliud fundamentum ideo super eum quoniam dabis.
marg.|  IN  SALUTARI. CASSIODORUS. Verbo Patris que inde gloria.  GLORIAM. De iudicio quia in deitate iudicabit.  DECOREM in maiestate que tunc apparebit.
Numérotation du verset  20,7 VI
Quoniam dabis eum in benedictionem 
interl.|  in semine tuo benedicentur omnes gentes

benedictionem Ps-G ( plerique codd. edd. ) D30 ] benedictionibus Rusch tantum
in seculum seculi \
interl.|  erit in benedictione sine fine
letificabis 
interl.|  hec erit benedictio
eum 
interl.|  secundum hominem quem levavit ad te
in gaudio cum vultu tuo. 
interl.|  presentia
marg.|  IN  GAUDIO. CASSIODORUS. Id est de hoc quod sui gaudebunt cum tua presentia quando eris « omnia in omnibus ».
interl.|  merito hoc ei
Numérotation du verset  20,8 VII
Quoniam rex 
interl.|  homo Christus
sperat in Domino \
interl.|  ut humilis corde
et in misericordia Altissimi non commovebitur. 
interl.|  nihil turbabit humilitatem et obedientiam usque ad mortem
interl.|  quia talis
Numérotation du verset  20,9 VIII
Inveniatur 
interl.|  o rex vel Pater
interl.|  ut credant
marg.|  INVENIATUR. CASSIODORUS. De penis inimicorum ut supra de laudibus Christi.
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. potestas cum ad iudicium veneris
interl.|  id est Filius tuus
omnibus inimicis tuis \
interl.|  et si cui non invenitur
interl.|  CASSIODORUS. qui eam in humilitate non cognoverunt
dextera tua 
interl.|  claritas qua regnas
interl.|  ipse Filius
inveniat omnes 
interl.|  puniendos
interl.|  in die iudicii
qui te oderunt. 
interl.|  quia nunc ipsi non invenerunt eam
interl.|  et sic erit quia
Numérotation du verset  20,10 IX
Pones eos ut clibanum ignis \
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. ardentes intus conscientia impietatis sue
in tempore 
interl.|  in tempore manifestationis tue
vultus tui \
interl.|  preterea
Dominus in ira sua 
interl.|  in iudicio futuro
conturbavit eos’ 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Conturbati vindicta Dei post accusationem conscientie devorabuntur eterno igni

conturbavit Ps-G (L Q*) Rusch cum Ps-R (A* H² M S U*)] conturbabit Ps-G D30
et devoravit 
interl.|  mox

devoravit Ps-G (F Q* ΦR) Rusch cum Ps-R (A* H² M S K C²)] devorabit Ps-G D30
eos ignis. 
interl.|  infernalis
Numérotation du verset  20,11 X
Fructum eorum 
interl.|  quia terrenus est de terra perdetur
marg.|  FRUCTUM. Non erit eis fructus beatitudinis in terra viventium.
de terra 
interl.|  viventium
perdes \ et semen eorum 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Opera vel quos seduxerunt non deputa his inter heredes
a filiis hominum. 
Numérotation du verset  20,12 XI
Quoniam declinaverunt in te 
interl.|  hec pena ideo quia mala que sibi imminere te regnante putabant in te occidendum retorserunt
mala \
interl.|  que in eis sunt
cogitaverunt consilia 
interl.|  expedit ut unus moriatur homo pro populo et ne mundus post eum abiret
que non potuerunt stabilire. 
interl.|  quia omnia perierunt
interl.|  nescientes quid dicerent
Numérotation du verset  20,13 XII
Quoniam pones eos 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. ordinabis eos in his a quibus post positis averteris
marg.|  QUONIAM  PONES. CASSIODORUS. Dicta de futura de presenti eorum pena subiungit. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Quoniam pones eos. Vel quia hoc faciunt Iudei   pones eos dorsum {t. 2 : Erfurt, f. 239vb ; facsim., p. 478b} [Rusch, f.  239vb ] id est depelles eos a te quia hi repelluntur.
dorsum \ in reliquiis tuis 
interl.|  in his que relinquis id est cupiditatibus regni terreni preparabis tibi ad passionem in pudentiam eorum
marg.|  IN  RELIQUIIS id est in his quos tibi relinquis de gentibus assumendo parabis vultum qui deberet eorum esse. Vel dorsum sunt Iudei qui terrena non celestia contemplantur. Vultum id est malam intentionem eorum paras ad passionem ut cum putarent occidere salus fieret.

<divisio.> dorsum \ D30 ] dorsum Rusch reliquiis D30 Rusch etc. cum Ps-R ] reliquis Ps-G
preparabis vultum eorum. 
Numérotation du verset  20,14 XIII
interl.|  Sed
Exaltare 
interl.|  in gloria resurge
Domine 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. quem humilem non noverunt
in virtute tua \
interl.|  quam infirmitatem putaverunt
cantabimus et psallemus virtutes tuas. 
interl.|  corde et opere celebrabimus et nota faciemus mirabilia tua
marg.|  EXALTARE. CASSIODORUS. conclusio.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria ( 20), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 19/06/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber26_1.xml&chapitre=26_1_20)