initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<26_1. Psalmi 1-25*>

Psalmus 23

Numérotation du verset  23,1 
Psalmus David in prima sabbati. 
interl.| interl.| De clarificatione Domini que prima sabbati facta est.||
marg.| marg.| PSALMUS  DAVID. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. In prima sabbati mundus conditus. In eadem homo restauratus per resurrectionem Christi.||
marg.| marg.|  CASSIODORUS. Unde monet victorem cum triumpho suscipere.||

1 in Ps-G (V) ΩS Rusch Ed1530] om. Ps-G D30, + prophetia vocationum gentium et perfectio eorum D30
Numérotation du verset  23,I 
Domini est terra et plenitudo eius \
interl.| interl.| CASSIODORUS. Ecclesia fructifera non parva et omnia quibus plena sed de toto orbe et de omnibus que in eo subdit||
marg.| marg.| DOMINI  EST  TERRA. Primo dicit totum orbem esse Dei ut sicut nullus ab eius imperio ita nec a fide eius sit alienus. Vel ad litteram mundus et eius omnes incole sunt Domini quia statuit ne obruatur mari vel fluminibus sed quis in monte eius nisi innocens.||
orbis terrarum et universi qui habitant in eo. 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. dum clarificatus Dominus in fidem annuntiatur omnium gentium et totus orbis fit Ecclesia eius.||
Numérotation du verset  23,2 II
Quia ipse 
interl.| interl.| merito Domini||
super maria 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. super omnes fluctus seculi ut eos superet||
fundavit 
interl.| interl.| firmissime||
eum \
interl.| interl.| vel eam||
et super flumina preparavit eum. 
marg.| marg.| ET SUPER  FLUMINA. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Ut flumina in mare ita cupidi labuntur in seculum et hos etiam superat Ecclesia que victis cupiditatibus ad immortalitatem paratur.||
Numérotation du verset  23,3 III
Quis 
interl.| interl.| CASSIODORUS. quasi magno nisu opus est||
interl.| interl.| CASSIODORUS. orbis est Domini non tamen nisi innocens ibi est||
ascendet in montem Domini \
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. in altam iustitiam Domini||
marg.| marg.| QUIS  ASCENDIT. Determinat quibus virtutibus prediti sunt in Ecclesia.||

ascendet ΦP U ΨB² V² D D30 Ω Rusch Ed1530 Clementina] ascendit Ps-G
aut quis stabit 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. permanebit in eo quo ascendit||
interl.| interl.| post ascensum||
marg.| marg.| QUIS  STABIT. Hieronymus HIERONYMUS. Multi enim ascendunt qui non permanent.||
in loco sancto eius ? 
interl.| interl.| preparato super maria et flumina||
Numérotation du verset  23,4 IV
Innocens manibus 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. operibus||
marg.| marg.| INNOCENS. Ad proximum manu et corde. Et qui sibi innocens. Hieronymus HIERONYMUS. Hic est qui non accepit in vanum animam. Et qui innocens in verbis et hoc est nec iuravit in Deo hic talis ascendit quod quidem est ei a Domino hic accipiet bene et hi non pauci sed generatio et non nisi querant Deum non pro favore Deum sed ita quod faciem id est presentiam et cognitionem desiderent.||
et mundo corde+ 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. mundus in cogitationibus||
qui non accepit 
interl.| interl.| caducis||
interl.| interl.| non acceptabilem habuit||
in vano 
interl.| interl.| peccato||
animam suam \
interl.| interl.| sensualem||
marg.| marg.| QUI  NON  ACCEPIT etc. AUGUSTINUS. HIERONYMUS. Id est qui non deputavit animam rebus non permanentibus sed eam lentiens immortalem eterna desiderabit et ideo non iuravit in dolo. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. sicut simplicia et non fallentia sunt eterna ita se prebuit proximo nihil promittit unde decipiat. Nedum peius faceret permittit iuramenta simplicia et dolosa prohibet.||
marg.| marg.| IN VANO. Hieronymus HIERONYMUS. #Id est qui nullis eam fecibus peccaminum post baptismum maculavit||
nec iuravit in dolo proximo suo. 
interl.| interl.| CASSIODORUS. in dolo iurat qui aliter facturus est quam promittit cum pariurium sit nequiter decipere credentem||
Numérotation du verset  23,5 V
Hic accipiet 
interl.| interl.| CASSIODORUS. inde hec premia vel illa||
interl.| interl.| id est per benedictionem Domini acceptam ascendet etc.||
benedictionem 
interl.| interl.| predicta bona||
a Domino \
interl.| interl.| non a se||
et misericordiam 
interl.| interl.| CASSIODORUS. et benedictio per misericordiam non per merita quia prius peccata dimittit||
a Deo salutari suo. 

salutari plerique codd., edd. D30 Ω Rusch cum Ps-R] salvatore Ps-G (R)
Numérotation du verset  23,6 VI
Hec est 
interl.| interl.| ne putes predicta de solo Christo quia talis est generatio||
generatio 
interl.| interl.| baptismo renata||
interl.| interl.| sic enim per misericordiam in baptismo nascuntur qui querunt eum||
querentium eum \
interl.| interl.| communiter||
querentium faciem Dei 
interl.| interl.| qui ferventiores aliis volunt preponi ut eis primatum det||
Iacob
interl.| interl.| cui posterius nato dedit primatum sicut Iacob fecit||
interl.| interl.| ergo||

Iabob] + diapsalma Ps-G
Numérotation du verset  23,7 VII
Attollite portas 
interl.| interl.| id est opera per que Deus intrat||
marg.| marg.| ATTOLLITE. Diapsalmus christiana religione declarata superstitiosos a pravitate avocat ut patefactis cordibus Christum admittant.||
marg.| marg.| ATTOLITTE etc. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. O principes tenebrarum quicumque primatum in hominibus queritis auferte ne vel impediant aditus quos statuistis cupiditatis et timoris. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Angeli preeuntes ad infernum dicunt. Auferte potestatem vestram. Et in ascensione porte eternales que hactenus eratis clause hec David persona angelorum sibi assumpta.||
marg.| marg.|  CASSIODORUS. Attolite auferte. PORTAS mortis que a principe diabolo posite sunt.||
principes vestras +
interl.| interl.| genus electum regale sacerdotium||
et elevamini 
interl.| interl.| exaltamini in cordibus hominum. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. aditus eterne vite renuntiationis a seculo et conversionis ad Deum||
porte eternales \ et introibit rex glorie. 
interl.| interl.| id est Christus||
interl.| interl.| in quo sine superbia gloriemur||
marg.| marg.| ET ELEVAMINI contra portas mortis.  PORTE  ETERNALES omnis gratia que veniente Christo data est.||
Numérotation du verset  23,8 VIII
Quis est iste 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. pavet admirans mortalis natura et querit quis est||
marg.| marg.| QUIS  EST. Interrogat propheta ad convincendam Iudeorum perfidiam et ut amplius cum commendando alios invitet.||
rex glorie ? Dominus fortis 
interl.| interl.| in rebus. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. quem infirmum et oppressum putastis||
marg.| marg.| DOMINUS  FORTIS per virtutes describitur quasi proprio nomine.||
marg.| marg.| FORTIS. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. et si cum gladiis cepistis.||
et potens 
POTENS et si Pilato tradidistis||
Dominus potens in prelio. 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. ubi contra mortem pugnavit||
interl.| interl.| contra diabolum||
marg.| marg.| POTENS IN  PRELIO ne in pugna vos superasse putetis.||
Numérotation du verset  23,9 IX
Attollite 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. hinc iam itur in celum exclamat iterum propheta tollite etiam celestes principes portas quas habetis in animis hominum qui adorant militiam celi||
portas principes vestras+ et elevamini porte eternales \
marg.| marg.| VIRTUTES. HIERONYMUS. AUGUSTINUS. Ministre precedentes Christum in ascensione ad alias celestes clamant ut viam Domino venienti aperient que novo mysterio carne induti stupefacte querunt quis est ?||
marg.| marg.| ATTOLLITE  PORTAS  PRINCIPES  VESTRAS. CASSIODORUS. Congeminatio ut amplius determinet quis sit rex glorie et non per singula ut prius dicendo fortis et potens sed breviter totum respondet Dominus virtutum id est angelorum.||
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. porte eterne iustitie et caritatis et castitatis per quas unum verum Deum diligat||
et introibit rex glorie. 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. ut ad dexteram Patris interpellet pro nobis||
interl.| interl.| ad mentem||
Numérotation du verset  23,10 X
Quis est iste 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Et princeps huius aeris, miratur et querit quis est ?| ||

Augustinus Hipponensis, Enarrationes in Psalmos (Ps. 23, 10), CCSL 38, p. 137.1-2 : « Quid et tu princeps potestatis aeris huius miraris et quaeris : Quis est iste rex gloriae ? ».
rex glorie ? 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Etiam supra te glorificato corpore, pergit ille temptatus super omnes angelos, tendit ille ab angelo prevaricatore temptatus.||
Dominus virtutum ipse est rex glorie
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Celestium vel terrenorum||
marg.| marg.| VIRTUTUM. Hieronymus HIERONYMUS. In hebreo sabaoth quod interpretatur exercituum vel militiarum vel virtutum.||

glorie] + diapsalma Ps-G




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria ( 23), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 16/09/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber26_1.xml&chapitre=26_1_23)