initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<26_1. Psalmi 1-25*>

Psalmus 24

Numérotation du verset  24,1 
interl.| interl.| Christum||

1 In finem Ps-G (I L W V D²) ΩS Rusch Clementina cum Ps-R] om. Ps-G Φ D14 D30
Psalmus 
interl.| interl.| Ecclesie||
David
interl.| interl.| Ecclesie que loquitur in persona penitentis per flagella correcti||

Psalmus David] Diapsalma David Φ D14, + doctrina confessionis D30
Numérotation du verset  24,1 I
interl.| interl.| amplexandum||

Domine] om. ΩM cum Ps-ε
levavi 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. spiritali desiderio||
interl.| interl.| Hieronymus HIERONYMUS. de terra ad similitudinem grani||
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. quod in terra ortum surgit in altum||
marg.| marg.| AD TE LEVAVI. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Psalmus contra adversa seculi quasi oratio populi in Babylone constituti et est primus per litteras hebrei alphabeti digestus et si non per omnes. Qui per omnes eos significat qui omnibus perfecti virtutibus laudem Dei cantant. Qui non per omnes minus perfectos.||
marg.| marg.|  CASSIODORUS. Primo petit doceri vias Domini quia ad Deum erectus.||
marg.| marg.|  CASSIODORUS. Ad te contemplandum facile terrena despicit qui divina conspicit.||
animam meam \
interl.| interl.| que carnalibus desideriis premebatur in terra||
Numérotation du verset  24,2 
Deus meus in te confido 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. iam non in me qui sicut Deus esse volui||
marg.| marg.| CONFIDO. CASSIODORUS. Expertus in malis in eam infirmitatem non erubescam de inimici.||
interl.| interl.| ideo||
non erubescam. 
interl.| interl.| de eo unde confido||
Numérotation du verset  24,3 II
Neque irrideant me 
interl.| interl.| prevaleant||
inimici mei \
interl.| interl.| qui insidiantes ad hec mala deiecerunt||
interl.| interl.| omnis modi||
interl.| interl.| visibiles et invisibiles||
marg.| marg.| NEQUE  INIMICI  IRRIDEANT et certus sum quia in nullo sustinente patienter fallit.||
etenim universi qui sustinent te 
interl.| interl.| qui ferunt pondus diei et estus||
interl.| interl.| donec venias||
non confundentur. 
interl.| interl.| per se vel per inimicos||
interl.| interl.| sed||
Numérotation du verset  24,4 III
Confundantur omnes 
interl.| interl.| pro peccatis hic salubriter vel si hic nolunt tandem in pena eterna||
interl.| interl.| quia||
iniqua agentes 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. ad acquirenda que transeunt||
supervacue. 
interl.| interl.| in supervacuis qui laborant||
interl.| interl.| et ne erubescam||
marg.| marg.| SUPERVACUE. CASSIODORUS. Quia omnia sunt vana et infructuosa que a Deo sunt aliena.||
interl.| interl.| quia||
Numérotation du verset  24,IV 
Vias tuas 
interl.| interl.| precepta leviora||
interl.| interl.| o||
Domine 
VIAS TUAS DOMINE. CASSIODORUS. Vie sunt de ordine vite qui convenit omnibus. Semite que anguste et occulte id est intelligentia legis que paucis nota est.||
demonstra mihi \
interl.| interl.| quasi que visui subsunt||
et semitas tuas 
interl.| interl.| angustas paucis notas||
doce me. 
interl.| interl.| quasi occulta||

doce D14 D30* Rusch Ps-G] edoce Ps-G (L M² V D) D30² Ω Ed1455 Rusch Clementina cum Ps-R ; Cor2 (antiq. non habent)
Numérotation du verset  24,5 V
Dirige me 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. errores fugientem||
marg.| marg.| DIRIGE. Ad vitam pertinet.||
in veritate tua et doce me \
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. quia per me non novi nisi mendacium||
marg.| marg.| DOCE. Ad scientiam.||
marg.| marg.| DOCE. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Ipsam veritatem ut quod credo intelligam quia Deus quia sustinui et si hoc non sufficit ? reminiscere.||

veritate tua plerique codd., edd. D14 D30 Rusch cum Ps-R] veritatem tuam Ps-G
quia tu es Deus salvator meus’ 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. expulsus per me redire non possum||

quia plerique codd., edd. D14 D30 Ω Rusch cum Ps-R] quoniam Ps-G
et te 
interl.| interl.| quia||
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. id est toto tractu secularis temporis reditus meus tuam expectat misericordiam||
sustinui tota die. 
marg.| marg.| DEUS  SALVATOR  MEUS ET TE  SUSTINUI. CASSIODORUS. Due res sunt que bonos faciunt ut Deum salvatorem credamus et patienter eius retributionem expectemus.||
interl.| interl.| et||
Numérotation du verset  24,6 VI
Reminiscere 
interl.| interl.| CASSIODORUS. quem homines putant esse oblitum dum tardas||
marg.| marg.| REMINISCERE. CASSIODORUS. De peccatis prioribus et que quotidie fiunt orat per misericordiam antiquis factam et quia timet verum iudicem.||
miserationum tuarum 
interl.| interl.| operum misericordie||
marg.| marg.| MISERATIONUM. Miseratio proprie in bonorum exhibitione.||
Domine \ et misericordiarum tuarum 
interl.| interl.| naturaliter insitarum||
que a seculo sunt. 
interl.| interl.| quia nec peccanti homini misericordia defuit||
marg.| marg.| QUE A  SECULO. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Id est ab initio seculi sunt non ergo in me fallat.||

que plerique codd., edd. D14 D30 Rusch cum Ps-R] quia Ps-G (R M* ΦRV)
Numérotation du verset  24,7 
Delicta iuventutis mee \
interl.| interl.| etiam per misericordiam||
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. confidentis audacie mee et ignorantie mee antequam crederem||
marg.| marg.| DELICTA. CASSIODORUS. Sunt quando delinquitur via equitatis.  IUVENTUS non pro etate sed pro precipitationis audacia que est tunc cum calor animi modestiam excedit.||
et ignorantias meas 
marg.| marg.| Hieronymus HIERONYMUS. Iuventutis, antequam de domo patris iniqui exirem.||
interl.| interl.| vel ignorantie mee||
marg.| marg.| ignorantias facimus ea que mala esse nescimus vel delicta ignorantie in parvulis que vel originali peccato tenentur.||
ne memineris. 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. ne serves ad vindictam perpetuam||
interl.| interl.| sed potius||
Numérotation du verset  24,VII 
Secundum misericordiam tuam 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. que te digna est non secundum iram qua ego dignus||
memento mei 
interl.| interl.| qui fragilis nature||
tu \
marg.| marg.| TU. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Cuius opus est misereri et peccata dimittere.||
propter bonitatem tuam 
interl.| interl.| non meritum meum||
interl.| interl.| insitam qua omnia ex nihilo facis||
marg.| marg.| Secundum misericordiam tuam id est ut ampla est misericordia tua. Misericordia erga miseros bonitas erga quoslibet facit autem Deus bonum et a miseris imploratus et bonitate ductus nemo bonus nisi Deus.||
Domine. 
Numérotation du verset  24,8 VIII
Dulcis 
interl.| interl.| conversio sermonis ad homines hac fiducia peto quia dulcis||
marg.| marg.| DULCIS. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Quia omnia priora dimittit ubi gratia sine meritis.||
et rectus Dominus \ propter 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. quia misericordiam prerogavit ut perduceret ad viam||
marg.| marg.| RECTUS quia post misericordiam vocationis venie in iudicio merita requirit ne levitas eius securos et otiosos reddat dulcis quia suavia dat rectus quia corrigit.||
hoc legem dabit 
interl.| interl.| Hieronymus HIERONYMUS. correctionem vel caritatem qua iunguntur Deo||
marg.| marg.| PROPTER  HOC. CASSIODORUS. Quia dulcis et rectus non ex crudelitate sed benignitate.||
delinquentibus in via. 
interl.| interl.| non extra viam fidei||
marg.| marg.| IN VIA id est fide vel preceptis Dei. Vel in via huius vite ubi recte vivendum dabit legem.||
Numérotation du verset  24,9 IX
Diriget 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. non turbabit in iudicio||
interl.| interl.| tamen||
mansuetos 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. qui ei non resistunt||
in iudicio \ docebit mites vias suas. 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. non eos qui precurrere volunt||
marg.| marg.| ET IN IUDICIO dum punit diriget ad meliora. Sed mansueti sint qui corripiuntur quod est ex feris domiti ut tollerent. Quod simites id est lenis animi quasi naturaliter hoc habentes docebit eos precepta pro quorum neglectu venerunt flagella.||
Numérotation du verset  24,10 X
Universe vie 
interl.| interl.| et si infinite||
Domini misericordia et veritas \
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. illi intelligunt misericordem in primo adventu iudicem in secundo qui mites querunt testamentum eius cum sanguine suo nos redemit in novam vitam et testimonia in prophetis et evangelistis||
marg.| marg.| MISERICORDIA ET  VERITAS. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Misericordiam qua placabilis veritatem qua est incorruptus hec peccata dimittit. Illa iudicat merita. Ergo universe vie duo adventus unus miserantis alter iudicantis. Tenet autem vias eius qui expertus misericordiam deponit superbiam nullis suis meritis liberatus et deinde cavet severitatem iudicis.||
requirentibus 
interl.| interl.| si non aliis his videatur||
testamentum eius 
marg.| marg.| TESTAMENTUM. CASSIODORUS. Novum quod egregie dicitur testamentum ubi clara et certa promissio hereditatis quod et morte firmatur.||
et testimonia eius. 
ET TESTIMONIA. Veteris ubi fuerunt prophete testes promissionum.||
Numérotation du verset  24,11 XI
Propter nomen tuum 
interl.| interl.| quia dulcis et rectus propter nomen sicut oravi facies||
interl.| interl.| quod est Iesus||
marg.| marg.| PROPTER  NOMEN. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Id est gloriam tuam. Causa ad Deum refertur et quia non negligo sed multum puto. Vel grande est et nisi per te non delebitur.  Propter nomen parce quia non propter se quia quotidie augetur peccatum in quo Cathari refutantur heretici et interpretantur ‘mundi’ qui se ab omni peccato mundos asserunt.||
Domine propitiaberis 
interl.| interl.| sacrificio spiritus contribulati||

Domine plerique codd., edd. D14 D30 Rusch cum Ps-R] + et Ps-G
peccato meo \
interl.| interl.| non solum donas peccata que ante fidem sed et illud quod multum est scilicet post fidem||
multum est enim. 
interl.| interl.| quia in via fidei non deest offensio||
Numérotation du verset  24,12 XII
Quis est 
interl.| interl.| et cum ita sit||
homo 
interl.| interl.| rationalis||
marg.| marg.| QUI  EST  HOMO. CASSIODORUS. Hic agit de eternis quomodo habeantur laborans et orans ut et ipse et totus Israel ab his malis liberetur.||
qui timet 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. unde incipit venire ad sapientiam||
interl.| interl.| non securus||
Dominum’ 
interl.| interl.| ecce||
legem statuit ei 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. ne iam impune peccet vel completionem legis||

statuit plerique codd., edd. D14 D30 Rusch cum Ps-R] statuet Ps-G
in via 
interl.| interl.| fidei||
quam elegit. 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. quam liber apprehendit vel ut tutam elegit expertus per flagella non esse deviandum ab ea||
Numérotation du verset  24,13 XIII
Anima eius in bonis demorabitur \
ANIMA. CASSIODORUS. Et si non statim post corpus habet perfectam beatitudinem tamen.||
marg.| marg.| IN BONIS  DEMORABITUR vel modo non redit in Egyptum sed moratur in preceptis quasi deliciis vel spe et si non re in futuris et merito boni operis excolit evam suam id est carnem et preter hec firmat Deus timentem ne in malis cedat et manifestabit se ipsum ei sicut promisit. Si quis sermones meos servabit diligam eum et manifestabo ei meipsum et ideo oculi mei omnes contuitus mei quidquid alii faciant etc.||
et semen eius10   
interl.| interl.| opus habebit solidam hereditatem instaurati corporis id est glorificati||
marg.| marg.| SEMEN. Hieronymus HIERONYMUS. Bonum est unde fructus colligitur.||

10  eius plerique codd., edd. D14 D30 Rusch cum Ps-R] ipsius Ps-G
hereditabit terram. 
interl.| interl.| tandem||
interl.| interl.| interim vero||
Numérotation du verset  24,14 XIV
Firmamentum est Dominus 
interl.| interl.| non homo mutabilis||
marg.| marg.| FIRMAMENTUM  TIMENTIBUS  EUM. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Videtur infirmorum timor sed Dominus est firmamentum timentibus eum et facit ut testamentum eius manifestetur illis.||
timentibus eum \
interl.| interl.| timor Dei dat firmitatem humanus diffidentiam||
et testamentum ipsius 
interl.| interl.| est hoc||
ut manifestetur illis. 
Numérotation du verset  24,15 XV
Oculi mei 
interl.| interl.| cordis||
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. quia terram non intueor non timeo terrena pericula quia ipse quem intueor evellet||
interl.| interl.| Hieronymus HIERONYMUS. id est omnes contuitus mei semper ad Dominum||
marg.| marg.| OCULI. Salomon : oculi sapientis in capite id est in corde eius.||
semper ad Dominum \
SEMPER AD DOMINUM. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Nec ante me ad pedes attendo quoniam ipse evellet.||
quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos. 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. vitiorum affectus vel de passione et morte que tenet ligatos et est per similitudinem dictum||
interl.| interl.| quia oculi mei sunt ad te||
interl.| interl.| ergo||
Numérotation du verset  24,16 XVI
Respice 
interl.| interl.| CASSIODORUS. oculi sunt ad Dominum mei scilicet ita dicentis respice||
in me 
interl.| interl.| aspicientem te||
et miserere mei \
interl.| interl.| quia miser||
quoniam11   
interl.| interl.| CASSIODORUS. locus est misericordie quia non per plura distractus sed in unitate||
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. nulla schismata vel hereses tenent Ecclesiam||

11  quoniam Ps-G (F L) Rusch cum Ps-R] quia D14 D30 Ps-G
unicus et pauper sum ego. 
interl.| interl.| a mundo vel humilis||
marg.| marg.| UNICUS. CASSIODORUS. Plus amatur pauper plus doletur.||
interl.| interl.| et quia||
Numérotation du verset  24,17 XVII
Tribulationes 
interl.| interl.| CASSIODORUS. tot calamitates mundi quod earum anxietas ad cor pervenit||
cordis mei multiplicate sunt \
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. abundante iniquitate et refrigescente caritate||
de necessitatibus meis erue me. 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. quia hoc mihi tolerare necesse est usque in finem ut salvus fiam||
marg.| marg.| DE NECESSITATIBUS. Id est adversis que necessaria sunt omnibus qui pie in Christo vivere volunt.||
interl.| interl.| et||
Numérotation du verset  24,18 XVIII
Vide 
interl.| interl.| gratam habe||
humilitatem meam 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. quia iactantia iustitie non me ab unitate abrumpo||
et laborem meum \
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. quo indisciplinatos mihi admixtos suffero||
et dimitte 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. his sacrificiis placatus||
universa delicta mea. 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. non ea tantum que ante fidem feci sed et que post fidem||
interl.| interl.| CASSIODORUS. converte vel||
Numérotation du verset  24,19 XIX
Respice inimicos meos 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. fac sicut scis||
marg.| marg.| RESPICE. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Tot hominum perditio sine dolore esse non potest et ideo pro eis orat.||
quoniam multiplicati sunt \
interl.| interl.| non solum foris sed etiam intus in Ecclesia||
et odio iniquo oderunt me. 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. diligentem se||
Numérotation du verset  24,20 XX
Custodi 
interl.| interl.| sed ab eis||
interl.| interl.| in his que habet||
animam meam 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. ne declinem ad imitationem eorum||
et erue me \
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. a perplexitate qua mihi miscentur||
non erubescam 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. si forte insurgunt contra me||
marg.| marg.| NON  ERUBESCAM. CASSIODORUS. Quasi erue etsi non propter aliud vel ideo ne cedat erubescentie quod speravi in te et quia innocentes facti et recti bona operatione per tribulationes adheserunt mihi ideo quia sustinui et tu libera eos Deus Israel.||
quoniam speravi in te. 
interl.| interl.| non in me||
Numérotation du verset  24,21 XXI
Innocentes et recti adheserunt mihi \
interl.| interl.| non solum presentia corporis miscentur sed consensione cordis||
marg.| marg.| INNOCENTES ET  RECTI  ADHESERUNT. CASSIODORUS. mali toleratI sunt non adheserunt.||
quia sustinui te. 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. quia non defeci sequens illos sed sustinui expectans iudicium||
Numérotation du verset  24,22 XXII
Libera Deus Israel \
marg.| marg.| ISRAEL. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Populum quem ad suam visionem preparasti.||
ex omnibus tribulationibus suis. 
interl.| interl.| que foris vel intus||




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria ( 24), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 16/09/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber26_1.xml&chapitre=26_1_24)