initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<26_1. Psalmi 1-25*>

Psalmus 25

Numérotation du verset  25,1 
interl.| interl.| attribuitur||
interl.| interl.| CASSIODORUS. perfecto viro qui dicit se non habere partem cum iniquis et petit ab eis discerni||
marg.| marg.|  CASSIODORUS. Psalmus iste monet vitari consortia iniquorum iungi iustis quia ex convictu mores formantur.||

1 Ps. David D14 D30 Rusch] inv. Ps-G (M ΦRGV U), in finem praem. Ps-G (K V D) Clementina, + obsecratio eius qui secundum Deum proficit D30
Numérotation du verset  25,I 
Iudica me Domine 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. discerne a malis qui simul nobiscum sunt in Ecclesia ne simul eamus in ignem eternum||
marg.| marg.| IUDICA. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Quia post misericordiam habeo innocentie meritum cuius viam custodivi nec tantum sic in me sed in Deo sperans permanebo. Quia vero quasi boni nolunt inter malos esse schismatici et peiores sunt et ut palee iam ante ipsam ventilationem a vento superbie rapiuntur.||
marg.| marg.|  CASSIODORUS. IUDICA. Non est presumptio iusti sed certitudo misericordie Dei quod ibi ostendit in Domino sperans deinde non infirmabor.||
interl.| interl.| quare||
quoniam ego in innocentia mea 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. non est elatio sed non ingrati confessio||
marg.| marg.| IN INNOCENTIA. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Non angelorum sed qualis est hominum.||
ingressus sum \
interl.| interl.| viam morum vel inter peccatores||
et in Domino sperans 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. aliter inter malos titubarer quod et si cadunt iste stat qui non in eis sed||
non infirmabor. 
interl.| interl.| inter peccatores||
Numérotation du verset  25,2 II
Proba me Domine 
PROBA ME. CASSIODORUS. Id est prius vires inspice et tunc ut ferre valeo temptari permitte.||
marg.| marg.| Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Sed ne quid occultorum meorum lateat me iudica me non tibi sed mihi et omnibus adhibens purgatorium delectationibus et cogitationibus quia ne illo igne consumar non merita sed misericordiam que talem me fecit attendo.||
marg.| marg.|  CASSIODORUS. Proba me. Tu vero proba in temptationibus ne quid delicti remaneat. Aliter negligentes essemus temptat Deus ut erudiat diabolus ut seducat. Homo ut discat quod nescit. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Hic perfectus precatur tribulationes ne quis de eis murmuret.||
et tempta me \ ure renes meos 
interl.| interl.| ne quid mali delectet||
marg.| marg.| URE  RENES. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Igne Verbi tui cor calore Spiritus. Cor pro cogitationibus Renes pro delectationibus.||
et cor meum. 
interl.| interl.| ne quid mali cogitem||
Numérotation du verset  25,3 III
Quoniam misericordia tua ante oculos meos est \
marg.| marg.| MISERICORDIA. CASSIODORUS. Que non sinit temptari super vires vel ipsa ustio est misericordia non asperitas.||
et complacui in veritate tua. 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. intus ubi vides non timeo sed displiceam ubi homines vident||
interl.| interl.| me delectant bona quasi quis se in speculo videat||
marg.| marg.| COMPLACUI. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Cui displicet mendacium suum et placet veritas Dei placet ipse cum illa et in illa.||
interl.| interl.| et||
Numérotation du verset  25,4 IV
Non sedi 
interl.| interl.| non consensi etsi intravi||
marg.| marg.| NON  SEDI. CASSIODORUS.  Complacui in veritate quia  non sedi.||
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Cor non apposui illis qui provident beati fieri in transitoriis que est causa omnium iniquitatum||
cum consilio vanitatis \
interl.| interl.| tractatum malorum vitavi facta non incepi||

consilio L ΩS Rusch] concilio Ps-G D14 D30
et cum iniqua gerentibus non introibo. 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. nec incipiam et si sim inter eos||
interl.| interl.| conscientiam non habebo||
interl.| interl.| sed||
Numérotation du verset  25,5 V
Odivi 
interl.| interl.| non satis est vitasse||
marg.| marg.| ODIVI. Quod est vitare mala.||
Ecclesiam malignantium 
interl.| interl.| et si de nobis sunt||
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. congregationem que fit ut veniatur ad consilium vanitatis||
et cum impiis non sedebo. 
interl.| interl.| placitum non habebo||
interl.| interl.| sed||
Numérotation du verset  25,6 VI
Lavabo 
interl.| interl.| munda faciam opera mea||
marg.| marg.| ET LAVABO. Quod est agere recta.||
marg.| marg.| VANITATIS. CASSIODORUS. Vani qui de caducis rebus laborant impii heretici qui Scripturas pervertunt illi superflua querunt hi venenosa.||
marg.| marg.| MALIGNANTIUM. CASSIODORUS. Qui mala proximis agunt.||
marg.| marg.| LAVABO Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Penitendo. ET  ALTARE mentem virtutibus ornabo vel fidem quia non est locus veri sacrificii extra catholicam Ecclesiam.||
inter innocentes manus meas \
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. quibus amplexabor sublimia tua hic altare celeste quo sacerdos Christus pro nobis introivit ut audiam vocem laudis que canitur ab angelis scilicet sanctus sanctus sanctus||
marg.| marg.| INTER  INNOCENTES. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Conversans.||
et circumdabo altare tuum Domine. 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. ubi Deo vota offeruntur||
Numérotation du verset  25,7 VII
Ut audiam 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. discam quomodo te laudem non ex ipso bono de me presumam.||
marg.| marg.| UT AUDIAM ab eis id est ut discam qua voce sis laudandus vel ut audiam venite benedicti Patris mei.||
vocem laudis \ et enarrem 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. cum didicero exponam aliis||
marg.| marg.| VOCEM. Spiritus Sancti qui docet laudare te.||
universa mirabilia tua. 
interl.| interl.| non mea||
interl.| interl.| et||
Numérotation du verset  25,8 VIII
Domine dilexi 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. in sanctis et si adhuc Ecclesia habet malos||
interl.| interl.| bonos actus||
marg.| marg.| DOMINE  DILEXI. CASSIODORUS. Petit ne malis in iudicio misceatur quia non eis sed concordat domui Dei||
decorem domus tue \ et locum 
interl.| interl.| decorem||
interl.| interl.| arcanum pectoris||
marg.| marg.| DELEXI  DECOREM  DOMUS CASSIODORUS. Hec ideo faciam quia dilexi me facere decoram domum tibi et locum in quo gloriose habites ut de gloria et essentia Dei aliquid capiam.||
habitationis 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. ubi habitans glorificaris ut non sibi sed tibi detur gloria et ideo non simpliciter habitationis sed ubi habitat gloria||
glorie tue. 
Numérotation du verset  25,9 IX
Ne perdas 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. ergo retribue||
interl.| interl.| non nocebit malorum commixtio quia non errat Deus iudicio||
marg.| marg.| NE PERDAS. CASSIODORUS. Et si modo simul esse pateris ne simul perdas.||
marg.| marg.|  CASSIODORUS. Ne perdas in futuro.||
cum impiis 
interl.| interl.| qui te odiunt||
marg.| marg.| CUM  IMPIIS quibus hic non communico.||
marg.| marg.| Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. In area pre palea non videntur a longe grava sic et opinio est abundante iniquitate multorum nullum esse bonum que fuit in Elia quando dixit Domine relictus sum solus.||

impiis Ps-G Cor2 (hebr. et antiq. non interponunt Deus, neque grecus sed in versiculo positumfuit) Rusch] + Deus Ps-G (M² V) D14* (eras.) D30 Ω Ed1455 Ed1530 Clementina. Cf. Versiculus ad mat., feria iv et sabbato tempore Passionis, et respons. parvum ad sextam et nonam in eodem tempore : Corpus antiphonalium officii officii (n° 7206, 7207) ; Marbach, Carmina Scripturarum, p. 96.
animam meam \
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. que dilexit decorem domus tue||
et cum viris 
interl.| interl.| CASSIODORUS. qui proximum oderunt.||
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. nam duobus preceptis domus tua decoratur||
sanguinum 
interl.| interl.| CASSIODORUS. qui carnaliter vivunt||
vitam meam. 
Numérotation du verset  25,10 X
In quorum manibus 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. quorum opera sunt iniqua||
iniquitates sunt \ dextera eorum 
interl.| interl.| CASSIODORUS. quasi quod eis datum est ad accipienda eterna convertunt ad seculi dona estimantes questum esse pietatem||
repleta est muneribus. 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. pecunie laudis timoris iniuste misericordie sed beatus qui excutit manum ab omni munere||
marg.| marg.| DEXTERA  EORUM  REPLETA  EST  MUNERIBUS. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Id est si quid boni agunt pro muneribus faciunt vel dextera ratio eorum presentibus bonis remunerata est ego e contra et ideo redime vidit iste pretium sanguinis Christi quo mundus redimitur. Et ideo ait : redime me et miserere mei misericordia in omnibus comitetur quod debes quia  PES id est affectio que facile labi solet stetit immobilis contra omnia scandala tendens ultra et persistens in directo et quia sic redimis in Ecclesiis benedicam.||
Numérotation du verset  25,11 XI
Ego autem 
interl.| interl.| illi muneribus ego divitiis innocentie||
in innocentia mea ingressus sum \ redime me 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. valeat mihi ad perfectionem liberationis pretium tanti sanguinis||
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Non deserat misericordia tua in huius vite periculis||
et miserere mei. 
Numérotation du verset  25,12 XII
Pes meus 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. dilectio mea non recessit a iustitia tua||
stetit in via recta : in Ecclesiis 
interl.| interl.| quia multe in mundo||
marg.| marg.| {t. 2 : Erfurt, f. 242va ; facsim., p. 484a} [Rusch, f.  242va ] STETIT. CASSIODORUS. Et si undique concussus vel confusus scandalis.||

via recta Rusch cum Ps-R] directo Ps-G
benedicam te Domine. 
interl.| interl.| non me||
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Dilectioni tue adiungo dilectionem proximi non occultabo eis quos vocasti benedictionem tuam ut per me benedicaris.||




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria ( 25), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 16/09/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber26_1.xml&chapitre=26_1_25)