initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<26_1. Psalmi 1-25*>

Psalmus 4

Numérotation du verset  4,1 
interl.|  Christum vel penitudinem temporis
marg.|  IN  FINEM  PSALMUS. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Finis duobus dicitur modis : quando aliquid deficit, vel quando perficitur.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Canticum letitiam indicat. Psalmi sunt qui cantantur ad psalterium, quo in magno mysterio usus est propheta.
marg.|  Psalmus de moribus ad agendum ut deserantur falsi dii et vana seculi. Cantici quia fit mentio de eterna iocunditate.
psalmus cantici David. 
interl.|  prophete

psalmus cantici Ps-G (W K V D) Rusch cum Ps-R ] in carminibus psalmus Ps-G (F Q ΦRGP ΩJ) D30 Ed1530 Clementina | David] + in carminibus ppis David ΩS
Numérotation du verset  4,2 I
Cum invocarem exaudivit 
interl.|  Quasi dicat : convertimini et Deus vos exaudiet sicut me. Ego enim de iniustitia ad iustitiam me convertens invocavi et exauditus sum
marg.|  CUM  INVOCAREM. CASSIODORUS. Exemplo sui increpat infideles de fals<is>.

Cf. Cassiodorus, Expositio Psalmorum (Ps. 4), divisio, CCSL 98, p. 56.32-34 : « In prima siquidem parte rogat ut eius audiatur oratio, increpans infideles, quia colentes falsos deos, culturam ueri dei neglegebant».

exaudivit] exaudisti ΩS
me 
Deus iustitie mee \
interl.|  vel, scilicet, quam suscepi ab illo quia Deus dedit mihi discretionem invocandi eum
in tribulatione dilatasti mihi. 
marg.|  DILATASTI. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Ab angustiis tristitie in latitudinem gaudii duxisti. Unde « Gaudemus in tribulatione, scientes quod tribulatio operatur patientiam » ; prius indicavit se auditum, iam quasi habens in corde Deum. Ei loquitur :

Rm. 5, 3 : « Gloriamur in tribulationibus scientes... ».
Numérotation du verset  4,II 
Miserere mei \
interl.|  adhuc miserere ut cepta perficiantur
marg.|  MISERERE. Misertus de iustitia et dilatatione. Item M  iserere contra miserias hec vite.
et exaudi orationem meam. 
marg.|  ORATIONEM : de petendis bonis et cum ita de me :   filii hominum .
Numérotation du verset  4,3 III
Filii hominum 
interl.|  qui uti ratione debent. Vel Ade non Dei
usquequo gravi corde \
interl.|  vel in adventu Filii presenti veritate cesset error
ut quid diligitis vanitatem 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. de terrenis et que vana sunt vultis esse beati
marg.|  DILIGITIS. CASSIODORUS. Voto amplexamini queritis labore vana idola et mendacia que non Deus. Vel terrena que non faciunt quod promittunt.
et queritis mendacium
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Nota et in initiis poni ut dicta cum visione que in corde est coniungat ita hec. Ut nolite diligere vana. Et scitote. Sed   diapsalma sic coniungi vetat.
marg.|   diapsalma : secundum Hieronymum : semper. Hebrei : sela id est semper in confirmatione precedentis partis. Synpsalma, id est coniunctio psalmi.

mendacium Rusch ] + Diapsalma Ps-G ( om. I Q W ΦG* ΩJ* K V D) D30 Ω Ed1455 Ed1530 Clementina )
hebrei] sic pro hebreo Rusch
Numérotation du verset  4,4 IV
Et scitote 
interl.|  quod vana sunt scitote et quid sequamini
interl.|  revocatos exemplo sui a vanis, Christi exemplo vocat ad bonos mores
marg.|  ET  SCITOTE. Proposito novo homine, veterem iubet exuere.

Et Ps-G Rusch etc.] sub * Ps-GJ²), om. D30 ² (eras.) cum Ps-R
quoniam mirificavit Dominus sanctum suum \
interl.|  Sanctum sanctorum suscitando et ad dexteram collocando ad quem ab amore mundi converti debetis
Dominus exaudiet me 
interl.|  per eum
cum clamavero ad eum. 
marg.|  DOMINUS  EXAUDIET. De requie ita et vos ; et ideo clamate, sic digni auditu.   irascimini si motus surgit animi qui non est in potestate, non ei consentiat ratio.
Numérotation du verset  4,5 V
Irascimini 
interl.|  vobis de preteritis peccatis, et ulterius nolite peccare , vel   irascimini moribus et ne ducatis ad actum
marg.|  CASSIODORUS. Motus animi in potestate nostra non est, sed Dei gratia temperare possumus quod ergo consuetudinis est permittit quod culpe prohibet.
marg.|  Hieronymus HIERONYMUS. Hoc docet Apostolus : « Sol non occidat super iracundiam vestram » ut peccatum sit omnino vel leviter irasci iustitia autem iram celeri penitudine mitigare.

Hieronymus, Dialogi contra Pelagianos libri iii, lib. 2, par. 5, linea 19 [*] : « Unde et in psalmo dicitur : irascimini, et nolite peccare; qui uersiculus quem sensum habeat, apostolus docet : sol non occidat super iracundiam uestram, ut peccatum omnino sit uel leuiter irasci, iustitia autem iram celeri penitudine mitigare ».
Eph. 4, 26 : « Irascimini et nolite peccare. Sol non occidat… ».
et nolite peccare \ que dicitis 
interl.|  labiis
in cordibus vestris 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Dicite ne sitis de illis : « Populus hic labiis me honorat cor autem eorum longe est ».
marg.|  IN  CORDE. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. De his que tractatis in corde que novit Deus, id est de consensu et de his que voluistis in cubili, id est delectatione carnis in qua captiva versatur ratio, ut fera in cubili.   Compugimini per penitentiam. Vel cubilia sunt cogitationes ferocium.
marg.|  CASSIODORUS. Venialis est ira que non ducitur ad effectum.

Mt. 15, 8 ; Mc 7, 6.
et in cubilibus vestris
interl.|  id est : in cordibus vestris compugimini, dolore penitentie et quasi stimulis excitare vos ad videndam lucem Christi

et Ps-G (Q* ΦRG ΨB²) D30 * Ω Rusch Ed1530 cum Ps-R ] om. Ps-G D30 ² (eras.)

compugimini] + diapsalma Ps-G
Numérotation du verset  4,6 VI
interl.|  Et
Sacrificate sacrificium iustitie et sperate in Domino \
interl.|  non enim hic recipietis
marg.|  {t. 2 : Erfurt, f. 231ra ; facsim., p. 461a} [Rusch, f.  231ra ] DIAPSALMA.  SACRIFICATE. CASSIODORUS. Deposito veteri homine nos in sacrificium iubemur offerri quia certi de bonis.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. « Sacrificium iustitie spiritus contribulatus » ut se puniens mactet Deo. Vel opera iusta post penitentiam quod notat diapsalma ut de veteri vita transeatur ad novam ; et sic   sperate bona. Sed quia vix est qui diligat interiora bona subdit :   Multi dicunt quis ostendit nobis bona futura de quibus dubitant et desperant ; ad quod respondens   ostendit breviter que   bona sunt querenda.
interl.|  sed

Ps. 50, 19.
multi dicunt quis ostendit nobis bona ?

ostendit Ps-G ( plerique codd. edd. ) D30 Rusch cum Ps-R ] ostendet Ps-G (R I V)
Numérotation du verset  4,7 VII
Signatum est super nos lumen vultus tui Domine \
interl.|  hoc illi sed iam signatum, id est impressum rationi qua ei similes sumus, ut sigillum cere
marg.|  SIGNATUM  EST. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Hoc   lumen est totum et verum hominis bonum, quo signatur ut denarius imagine regis. Homo, cum factus est ad imaginem Dei quam peccando corrupit, sed renascendo signatur ; unde sicut redditis suam imaginem Cesari, sic animam Deo, lumine vultus eius illustratam et signatam.
marg.|  LUMEN. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Lumen id est luminosus vultus et illuminans nos, imago qua cognosceris.
marg.|  CASSIODORUS. Vel crux nobis impressa est in signum regis nostri, que est lumen vultus quia in talibus radiat Deus. Imago creatoris ratio, recreationis gratia, similitudinis tota Trinitas.
interl.|  et per hoc

Cf. Lc. 20, 25.
dedisti letitiam in corde meo. 
marg.|  intus sunt vera et certa bona que mali non vident, de quibus recte subdit : A tempore frumenti
marg.|  IN  CORDE. Non foris in vanis, sed intus ubi habitat Deus, querenda est letitia.
Numérotation du verset  4,8 VIII
interl.|  Sed illi
A fructu frumenti vini et olei sui \ multiplicati sunt. 
interl.|  quia aliud est Dei « panis qui de celo descendit », aliud vinum Dei quod « letificet cor hominis » aliud oleum Dei de quo « impinguasti in oleo caput meum ».
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Qui non vident regnum celorum in se esse, in his multiplicati sunt, non in veritate, sed in multiplici distractione et erumna, non in simplicitate cordis querunt simplex bonum de quo bonus exultat
marg.|  FRUCTU. CASSIODORUS. Quia putant in his consummatum bonum. Hec tria tamquam usibus humanis magis accommoda pro omnibus divitiis ponit.

Io. 6, 33.59.
Ps. 103, 15.
Ps. 22, 5.

frumenti Ps-GB² D) D30 Ω Ed1455 Rusch Ed1530 Clementina cum Ps-R ] + et Ps-G
Numérotation du verset  4,9 IX
In pace 
interl.|  que est immutabilis
in idipsum \ dormiam et requiescam. 
marg.|  IN  PACE  IN  IDIPSUM. CASSIODORUS. Ego autem   in pace mentis   dormiam, hic oblitus mundi   et requiescam in futuro quia iam in una spe, non in multiplicitate seculi.
Numérotation du verset  4,10 X
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Contra quod illi multiplicati , securi enim ab omnibus uni Deo adherere debent
Quoniam tu Domine singulariter in spe \ constituisti me. 
marg.|  IN  PACE  DORMIAM. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Ab omnibus seculi, cum mortale hoc induet immortalitatem, et hoc vere erit quia iam est spes et hoc est   Quoniam tu Domine  ; et profecto erit quod speratur.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria ( 4), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 21/02/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber26_1.xml&chapitre=26_1_4)