initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<26_1. Psalmi 1-25*>

Psalmus 5

Numérotation du verset  5,1 
interl.|  libera, id est Sara
que hereditatem consequitur 
interl.|  non sic Agar id est Synagoga
marg.|  PRO  EA. Quia hic honoratur cui habenda hereditas affirmatur, a qua emula excluditur.
marg.|  Ecclesia est que hereditatem, id est vitam eternam, ipsum Deum accipit, que hic loquitur.
marg.|  De hereditate quam sibi petit et asserit emulam dicens excludi.
Verba mea. Titulus: In finem pro ea que consequitur hereditatem. Remigius Autissiodorensis[REMIGIUS] Titulus huius psalmi historie Genesis alludit, ubi legitur quod Abraham duos filios habuit, unum quidem de ancilla Agar, scilicet Ismelem; alterum vero de libera Sara, scilicet Isaac. Ismel vero maior natu persequebatur Isaac, dum luderet cum eo. Intelligens ergo Sara ludum Ismelis cum Isaac persecutionem esse, dixit viro suo : Eiice ancillam et filium eius de domo. Eiecta itaque est ancilla de domo cum filio, et libera cum filio hereditatem obtinuit. Ad hanc historiam videtur respicere titulus, cui etiam quedam verba psalmi alludunt. Verum non de historia, imo de significato agitur hoc psalmo. Libera enim Sara, que non secundum naturam, sed per Dei gratiam peperit, Ecclesiam significat, que filios spirituales Deo generat, non vi carnis, sed gratia Dei. Ancilla significat Synagogam, que pro temporalibus servit; et totum corpus malorum, qui fecundi et terrenis abundantes persequuntur Ecclesiam et filios eius tormentis et illusionibus: que tamen consequitur hereditatem eternam, illis exclusis. Et est sensus tituli talis Psalmus iste, dirigens nos in finem, id est ad eternam hereditatem, que est consummatio. Est pro ea libera, id est Sara honoranda, id est agit de Ecclesia honoranda, per liberam Saram significata. [Remigius AutissiodorensisREMIGIUS, ALCUINUS] Quia hic honoratur Ecclesia, cui habenda hereditas affirmatur, a qua emula excluditur. Unde sequitur quare consequitur hereditatem, non sic Synagoga que eiicitur de domo. Augustinus Hipponensis[AUGUSTINUS] Ecclesia vero est que hereditatem, id est vitam eternam, id est ipsum Deum accipit, qui dicitur nostra hereditas, quia ipse pascit nos et continet, et nos quoque hereditas Dei dicimur, quod ipse nos administrat et regit  [CASSIODORUS] Intentio prophete est certificare fideles de hereditate habenda. Modus: tripartitus est psalmus: primo, agit de hereditate quam sibi petit, et asserit sibi dari, emulam dicens excludi; secundo, petit auxilium contra ea que emula ingerit; ibi, Domine, deduc; tertio, premia bonorum ostendit, ut sicut terret pena, ita illiciant premia; ibi, Et letentur. Hoc modo distinguitur hic psalmus. secundum Cassiodorum. Augustinus autem, qui quinque facit partitiones, hoc modo: prius orat Ecclesia, ut audiatur; secundo, ut intelligat que impediunt eam ad videndum Deum, vel ut se exauditam cognoscat, ibi, Quoniam ad te orabo; tertio, promittit se futuram Dei domum, ibi, Ego autem; quarto, orat iuvari intus, ibi, Deduc me; quinto, prophetat que pena sit malis, quod premium; iustis ibi, Iudica illos. [CASSIODORUS] Ecclesie ergo vocate a Deo, trina est oratio hic, que orat separari a malitia seculi, et ad Deum pervenire, ita dicens:
Codd. : PL191
Codd. : PL191

consequitur Ps-G (U V) ΩS] + psalmus David Ps-G D30
Numérotation du verset  5,2 I
Verba mea 
interl.|  egri
auribus 
interl.|  aures Dei sunt potentia misericordia ; per potentiam potest, per misericordiam vult
marg.|  AURIBUS. Aures Dei sunt potentia, clementia ; potentia qua potest, clementia qua vult exaudire. Nisi enim esset clementia nullius preces exaudiret.
percipe Domine \ intellige clamorem meum. 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Spiritualis est clamor qui intelligitur ; unde et auris Dei presentia maiestatis accipitur
marg.|  CASSIODORUS. Trina oratio : verba oris psalmodiam ;   clamorem cordis affectum ; ideo   exaudi. Ecce ter de eodem.
marg.|  VERBA  MEA. CASSIODORUS. Hic innuit propheta trinam orationem esse faciendam. Sunt enim tria principalia vitia in prosperis, tria in adversis. Contra que trinam debemus facere orationem : in prosperis contra carnis concupiscentiam, contra concupiscentiam oculorum, contra superbiam vite ; in adversis contra timorem mortis, periculi, utilitatis.
Domine percipe verba oris mei, [CASSIODORUS] id est psalmodiam, et intellige clamorem meum, id est cordis affectum, quo ad te clamo, Augustinus Hipponensis[AUGUSTINUS] quod clamabat Moyses tacens, et Susanna a presbyteris accusata. Intellige, dico, et percipe auribus, id est presentia tue maiestatis. Et per hoc quod ait. Intellige, bene ostenditur quod spiritualis clamor est, non vocalis, qui intelligitur. Unde et auris Dei, non corporeum instrumentum, sed presentia divine maiestatis accipitur. Vox enim corporalis aure corporis auditur, spiritualis vero intelligitur, Ideoque nota congruam verborum distinctionem, cum ait,   Verba percipe ,   clamorem intellige . Et quia ore et corde clamo, ideo.
Codd. : PL191
Numérotation du verset  5,3 II
Intende voci orationis mee \
interl.|  alia littera : Exaudi orationem meam
rex meus 
interl.|  Christus
et Deus meus 
interl.|  Pater
marg.|  VOCI. Illa oratio vocem habet que est digna audiri.
marg.|  REX. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Proprie Filius, bene primo rex, quia per eum itur ad Patrem. Unde subdit :   et Deus meus, et tamen non dicit ‘intendite’ sed   intende, quia unus Deus.
Intende voci orationis mee vel   exaudi orationem meam (alia littera): [CASSIODORUS] Ecce ter de eodem oravit, orationem diriges ad sanctam Trinitatem, dicens: Tu dico qui es rex meus, scilicet Christus, et tu qui es Deus meus, scilicetpater. Augustinus Hipponensis[AUGUSTINUS] Rex enim proprie dicitur filius, secundum consuetudinem Scripture, et fortassis ideo, quia secundum hominem unctus est oleo spirituali. Et bene primo ponitur rex, quia per eum itur ad Patrem. Unde subditur, Et Deus meus. Et tamen non dicit, intendite, sed intende. Quia fides catholica non duos aut tres deos predicat, sed ipsam Trinitatem unum Deum; non ut eadem Trinitas simul possit aliquando Pater, aliquando Filius, aliquando Spiritus sanctus dici, sicut Sabellius credidit; sed ut Pater, non nisi Pater; et Filius, non nisi Filius; et Spiritus sanctus, non nisi Spiritus sanctus. Et hec Trinitas non nisi unus Deus sit: quia vere unus Deus est. [Augustinus HipponensisAUGUSTINUS tract. 36 in Io.] Unde Christus dominus ait: Ego et Pater unum sumus (Io. X). Utrumque audi, et adverte, et unum, et sumus, et a Charybdi et a Scylla liberaberis. Quod enim dixit unum, liberat te ab Ario; quod dixit sumus, liberat te a Sabellio. Si unum, ergo non diversum; si sumus, ergo et Pater et Filius. Sumus non determinate diceret de uno, nec unum de diverso. Erubescant ergo Sabelliani, qui dicunt ipsum esse Patrem qui est Filius, confundentes personas; qui dicti sunt Patripassiani, quia dicunt Patrem fuisse passum. Ariani vero dicunt aliud esse Patrem, aliud Filium: non unam substantiam, sed duas: Patrem maiorem, Filium minorem. Noli hoc dicere, tu catholice; una enim substantia Patris et Filii, et una divinitas, una coeternitas, perfecta equalitas, nulla dissimilitudo. Si igitur credis alium Christum esse a Patre in aliquo tamen distantem secundum naturam, a Charybdi Sabellii evasisti; sed in Scylleis scopulis Arii naufragasti. In medio ergo naviga, utrumque periculosum latus devita, et dic: Pater, Pater est, Filius, Filius:. alius Pater, alius Filius, sed non aliud, imo hoc ipsum, quia unus Deus.
Codd. : PL191
Numérotation du verset  5,4 III
interl.|  Vere exaudies vocem meam ,   quoniam ad te orabo , id est te in simplici corde petam
interl.|  oravi et non desistam sed semper orabo
marg.|  {t. 2 : Erfurt, f. 231rb ; facsim., p. 461b} [Rusch, f.  231rb ] QUONIAM. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Hucusque oratio ut audiatur ; hic iam est intellectus eorum que impediunt ad videndum Deum, id est ut se exauditam cognoscat prius quasi in presenti volens audiri dixit :   exaudi, in quo ipsam invocationem ostendit sed caligans intus procellas seculi sentit se non videre quod cupit et tamen sperat. Scit autem quare non videat quia adhuc est nox peccatorum. Dicit ergo quia  ad te orabo, id est quia tantus es ad quem orabo.   Mane exaudies vocem meam, non in nocte quam peccata fecerunt, sed ea finita videbis.   Mane finis tenebrarum, initium lucis que semper crescat ut nec incipientes excludantur. Cur ergo prius dixit exaudi forsam calmavit et quia non est audita sentit quid oporteat transire ut audiatur. Vel superius audita est sed non intelligit se auditam quia nondum videt auditorem et est   exaudies, id est intelligam me auditam. Et in hoc mane non ero horarius sed   astabo et sciam quod esse Deum et placere iniquitatem numquam conveniunt. Es proprie. Astat Deo ut presens qui purus est et hoc mane mox ut tenebras deserit.
mane exaudies vocem meam. 
Quoniam ad te. Secunda pars secundum Augustinum. Hucusque est oratio Ecclesie, ut audiatur, hic tamen intellectus eorum que impediunt eam ad videndum Dominum. Vel ad hoc ut se exauditam esse cognoscat, prius Ecclesia quasi in presenti volens audiri, dixit: Exaudi orationem in quo ipsa tuam vocationem ostendit; sed caligans inter procellas huius seculi, sentit se non videre quod cupit, et tamen sperat. Scit autem quare non videat, quia adhuc est ei nox peccatorum. Dicit ergo: Quoniam ad te, quasi diceret oravi, nec sum exaudita; nec tamen desistam, imo ad te orabo, o Domine, non in nocte peccatorum, sed in mane exaudies vocem meam. Non in nocte, quoniam peccata fecerunt; sed ea finita, videberis. [ALCUINUS] Mane est finis tenebrarum, et initium lucis, que semper crescit, ut nec incipientes excludantur, qui consuetudine et amore peccandi discedentibus quasi tenebris et incipiunt Dominum videre, et in eo paulatim proficiunt, Augustinus Hipponensis[AUGUSTINUS] Et quia nondum exaudita est, sed se exaudiendam dicit, cur ergo prius dixit, Exaudi, et non, exaudies? Quia forsan supra clamavit, volens in presenti audiri, et ideo dixit, Exaudi. Sed quia in nocte clamavit, non est exaudita. Et quia non est exaudita, sentit quid oporteat transire, ut audiatur. Et ideo ait, Exaudies. Vel superius exaudita est, sed non intelligit se exauditam, quia nondum videt auditorem, nisi tenuerit. Et est sensus: Oravi, nec sentio me exauditam; et adhuc, Ad te orabo, Domine. [ALCUINUS] Et quoniam ad te orabo, mane, hoc non mutatur, exaudies vocem meam, id est intelligam me exauditam. Et in hoc,
Codd. : PL191
Numérotation du verset  5,5 IV
Mane astabo tibi 
interl.|  certus de hereditate
interl.|  non iacebo in terrenis
et videbo \
interl.|  non videt Deum qui terrenis inheret
quoniam non Deus volens iniquitatem tu es. 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Iniquitas, mendacium, homicidium, dolus et huiusmodi sunt nox qua transeunte fit mane ut videatur Deus. Et reddit causam cur mane astabit et videbit : quia Deus non vult iniquitatem ; quam, si vellet, posset ab iniquis videri sine mane
marg.|  MANE. CASSIODORUS. Vel   mane quando incipiet eternitas, et tunc plene   videbo quod non placet iniquitas quia tunc non habitabit « sed tolletur impius ne videat gloriamDei ». Et tunc   non permanebunt, etsi misericordiam eius habuerint.
Mane . Augustinus Hipponensis[AUGUSTINUS] Non ero horarius, sed astabo tibi perseveranter, et per munditiam vite, non iacebo in terrenis, querens in eis beatitudinem. Per hoc enim quod ait, astabo, duo notat, mentis directionem ad eterna, et perseverantiam. Et videbo, id est sciam, quoniam tu es proprie, qui stabilis manens das cuncta moveri. Deus es. Et ideo non es volens iniquitatem, id est scientiam, [ALCUINUS] quod Deum esse, et placere iniquitatem, nunquam conveniunt [CASSIODORUS, ALCUINUS] Nota singula verba, es dicit, quod proprie convenit Deo. Item astabo tibi. Astat ille Deo ut presens, qui purus est. [HIERONYMUS, ET AUGUSTINUS] Et hoc,   Mane , scilicet mox ut tenebras vitiorum deserit. Vel ita,   Mane astabo tibi , non mutatur. Et tunc videbo, te. Non enim videt Deum qui terrenis inheret, sed qui in mane virtutum Deo astat. Beati enim mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt, etc. (Mt. V). Ideo, Mane astabo, ut videam te, quoniam tu Deus es non volens iniquitatem. Iniquitas, scilicet mendacium, homicidium, dolus, et huiusmodi sunt nox, qua transeunte fit mane, ut videatur Deus. Et reddit hic causam, quare mane astabit, et videbit. Quoniam Deus non vult iniquitatem, quoniam si vellet, posset ab iniquis videri sine mane. Vere non vis iniquitatem, quia,
Cf. Is. 26, 10, ut ref. Cassiodorus , Expositio Psalmorum (Ps. 109), CCSL 98, lin. 159 ;   Gregorius Magnus, Bernardus Claravallensis, etc.

Codd. : PL191
videri] scrips. , vider²( ?) cacogr . Rusch
Numérotation du verset  5,6 V
Neque 
interl.|  intellectus exclusionis emule per exauditionem libere
interl.|  id est non sic videbit ut hereat
habitabit iuxta te malignus \
interl.|  qui male vult proximo
neque permanebunt iniusti ante oculos tuos. 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Quia oculi mentis eorum pro tenebris peccatorum non sustinent lucem, etsi aliquando vident veram non permanent quia amant ea que a vero avertunt, sed si hec transit nox fit mane ut videant et hereant veritati
marg.|  INIUSTI. Qui mala faciunt. Nam   odisti qui operantur , non qui operati sunt.
Malignus . [GLOSSA INTERLINEARIS] Qui malum vult proximo, etsi non possit, neque habitabit iuxta te, id est non sic videbit te, ut adhereat tibi. Unde subdit,   neque permanebunt iniusti. Iniustus est qui non facit quod debet. Ante oculos tuos, id est ante lucem tuam, quia oculi mentis eorum pre tenebris peccatorum non sustinent lucem recte intelligentie, et si aliquando vident veram lucem, non permanent, quoniam ea amant que a vero avertunt. Sed si hec nox transit, fit eis mane, ut videant, et inhereant veritati. Vel ita, Mane , mane dicit, quando incipiet eternitas. Et est, Orabo ad te, Domine; et quoniam ad te orabo, hoc non mutatur. Remigius Autissiodorensis[REMIGIUS]   Mane , id est in initio eternitatis. Exaudies vocem meam. Et in illo, mane, ego astabo tibi, ut presens. Et tunc plene videbo, Quoniam tu es Deus non volens iniquitatem, id est, intelligam quod non placent tibi iniqui. Et vere, quia tunc, non habitabit iuxta te malignus, sed tolletur impius ne videat gratiam Dei. Et tunc non permanebunt iniusti ante oculos tuos, et si hic misericordiam eius habuerunt, qui solem suum oriri facit super bonos et malos. [ALCUINUS] Iniusti sunt, qui mala faciunt. Vere non permanebunt. Nam10 
Codd. : PL191
10  Codd. : PL191
Numérotation du verset  5,7 VI
Odisti 
interl.|  quia non sinit manere in se
omnes qui operantur iniquitatem \
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Operatur cui placet, si displicet et si cadit languor nature facit, non ipse.
perdes 
interl.|  generaliter
omnes qui loquuntur 
interl.|  non solum operantes
mendacium. 
marg.|  MENDACIUM. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Quia hoc est veritati contrarium. Veritas est de eo quod est.   Mendacium non est substantia vel natura, sed de eo quod non est. Et merito perditur quod11  declinat ab eo quod est ad id quod non est.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Mentiri est loqui contra hoc quod animo sentit.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Sunt mendacia quedam pro salute vel commodo alicuius non malitia sed benignitate ut obstetrices que dixerunt pharaoni falsum pro filiis Hebreorum. Hec autem mendacia non re sed in dolo laudantur quia qui sic mentiuntur merebuntur aliquando ab omni mendacio liberari. Est etiam mendacium ioco quod non fallit. Scit enim cui dicitur causa ioci dici et hec duo genera non sunt sine culpa sed non cum magna. Perfectis autem non convenit mentiri nec pro temporali vita cuius morte sua vel alterius non occiditur anima, licet autem eis si non falsum dicere verum tacere ut, si quis non vult prodere hominem ad mortem, verum taceat, sed non falsum dicat, ne pro corpore alterius animam suam occidat. Non est culpa verum tacere, ut et Dominus : « Multa habeo vobis » etc. Illud autem ubi non est duplex cor non debet dici mendacium ut si quis commodet mihi gladium et promittant reddere poscenti ; si furens poscit non debeo reddere ne se vel alium occidat. Ideo hic non est duplex cor quia cum promisi reddere non cogitavi furentem posse repetere.
Odisti omnes. [REMIGIUS AUGUSTINUS] id est videris odisse, dum separas a te. Non enim odium cadit in Deum, si odire dicitur malos, quia non sinit manere in se. Omnes dico qui operantur iniquitatem. [Hieronymus HIERONYMUS] Non dicit qui operati sunt, ne excludat penitentiam, per quam peccatores iustificantur; sed qui operantur iniquitatem. Et accipit iniquitatem, generaliter quodlibet a divinis mandatis alienum; quod operatur ille cui placet. [GLOSSA INTERLINEARIS] Si vero displicet, etsi cadit, languor nature facit, non ipse facit. Unde Apostolus: Iam non ego operor illud, sed quod inhabitat in me peccatum (Rom. VII). Sequitur: Et perdes omnes non solum operantes, sed etiam eos qui loquuntur mendacium. Augustinus Hipponensis[AUGUSTINUS] Quia hoc est veritati contrarium. Veritas enim est de eo quod est. Mendacium vero non est substantia, vel natura, id est non est de eo quod est naturaliter, sed de eo quod non est. Et merito perditur, qui declinat ab eo quod est ad id quod non est. Et sciendum quia non omnino idem est mentiri, et mendacium loqui. [Augustinus HipponensisAUGUSTINUS in Ench. cap. 18, et De mendacio, c. 12.] Mentiri enim est contra loqui quam quod animo sentit quis. Et sane aliquando verum dicens, mentitur, quia contra conscientiam loquitur; aliquando falsum dicens, verax est, quia non contra conscientiam loquitur. Mendacium vero est, falsa significatio vocis, cum intentione fallendi. Ut ergo mandacium sit, necesse est ut falsitas subsit, et contra conscientiam dicatur. Hoc autem quod hic ait, non generaliter de omni mendacio accipiendum est, sicut nec illud: Os quod mentitur occidit animam (Sap. I). 12  Sunt enim tria genera mendaciorum. Nam sunt mendacia quedam pro salute, vel commodo alicuius, non malitia, sed benignitate dicta, ut obstetrices in Exodo fecisse leguntur, que dixerunt Pharaoni falsum, pro filiis Hebreorum servatis (Ex. I). Hec autem mendacia non re, sed in dolo, vel indole laudantur. Qui sic mentiuntur, non mendacium in eis, sed dolus, id est prudentia vel indoles laudatur, quia qui sic solummodo mentiuntur, merebuntur aliquando ab omni mendacio liberari.13  Est etiam aliud mendacii genus, quod fit ioco, quod non fallit. Scit enim ille cui dicitur, causa ioci dici. Et hec duo genera mendaciorum non sunt sine culpa, sed non cum magna. Perfectis autem non convenit mentiri, nec etiam pro temporali vita alicuius servanda, cuius morte non occiditur anima sua, id est iusti tacentis, vel alterius, id est occisi. Licet autem eis si non falsum dicere, verum tacere. Ut si quis non vult hominem ad mortem perdere, verum taceat, sed non falsum dicat, ne pro corpore alterius animam suam occidat. Non est enim culpa verum aliquando tacere, ut et Dominus in Evangelio ostendit discipulis suis, dicens; Multa habeo vobis dicere, que non potestis portare modo (Io. XVI). Illud autem ubi non est duplex cor, non debet dici mendacium. Ut, verbi gratia, si quis commendet mihi gladium, et promittam reddere poscenti: si furens poscit, non debeo reddere, ne se vel alium occidat. Ideo non hic est duplex cor, quia cum promisi reddere, non cogitavi furentem posse repetere. Si quis ergo omnia mendacia vitare non potest, vel sola huius necessitatis habeat mendacia, ut etiam ab istis, si sola remanserint, liberari mereatur, et Spiritus sancti robur accipere, quod quidquid perpetiendum est, pro veritate contemnat. 14  Tertium vero genus mendacii est, quod ex malignitate et duplicitate procedit, quod omnibus et summopere cavendum est.15 
Io. 16, 12 : « Adhuc multa habeo vobis dicere sed non potestis portare modo ».

12  Codd. : PL191
13  Codd. : PL191
14  Codd. : PL191
15  Codd. : PL191
11  quod Rusch ] sic pro qui ; cf. Petrus Lombardus, In Ps., loc. cit., PL 191, 98A.
Numérotation du verset  5,VII 
Virum 
interl.|  hoc est quod supra : qui operantur iniquitatem
sanguinum 
interl.|  homicidam
et dolosum 
interl.|  quod supra : loquitur mendacium
interl.|  qui decipit vicinum
abominabitur 
interl.|  id est exheredabit
Dominus \
Numérotation du verset  5,8 
ego autem 
interl.|  qui autem consequuntur hereditatem exultant in spe
in multitudine misericordie tue. 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Multitudo misericordie est multi et perfecti sancti quos nunc parit Ecclesia
marg.|  EGO  AUTEM. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Tertio dicit se futuram domum Dei et nunc proximare in timore ante consummationem que expellit timorem.
Virum sanguinum , [CASSIODORUS, AUGUSTINUS] id est homicidam, idem repetit quod supra dixit, ibi, qui operantur iniquitatem et dolosum, scilicet qui decipit vicinum, hoc est, quod supra dixit: Qui loquuntur mendacium. Hos inquam Dominus abominatur, id est exheredabit. Solent enim abominati dici exheredati. Ecclesia autem que consequitur hereditatem, exsultat in spe, dicens: Ego autem. [Augustinus HipponensisAUGUSTINUS in conclus. hui. Ps.] Tertia pars secundum Augustinum, ubi Ecclesia se promisit futuram Dei domum, et hunc proximare in timore, ante futuram consummationem, que expellit timorem. Quasi dicat: Maligni et iniusti non permanebunt ante oculos,   Ego autem in multitudine misericordie tue, id est non meis meritis, sed multa misericordia tua. 16 
16  Codd. : PL191
Numérotation du verset  5,VIII 
Introibo 
interl.|  ut lapis in edificium; in hoc introitu perfectio notatur
marg.|  INTROIBO. CASSIODORUS. Per hoc introibo quia adorabo.
marg.|  CASSIODORUS. Petit contra ea que emula ingerit, unde ipsa peribit.
in domum tuam \
interl.|  celestem
adorabo ad templum sanctum tuum 
interl.|  id est prope, non in templo, hoc de processu prius
in timore tuo. 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Qui est magnum presidium proficientibus sed pervenientibus foras mittitur quia non timent amicum
Introibo in domum tuam , Remigius Autissiodorensis[REMIGIUS] id est coelestem, vel multitudo misericordie Dei est, multi et perfecti sancti, quos nunc parit Ecclesia. Cum quibus dicit Ecclesia: Introibo in multitudine misericordie tue, id est cum multitudine hominum perfectorum, et beatorum, qui tales sunt ex misericordia tua. [GLOSSA INTERLINEARIS] Introibo in donum tuam coelestem, ut lapis in edificium. Hic notatur libere Sare, id est Ecclesie receptio, sicut supra ancille exclusio, ut dictum est: Non habitabit iuxta te malignus, etc. In hoc introitu perfectio est, per hoc introibo: quia adorabo ad templum sanctum tuum, coeleste. Augustinus Hipponensis[AUGUSTINUS] Id est proprie templum, non in templo, cui operibus bonis et orationibus appropinquo, orans ut sim in eius edificio. Hoc dicitur de progressu, qui est prius quam detur consummatio. Adorabo dico, in timore tuo, qui est magnum presidium proficientibus ad salutem, sed pervenientibus foras mittitur. Non enim timent iam amici, quibus dictum est: Iam non dicam vos servos, sed amicos (Io. XV), cum scilicet ad id perducti fuerint, quod promissum est.17 
17  Codd. : PL191
Numérotation du verset  5,9 IX
Domine 
interl.|  sed nunc contra adversa
interl.|  deductio convenit proficiscenti
in iustitia tua \
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Non hominis ubi malum pro malo datur quod non Deus quia, etsi punit, non suum malum infert sed malis suis eos relinqui. Homo vero cum punit malo voto hoc agit ; et ideo prior ipse malus
marg.|  {t. 2 : Erfurt, f. 231va ; facsim., p. 462a} [Rusch, f.  231va ] IUSTITIA  TUA. CASSIODORUS. Qua penitentes et supplices recipis.
propter inimicos meos dirige in conspectu tuo18   
interl.|  vel : meo
interl.|  Remigius AutissiodorensisREMIGIUS. meo, ut pre oculis habeam precepta

18  tuo viam meam Ps-G (K V D) D30 Ω Rusch Ed1530 Clementina cum Ps-R ] meo viam tuam Ps-G
viam meam. 
interl.|  vel tuam
marg.|  DOMINE  DEDUC. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Quarto proficiens intus impedimenta orat iuvari intus ne linguis dolosis avertatur.
marg.|  IN  CONSPECTU. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Ubi homo non videt cui laudanti vel vituperanti non est credendum quia non videt in conscientia in qua iter ad Deum dirigitur. Ideo subdit :   Quoniam non est in ore eorum veritas.
Domine deduc me . Quarta pars secundum Augustinum, ubi Ecclesia proficiens inter impedimenta orat iuvari intus, ne linguis dolosis avertatur. Secundum Cassiodorum et Alcuinum, est hic secunda pars, ubi Ecclesia petit auxilium contra ea que emula ingerit. Unde ipsa peribit, quasi dicat: Introibo, in futuro, adorabo, sed nunc contra adversa, o Domine, deduc me, id est fac me proficere. [ALCUINUS. GLOSSA INTERLINEARIS.] Deductio enim convenit proficienti. Per hoc declarat se in profectione esse, id est in provectu ad perfectionem, nondum in ipsa perfectione. [CASSIODORUS. AUGUSTINUS.] Deduc, dico in iustitia tua qua penitentes et supplices recipis, non in iustitia hominis, id est que homini videtur iustitia, ubi malum pro malo datur, quod videtur homini iustitia, quod Deus non facit. Quia etsi punit, non suum malum infert, sed suis malis eos relinquit, in id quod elegerunt expellens eos. Homo vero cum punit, malo voto hoc agit. Et ideo ipse prior malus est, dum punire vult malum. Deinde causam supponit, quare debeat deduci. Propter inimicos meos, confundendos, vel convertendos: Et   dirige viam meam qua itur ad te, in conspectu tuo, id est conscientia, ubi homo aliquis non videt, sed tu solus, cui homini laudanti vel vituperanti non est credendum: quia non videt in conscientia, in qua iter ad Deum dirigitur. Ideo subditur :19 
19  Codd. : PL191
Numérotation du verset  5,10 X
Quoniam non est in ore eorum 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Quorum iudicio non est credendum, et ideo ad conscientiam ubi Deus videt fugiendum est
veritas \
marg.|  QUONIAM  NON. Non modo non est   veritas in ore sed sepulcrum quia fetida promunt ad corrumpendum quibus, si non proficiunt, dolose agunt, id est non modo moliuntur sed efficiunt.
cor eorum vanum est. 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Quia cor eorum fallitur de peccato et pena peccati
Quoniam non est in ore eorum veritas, cor eorum vanum est. [Hieronymus HIERONYMUS] Vel ita secundum aliam litteram, ubi etiam distinguitur littera sic: Propter inimicos meos, qui insidiantur mihi, dirige, id est ostende. Remigius Autissiodorensis[REMIGIUS]. Viam meam, id est precepta tua, in conspectu tuo, ut pre oculis habeam ipsa precepta. Et per ea me regas, ita ut in heresim non declinem, vel ad dexteram prosperitatis, vel ad sinistram adversitatis, sed regia incedam via, que est Christus, qui dicit: Ego sum via, veritas, et vita (Io. XIV). Quoniam non est in ore eorum veritas, Augustinus Hipponensis[AUGUSTINUS] scilicet inimicorum meorum, quorum iudicio non est credendum. Et ideo ad conscientiam ubi Deus videt, fugiendum est. Nec mirum si veritas in ore eorum non est, quia, cor eorum vanum est. Et ex abundantia cordis os loquitur (Lc. VIII). Vanum est cor eorum, quia cor eorum fallitur de peccato, putans peccata quedam non esse peccata, et aliquid esse peccatum quod non est peccatum. Et de pena peccati, quia promittunt sibi impunitatem. Et tantum modo non est in ore eorum veritas. Sed etiam20 
20  Codd. : PL191
Numérotation du verset  5,11 XI
Sepulcrum 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. pro voracitate pro qua adulando mentiuntur
patens est guttur eorum+ 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. quia semper hiat voracitas, vel adulatione trahunt homines et devorant sibi assimilando quibus mortuis ipsi sunt sepulcra
linguis suis 
interl.|  malis
dolose agebant \ iudica illos Deus. 
[HIERONYMUS. REMIGIUS. ALCUINUS] Guttur eorum est sepulcrum patens, id est comparabile sepulcro patenti, quia fetida promunt ad corrumpendum alios. Quibus si non proficiunt linguis suis, id est malis, dolose agebant. Si enim apte non possunt decipere, dolose agunt, sub specie veri falsa inducentes. Et nota quod ait, agebant, quia non modo moliuntur dolos, sed efficiunt quod intendunt, cum alios seducunt. Vel ita: Guttur eorum est sepulcrum. Pro voracitate, pro qua adulando mentiuntur. Et addit, patens quia semper hiat illorum voracitas, ut sepulcrum patens in recipiendis cadaveribus paratum est. Vel ita: Guttur eorum est sepulcrum patens, Augustinus Hipponensis[AUGUSTINUS] quia mendaces blanda adulatione ad se trahunt homines, et sibi assimilando devorant, quibus mortuis, ipsi sunt sepulcra. Sequitur: Linguis suis dolose agebant: hoc non mutatur. Iudica. Quinta pars secundum Augustinum. Et est hec prophetia. qua predicitur que pena sit malis, quod premium iustis. Non est hic optatio, sed videt quod futurum est, secundum iustitiam Dei. Quasi dicat, Et quia tales sunt, o Deus, iudica illos. Non optat, sed quod futurum est predicit. Iudica, dico, sic:21 
21  Codd. : PL191
Numérotation du verset  5,XII 
Decidant 
interl.|  sic
a cogitationibus suis+ : 
interl.|  teste conscientia et accusante
secundum multitudinem 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. id est longe ut merentur pelli ab hereditate que videndo Deum possidetur
impietatum eorum expelle eos \
interl.|  qui sibi videntur intromissi
quoniam irritaverunt 
interl.|  vel amaricaverunt
te Domine. 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Panis de celo qui dulcis egris per peccata ita amarus est ut sustinere non possint
marg.|  IUDICA  ILLOS.  DECIDANT. Non optat sed quod futurum est predicit ; decidit qui spe bona frustratur.
interl.|  Quinto, prophetia, que pena malis, quod premium iustis, non enim est optatio sed previdet quod futurum est
Decidant a cogitationibus suis , id est frustrentur opinionibus suis [CASSIODORUS, AUGUSTINUS] Decidit enim qui spe sua frustratur. Vel sic   decidant , id est damnentur. Et hoc, a cogitationibus suis, id est teste conscientia eorum, et accusante eos. Ita   decidant .   Expelle eos qui sibi videntur intromissi secundum multitudinem impietatum eorum, id est longe, ut merentur multe impietates eorum, pelle eos ab hereditate eterna, que videndo Deum possidetur. Nam secundum quantitatem et qualitatem peccatorum, expellentur plus minusve. Ideo   expelle , quoniam, o Domine,   irritaverunt te , vel a  maricaverunt te, id est peccando te cibum veritatis suavem sibi amarum fecerunt. Panis enim qui de celo descendit, qui in se dulcis est, et vita egris, ita amarus est per peccata, ut sustinere non possint.22 
22  Codd. : PL191
Numérotation du verset  5,12 XIII
Et 
interl.|  e contra
letentur 
interl.|  de adepta hereditate
omnes qui sperant in te \
interl.|  quibus gratulantibus vel gustantibus suavis est
marg.|  ET  LETENTUR  OMNES. CASSIODORUS. Post retributiones malorum subdit premia bonorum ut, sicut pena terret, premia incitent.
in eternum 
interl.|  non dubie dico
interl.|  non temporaliter
exultabunt et 
interl.|  id est quia
habitabis in eis.23   
interl.|  hec est eterna eorum exultatio
Et letentur. Tertia pars est hic secundum Cassiodorum, ubi post retributiones malorum subdit premia honorum, ut sicut terret pena, ita alliciant premia. [HIERONYMUS. AUGUSTINUS.] Quasi dicat: Illi decidant, et contra letentur boni in futuro de habita hereditate. Omnes qui modo sperant in te. Quibus gustantibus suavis es. Unde: Gustate et videte quoniam suavis est Dominus (Ps. XXXIII): Dico letentur, et non dubie dico [CASSIODORUS] quia exsultabunt in eternum, non temporaliter. Unde exsultabunt? ecce, et, id est quia habitabis in eis Augustinus Hipponensis[AUGUSTINUS]. Hec est eterna exsultatio eorum, cum templum Dei fient iusti, et erit gaudium ipsorum, ipse incolatus eorum.24 
24  Codd. : PL191

23  habitabis Ps-G D30 Rusch ] inhabitabis Ps-R
Numérotation du verset  5,XIV 
Et gloriabuntur in te omnes qui diligunt nomen tuum \
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Tamquam habentes ad fruendum quod diligunt, que est hereditas eterna
Numérotation du verset  5,13 
quoniam tu benedices iusto. 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Benedictio est gloriari in Deo et habitari ab eo sed quia hanc precedit vocatio que est gratie subdit : Domine ut scuto etc.
Et tunc qui diligunt nomen tuum gloriabuntur in te, tanquam habentes ad fruendum quod diligunt, que est hereditas eterna, de qua intitulatur psalmus. Ideo gloriabuntur, quoniam tu benedices iusto, id est benedictionem eternam dabis iusto. Augustinus Hipponensis[AUGUSTINUS] Benedictio est gloriari in Deo, et habitare ab eo. Sed quia hanc precedit vocatio. que est gratie, subdit:25 
25  Codd. : PL191
Numérotation du verset  5,XV 
Domine \ ut scuto bone voluntatis tue26  coronasti nos. 
interl.|  Bona voluntas Dei precedit nostram ut vocet ad penitentiam ; et hec sunt arma quibus vincitur inimicus. Hoc scutum contra eum qui tribulationibus et temptationibus suggerit desperationem
marg.|  UT  SCUTO. CASSIODORUS. Uno verbo indicat beneficia Dei gratuita. Voluntas que vocat est defensio contra omnia et corona et clipeus. Capiti aptatus corona est cordi defensio.
Domine ut scuto bone voluntatis tue coronasti nos, id est bona voluntas tua, qua nos vocasti, nobis est ut scutum contra inimicum quo protegamur; et ipsa est ut victricia arma, quibus vincitur inimicus. [AUGUSTINUS, CASSIODORUS] Nam bona voluntas Dei precedit nostram bonam voluntatem, ut vocet ad penitentiam; et hec sunt arma, quibus expugnatur inimicus. Augustinus Hipponensis[AUGUSTINUS] Hoc est scutum contra eum qui in tribulationibus et tentationibus suggerit desperationem. Et est sensus/, bona voluntas tua qua vocas, protegit nos, et vincere facit, et accipitur totum de presenti. [CASSIODORUS] Vel ita, uno verbo indicat beneficia Dei, scilicet presentis et futuri temporis, cum ait,   scuto bone voluntatis tue coronasti nos , etc. Et accipitur partim de presenti, partim de futuro.   Scutum enim quod a rotunditate dicitur, et est rotundum in patria David, duo facit, quia corpus munit, caput coronat. Ita gratuita Dei voluntas, qui nos vocat, est defensio hic contra omnia, et in futuro corona, ut clypeus capiti aptatus, corona est, cordi defensio. Et,   Domine coronasti nos ut scuto bone voluntatis tue , id est bona voluntas tua, in presenti nobis est ut scutum, in futuro ut corona.27 
27  Codd. : PL191

26  tue Ps-G (K² ΨB² V D edd. ) D30 ΩS Rusch cum Ps-R ] om. Ps-G




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria ( 5), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 13/11/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber26_1.xml&chapitre=26_1_5)