initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<26_1. Psalmi 1-25*>

Psalmus 6

Numérotation du verset  6,1 
In finem 
interl.| interl.| id est Christum||

1 finem Rusch cum Ω] + in carminibus Ps-G D30
pro octava 
interl.| interl.| pro metu iudicii||
marg.| marg.| OCTAVA est adventus Domini in qua peccator timet argui et ideo penitet.||
marg.| marg.| Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Octavam dicunt aliqui adventum Domini qui venturus est post septem millia annorum (ut aiunt) sed nulli hoc tempus cognitum est. Potius octavus dies dicitur quia omnia tempora septem dierum repetitione volvuntur. Ille nullam habent varietatem.||
marg.| marg.| Vel due vite sunt : una pertinet ad corpus quod est vetus homo, cui et vetus datum est testamentum in qua regnavit mors. Altera ad animam, quod est novus homo regeneratus per Christum. Ad corpus autem quaternarius, ad animam ternarius pertinent. Per acta ergo utraque quasi septenario numero veniet octavus dies iudicii ubi cuique pro meritis reddetur. Unde timens Ecclesia hic orat.||
interl.| interl.| penitentis||
Glosa Lombardi|+[103B] Domine ne in furore. Titulus: In finem psalmus David pro octava. Augustinus Hipponensis[AUGUSTINUS] Octava dicunt aliqui adventum Domini ad iudicium, quia venturus est Dominus ad iudicandum vivos et mortuos, post septem millia annorum, ut aiunt; sed nulli hoc tempus notum est, ut Dominus dicit in Evangelio: De die autem illa et hora nemo scit, neque angelus, neque Filius, nisi solus Pater (Mt. 24). Et Apostolus ait: Dies autem Domini tanquam fur, ita in nocte veniet (1Th. 5). Filius autem dicitur nescire, non quod apud se ipse non noverit, sed quia nescire faciat eos quibus non expedit hoc scire. Unde quorumdam nimium videtur temeraria presumptio, qui annis computatis certissimum sperant post septem millia annorum diem Domini futurum. Potius ergo octavus [103C] dies dicitur, dies iudicii, quia omnia tempora septem dierum repetitione volvuntur, post que erit ille dies qui nullam habet varietatem. Vel ideo dies iudicii dicitur octavus, quia post duas vitas futurus est, scilicet carnalem et spiritualem. Due enim vite sunt, que in presenti aguntur. Una est in delectatione carnis, que pertinet ad corpus; quod est exterior et vetus homo, cui datum est Vetus Testamentum, scilicet viventi secundum corpus, in qua vita regnavit mors. Altera vero vita pertinet ad animum, qui est novus homo, regeneratus per Christum; ad corpus autem pertinet quaternarius, quia constat ex quatuor elementis, et quatuor qualitatibus afficitur, scilicet sicca, humida, calida, frigida, et quatuor [103D] temporibus anni administratur, vere, estate, autumno, hieme: ad animam vero pertinet ternarius propter triplicem vim anime, que est rationalis, irascibilis, concupiscibilis. Peracta ergo utraque vita, quasi septenario numero transacto, veniet octavus dies iudicii, ubi cuique pro meritis reddetur. Unde timens Ecclesia, et penitens hic orat. Et est sensus, Psalmus iste, qui dicitur psalmus eo quod monet ad bene agendum, dirigens nos, in finem, id est in Christum, qui est consummatio fidelium, in presenti ad iustitiam, in futuro ad coronam. Attribuitur David, id est penitenti, qui hic loquitur, penitens et timens de peccatis suis, [CASSIODORUS, ALCUINUS] Psalmus dico, compositus pro octava, id est pro metu iudicii. Octava est adventus Domini, in [104A] quo peccator timet argui, et ideo penitet. Et est [104B] iste psalmus primus omnium penitentialium psalmorum, qui sunt septem. Ideo ut ostendatur per septiformem Spiritum posse deleri quidquid in septenario huius vite committitur, et quia septem sunt precipue modi remissionis, quibus peccata delentur, scilicet baptismus, eleemosyna, martyrium, conversio fratris errantis, remittere in se peccanti, fletus et satisfactio pro peccatis, communicatio corporis et sanguinis Domini: horum penitentialium psalmorum talis est forma, quia lacrymis et amaritudine penitudinis incipiunt, et in certitudinem venie terminantur, sicut hic patet. Concessio quoque deprecativa est hic, ubi peccatum conceditur, et venia postulatur, que, licet apud iudices seculares locum non habeat, apud Deum tamen multum valet, cui placet peccati confessio et damnatio.| || Glosa Lombardi|+[104C] Intentio: Monet ad penitentiam. Modus: Quatuor sunt partitiones. Primo, est exordium in quo captat a persona iudicis, per eius potestatem, et a sua persona, per infirmitatem suam. Item a persona iudicis per consuetudinem parcendi, quia non vult a mortuis, sed a vivis rogari. Secundo, exponit erumnas penitentis, ibi, Laboravi. Tertio, ostendit se correctum, ut separetur a malis, ibi,  Discedite a me, etc. Quarto, pro inimicis convertendis orat, ibi,  Erubescant, etc. In persona ergo penitentis, in iudicio puniri metuentis orat dicens, o| ||
Codd. : PL191
Codd. : PL191
Numérotation du verset  6,2 I
Domine 
interl.| interl.| «Hic seca hic ure » etc. ||

Fons : Dictum vel sententia pseudo augustiniana : « Hic ure, hic seca, modo in eternum parcas » vel « Hic ure, hic seca, hic mihi nihil parcas, modo in eternum parcas ». Cf. Augustinus Hipponensis, Enarrationes in Psalmos (Ps. 6, 3), CCSL 38, p. 29.32-34 : « Quid ergo iste orat, qui non vult in ira Domini vel argui vel emendari ? Quid nisi ut sanetur ? Ubi enim sanitas est, nec mors metuenda est, nec urentis aut secantis medici manus ». Cf. Beda (pseudo), De Psalmorum libro exegesis, loc. cit., PL 93, 512A : « Loquitur autem sic : Domine, ure seca in hoc seculo, ne arguas me, id est damnes me in furore tuo ». [Gilbertus Porretanus, Glossa media, loc. cit., v. g. cod. Troyes, BM 764, f. 5v : « Augustinus HipponensisAUGUSTINUS.[...] corripias me casti gaudii#, sed potius hic seca, ure, sana ne ibi sit opus. Unde subiecit : Miserere mei Domine... ». Petrus Lombardus, In Ps. 6, PL 191, 105A : « Orans dicit : o Domine qui potens es, hic seca, hic ure me ; sed in furore tuo, vel indignatione tua, id est in futuro iudicio, ubi malos damnabis ne arguas me, id est quasi damnandum convincas, neque etiam corripias quod minus est, me quasi castigandum in ira tua, id est in iudicio, quasi dicat hic sana me, ne ibi opus sit ». Cf. Radulphus Ardens, Homilie, Homil. 12 , dominica quinta post Trinitatem, PL 155, 1721C : « Non timeamus, sed amemus disciplinam, quia ut Sapiens ait : Beatus est vir, qui corripitur a Domino (Iob 5). Auferant nobis res, proferant vitia, inferant supplicia filii ancille, quoniam cadent, cum dominati fuerint pauperum (Ps. 10), et dominabuntur eorum iusti in matutino (Ps. 48) . Interim ergo dicamus Domino : « Hic ure, hic seca, ne in eternum perdas, » quoniam beatus qui suffert tentationem, quoniam cum probatus fuerit, accipiet coronam vite, quam repromisit Deus diligentibus se (Iac. 1) ». Petrus Cantor, Verbum abreviatum, pars 2, cap. 50, CCCM 196, lin. 126 : « Pete igitur cum psalmista et dic : O Domine, ne in furore tuo arguas me, quoad penas gehenne, neque in ira tua corripias me, que minor, quoad purgatorium, sed miserere mei; "hic ure, hic seca," ut ueraciter cum propheta dicere queas : Quoniam conturbata sunt ossa mea et anima mea turbata est ualde; turbatus est a furore, id est a peccatis que quasi furiosus commisi, oculus meus ».
ne in furore tuo 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Furor idem est ex greco quod ira ; unde et hic varie dicitur ; prius furor postea ira, vel e converso.||
marg.| marg.| DOMINE NE IN. CASSIODORUS. Confessio est deprecativa que apud Deum valet primo est exordium in quo captat per potestatem iudicis, per infirmitatem suam, per consuetudinem parcendi, quia non vult a mortuis sed a vivis rogari.||
rogari] correximus, rogar cacogr. Ps-G
arguas me \
interl.| interl.| quasi convincas||
neque in ira tua 
interl.| interl.| quod minus est||
corripias me. 
interl.| interl.| quasi castigandum||
marg.| marg.| ARGUAS. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Argui gravius est quam accusari ; unde damnatio timetur. Corripi mitius, id est emendari vel erudiri. Arguuntur in iudicio qui sine fudamento emendantur, id est purgantur, qui supra illud lignum fenum stipulam edificaverunt. Dicit ergo hic sana ne ibi sit opus ; unde subdit  miserere.||
Glosa Lombardi|+ Domine ne arguas me in furore tuo. Augustinus Hipponensis[AUGUSTINUS] Furor [104D] idem est ex Greco, quod ira, unde et hic varie dicitur. Nam in aliis codicibus prius invenitur furor, post ira. In aliis e converso, prius ira, deinde furor. In aliis pro furore, indignatio ponitur sive bilis, alia littera. Est autem ira et furor motus animi, provocans ad penam inferendam, qui tamen motus in Deum non cadit. De quo scriptum est: Tu autem, Domine virtutum, cum tranquillitate iudicas (Sap. 12). Quod autem tranquillum est, perturbatum non est. Non ergo in Deum iudicem cadit perturbatio; sed furor eius idem accipitur quod ira, scilicet iudicium quo malis quasi iratus videbitur, et velut furibundus. Argui autem et corripi diversa sunt. Nam argui gravius est quam accusari unde, damnatio timetur. Corripi vero mitius est, id est [105A] emendari vel erudiri. Arguentur ergo in iudicio, id est damnabuntur qui sine fidei fundamento sunt. Emendabuntur vero, id est purgabuntur qui super fundamentum illud, ligna, fenum, stipulam edificaverunt. Iste ergo nolens esse inter eos qui arguentur, vel corripientur, sciens horrendum esse incidere in manus Dei viventis [ALCUINUS, GLOSSA INTERLINEARIS] orans dicit :o Domine qui potens es, hic seca, hic ure me. | || scholia in Glosa Lombardi|+ Contra 2 Regum 24.E. : “Melius est ut incidam in manus Domini". Multe enim mi<sericord>ie eius sunt quam in manibus hominum. Sed contra Danielis 13.C : “Melius est michi incidere absque opere in manus vestras quam peccare in conspectu Domini” quia sic incideret in manus Domini. Solutio : Sunt manus misericordie Dei in quas melius est incidere ut misericorditer flagellet ut patet; et manus iustitie in quas horrendas incidere quia hic es : Hic seca. Ergo si orat pie et perseverat etc. hoc habebit; verum est si sit ad salutem quod novit Deum. Nonne ante erant purgati electi ?Sic, sed hoc referendum est ad statum purgatorii vel dissolutionem anime et corporis quia tunc eandem habebunt certitudinem pene vel glorie quam in iudicio vel in iudicio idest tempore iudicii tunc enim purgabuntur multi in eta in ipso raptu. | || Glosa Lombardi|+Sed in furore tuo, vel indignatione tua, id est in futuro iudicio, ubi malos damnabis ne arguas me, id est quasi damnandum convincas, neque etiam  corripias quod minus est,  me quasi castigandum in ira tua, id est in iudicio, quasi dicat hic sana me, ne ibi opus sit. Augustinus Hipponensis[AUGUSTINUS] Ubi enim est sanitas, nec mors metuenda est, nec urentis aut secantis medici manus. Unde subiecit:| 10  ||
Cf. Glosa Magna in Ps. 16, v. 15, PL 191, 343C : « Dico, diverte a malo, inquire pacem, et ne ex infirmitate tua dissidas, quia oculi Domini, [AUG.] id est respectus misericordie Dei, sunt super iustos, etsi ut medicus secat et urit, per quod videtur non exaudire, sed hoc facit ut sanet, et pariat in sempiternum ».
Cf. Dn. 13, 23.

Codd. : PL191
Codd. : P15204, f. 14va marg sup. ;P15205, f. 10ra marge (main posée régulière) avec renvoi.
10  Codd. : PL191
erant] erunt P15204 | est] om. P15204 | idest] + in P15204 |
Numérotation du verset  6,3 II
interl.| interl.| Sed||
Miserere mei Domine quoniam infirmus sum \
interl.| interl.| quia iustitiam sustinere nequeo||
interl.| interl.| natura et peccato||
marg.| marg.| INFIRMUS. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Reatu infirmatur anima, a quo sana, quia  ossa, id est {t. 2 : Erfurt, f. 231vb ; facsim., p. 462b} [Rusch, f.  231vb ] mens, conturbatur ad penitentiam, et anima, id est sensualitas, ergo usquequo differs, quasi dicat : quid restat quin sanes ?||
sana me Domine quoniam conturbata sunt 
interl.| interl.| non parum sed usque ad ossa pervenit, id est robur anime, hoc valde||
ossa mea11   
interl.| interl.| fortitudo anime||
Glosa Lombardi|+[Hieronymus HIERONYMUS] Miserere: quasi dicat: Ne arguas, sed potius, o Domine, miserere in hac vita mei miseri. Et opus est [CASSIODORUS] quoniam infirmus sum natura et vitio, adeo quia iustitiam sustinere nequeo. Et non parum sum infirmus, sed usque ad ossa pervenit infirmitas, id est ad robur anime, et hoc valde. Augustinus Hipponensis[AUGUSTINUS] Et hoc est quod ait: vere sum infirmus Quoniam conturbata sunt ossa mea, id est fortitudo anime. Deinde sequitur expositio ossium cum [105C] ait:| 12  ||
12  Codd. : PL191

11  ossa Ps-G (codd. edd.), D30 (eras.) Cor2] + omnia D30* Rusch cum Ps-R
Numérotation du verset  6,4 III
interl.| interl.| Expositio ossium :||
Et anima mea turbata est valde \ et13   
interl.| interl.| ideo||

13  et Ps-G D30 Rusch] sed ΩS Clementina
tu Domine usquequo ? 
interl.| interl.| differs||
marg.| marg.| USQUEQUO. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Innuit se diu luctari cum vitiis. Non est autem crudelitas dilatio Dei sed ut persuadeat anime in que mala se precipitavit. Nondum enim tam perfecte orat ut ei dicatur. Adhuc te loquente dicam : ‘ecce assum’. Et ut ex difficultate sanationis inde magis caveat sibi, et ut ostendatur que pena sit non conversis, si tanta difficultas sit conversis ; unde « Si iustus vix salvabitur, impius ubi pare<bit> ? »||
Glosa Lombardi|+Et anima mea, (ecce ossa) turbata est, et hoc valde Et quia ita morbum detego tibi sana me, o Domine, [Hieronymus HIERONYMUS] quasi dicat cura me ut sapiens medicus, quia ego egrotus sum, tu medicus: ego habeo infirmitatem, tu sanitatem; ego sum infirmus pro peccato, tu sana per misericordiam. Oro ut sanes, et tu, Domine, differs, sed usquequo? Augustinus Hipponensis[AUGUSTINUS] Innuit iste se diu luctari cum vitiis. Non est autem crudelitas dilatio Dei; sed ideo differt, ut persuadeat anime in que mala se precipitavit. Et ideo etiam, quia nondum hic tam perfecte orat, ut dicatur ei: adhuc te loquente, dicam: Ecce adsum. Et etiam ideo, ut ex difficultate sanationis, inde magis caveat sibi. Quod [105D] enim facile sanatur, non multum cavetur. Ex difficultate autem sanationis, fit diligentior custodia recepte sanitatis. Et ideo, ut ostendatur que pena sit non conversis, si tanta difficultas est conversis. Unde alibi: Si iustus vix salvabitur, impius ubi parebit? (1Pt. IV). Vel ita potest legi: miserere mei, Domine. Hoc non mutatur. Et necesse est, quoniam infirmus sum. [ALCUINUS] Reatu infirmatur anima. A quo reatu, sana me, Domine. Remigius Autissiodorensis[REMIGIUS] Et debes, quoniam ossa mea conturbata sunt, id est mens mea conturbatur ad penitentiam. Et anima mea, id est etiam sensualitas, turbata est valde, ad penitentiam. [ALCUINUS] Ergo, usquequo? o Domine, tu differs? quasi dicat: Quid restat quin sanes? nihil. Et ideo tu qui pius es, ne differas: sed potius, o,| 14  ||
14  Codd. : PL191
Numérotation du verset  6,5 IV
Convertere Domine 
marg.| marg.| CONVERTERE. CASSIODORUS. Qui aversus eras. Vel a vindicta.||
et15  eripe animam meam \
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Et ideo qui pius es non differas sed convertere ut ego convertar ad te sed, quia perfecte conversioni nostre semper est paratus, videtur dici  convertere, id est fac me perfecte converti, in quo sentit laborem. Unde addit :  eripe animam, quasi in conversione multis impeditam||
marg.| marg.| ERIPE ab imminente morte. Vel  eripe animam peccatis ligatam.||

15  et Ps-G (R M² Q* ΦP² ΩJ² ΨB² V D ) Ω Ed1455 Rusch Ed1530 Clementina cum Ps-R] om. Ps-G
salvum me fac 
marg.| marg.| Salva dando virtutes.||
propter misericordiam tuam. 
interl.| interl.| non merita quia iusta damnatio peccanti||
Glosa Lombardi|+ [106A] Augustinus Hipponensis[AUGUSTINUS] Convertere,  Domine, ad me, qui aversus eras, ut ego convertar ad te iuxta illud: Convertimini ad me, et ego convertar ad vos, dicit Dominus (Za. 1). Sed, quia perfecte nostre conversioni semper est paratus Deus, sicut propheta dicit: Tanquam diluculum paratum inveniemus illum (Os. 6). Que ut admitteremus non fecit eius absentia, qui ubique est, sed nostra fecit aversio. Melius autem videtur dici: Convertere, Domine, id est fac me perfecte converti: in quo sentit laborem. Durum enim est, et laboriosum ad serenitatem et tranquillitatem divine lucis a terrenarum cupiditatum caligine retorqueri. [106B] Unde, postquam dixit: Convertere, addit, et eripe animam meam peccatis ligatam, quasi in conversione, multis impeditam hostibus et oppressam, tanquam inherentem perplexitatibus huius seculi, et spinas quasdam dilacerantium desideriorum in ipsa conversione patientem. Et salvum me fac, id est fac me incolumem proficere in bono, dando virtutes. Et hoc, propter misericordiam tuam, non meritis meis, quia iusta damnatio debetur peccanti, et datum preceptum pretereunti. [CASSIODORUS] Vel ita, Conkvertere, Domine, a vindicta, et eripe animam meam ab imminente morte, salvum me fac propter misericordiam tuam; hoc non mutatur. Sequitur.| 16  ||
P15205, f. 10rb marge (main posée régulière): “Fac me perfecte converti gracie infusione, culpe dimmissione, pene remissione”.

16  Codd. : PL191
Numérotation du verset  6,6 V
Quoniam non est in morte qui memor sit tui \
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Intelligit nunc esse tempus conversionis, quia, cum hec vita transierit, non restat nisi retributio||
in inferno autem quis confitebitur tibi ? 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Infernus est cecitas animi que mortuum involvit sed, ut inde liberer, laboravi et quasi parum profuerit, addit :  lavabo ||
marg.| marg.| IN INFERNO. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Confessus est dives qui Lazarum vidit etsi de profundo cuius comparatione coactus est confiteri mala sua usque adeo ut et fratres roget ab his premoneri, sed post iudicium in profundioribus tenebris nullam lucem Dei videbunt cui confiteantur.||
marg.| marg.| Vel mortem dicit peccatum in quo immemor est Dei qui mandata eius contemnit.||
marg.| marg.| QUONIAM  NON. CASSIODORUS. Ideo hic festino dimitti quia post mortem et  in inferno non accipitur confessio.||
Glosa Lombardi|+ [CASSIODORUS] Quoniam non est, quasi dicat: Ideo hic festino dimitti, quia post mortem vel in inferno non accipitur confessio. Et hoc est, quoniam non est in mortequi memor sit tui, ad veniam, scilicet in morte, id est postquam mortuus est. Augustinus Hipponensis[AUGUSTINUS] Intelligit enim nunc esse tempus conversionis, quia, cum hec vita transierit, non restat nisi retributio. Non est qui memor sit tui in morte: in inferno autem quis confitebitur tibi? [CASSIODORUS] Nullus confitebitur ad veniam, scilicet, vel post iudicium. Non est ergo contra hoc, quod in inferno confessus est dives ille evangelicus, qui Lazarum vidit in requie, etsi de profundo, cuius Lazari comparatione coactus est confiteri mala [106D] sua, usque adeo ut etiam fratres roget ab his premoneri. Sed post iudicium in profundioribus tenebris erunt impii, ubi nullam Dei lucem videbunt, cui aliquid confiteantur. Vel mortem dicit peccatum quod contempta divina lege committitur, ut aculeum mortis mortem appellamus, eo quod mortem generet. Aculeus enim mortis peccatum est, in quo immemor est Dei, qui precepta eius contemnit. Infernum autem dicit cecitatem animi quam incurrit quis cum desperat. Cecitas enim desperationis, peccantem, id est morientem excipit et involvit, ut detur in reprobum sensum. Littera sic continuatur: Ideo ita gemo pro peccato et doleo, quoniam non est qui memor sit tui in inferno, id est in peccato, quo lex divina contemnitur. In inferno autem, id est in cecitate [107A] desperationis, que mortuum involvit, quis confitebitur tibi? nullus.| 17  ||
Lc.16, 19-31.

17  Codd. : PL191
Numérotation du verset  6,7 VI
interl.| interl.| Ego autem||
Laboravi 
interl.| interl.| satisfaciendo| 18  ||
marg.| marg.| LABORAVI. CASSIODORUS. Narrat erumnas quibus penitens avertitur, gemit dum videt quid egit et que pena futura.||

18  Codd. : Tr511
in gemitu meo+ 
interl.| interl.| cordis||
lavabo 
interl.| interl.| et post||
per singulas noctes lectum meum \
interl.| interl.| ad litteram; vel peccata| 19  ||
interl.| interl.| lectus est voluptas corporis et delectatio seculi in quo eger animus quiecit||
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Quasi alternatim patitur : noctes cum carne servit legi peccati, et dies sentit cum mente servit legi Dei||

19  Codd. : Tr511
lacrimis20  meis21  stratum meum 
interl.| interl.| idem quod lectus||

20  lacrimis Ps-G (R² I plerique codd., edd.) D30 Rusch cum Ps-R] praem. in Ps-G (R* F) cum Ps-α, lacrimis 21  meis Ps-G (F plerique codd., edd.) Rusch cum Ps-R (M) Ps-βσ²] om. Ps-G (R I) cum Ps-R
rigabo. 
interl.| interl.| rigare ad interius pertinet, ut sit fletus usque ad intima dordis||
marg.| marg.| LECTUM. CASSIODORUS. Conscientiam que quibusdam quies, quibusdam tormentum.  Stratum sensualitatem, fertilem faciam que erat arida. Vel lectus delectatio corporis in qua homo resolvitur. Stratus : cumulus peccatorum ut vestium, quo, resoluto imbre lacrimarum, nova messis virtutum crescat.||
Glosa Lombardi|+PARS II. Laboravi. [CASSIODORUS, ALCUINUS] Secunda pars, ubi narrat erumnas, quibus penitens atteritur, quasi dicat nullus est memor tui in morte, vel in inferno; [Augustinus HipponensisAUGUSTINUS, GLOSSA INTERLINEARIS, CASSIODORUS, ALCUINUS] sed, ut inde liberer, ego laboravi, satisfaciendo; In gemitu meo, id est cordis. Gemit iste, dum videt quid egit, et que pena sit futura. Et quasi parum profuerit, addit. [Augustinus HipponensisAUGUSTINUS, Hieronymus HIERONYMUS, CASSIODORUS] Et post, lavabo per singulas noctes lectum meum, ad litteram, per noctes in lecto plorabo pro peccatis. Quod idem repetit aliis verbis [107B] lacrymis meis stratum meum rigabo. Idem accipitur hic stratus quod supra lectus, quasi dicat vestem superpositam lecto rigabo lacrymis meis, id est multum lacrymabor. [Remigius AutissiodorensisREMIGIUS, ALCUINUS] Vel lectum vocat conscientiam, que quibusdam est quies, quibusdam tormentum. Ibi enim mundi corde quiescunt. Ibi male cordati cruciantur. Stratum dicit sensualitatem. Et est sensus: Lavabo lectum meum, id est mundabo conscientiam meam. Remigius Autissiodorensis[REMIGIUS] Per singulas noctes, id est per singula peccata. 13 [Remigius AutissiodorensisREMIGIUS, ALCUINUS] Et lacrymis meis, id est amaritudine penitentie, stratum meum, id est sensualitatem, rigabo, id est fertilem faciam, que prius erat arida a bonis operibus. [AUGUSTINUS, CASSIODORUS] Vel, lectus est voluptas corporis [107C] et delectatio seculi, in qua eger animus quiescit: in qua homo resolvitur. Stratus est, cumulus peccatorum, ut vestium: quo resoluto per imbrem lacrymarum, nova messis virtutum succressit. Et est sensus: Lavabo, id est lacrymis penitentie delebo, [Augustinus HipponensisAUGUSTINUS, Item.] lectum meum, id est voluptatem corporis et delectationem seculi, quam lavat ille qui se ab ea conatur extrahere. Et hoc faciam, per singulas noctes, id est per singula peccata ex ea orientia. Ideo autem ait, per singulas noctes, ut intelligi daret quod quasi alternatim patitur, dies et noctes. Qui enim spiritu promptus, sentit aliquam lucem veritatis, et tamen in delectatione huius seculi per carnis infirmitatem aliquando requiescit, tanquam dies et noctes alterno affectu cogitur pati. Noctes [107D] patitur, cum carne servit legi peccati, et dies sentit, cum mente servit legi Dei. [CASSIODORUS] Lacrymis meis stratum meum rigabo, id est imbre lacrymarum cumulum peccatorum dissolvam, ut post messis virtutum germinet. Et nota, quod ait, rigabo, cum supradixit, lavabo. Amplius enim est rigare quam lavare, quia potest aliquid in superficie lavari, rigatio vero ad interiora pertinet. Per quod significat fletum usque ad cordis intima permanere.| 22  ||
22  Codd. : PL191
Numérotation du verset  6,8 VII
interl.| interl.| Ideo quia||
Turbatus est a furore 
interl.| interl.| futuro quem timeo||
marg.| marg.|  CASSIODORUS. Correptio ut separetur ab illis quorum collegio peccavit, et insistat mandatis Dei.||
oculus meus \ inveteravi 
interl.| interl.| quia etiam inter omnes a nullo immunis omnibus consensi||
marg.| marg.| A FURORE. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Ab ira vel Dei que in iudicio et hic in cecitate mentis. Ibi exteriores tenebre quia tunc penitus extra Deum id est lucem quia in summa cecitate hic iam incipiunt in peccante et ideo dicit turbatum non extinctum oculum. Vel a sua ira qua turbante solem, id est sapientiam Dei non potest videre. Vel ideo sic laboro, quia inveteravi membrum factus veteris hominis ; unde hoc quia turbatus a furore primo parenti exerto.  Inveteravi ad similitudinem veteris vestis, que nec est usui nec decori. Ne quis desperet de gravitate peccatorum subdit :  discedite.||
marg.| marg.| {t. 2 : Erfurt, f. 232ra ; facsim., p. 463a} [Rusch, f.  232ra ] INIMICOS. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Id est vitia vel malos homines qui vere sunt inimici ad Deum se convertentium a quibus separatur omnis bonus non loco sed animo, quia vero non est inanis tantus labor penitentie. Exauditum se significans subdit :  discedite.||
Glosa Lombardi|+ Augustinus Hipponensis[AUGUSTINUS] Turbatus est a furore. Vel ab ira oculus. Furor sive ira accipitur hic, vel Dei, vel ipsius hominis. Item ira Dei duplex est, scilicet que in iudicio erit, et hic in presenti est, in cecitate mentis, [108A] cum dantur peccatores in reprobum sensum. Ibi exteriores tenebre erunt, quia tunc peccatores penitus erunt extra Deum, id est extra lucem, quia in summa cecitate erunt. Quid enim est penitus esse extra Deum, nisi esse in summa cecitate? Siquidem Deus habitat lucem inaccessibilem: he autem tenebre hic iam incipiunt in peccante, cum ab interiore Dei luce secluditur; sed nondum penitus, dum in hac vita est. Et ideo dicit turbatum, non exstinctum oculum quasi dicat, ideo lavabo, quia oculus meus, id est ratio mea, turbatus est a furore Dei, et futuro, quem timeo, et presenti, quem sentio. Et a sua ira propria turbatus est oculus, qua conturbante solem interiorem, id est sapientiam Dei, non potest videre, et quasi occasum in se pati arbitratur mens que [108B] sua perturbatione illum videre non sinitur. Unde Apostolus: Sol non occidat super iracundiam vestram. Et est, ideo sic gemo, quia oculus meus, scilicet ratio, turbatus est a furore, vel ab ira mea propria. Turbatus est, et merito, quia inveteravi inter omnes inimicos meos, scilicet vitia vel malos homines qui vere sunt inimici ad Deum se convertentium, a quibus separatur omnis bonus, non loco, sed animo. Et addit, omnes, quasi dicat: Etiam inter omnes inveteravi, a nullo fui immunis, omnibus consensi. Vel ita legi potest: Ideo sic laboro, quia inveteravi, membrum factus veteris hominis. Et dicit hoc a simili veteris vestis, que nec est decori, nec usui. Inter omnes inimicos meos visibiles et invisibiles, quibus consensi. Per hoc ostendit se [108C] omnibus vitiis subiectum. Hoc ideo dicit, quis desperet de gravitate peccatorum. Sed unde hoc? quia, oculus meus, rationis, turbatus est a furore, primo parenti exerto, [ALCUINUS] id est a pena primo homini illata, per quem in universam posteritatem est transfusa: ipse enim origo, nos propago sumus pene. [Augustinus HipponensisAUGUSTINUS, ALCUINUS] Quia vero non est inanis labor penitentie post laborem et gemitum, et imbres creberrimos lacrymarum, exauditum se significans; subdit:| 23  ||
23  Codd. : PL191
Numérotation du verset  6,9 VIII
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Vel prophetia est quia ira in iudicio vel nunc ubi grana a paleis nuda etsi intereas :||
Discedite a me omnes qui operamini iniquitatem \ quoniam exaudivit Dominus vocem fletus mei. 
interl.| interl.| compunctionem pro commissis||
Glosa Lombardi|+ Discedite a me. [CASSIODORUS] Tertia pars, ubi ostenditur [108D] correptio huius qui orat, ut separetur ab illis malis nunc animo, in futuro, etiam loco, quorum collegio peccavit, et insistat mandatis Dei. Vel non est optatio, sed prophetia hic, quia ita in iudicio futurum est, quando a iustis impii separabuntur. Vel etiam nunc fit hoc in area, ubi iam grana a paleis nuda sunt, et separata mente, etsi inter eas lateant, et eisdem conventiculis contineantur. Dicit ergo iste penitens post tantas difficultates se exauditum significans. Discedite a me, nunc animo in futuro, etiam loco. Omnes qui operamini iniquitatem, quoniam exaudivit Dominus vocem fletus mei.| 24  ||
24  Codd. : PL191
Numérotation du verset  6,10 IX
Exaudivit 
interl.| interl.| remittendo||
Dominus deprecationem meam \
interl.| interl.| pro deponendis peccatis||
marg.| marg.| EXAUDIVIT  DOMINUS. CASSIODORUS. Dat exemplum fideliter orantes audiri.||
Dominus 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Repetitio crebra ex affectu quia gaudenti non sufficit semel dicere quod gaudet||
marg.| marg.| DOMINUS. Ter  Dominus quia Trinitatem affuisse precibus ostendit. Incepit a lacrimis, exauditus exultat.||
orationem meam 
interl.| interl.| pro impetrandis virtutibus||
suscepit. 
interl.| interl.| quasi oblationem||
Glosa Lombardi|+Exaudivit Dominus remittendo deprecationem [109A] meam que est pro deponendis peccatis. [Remigius AutissiodorensisREMIGIUS, Augustinus HipponensisAUGUSTINUS] Repetitio eiusdem sententie crebra est hic ex affectu nimio, quia gaudenti non sufficit semel dicere quod gaudeat, unde subdit: Dominus suscepit [CASSIODORUS, Remigius AutissiodorensisREMIGIUS] quasi oblationem orationem meam, [GLOSSA INTERLINEARIS, ALCUINUS] que est pro virtutibus adipiscendis. Deprecatio namque est, pro removendis malis: Oratio, pro adhibendis bonis. [CASSIODORUS] His verbis dat exemplum fideliter orantes exaudiri. Et nota quod ter hic ponitur Dominus, quia sanctam Trinitatem precibus adfuisse ostendit. Incipit a lacrymis, exauditus exsultat, sicut fit et in aliis penitentialibus psalmis.| 25  ||
25  Codd. : PL191
Numérotation du verset  6,11 X
interl.| interl.| Ergo iam||
Erubescant 
interl.| interl.| de actibus quia mali||
et conturbentur vehementer omnes inimici mei \
interl.| interl.| timore iudicii||
convertantur 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Illis conversio ad confusionem qui noluerunt habere ad salutem||
et erubescant 
interl.| interl.| et hec omnia||
valde velociter. 
interl.| interl.| CASSIODORUS. Ne eant quo tendebant et non differatur sed erubescant valde velociter ; vel post conversionem ex recordatione quod est custodia virtutis||
marg.| marg.| ERUBESCANT. CASSIODORUS. Quasi in conclusione iam liber a peccatis exultans pro inimicis, ut  convertantur orat, ut sicut ipse habeant veniam.||
marg.| marg.| Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Erubescant. Hoc non hic ubi potius irrident eos qui omnia relinquunt et infirmos erubescere faciunt sed in iudicio.||
Glosa Lombardi|+ Erubescant. Quarta pars ubi iam liber a peccatis in conclusione exsultans pro inimicis ut convertantur orat, ut sicut ipse, habeant veniam, quasi dicat et quia Dominus me penitentem exaudivit, ergo iam meo exemplo. Omnes inimici mei convertantur et erubescant, id est de actibus suis quia mali sunt; et conturbentur iudicii timore, ad penitentiam. Et hoc, vehementer, id est vehementi gemitu. Augustinus Hipponensis[AUGUSTINUS] Perfectus vir orat hic, ut mali de peccatis erubescant, et peniteant, et convertantur [CASSIODORUS] ne eant quo tendebant, et non differatur, sed erubescant valde velociter. Augustinus Hipponensis[AUGUSTINUS] Hoc ad effectum optantis refertur, vel ad potentiam Christi, qui tam celeri tempore cito gentes ad fidem convertit. Vel ita, convertantur [109C] velociter a malis. Et post conversionem, erubescant valde, ex recordatione peccatorum, quod est custodia virtutum. Vel prophetia est hic non optatio, ubi predicit quid futurum sit inimicis qui hic suorum peccatorum penitere nolunt, quasi dicat me exaudivit Dominus, sed omnes inimici mei, etc., id est erubescent et conturbabuntur vehementer in futuro. Hoc utique non est hic, ubi potius iniqui irrident eos qui omnia relinquunt, et suis irrisionibus infirmos de Christi nomine erubescere faciunt. Sed [110A] in iudicio hoc erit, ubi erubescentes dicent de bonis sicut scriptum est: Hi sunt quos aliquando habuimus in derisum et in similitudinem improperii. Nos insensati vitam illorum estimabamus insaniam, et finem illorum sine honore. Ecce quomodo computati sunt inter filios Dei, et inter sanctos sors illorum est? Quid nobis profuit superbia, aut quid divitiarum iactantia contulit nobis? Transierunt omnia illa tanquam umbra (Sap. V). Et convertantur et erubescant, quasi dicat, illis conversio sit ad confusionem qui noluerunt habere ad salutem quod iustissimum est. Et hec omnia fiant  valde velociter, quia, cum desperare coeperint de iudicio, et dixerint: Pax et securitas est, tunc repentinus superveniet interitus (I Thess. V), qui cum venerit, sentietur non esse [110B] longa omnis vita; quia sicut desiderantibus tarde, ita desperantibus cito venire videbitur.| 26  || Glosa Lombardi|+Psalmus hic in exsequiis mortuorum cantatur, quia per huiusmodi gemitum atque penitentiale lamentum post hanc vitam a fidelibus obtinetur quod in hac vita diu ac vehementer desideraverunt et a malis sentitur, quod hic non timuerunt, sed contempserunt.| 27  ||
26  Codd. : PL191
27  Codd. : PL191




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria ( 6), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 16/09/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber26_1.xml&chapitre=26_1_6)