initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<26_1. Psalmi 1-25*>

Psalmus 7

Numérotation du verset  7,1 
In finem 
interl.| interl.| Christum||

1 In finem Ps-G (M V D) D30 ΩS Rusch] om. Ps-G
psalmus 
interl.| interl.| dirigens nos||
David 
interl.| interl.| fidelis cui facta est mysterii revelatio||
quem cantavit 
interl.| interl.| ad honorem||
Domino pro verbis Chusi filii 
interl.| interl.| manifestatione alti silentii quo Christus occultavit Iudeis mysterium passionis||
Gemini
interl.| interl.| id est ‘dextere’ quia consuluit saluti David necessaria proditione, vel quia illud silentium Deus dexter, id est favens et propitius, huic fideli aperuit||
marg.| marg.| IN FINEM  PSALMUS. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Chusi qui transivit in partem, Absalom sed de historia velamen sumpsit mysteriorum. Chusi silentium,  Gemini dexter, Achitophel fratris ruina, id est Iude scelus qui Dominum tradidit. Contra hos dolos Dominus dimicavit silentio, id est alto secreto quo cecitas in Israel facta est ut, cum plenitudo gentium intret, totus Israel salus fieret, de quo Apostolus exclamat admirans, non exponens : « O altitudo divitiarum sapientie et scientie Dei » . Hoc silentio Dominus, passionis occultans sacramentum, ruinam fratris, id est scelus Iude, convertit in misericordiam et quod ille ad perniciem unius hominis fecit iste ad salutem omnium flexit. Cantat ergo hunc psalmum Domino fidelis cui facta sunt verba Chusi, id est manifestatio huius silentii quod dexter et favens Deus operatus est ei. Non enim erat eis abscondendum pro quibus gestum est.||
marg.| marg.| Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Potest hic psalmus in persona Christi intelligi si qua humiliter dicta sunt ad infirmitatem nostram referantur quam gestavit.||
marg.| marg.| Primo petit ex omnibus tribulationibus liberari.||

Rm. 11, 33.

David... Gemini] pro torcularibus Psalmus David D30 cum Ps-σ | Gemini Ps-G (U V D) ΩS Rusch] Iemini Ps-G
Absalom] scrips., Absolon Rusch
Numérotation du verset  7,2 I
Domine 
interl.| interl.| per potentiam||
Deus 
interl.| interl.| per creationem||
meus 
interl.| interl.| voluntate||
interl.| interl.| pretendit meritum||
in te 
interl.| interl.| non in me||
speravi \ salvum me fac ex omnibus persequentibus me 
interl.| interl.| spiritalibus nequitiis, vitiis et peccatis||
et libera me. 
interl.| interl.| a diabolo et angelis eius||
interl.| interl.| a leone||
marg.| marg.| DOMINE  DEUS  MEUS IN TE etc. CASSIODORUS. Iste est primus psalmus eorum in quibus per actus David futura mysteria Domini significantur. Mysterium incarnationis silentium fuit Iudeis. Ut David a filio, ita Christus a populo quem nutrierat persecutionem sustinuit.||
marg.| marg.| LIBERA. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Quasi superato omni bello vitiorum iam profecto nihil restat nisi invidus diabolus.||
Numérotation du verset  7,3 II
rapiat 
interl.| interl.| de corpore non curat si carne affligatur||
ut leo 
interl.| interl.| id est diabolus qui in illis vitiis et peccatis impugnat unde « ut leo rugiens circuit » etc.||

1Pt. 5,8.
animam meam \
interl.| interl.| cui semper insidiatur||
dum 
interl.| interl.| si tu non redimis ille rapit||
non est qui redimat 
interl.| interl.| nisi Christus||
neque qui 
interl.| interl.| nisi qui redimit||
salvum faciat 
interl.| interl.| dando vitam eternam||
marg.| marg.| RAPIAT  REDIMAT. CASSIODORUS. Propria verba Domini est liberare leonis rapere. Ordo prius persequentes ponit inde leonem. Expiatus enim ab omnibus spiritalibus nequitiis a diabolo liberatur.||
Numérotation du verset  7,4 III
interl.| interl.| Quia, sine innocentia neminem videt posse salvari, dicit :||
Domine Deus meus si feci istud \
interl.| interl.| item pretendit meritum||
si 
interl.| interl.| scilicet||
est iniquitas in manibus meis. 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Hic patet perfectum loqui cui solius diaboli insidie cavende sunt.||
marg.| marg.| DOMINE SI  FECI  ISTUD. CASSIODORUS. Ad litteram de David et Absalom.  Si feci istud, id est si hoc malum mihi per preteritam culpam contigit. Vel  si modo  est iniquitas in manibus id est operibus meis. Vel  Si reddidi retribuentibus mihi mala etc. quod {t. 2 : Erfurt, f. 232rb ; facsim., p. 463b} [Rusch, f.  232rb ] dicitur equitas apud homines merito et, si non videatur hominibus,  decidam superatus  ab inimicis meis inanis a fructu mansuetudinis.||
marg.| marg.| Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Si feci istud vel universale peccatum quod sine nomine dixit quod est superbia, que est radix omnium malorum. Vel quod sequitur  si est iniquitas quod de omni peccato accipitur.||
Numérotation du verset  7,5 IV
Si 
interl.| interl.| mala scilicet||
reddidi retribuentibus mihi mala \
interl.| interl.| pro bonis||
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Hoc non potest dicere nisi perfectus sciens Christum hoc fecisse||
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. maior patientia si non reddidi his qui pro bonis reddiderunt mala||
marg.| marg.| SI REDDIDI. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Id est si te non sum imitatus in illo silentio id est patientia qua pro me operatus es.||
decidam merito ab inimicis meis inanis. 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Qui se vindicat occulte a diabolo superatur||
marg.| marg.| DECIDAM  MERITO. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Non iureiurando hoc sibi imprecatur sed dicit quod contingit se vindicantibus. Prophetat ergo non iurat per execrationem quod est gravissimum iurisiurandi genus.||
marg.| marg.| Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Inanis factus vana et superba letitia quod quasi vinci non potuit. Salomon : « Melior est qui vincit iram quam qui capit civitatem ». | ||

Prv. 16, 32 (Septuaginta, ut ref. Augustinus).
Cf. Augustinus Hipponensis, Enarrationes in Psalmos (Ps. 7, 3), CCSL 38, p. 38.37-43 : « Inanis effectus vana et superba letitia, quod quasi vinci non potuit. Intellegit ergo iste ubi maior fiat uictoria, et ubi pater reddat qui uidet in occulto. Ne reddat itaque retribuentibus mala, iram potius quam hominem uincit, illis etiam litteris eruditus, in quibus scriptum est : Melior est qui uincit iram, quam qui capit ciuitatem ».
Numérotation du verset  7,6 V
Persequatur 
interl.| interl.| impugnando id est suggerendo||
interl.| interl.| etiam||
inimicus 
interl.| interl.| singularis||
interl.| interl.| diabolus||
animam meam 
interl.| interl.| cui homines non habent quid faciant||
et comprehendat \
interl.| interl.| decipiendo per consensum||
et conculcet in terra vitam meam \
interl.| interl.| id est occultando vitam meam, terram faciat scilicet cibum sibi quia non est tantum leo sed et serpens, et ibi sit despicabilis||
marg.| marg.| CONCULCET etc. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Anima peccatoris de quo : « Terra es et in terram » reverteris cibus serpentis est, cui in maledictione dictum est : ‘Terram manducabis’ id est diaboli quia terra, id est terrena, est. Et ideo hic ait :  Conculcet in terra vitam meam, id est in terram redactam sibi incorporet et ibi sit despicabilis.||

Gn. 3, 19 (Vetus latina) : « Terra es et in terram ibis » ; Vulg. : « Pulvis es et in pulverem reverteris ».
Cf. Gn. 3, 14 : « Terram comedes cunctis diebus vite tue ».
et gloriam meam 
interl.| interl.| hominem ad imaginem Dei factum||
in pulverem deducat
interl.| interl.| ad nihilum redigat||
marg.| marg.| GLORIA  MEA. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Que debet esse in conscientia ubi Deus videt. Et solida in Domino ut qui gloriatur in Domino glorietur ;  deducat in pulverem, id est in superbiam et iactantiam, ut scilicet velim gloriari apud homines.||
marg.| marg.| PULVEREM. Pulvis quasi, pro Augustino, superborum iactantia. Vult ergo ut gloria sua sit solida intus ubi Deus videt. Est enim pulvis si apud homines gloriatur. Ecce quam cavenda superbia.||

deducat] + diapsalma Ps-G
Gloria mea] sic Rusch
Numérotation du verset  7,7 VI
ExsurgeDomine 
interl.| interl.| si hoc feci, hoc mihi contingat, sed quia non merui||
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Appare per carnem. Dormit enim cum in secretis suis latet incognitus||
marg.| marg.| EXSURGE. Petit ut gloria resurrectionis Christi subveniat.||
in ira tua \
interl.| interl.| CASSIODORUS. id est vindicta contra diabolum||
marg.| marg.| IN IRA  TUA. Perfectus enim iste non precatur hic adversus homines sed adversus diabolum ut possessionem eius amittat peccatores, scilicet et impios qui sunt eius possessio. Et quia ablatio hominis, quia pena est diabolo, dicitur ira Dei contraeum. Vel precatur hic Christi resurrectionem, sicut in precedenti eius incarnationem, ut : ‘O Domine Deus meus’ etc.||
contra] scrips., cõrta cacogr. Rusch
et exaltare in finibus 
interl.| interl.| id est in possessione ut ibi honoreris a conversis||

et Ps-G (I Q² ΩJ² ΨB² V D ) ΩS Ed1455 Rusch Ed1530 Clementina cum Ps-R] om. Ps-G
inimicorum meorum. 
interl.| interl.| diaboli et angelorum eius||
marg.| marg.| IN FINIBUS. Mundus vel infernus sunt fines diaboli.||
Numérotation du verset  7,VII 
Et exsurge Domine Deus meus in precepto quod mandasti \
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Quia humilitatem precipis, prior eam imple ; humilis appare ut a te discant alii superbiam vincere||
marg.| marg.| EXSURGE  DOMINE  DEUS. Superbus diabolus quia per iniquitatem vincitur subdit. Vel  exsurge, id est toto orbe notus efficere resurgendo in precepto ut preceptum humilitatis facias implere, et hoc inde sequitur quia  Synagoga de diversis populis, vel specialiter Iudeis,  circumdabit te amando vel persequendo.  Propter hanc, id est amantem,  regredere, id est fac scire eos omnipotentiam tuam, qui descendisti ut te viderent. Vel  Propter hanc, id est persequentem in qua locum non invenis, regredere in, id est altum, subtrahe te his qui te persequuntur.||
Numérotation du verset  7,8 
et synagoga 
interl.| interl.| congregatio||
interl.| interl.| quidam amando, quidam persequendo||
Numérotation du verset  7,VIII 
Et propter hanc 
interl.| interl.| ut diligens exerceatur odiens amplius excrucietur||
in altum 
interl.| interl.| celum||
regredere \
Numérotation du verset  7,9 
Dominus iudicat populos. 
marg.| marg.| DOMINUS  IUDICAT. De iudicio regressi id est Christi.||
marg.| marg.| SYNAGOGA. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Congregatio populi, scilicet qui vel humilem contemnentes circumdederunt ut persequentes, vel amando ut credentes.  Regredere resurgendo, ascendendo propter Synagogam credituram ut mittas spriritum de alto {t. 2 : Erfurt, f. 232va ; facsim., p. 464a} [Rusch, f.  232va ] quo fit congregatio vel  propter hanc, id est persequentem Synagogam,  in altum regredere te illi subtrahendo quia locum non habes in malis ; subtrahe te illis vel  exsurge in ira, id est exerce iram tuam contra inimicos, scilicet Iudeos, dicit Ecclesia. Deinde quasi exponendo subdit :  exaltare in finibus, id est altus efficere, ut te non intelligant quod est silentium tituli ut sic te crucifigant.  Et exsurge in precepto, id est cum appares humilis, altus esto. Ipsa enim humilitate exaltatus est, id est « non est intellectus » et per hoc quod non intelligunt te Iudei qui crucifigunt, credent inter gentes. Et ita  synagoga populorum circumdabit te, plenitudo scilicet gentium credendo,  et propter hanc synagogam gentium  in altum regredere, id est rursus desine intelligi quia et ista te offensura est ; unde putas ‘’cum venit Filius hominis inveniet fidem in terra’’. « Refrigescet enim caritas multorum » . Et Dominus  in altum regredietur ut a paucis sincera fides teneatur. Sed quomodolibet hic locus exponatur, convenienter sequitur :  Dominus iudicat populos post ascensionem in celum ; que regressio accipitur quia inde « venturus est iudicare vivos et mortuos » vel cum peccantes christianos deserit intelligentia veritatis, que iterum ‘regressio’ dicitur. Secundum aliam sententiam venit christianos iudicare. Quod iudicium non timens perfectus audet orare :  Iudica me.||

Ps. 31, 9 : « Nolite fieri sicut equus et mulus quibus non est intellectus » ; cf. Tob 6, 17 : « Vacent sicut equus et mulus in quibus non est intellectus ».
Lc.18, 8.
Mt. 24, 12.
Symbolum fidei misse, Nicee-Constantinopolitane synodi nuncupatum.
venit] sic Rusch
Numérotation du verset  7,X 
Iudica me Domine secundum iustitiam meam \
interl.| interl.| in bonis faciendis||
et secundum innocentiam meam super me. 
interl.| interl.| supra quam dignus sum||
interl.| interl.| quia sine malis sum, quia non reddidi retribuentibus mihi mala ||
marg.| marg.| INNOCENTIAM. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Quia non  reddidi retribuentibus m<ichi>.||
marg.| marg.| SUPER ME. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Iustitia et innocentia sunt  super me, quia non a me sed a Deo.||
interl.| interl.| Penitens supra aiebat : « Salvum me fac propter misericordiam tuam », qua vocat ad penitentiam iam vocatus ; quia precepta servavit secundum iustitiam petit iudicari||

Ps. 6, 5.
Numérotation du verset  7,10 XI
Consumetur 
interl.| interl.| etiam||

Consumetur Ps-G (F Q* W*ΦP ΩJ² ΨB edd. .) Ω Rusch cum Ps-R (nonnuli codd.) Ps-γδ Ps-Med] consummetur D30 ΩX Δ Ps-G cum Ps-R
nequitia peccatorum \
interl.| interl.| «Qui in sordibus est sordescat adhuc » ut iam tandem veniat « iustum iudicium » ||
interl.| interl.| ex eo||

Apc. 22, 11.
2Mcc. 12, 41 : « Benedixerunt iustum iudicium Domini qui occulta fecerit manifesta » ; Io. 7, 24 : « Nolite iudicare secundum faciem sed iustum iudicium iudicate ».
et diriges iustum10   : 
interl.| interl.| ut iustus iustificetur adhuc||

10  iustum Ps-G (ΨB V D edd. .) Ω Rusch cum Ps-R] + et Ps-G
scrutans corda 
interl.| interl.| in occulto ubi nullus videt nisi ipse qui perspicit corda||
interl.| interl.| cogitationes||
marg.| marg.| CORDA. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Quid quisque cogitet.||
et renes 
interl.| interl.| delectationes||
Deus. 
marg.| marg.| RENES. Quid quemque delectet quia finis cure et delectationis est delectatio ad quam nititur pervenire. Opera nostra in dictis et in factis possunt videre homines sed quo animo fiant et quo pervenire cupiant solus videt Deus, qui, cum videt cor esse in celo et non delectari in carne sed in Domino, id est cum bone sunt cogitationes et earum fines, dirigit iustum ; et non solum dirigit sed adiuvat iustum. Unde subdit :  Iustum adiutorium etc.||
Numérotation du verset  7,11 XII
Iustum 
interl.| interl.| quia iam iusto tribuitur et est quasi medicina que servat salutem, altera est que facit||
adiutorium meum a Deo11   :qui salvos facit rectos corde. 
interl.| interl.| non ait ‘et renibus’ quia ubi cor, ibi et delectatio cum eterna cogitantur||
marg.| marg.| IUSTUM  ADIUTORIUM. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Duo facit officia medicine, scilicet morbum sanare et sanitatem custodire. Secundum primum dixit in alio psalmo : « Infirmus sum sana me Domine ». Iuxta alteram <litteram> dicit hic perfectus : « Iustum est adiutorium meum a Domino » . Et illa enim et ista medicina « salvos facit ». Sed illa ex egritudine transfert ad salute, hec in ipsa salute conservat. Illa ad morbum evadendum remedium. Hec autem ne ad morbum recidat remedium prestat. Illa sanamur infirmi, hac custodimur sani. »||

Ps. 6, 3 : « Miserere mei Domine quoniam infirmus sum : sana me Domine quoniam conturbata sunt ossa mea ».
Ps. 7, 11. Domino Ps-Ecclesiasticum] Deo Ps-G

11  Domino Ps-G (Q² ΦG* D* plerique codd., edd.) D30 Ω Rusch cum Ps-R] Deo Ps-G (F Q* ΦRG²P.) ΩM cum Ps-Moz C
Numérotation du verset  7,12 XIII
interl.| interl.| Sed, o iniqui quorum nequitia consummatur, convertimini||
interl.| interl.| quia||
Deus iudex iustus12   
interl.| interl.| secundum merita||

12  iustus Ps-G (R Q* ΨB V D) D30 Ω Ed1455 Rusch Ed1530 Clementina cum Ps-R] + et Ps-G
fortis et patiens \
interl.| interl.| cui nemo resistet et si modo patiens||
numquid irascetur13  per singulos dies ? 
interl.| interl.| non sed expectat ad penitentiam ; unde, post, gravius punit||
marg.| marg.| DEUS  IUDEX. CASSIODORUS. Hic metu futuri iudicii terret et spem reversis promittit.||
marg.| marg.| NUMQUID. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Alia littera : « Numquid adducit iram per singulos dies ». In greco significantius adducit iram quia non in ipso est ira qua punit sed in angelis ire per quos punit qui non propter iustitiam, qua non gaudent, sed propter malitiam pena humana delectantur, quos per singulos dies non congregat {t. 2 : Erfurt, f. 232vb ; facsim., p. 464b} [Rusch, f.  232vb ] ad vindictam sed per patientiam ad penitentiam invitat.||

13  irascetur Ps-G (F M* Q* W ΦRG U ΩJ² K.) ΩM D30* Ω Rusch cum Ps-R (6 codd.)] irascitur Ps-G D30²
Numérotation du verset  7,13 XIV
interl.| interl.| Quasi dicat : iusti salvabuntur sed, o vos peccatores :||
Nisi conversi fueritis gladium 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Gladius : Christus qui primo adventu vagina humilitatis tectus, secundo coruscabit lumen suis terror impiis||
marg.| marg.| GLADIUM. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Alia littera : « Frameam suam splendificavit ».||

Augustinus Hipponensis, Enarrationes in Psalmos (Ps. 7, 17), CCSL 38, p. 47.8-11 : « Nam in aliis exemplaribus, pro eo quod est gladium suum uibrabit, frameam suam splendificabit positum est. » Cf. Vetus latina itala, Cod. Casin. (Amelli 1912) : « Frameam suam vibrabit ».
suum vibravit14   : arcum suum 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Scripturam ubi per cordam novit duritia veteris flectitur et domatur||

14  vibravit Ps-G (R F* M Q² W ΦRGP K D*) ΩS Ed1455 Rusch cum Ps-R] vibrabit Ps-G D30
tetendit 
marg.| marg.| Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Arcum suum tetendit : Temperando vetus testamentum per novum testamentum.||
et paravit illum. 
marg.| marg.| PARAVIT per explanationem.||
marg.| marg.| ARCUM  SUUM. CASSIODORUS. A simili. Sicut enim qui  tetendit arcum minatur. Ita per sacram Scripturam minatur malis, ne remissa puteturDei patientia.  Et paravit quasi mox missurus sagittam putetur sicut quis arcum parat ut sagittam mittat.||
marg.| marg.|  CASSIODORUS. Gladium suum, manifestam vindictam exercebit nec impredictum est hoc quia  arcum suum tetendit. Minatur ne putetur remissa patientia ;  paravit ut mox missurus sagittam putetur.||
marg.| marg.| Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Vel paravit . Parat et disponit Deus, non quidem faciendo sed errare permittendo ut propter peccata quidam, malo voto legentes, male intelligantur in Scripturis quod est eis pena peccati, ut et quasi spine a somno excitent bonos ut Scripturis invigilent. Vel de bonis utrumque potest accipi qui idem sunt  vasa mortis et  sagitte, secundum illud Apostoli : « Aliis sumus odor mortis in mortem, aliis odor vite in vitam ». Unde veniet iudicium de quo dicit quod non pax Dei et ineffabile lumen de se profert. Unde puniantur iniqui, sed ipsa peccata vertuntur homini in penam, ut que fuerunt delectamenta homini facienti sint instrumenta Deo punienti ; vel  vasa mortis, obscura quedam loca ; unde mors hereticis sed ardentibus studio sagitte.||

2Cor 2, 16.
Numérotation du verset  7,14 XV
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. hereticos qui ex Scripturis venenant animas||
sagittas suas 
interl.| interl.| Apostolos ; unde : « Sagitte potentis acute » ||

Ps. 119, 4.
ardentibus effecit. 
interl.| interl.| Inde etiam sagittas iaculatur, id est apostolos, quas  effecit ardentibus amore Dei qui omnia contemnentes dicunt : ‘’Quis me seperabit ab amore Christi’’ .||

Cf. Rm. 8, 35 : « Quis nos separabit a caritate Christi ».
Numérotation du verset  7,15 XVI
Ecce 
interl.| interl.| autem||
marg.| marg.| ECCE. Quasi hec paravit Deus in Scripturis. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Unde videtur homini esse causa damnationis. Sed  ecce quasi non ex Deo sed ex homine est quia  lacum aperuit etc.||
parturit15   
interl.| interl.| nititur efficere||

15  parturit Ps-G (R I Q W ΦRGP² U ΩJ² K ΨB D) D30 Ω Δ Ed1455 Rusch cum Ps-R (nonnulli codd.)] parturiit Ps-G cum Ps-R
iniustitiam16   : 
interl.| interl.| cum nequitia in animo concepta in opere consummatur||

16  iniustitiam Ps-G (W U K ΨB V D) D30² (eras.) Ω Δ Ed1455 Clementina cum Ps-R] + et Ps-G (I R Q* ΦRG²P D30* Rusch
et concepit dolorem et peperit iniquitatem17 
interl.| interl.| quia a diabolo per suggestionem||
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Qui est de terrenis rebus pro quibus mala machinamur, he sunt semen ; unde iniquitas, id est iniustitia, nascitur.||
marg.| marg.| CONCEPIT. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. id est appetitum temporalium rerum ;  peperit : effecit, emisit et in emissa iniquitate est lacus, id est precipitium aliis ; unde subdit :  lacum aperuit. Et sic est comparabilis aperienti lacum. Aperit enim concipiendo fraudem,  effodit parturiendo, instando operi fraudis,  incidit pariendo fraudem, scilicet perpetrando.||

17  Iob. 15, 35 : « Concepit dolorem et peperit iniquitatem ».
Numérotation du verset  7,16 XVII
Lacum 
interl.| interl.| etiam||
aperuit 
interl.| interl.| consentiendo suggestioni18  terrenarum cupiditatum||
interl.| interl.| fraudem inchoavit||
18  suggestioni] fuggestioni cacogr. Rusch
et effodit eum \
interl.| interl.| instando operi fraudis||
et incidit19  in foveam quam fecit.
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Fraudem pariendo prius leditur fraudator damno innocentie, quam alius damno pecunie.||

Cf. Augustinus Hipponensis, Enarrationes in Psalmos (Ps. 7) § 17, CCSL 38, p. 47.8-11 : « Itaque fraudator pecunie, uerbi gratia, dum cupit alium damno lacerare, ipse auaritie uulnere sauciatur. Quis autem vel demens non videat quantum inter hos distet, cum ille patiatur damnum pecunie, ille innocentie ? »

19  incidit Ps-G (F² plerique codd., edd.) D30 Ω Ed1455 Rusch] incidet Ps-G (R)
Numérotation du verset  7,17 XVIII
Convertetur 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Quia noluit evadere, sed servus esse peccati, libidine rationi dominante||
dolor eius 
interl.| interl.| quem concepit||
in caput eius \
interl.| interl.| mentem||
et in verticem ipsius 
interl.| interl.| rationem||
iniquitas eius 
interl.| interl.| quam peperit. In Zacharia :"Sedens super talentum plumbi".||

Sententia ex Za. 5, 6-7 (LXX) ; cf. nota prolixior in Glossa ordinaria (Za. 5, 6-7).
descendet. 
interl.| interl.| quasi impetu et ideo gravatur ut non revolet ad requiem sanctorum||
marg.| marg.| CONVERTETUR IN  CAPUT  EIUS. Caput anima,  vertex ratio cui dominantur peccata et supersunt; et super descendent cum in penas detrudent.||
Numérotation du verset  7,18 XIX
interl.| interl.| Ideo||
interl.| interl.| laudabo :||
Confitebor Domino secundum iustitiam eius \
interl.| interl.| Hec confessio non est peccatorum sed iustitie Dei, qui iustus iustos protegit et malos pro sua malitia punit ; contra hanc laudem nihil valent blasphemie impiorum qui mala excusant per fortunam vel fatum, vel diabolum cui non potest resisti, vel aliam naturam que non est ex Deo||
marg.| marg.| CONFITEBOR. CASSIODORUS. Conclusio, quasi omnia in summam colligens alacriter se dicit confiteri.||
et psallam 
interl.| interl.| opere||
interl.| interl.| hoc ad gaudium pertinet sicut penitentia ad tristitiam||
nomini Domini 
interl.| interl.| quia||
altissimi. 




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria ( 7), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 19/09/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber26_1.xml&chapitre=26_1_7)