initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<26_1. Psalmi 1-25*>

Psalmus 8

Numérotation du verset  8,1 
In finem 
interl.| interl.| id est Christum quia agit de exaltatione secundum duas naturas||
psalmus David 
interl.| interl.| tendens||
pro torcularibus
interl.| interl.| id est Ecclesiis de quarum constitutione et causa constitutionis agit||
marg.| marg.| IN FINEM etc.  PRO  TORCULARIBUS. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Pro torcularibus, id est Ecclesiis, quia de Ecclesie constitutione agit cum Dominus, post resurrectionem, ascendit, misit Spiritum quo, impleti apostoli et alii fideles, predicando Ecclesias congregaverunt. Ecclesia dicitur torcular ubi boni a malis opere ministrorum seperantur, non loco sed affectu, et quasi a tegumentis purgantur, ut frumenta in area a paleis, et in torcularibus vina a vinaciis, que tamen necessaria erant ut simul nascerentur et crescerent et ad maturitatem pervenirent. ||
marg.| marg.| Vel quia in ea intellectus verbi Dei, dum sono vocis ministratur, quasi vinum includitur vinacio ; et sic fertur ad aures, quasi ad torcular, ubi discernitur, quia valet sonus auribus ; intellectus {t. 2 : Erfurt, f. 233ra ; facsim., p. 465a} [Rusch, f.  233ra ] vero a memoria quasi a quodam lacu excipitur ; inde in mentem et mores quasi in cellas transit.||
marg.| marg.| Vel torcularia sunt martyria ubi corpora, pro nomine Christi, persecutione calcantur, et quasi acina in terra remanent anime, in requiem emanant.||
marg.| marg.|  CASSIODORUS. Primo laudes Dei maiestas eius et operatio excelsa describuntur.||

Cf. Anon. in Ps. cit., ms. Cambrai, BM, 384, f. 27va : "Torcular quo vinum exprimitur non tantum vocatur illud longum lignum quo vinum in Francia exprimitur, sed omnia illa vasa in quibus uve calcantur et tunc tegumenta a vino separantur".

psalmus D. – pro t.] inv. Ps-G, in carminibus pro octava psalmus David D30 ; < Non hab. > Ps-G (apparatus) Ps-R (apparatus)
Numérotation du verset  8,2 I
interl.| interl.| omnium secundum potentiam||
Dominus noster \
interl.| interl.| secundum receptionem et cultum||
quam admirabile est nomen tuum 
interl.| interl.| gloria fama||
interl.| interl.| CASSIODORUS. que infinite. Nullus enim sufficit omnes creaturas agnoscere in quibus es admirabilis||
in universa terra. 
interl.| interl.| non in Iudea tantum||
interl.| interl.| per hoc admirabilis||
marg.| marg.| IN UNIVERSA. CASSIODORUS. Non ergo Iudei vel quilibet alii sibi vendicent quod omnium est, quod est intentio.||
Numérotation du verset  8,II 
Quoniam 
interl.| interl.| incomprehensibilitate||
interl.| interl.| de terrena humilitate||
elevata est magnificentia tua \
interl.| interl.| fama||
interl.| interl.| Deus homo sedens ad dexteram Patris||
interl.| interl.| Filius||
super celos. 
interl.| interl.| Remigius AutissiodorensisREMIGIUS. Super omnes rationabiles creaturas||
marg.| marg.| CELOS. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Ad litteram vel Scripturas quia excedit eloquia omnium Scripturarum. Vel  super celos continuando cum sequentibus, id est Scripturas quas inclinat infantibus propter inimicos crucis qui destruuntur cum videntur, id est intelliguntur Scripture usque ad infantes ducte, et cum per eas usque ad robur nutriuntur et sublimitatem intelligentie eriguntur.||
Numérotation du verset  8,3 III
Ex ore infantium 
interl.| interl.| simplicium||
interl.| interl.| incipientium||
et lactentium 
interl.| interl.| non pro etate sed qualitate||
interl.| interl.| quasi : non solum a perfectis sed ab incipientibus predicaris||
marg.| marg.| INFANTIUM. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Incipientium quibus apostolus lac dabat quos signabant illi qui Dominum laudabant, in quos hoc utitur Dominus testimonio. Ex his perfecit  laudem quia, si soli perfecti essent in Ecclesia, non consolaretur humano generi sicut nunc, cum et minimi nondum capaces cognitionis rerum spiritalium nutriuntur fide temporalis historie. Inimici sunt omnes qui dispensationi per crucifixum facte contraria dicunt. Defensores videntur heretici fidei, philosophi sapientie, cum tamen et illi fidem, et hi sapientiam veram impugnent.||
marg.| marg.| LACTENTIUM. CASSIODORUS. Non etate sed, ut Petrus : quasimodo geniti qui nondum escam sed lac sumere possunt et est non solum a perfectis sed et ab incipientibus predicaris. Vel infantes et lactentes dicit apostolos qui fuerunt homines simplices et indocti. Unde : « Stulta mundi elegit Deus ut confundat fortia » . Unde perfectior est laus.||
marg.| marg.| Vel ex ore infantium et lactentium, id est ex verbis puerorum Hebreorum,  perfecisti laudem que videbatur pueriliter agi,  propter inimicos, ne videatur humana sapientia sed divinitus data.||

1Cor. 1, 27 : « que stulta sunt mundi elegit Deus ut confundat sapientes et infirma mundi elegit Deus ut confundat fortia ».

lactentium Ps-G (M² K² ΨB V D edd. .) D30 Ω Rusch cum Ps-R (plerique codd., edd.)] lactantium Ps-G Ps-R
si] coniec., s. Rusch
perfecisti 
interl.| interl.| Perfecisti : destrues.||
laudem propter inimicos tuos \
interl.| interl.| paganos||
interl.| interl.| destruendos||
marg.| marg.| INIMICOS paganos.||
ut destruas inimicum 
interl.| interl.| Iudeum||
marg.| marg.| INIMICUM. Iudeum qui inimicus est Dei, dum Patrem solum defendit quia qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem vel inimicus voto.||
et ultorem. 
interl.| interl.| defensorem||
marg.| marg.| ULTOREM. Secte sue defensor, expositio eius quod est inimicum.||
Numérotation du verset  8,4 IV
Quoniam videbo 
marg.| marg.| QUONIAM  VIDEBO : prevideo spiritu.||
prevideo] corr., pre iudeo cacogr. Rusch
celos tuos 
marg.| marg.| CELOS : apostolos. V idebo presentialiter in posteris ; hoc bene convenit primitivis.||
opera digitorum tuorum \
interl.| interl.| Intelligam Scripturas que Spiritu Dei facte sunt, cuius sunt septem dona, cum sit unus Spiritus sicut plures digiti in una manu||
marg.| marg.| OPERA  DIGITORUM : quia cooperatione Trinitatis perfecti, que significatur in tribus digitis hic, ut ibi qui « appendit tribus digitis molem terre » et per eos :||

Is. 40, 12 : « Quis mensus est pugillo aquas et celos palmo ponderavit quis adpendit tribus digitis molem terre et libravit in pondere montes et colles in statera ».
lunam 
interl.| interl.| universalem Ecclesiam||
interl.| interl.| vel doctores||
et stellas 
interl.| interl.| Ecclesias singillatim per loca||
marg.| marg.| LUNAM ET  STELLAS  que tamen  tu fundasti, non illi.||
que tu fundasti. 
interl.| interl.| in celis id est in Scripturis||
Numérotation du verset  8,5 V
marg.| marg.| QUID  EST. CASSIODORUS. Secundo, naturam hominis olim vitiatam dicit in Christo super omnia exaltatam. Prius enim ostenderat omnipotentiam deitatis.||
interl.| interl.| elevata est magnificentia etc. ||
interl.| interl.| Et quia hoc per Filium, ergo||
Quid est homo 
interl.| interl.| peccator terrenus||
quod memor es eius \
interl.| interl.| quasi longe positi||
aut filius hominis 
interl.| interl.| Christus homo||
marg.| marg.|  CASSIODORUS. Per hominem peccatores, per filium hominis spiritales.||
marg.| marg.|  CASSIODORUS. Homo quilibet vilis, cuius memor Deus miserendo. Filius hominis {t. 2 : Erfurt, f. 233rb ; facsim., p. 465b} [Rusch, f.  233rb ] Christus homo, quoniam per eum tu visitas eum, cum « Verbum caro factum est », in quo medicus venit ad infirmos.||
marg.| marg.| AUT  FILIUS. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Disiunctio innuit distare inter hominem et  filium hominis. Omnis  filius hominis homo, sed non e converso, ut Adam.  Homo ergo omnis qui portat imaginem terreni ;  filius hominis qui celestis et merito novus homo,  filius hominis quia novus ex veteri quadam mutatione fit.||
quoniam visitas eum. 
interl.| interl.| visitatur, id est vultu illustratur ; unde « Signatum est super nos » etc. ||
interl.| interl.| quasi presentem, qui prope est munditia vite||

Ps. 4, 7 : « Signatum est super nos lumen vultus tui Domine ».
Numérotation du verset  8,6 VI
Minuisti eum paulominus ab angelis+ 
interl.| interl.| quia passibilis et mortalis in aliis superat||
gloria 
interl.| interl.| corporis incorruptibili claritate||
et honore 
interl.| interl.| ut omnibus sit venerabilis||
coronasti eum \
interl.| interl.| quia circulus mundi ad fidem eius venit||
Numérotation du verset  8,7 
interl.| interl.| stabilivisti||
eum super opera manuum tuarum. 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. quia angeli sunt opera manuum et super eos contitutus est unigenitus Dei Filius||
Numérotation du verset  8,8 VII
Omnia 
interl.| interl.| omnia quidem quia super omnia opera constituisti eum. Ideo dico||
subiecisti sub pedibus eius \
interl.| interl.| sub dominio et potestate||
oves et boves 
interl.| interl.| arantes et triturantes||
universas, 
interl.| interl.| fructificantes||
marg.| marg.| Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Cur relictis altioribus hec ima dicit, sed oves innocentes dicit  boves, qui operantes terrenos faciunt fructificare, et hoc de angelis et hominibus dicitur ut de omnibus probet quod subiecti sint  oves innocentes, tam homines quam angelos.  Boves arantes et triturantes qui in vinea Domini vomere spiritali arbusta criminis prescindunt.  Universas femineo genere utitur ut notet fructificantes qui semine verbi Dei hominum corda fructificare faciunt.||
insuper et pecora campi. 
interl.| interl.| Per hec distinguit a predictis sanctis. Hec sunt acina sicut predicta vinum||
marg.| marg.| INSUPER ET  PECORA  CAMPI. Malos ergo Christo subiectos esse notat, quod minus videtur. Hi enim carnales in latitudine  campi, id est in amplitudine voluptatum, non in montibus virtutum habitantes.||
marg.| marg.| PECORA. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Qui in carne vivunt ubi nihil arduum ascendunt sed lata via cui inherent est, que ducit ad interitum. Unde et Abel in campo occiditur .||

Cf. Gn. 4, 8.
Numérotation du verset  8,9 VIII
Volucres celi 
marg.| marg.| VOLUCRES : superbi de quibus « posuerunt in celum os suum » ; quorum caput dicit : « Ascendam in celum et exaltabo solium meum et ero similis Altissimo ».||

Ps. 72, 9.
Is. 14, 13-14 : « Qui dicebas in corde tuo in celum conscendam super astra Dei exaltabo solium meum sedebo in monte testamenti in lateribus aquilonis. Ascendam super altitudinem nubium ero similis Altissimo ».
et pisces maris \
interl.| interl.| curiosos qui in profundo seculi temporalia que, quasi semite in mari cito vanescunt, inquirunt pertinaci studio||
marg.| marg.| PISCES : Curiosi. Hec tria : voluptas carnis, superbia, curiositas includunt omnia vitia que sunt concupiscentia carnis, ambitio seculi, id est superbia, concupiscentia oculorum. Per oculos curiositas maxime prevalet.||
qui perambulant semitas maris. 
interl.| interl.| Ergo :||
Numérotation du verset  8,10 IX
Domine Dominus noster \ quam admirabile est nomen tuum in universa terra. 
interl.| interl.| conclusio quo tendit totum||




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria ( 8), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 19/09/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber26_1.xml&chapitre=26_1_8)