initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<26_1. Psalmi 1-25*>

Psalmus 9

Numérotation du verset  9,1 
pro 
interl.| interl.| id est ‘de’||
occultis filii 
interl.| interl.| scilicet Dei vel ipsius David, de quo natus est Christus||
psalmus David. 
interl.| interl.| loquentis in persona Ecclesie||
marg.| marg.| IN FINEM  PRO  OCCULTIS  FILII  PSALMUS.  FILII. Nec additur cuius per excellentiam est unigenitus Dei.  Occultis. Quia alia eius sunt manifesta. Duo ergo sunt adventus : primus occultus Iudeis, qui gentibus profuit. Unde : « Cecitas contigit in Israel ut plenitudo gentium intraret ». Secundus manifestus omnibus. Duo etiam sunt iudicia Dei. Occultum quod nunc agit, quod incipit a domo Dei, id est pena qua quisque vel exercetur ad purgationem, vel monetur ad conversionem, vel, si contemnit, excecatur ad damnationem. Manifestum autem erit in ultimo, cum cuique retribuet secundum merita. Hic ergo agit de humili adventu qui, cecatis Iudeis, profuit gentibus ; et de pena qua iudicat purgando, convertendo, excecando.||

Rm11,25 : « Nolo enim vos ignorare fratres mysterium hoc ut non sitis vobis ipsis sapientes quia cecitas ex parte contigit in Israhel donec plenitudo gentium intraret ».

David] + Mors Christi et resurrectio regni susceptio inimicorum autem omnium destructio D30
Numérotation du verset  9,2 I
interl.| interl.| Quicumque detrahat ; ego||
Confitebor 
interl.| interl.| laudabo||
tibi Domine in toto 
interl.| interl.| non in parte||
corde meo \
interl.| interl.| quia in nullo de providentia dubito, sed omnia recte agi, sentio que stulti temere et casu agi putant||
narrabo 
interl.| interl.| aliis||
omnia mirabilia 
interl.| interl.| generaliter visibilia et invisibilia||
interl.| interl.| vel quecumque dico sunt mirabilia||
tua. 
interl.| interl.| non nostra||
interl.| interl.| omnia narrat qui de visibilibus ad invisibilia transit, ut qui Lazarum in corpore, Paulum suscitavit in mente, quod maius est||
interl.| interl.| Non solum narrabo aliis sed et||
Numérotation du verset  9,3 II
Letabor et exultabo 
interl.| interl.| apud me||
interl.| interl.| non in secularibus sed in occultis filii||
in te \
interl.| interl.| alibi non est letitia||
psallam 
interl.| interl.| opere||
nomini tuo Altissime
interl.| interl.| ut meo exemplo psallant alii||
marg.| marg.| CONFITEBOR  TIBI  DOMINE IN  TOTO  CORDE  MEO. Propheta letus psallit quia cultura diaboli adventu Christi destruitur et Christus regnat, iudicat, adiuvat.||

Altissime Ps-G (plerique codd., edd.) Valic24 D30 Rusch cum Ps-R LXX] Altissimi Ps-G (R* F* Q*)
Numérotation du verset  9,4 III
interl.| interl.| Ecce quare predicta :||
interl.| interl.| diabolum||
retrorsum \
interl.| interl.| amisso iure||
interl.| interl.| qui precedebat||
infirmabuntur 
interl.| interl.| impii ut nihil possint contra pios||
et peribunt 
interl.| interl.| quia non erunt. Unde : « Converte impium et non erit, scilicet impius sed iustus ».||
a facie tua. 
interl.| interl.| a cognitione Dei vel impugnatione tua cum dices : « Ite maledicti » etc.||
marg.| marg.| {t. 2 : Erfurt, f. 233va ; facsim., p. 466a} [Rusch, f.  233va ] IN CONVERTENDO  INIMICUM  MEUM. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Quia dum diabolum convertisti retro, membra infirmantur, ut nihil nocere possint et non erunt, vel destruentur ex toto ab impugnatione tua, cum dices :"ite maledicti". Vel  peribunt cum aufert Deus ab eis iniquitatem.||

Mt. 25, 41 : « Tunc dicet et his qui a sinistris erunt discedite a me maledicti in ignem eternum qui paratus est diabolo et angelis eius ».
Cf. Mt. 25, 41 .
Numérotation du verset  9,5 IV
interl.| interl.| Sed quomodo hoc ?||
Quoniam fecisti iudicium meum 
interl.| interl.| quando iudicatus est Christus||
et causam meam \
interl.| interl.| quam egit contra impios accusatus||
marg.| marg.| MEUM ET  MEAM. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Quia mihi servierunt ad utilitatem quia  sedisti.||
interl.| interl.| quia||
sedisti 
interl.| interl.| vel : sedes ||
interl.| interl.| O Deus super animam Christi, quia Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi. Vel, o Christe, post resurrectionem ad dexteram Patris. Unde, mittens Spiritum, per apostolos increpasti gentes pro peccatis, et sic  periit impius factus pius, vel diabolus||

sedisti Ps-G Δ P3255 P 3 D30 Rusch] sedes Ps-G (Q² D) ΩMS ΩJL P P10489 Valic24 cum Ps-R
super thronum qui iudicas iustitiam. 
marg.| marg.| IUDICAS. Hieronymus HIERONYMUS. Pater ut Christus moriatur pro genere hominum.||
marg.| marg.| Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Vel Christus in fine iuste iudicabit cui Pater omne iudicium dedit.||
Numérotation du verset  9,6 V
Increpasti 
interl.| interl.| terruisti||
gentes et periit 
interl.| interl.| adeo periit quod||
impius \
interl.| interl.| non dicuntur impii qui credunt Deo||
nomen eorum 
interl.| interl.| impiorum||
delisti in eternum 
marg.| interl.| alia littera : ‘in seculum (et in seculum seculi)’ . ||

Sententialiter ; cf. Augustinus Hipponensis, Enarrationes in Psalmos (Ps. 9, 7), CCSL 38, p. 61.27-62.33 : « Nam in grecis exemplaribus sic est : εἰς τὸν αἰῶνα, καὶ εἰς τὸν αἰῶνα τοῦ αἰῶνος. Quod latini plerique interpretati sunt, non ‘in seculum et in seculum seculi’, sed : ‘in eternum et in seculum seculi’, ut in eo quod dictum est ‘in seculum seculi’, illud exponeretur quod dictum est ‘in eternum’ ».Vide infra, Glossa ordinaria, marg. : in seculum et in seculum seculi.
et 
interl.| interl.| pro ‘id est’||
in seculum seculi. 
interl.| interl.| quia amodo nihil poterunt in populo Dei tranquillo||
marg.| marg.| IN SECULUM ET IN  SECULUM  SECULI. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS.  Seculum est hoc presens quod volvitur ;  seculum seculi eternum cuius istud imago est. Vel determinatio est ne hoc presens acciperes. ||

Sententialiter ; cf. Augustinus Hipponensis, Enarrationes in Psalmos (Ps. 9, 7), CCSL 38, p. 61.10-27 : « Deletur autem nomen eorum in seculum, id est quamdiu temporale seculum uoluitur. Et in seculum seculi. Quid est seculum seculi , nisi cuius effigiem et tamquam umbram habet hoc seculum ? Vicissitudo enim temporum sibi succedentium, dum luna minuitur et rursus impletur, dum sol omni anno locum suum repetit, dum uer, uel estas, uel autumnus, uel hiems sic transit ut redeat, eternitatis quedam imitatio est. Sed huius seculi seculum est quod incommutabili eternitate consistit. Sicut uersus in animo, et uersus in uoce : ille intellegitur, iste auditur; et ille istum modificat; et ideo ille in arte operatur et manet, iste in ere sonat et transit. sic huius mutabilis seculi modus ab illo incommutabili seculo definitur, quod dicitur seculi. et ideo illud in arte dei, hoc est in sapientia et uirtute permanet; hoc autem in creature administratione peragitur. si tamen non repetitio est, ut postea quam dictum est in seculum, ne hoc acciperetur quod transit, subiceretur in seculum seculi ».
Numérotation du verset  9,7 VI
Inimici 
interl.| interl.| genitivus||
interl.| interl.| diaboli||
defecerunt framee 
interl.| interl.| diversi errores quibus animas occidit||
interl.| interl.| rebelliones||
marg.| marg.| FRAMEA. CASSIODORUS. Virtus diaboli in fine seculi destruetur.||
in finem \
interl.| interl.| per Christum nunc ex parte, tunc plenarie||
et civitates 
interl.| interl.| illos in quibus diabolus regnat||
interl.| interl.| munitiones||
marg.| marg.| CIVITATES. Populi eius.||

civitates Ps-G D30² Rusch] + eorum Ps-G (M² V) Valic24 D30* (eras.) ΩS ΩP Δ Clementina cum Ps-R
destruxisti. 
interl.| interl.| excluso diabolo ut serviant iustitie||
interl.| interl.| ut nec memoria eorum sit||
Numérotation du verset  9,VII 
Periit memoria eorum cum sonitu \
interl.| interl.| apud Deum ne puniat||
interl.| interl.| vel ritus eorum excidet||
marg.| marg.| CUM  SONITU. Id est clamore maximo ut fit cum res prospere gravi fine clauduntur sed e contra Dominus permanet.||
marg.| marg.| FINIS. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Est gladius quem vibrabit in secundo adventu aperte iudicans et qui modo occulte usque ad quem aliquid valent hostis framee sed tunc penitus deficient.||
marg.| marg.| EORUM. CASSIODORUS.  Eorum pluraliter cum supra inimici singulariter dixit, quia cum plures sunt demones, quia tamen in malitia similes sunt quasi unum.||
marg.| marg.| CUM  SONITU. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Id est et strepitus et tumultus impietatis periit. Vel, cum impietas evertitur, strepitus fit quia non venit ad summam pacem, nisi qui magno strepitu cum vitiis pugnavit.||
Numérotation du verset  9,8 
et 
interl.| interl.| sed e contra||
Dominus in eternum permanet. 
interl.| interl.| frustra ergo contra eum nisi sunt impii||
Numérotation du verset  9,VIII 
Paravit 
interl.| interl.| Permanet et iudicabit quia paravit ||
in iudicio 
interl.| interl.| cum iudicatus est, quia per patientiam celos acquisivit||
thronum suum \
marg.| marg.| THRONUM. CASSIODORUS. Iudiciariam potestatem. Qui in humilitate iudicatus est in maiestate iudicabit.||
Numérotation du verset  9,9 
et ipse iudicabit 
interl.| interl.| tandem aperte||
orbem terre 
interl.| interl.| mundum ipsum ; vel de toto orbe omnes gentes||
in equitate \
interl.| interl.| ex meritis digna reddens||
iudicabit populos in iustitia. 
interl.| interl.| omnes gentes||
interl.| interl.| hoc est quod dixit : orbem terre in equitate ||
Numérotation du verset  9,10 IX
Et factus est 
interl.| interl.| interim||
interl.| interl.| ut inimicus retro conversus non noceat sed hoc non nisi||
Dominus refugium 
interl.| interl.| in malis vitandis||
pauperi \
interl.| interl.| illi qui nihil amat in transitoriis||
marg.| marg.| ET FACTUS. Quantum est eum qui iudex est esse  refugium pauperi qui nihil mundi cupit.||
adiutor 
interl.| interl.| in agendis||
in opportunitatibus 
interl.| interl.| in quibus opus est||
marg.| marg.| IN OPPORTUNITATIBUS. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Non opportunius homo a seculo avertitur nisi his voluptatibus labores et dolores misceantur.||
interl.| interl.| CASSIODORUS. dulce auxilium quod in necessitate datur||
interl.| interl.| exponit opportunitatibus ||
interl.| interl.| posito paupere||
Numérotation du verset  9,11 X 
Et 
interl.| interl.| Et ideo o Domine||
interl.| interl.| quia refugium es et adiutor||
sperent in te 
interl.| interl.| non in seculo||
qui noverunt nomen tuum \
interl.| interl.| novit nomen Dei qui colit eum||
marg.| marg.| SPERENT. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Cum desinunt sperare in rebus seculi. Aversos a seculo querentes ubi figant spem. Excipitur « cognitio nominis ».  Nomen scitur « cum ille cuius est nomen noscitur ».  Nomen est vel ‘Dominus’, quod novit qui libenter ei servit, vel ‘Qui est’. Et ideo nemo speret in transitoriis, nihil habentibus preter ‘fuit’ et ‘erit’. Nam « quod in illis futurum est, cum venerit fit statim preteritum, expectatur cum cupiditate, amittitur cum dolore », non tenetur cum certitudine.||

Sententialiter ; cf. Augustinus Hipponensis, Enarrationes in Psalmos (Ps. 9, 11), CCSL 38, p. 63-64.
quoniam 
interl.| interl.| vere adiutor et refugium es||
non dereliquisti 
interl.| interl.| etsi ad horam videtur||
marg.| marg.| QUONIAM  NON  DERELIQUISTI. Fideles provocat ad laudem propheta respiciens beneficia presentis temporis et futuri.||
querentes te Domine. 
interl.| interl.| cum quo nemo potest querere transitoria||
Numérotation du verset  9,12 XI
Psallite Domino 
interl.| interl.| Laudate eum predicando et opere quod predicatis implendo||
qui habitat in Sion \
interl.| interl.| In presenti Ecclesia que nunc per speculum contemplatur||
marg.| marg.| {t. 2 : Erfurt, f. 233vb ; facsim., p. 466b} [Rusch, f.  233vb ] SION. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Speculatio que modo agitur ut perveniamus ad pacis visionem, id est de  Sion in Hierusalem, quelibet autem studiosa speculatio it in errorem, nisi Dominus in ea habitet.||
interl.| interl.| Ergo, o vos quos querentes non reliquit :||
annuntiate inter gentes studia eius. 
interl.| interl.| que habet erga suos||
interl.| interl.| que sunt hec :||
marg.| marg.| STUDIA. Hieronymus HIERONYMUS. Id est mandata  eius quibus studendum est.||
Numérotation du verset  9,13 XII
Quoniam requirens 
interl.| interl.| ultione||
sanguinem eorum 
interl.| interl.| occisorum||
recordatus est \
interl.| interl.| consolando et glorificando||
marg.| marg.| QUONIAM  REQUIRENS. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Sed, quasi dicant qui missi sunt evangelizare : ‘nemo credit nobis et occidimur’, respondit : ‘non sine fructu quia,  requirens ultione  sanguinem eorum in iudicio, ubi gloria occiso, pena occisori erit.  Recordatus est etc.||
marg.| marg.| RECORDATUS. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Non post oblivionem sed post longum tempus secundum affectum infirmorum qui oblitum putant, quia non tam cito fit ut volunt, quibus etiam adde : immo  non est oblitus, ut putatis, etsi dixi  recordatus, hoc contra querentes qui pro dilatione putant oblitum.||
non est oblitus clamorem pauperum. 
Numérotation du verset  9,14 XIII
Miserere 
interl.| interl.| ecce clamor||
mei 
interl.| interl.| unus pro omnibus||
marg.| marg.| MISERERE. CASSIODORUS. In sua persona dicit quod unusquisque petit.||
Domine \
interl.| interl.| contuitu misericordie que quanta sit estimatur||
vide humilitatem meam de inimicis meis. 
marg.| marg.| VIDE. CASSIODORUS. Aspectus Dei auxilium est qui cum sit et lux tenebras fugat ; de superbia inimici estimatur humilitas patientis quia tantum hi humiliantur quantum illi extolluntur.||
Numérotation du verset  9,15 XIV
Qui exaltas 
interl.| interl.| longe facis||
me de portis mortis \ ut annuntiem omnes laudationes tuas 
interl.| interl.| quidquid dico laudatio est||
in portis 
interl.| interl.| prophetis, apostolis, id est in imitatione doctrine apostolorum qui sunt porte quibus intratur ad Ecclesiam||
filie Sion. 
marg.| marg.| QUI  EXALTAS ME DE  PORTIS  MORTIS. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Id est ab omnibus cupiditatibus quibus itur ad mortem mors iam est ipsa letitia in perfruendo cupitis. Unde Apostolus : ‘’Vidua que vivit in deliciis mortua est’’.||
marg.| marg.| PORTE  FILIE  SION. Sunt omnia optima studia per que venitur ad visionem pacis in Ecclesia in quibus bene nuntiantur omnes laudes Dei ut petentibus detur sanctum et non canibus. Vel porte mortis sunt corporei sensus a quibus exaltantur qui querunt non que videntur sed que non videntur. Et  portis filie Sion sunt sacramenta et initia fidei que pulsantibus aperiuntur ut perveniatur ad occulta que « nec oculus vidit nec auris audivit ».||
marg.| marg.|  CASSIODORUS. Porte contra portas quia he mortis ille vite.||
marg.| marg.| SION. CASSIODORUS. Omnes Ecclesias mundi generavit quia ibi natus est Christus unde fides incepit.||

1 Tim. 5, 6 : « Que autem vere vidua est et desolata speravit in Deum et instat obsecrationibus et orationibus nocte ac die. 6 Nam que in deliciis est vivens mortua est ».
1Cor. 2, 9 : « Sed sicut scriptum est [cf. Si (Qo) 1, 8)] quod oculus non vidit nec auris audivit nec in cor hominis ascendit que preparavit Deus his qui diligunt illum ».
Numérotation du verset  9,16 XV
Exultabo 
interl.| interl.| Ideo||
in salutari tuo \
interl.| interl.| Iesu Christo||
marg.| marg.| EXULTABO. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Hucusque clamor inde dicit Ecclesia que affligitur : ‘Exultabo in Iesu’. CASSIODORUS. Spe enim salva est.||
infixe sunt 
interl.| interl.| quibusdam clavis peccatorum||
gentes 
interl.| interl.| volentes corpora sanctorum occidere in anima moriuntur||
interl.| interl.| sed||
in interitu 
interl.| interl.| anime||
quem fecerunt. 
interl.| interl.| pena cuique sua est iniquitas||
Numérotation du verset  9,XVI 
In laqueo 
interl.| interl.| fraude||
interl.| interl.| etiam||
isto quem absconderunt \ comprehensus est pes eorum. 
interl.| interl.| affectus||
interl.| interl.| amor anime||
marg.| marg.| IN LAQUEO. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Laqueus occultus dolosa cogitatio.  pes anime amor qui, si pravus est, dicitur cupiditas, si rectus caritas ; eo movetur anima quasi ad locum quo tendit, id est delectationem bonam vel malam, quo se pervenisse per amorem letatur.  In laqueo ergo, id est fraudulento consilio,  pes, id est amor qui per fraudem pervenit ad vanam letitiam,  comprehensus est, quia illa delectatio alligat eos, ut inde abrumpere amorem, et ad utilia vertere non audeant. Si enim conentur, dolor est deserere que delectant, et ille dolor non sinit abscedere.||
Numérotation du verset  9,17 XVII
Cognoscetur 
interl.| interl.| et||
interl.| interl.| vel hic a suis, vel in iudicio ab omnibus||

Cognoscetur Ps-G (F² M² plerique codd., edd.) Valic24 D30 Ω ΩP Rusch cum Ps-R (nonnuli codd.) Ps-Med] Cognoscitur Ps-G (I M* ΦRG) cum Ps-R
Dominus iudicia faciens \
interl.| interl.| hoc||
interl.| interl.| secernens malos a bonis||
interl.| interl.| hic merito non loco, ibi autem et loco||
in operibus manuum suarum 
interl.| interl.| non a Deo procedit quo cruciet eos sed ab eis||
interl.| interl.| pro qualitate operum damnatus penis exterioribus||
marg.| marg.| COGNOSCETUR. CASSIODORUS. Vel de futuro iudicio potest totum accipi. Quasi {t. 2 : Erfurt, f. 234ra ; facsim., p. 467a} [Rusch, f.  234ra ] inde scietur vera  iudicia facere quia peccator suis  operibus constringetur et in infernum convertetur, non memoria eorum tantum punitus, ut quidam falso putant.||

peccator] + Canticum diapsalmatis Ps-G
Numérotation du verset  9,18 XVIII
Convertantur peccatores in infernum \
interl.| interl.| Illaqueentur delectatione mortifera||
interl.| interl.| scilicet exponit peccatores :||
omnes gentes que obliviscuntur Deum. 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. quasi sicut non probaverunt Deum habere in notitia, ita det illos Deus in reprobum sensum||
marg.| marg.| CONVERTANTUR  PECCATORES. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Hic est canticum diapsalmatis quasi occulta letitia separationis que hic fit non loco sed affectu intra bonos et malos.||
marg.| marg.|  CASSIODORUS. Peccatoribus cum Antichristo finem malorum predicit quasi hoc interim, sed tandem convertentur ne in suis gaudeant, in infernum ne alibi mittendos se putent.||
Numérotation du verset  9,19 XIX
Quoniam non in finem oblivio erit pauperis \
interl.| interl.| Etsi hoc videtur cum mali florent felicitate et iusti laborant, in fine tamen mundi non contemnentur pauperes||
patientia pauperum 
marg.| marg.| PATIENTIA. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Patienter ; propter hoc precipue memor erit Deus  pauperum, scilicet propter patientiam.| ||

Non inveni in operibus Augustini Hipponensis.
non peribit 
interl.| interl.| Patientia pauperum non peribit ut autem non pereat||
in finem. 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. qua modo opus est ad ferendos malos, qui iam voto separati donec finaliter seperentur et loco||
Numérotation du verset  9,20 XX
Exsurge Domine 
interl.| interl.| ad iudicandum||
marg.| marg.| EXSURGE. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Precatur futurum iudicium.||
marg.| marg.|  CASSIODORUS. Loquens de fine seculi, propheta prospexit adventum Antichristi. Unde, quasi territus, clamat : exsurge.||
non confortetur 
interl.| interl.| super eos||
homo \
interl.| interl.| purus, non Deus, sicut finget Antichristus||
interl.| interl.| per eum precipitentur in peccatum, damnentur, et de malo in malum||
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. sed ante||
iudicentur gentes in conspectu tuo. 
interl.| interl.| CASSIODORUS. in occulto quod pauci iusti et sancti vident||
Numérotation du verset  9,21 XXI
interl.| interl.| Quia te et tuam legem noluerunt||
Constitue Domine legis 
interl.| interl.| prave||
latorem 
interl.| interl.| Antichristum| ||

Augustinus Hipponensis, Enarrationes in Psalmos (Ps. 9, 19), CCSL 38, p. 67.5-7 : « Constitue, domine, legislatorem super eos. Videtur mihi Antichristum significare, de quo apostolus dicit : cum reuelabitur homo peccati ».
super eos \
interl.| interl.| in ruinam illorum||
sciant gentes 
interl.| interl.| gentiliter viventes||

sciant Ps-G D30] ut praem. Ps-G (U) Ed1455 Rusch Clementina cum Ps-R
quoniam homines sunt. 
interl.| interl.| quia nolunt esse filii hominis, id est novi, sint veteres||
marg.| marg.| SCIANT. Id est cruciati experiantur quod homines stulti fuerunt.||
Numérotation du verset  9,22 XXII
marg.| marg.| UT QUID. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS.  diapsalma quia illi licebit tanta facere ut Deus putetur, subdit quasi vocem gementium et querentium de dilatione iudicii.||
Ut quid 
interl.| interl.| gentes iudicentur ?||
interl.| interl.| o||

Ut] praem. diapsalma Ps-G
Domine recessisti 
interl.| interl.| scilicet a tuis||
longe \ despicis in opportunitatibus in tribulatione? 
interl.| interl.| quasi subito intellexerit, vel quasi sciens ut doceret que scierit solvit ; opportune despicis et sinis tribulari hoc consilio ut incendantur desiderio adventus tui||
marg.| marg.|  CASSIODORUS. AUGUSTINUS. Ut quid. Mala illius temporis pertractat quorum nimietate permotus dicit Deo. Cur  recessisti dum tardat subvenire ? Querit ut simplices sanctos doceat. Ecce, cur despicis ut videtur gementibus dum differtur, vel modico tempore sed opportune, ita scilicet dum superbit.||
Numérotation du verset  9,23 XXIII
Dum superbit impius incenditur pauper \
interl.| interl.| spiritu amore Dei vel purificatur||
marg.| marg.| INCENDITUR. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Mire providentia Dei de malis operatur comparatione peccantium boni magno studio bone spei accenduntur ad recte vivendum sicut et per hereses crescit et gratior est inventio veritatis.||
marg.| marg.| Fornax ligna cinerat, aurum purgat, sic tribulationes ligna vitiorum et aurum virtutum ; sic damnantur mali, iusti salvantur.||
comprehenduntur 
interl.| interl.| impii||
interl.| interl.| male cogitationes sunt eis vincula||
in consiliis 
interl.| interl.| cogitationibus||
quibus cogitant. 
interl.| interl.| comprehendere sanctos||
Numérotation du verset  9,24 XXIV
interl.| interl.| Cur hoc est ?||
Quoniam 
interl.| interl.| magna ira Dei ut desit correctio et assit adulatio||
laudatur peccator 
interl.| interl.| in se||
marg.| marg.| QUONIAM  LAUDATUR. Ideo superbit vel comprehenditur quia laudatur a suis impletione desideriorum sensualitatis sue.||
marg.| marg.| Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Adulantium lingue alligant animas in peccatis, delectat enim ea facere in quibus non solum non metuitur reprehensor, sed etiam auditur laudator.||
in desideriis anime sue \ et iniquus 
interl.| interl.| nocendo||
benedicitur. 
interl.| interl.| quasi Deus||
Numérotation du verset  9,25 XXV
interl.| interl.| quia||
interl.| interl.| et per hoc||
Exacerbavit Dominum peccator \
interl.| interl.| Antichristus verum Deum ut puniatur||
interl.| interl.| ut hoc patiatur, id est correctionis flagella, ab eo suspendantur||
interl.| interl.| ideo||
secundum multitudinem ire sue non queret. 
interl.| interl.| non attendit peccata||
marg.| marg.| IRE  SUE. CASSIODORUS. Antichristi, quia omnia turbulenter et crudeliter faciet. Vel Dei :  non queret Deum penitendo vel Deus eum ut hic ulciscatur, sed in futuro gravius puniturus.||
Numérotation du verset  9,26 XXVI
interl.| interl.| Quia||
interl.| interl.| tanta est ira Dei vel nequitia Antichristi||
Non est Deus in conspectu eius \
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Magnum est malum luce veritatis deseri||
inquinate sunt vie illius 
interl.| interl.| cogitationes et consilia||
marg.| marg.| INQUINATE. CASSIODORUS. Nequitie causa est quod Deum non habet ante oculos ; {t. 2 : Erfurt, f. 234rb ; facsim., p. 467b} [Rusch, f.  234rb ] et ideo  vie, id est cogitationes et opera, sordent.||
in omni tempore. 
marg.| marg.| IN OMNI  TEMPORE Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. suo, scilicet vite sue, vel ad comparationem omnium qui fuerunt. Quod inde procedit quia  auferuntur iudicia tua, id est quia differtur non putat se puniendum et quia  omnium inimicorum suorum dominabitur.||
Numérotation du verset  9,XXVII 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Putet quod non iudicet Deus||
omnium inimicorum suorum dominabitur. 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. dicitur omnes reges superaturus ut solus regnet et sedeat in templo Dei extollens se supra omne quod colitur et dicitur Deus et quia per malas artes ad illud culmen veniet addit :||
Numérotation du verset  9,27 XXVIII
Dixit enim 
interl.| interl.| apud se extra alia dicit ut bonus videatur||
in corde suo \ non movebor a generatione in generationem sine malo. 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. id est fama mea non transibit ad posteros nisi malis artibus tale culmen consequar de quo tacere non possint||
marg.| marg.| DIXIT  ENIM. Omnes gentes occupabo sed non sine malo, id est peccato quod ei proprium est. Vel semper ero  sine malo ; hoc sibi promittit  cuius maledictione os plenum etc.||
marg.| marg.| NON  MOVEBOR. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Vel putabit se malis artibus et non aliter venturum de mortali generatione in eternam, quod et Simon magus putavit.||
Numérotation du verset  9,28 XXIX
Cuius maledictione 
interl.| interl.| exequitur eius malitiam||
os plenum est, 
interl.| interl.| inter os, non extra, quia effectu caret||
interl.| interl.| blasphemiis contumeliis||
et amaritudine 
interl.| interl.| ira et insidiis alios sibi convertet||
interl.| interl.| amaris verbis, minis scilicet||
et dolo \
interl.| interl.| blandis| ||

Codd. : Tr511 Rusch
sub lingua eius 
interl.| interl.| non in lingua, tacite enim apud se ista cogitabit, aliter extra loquetur||
marg.| marg.| SUB  LINGUA. CASSIODORUS. 10  Id est cogitationes eius sunt de labore sanctorum et dolore corporeo, quod in martyribus patet11  . Vel  labor sanctorum  et dolor qui est in penis corporis est sub lingua eius, id est levior lingua eius12  , que intus nocet ; illa, scilicet pena13  , extra.| 14  ||
marg.| marg.| Vel sub lingua quia verba plus timentur et nocebunt quam verbera quibus precipitatur et peribit15  anima.| 16  ||

14  Codd. : Tr511 Rusch
16  Codd. : Rusch, om. Tr511
10  Cassiodorus] eius Tr511 | 11  patet] om. Tr511, pt3 Rusch. | 12  corporis… lingua eius id] hom. Tr511 | 13  scilicet pena] om. Tr511 | 15  peribit] peribt Rusch
labor et dolor. 
interl.| interl.| iniquitas unde sequitur pernicies| 17  ||

17  Codd. : Tr511 Rusch
Numérotation du verset  9,29 XXX
Sedet 
interl.| interl.| cum mora| 18  ||
interl.| interl.| moram notat| 19  ||

18  Codd. : Rusch, om. Tr511
19  Codd. : Tr511, om. Rusch
in insidiis 
interl.| interl.| latroni comparat| 20  ||

20  Codd. : Tr511 Rusch
cum divitibus 
interl.| interl.| quos ditabit quorum felicitatem ad alios decipiendos ostentabit| 21  ||

21  Codd. : Tr511 Rusch
in occultis \
marg.| marg.| IN OCCULTIS. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Id est ambiguis ubi non facile videtur quid petendum, quid non.||
ut interficiat innocentem. 
interl.| interl.| faciendo nocentem||
Numérotation du verset  9,30 XXXI
Oculi eius in pauperem 
interl.| interl.| quia pauperes spiritu maxime persequetur| 22  ||
marg.| marg.| OCULI. CASSIODORUS. 23  Exponit insidias  oculi quasi24  misericordia et25  affectu. Vel alios sic decipit quod  oculi 26  crudeliter respiciunt in « pauperes spiritu »27    .| 28  ||

Mt. 5, 3.

22  Codd. : Tr511 Rusch
28  Codd. : Tr511 Rusch
23  Cassiodorus] eius Tr511 | 24  quasi] om. Tr511 | 25  et] om. Tr511 | 26  quod oculi] oculi vero Tr511 | 27  in pauperes spiritu] om. Tr511 |
respiciunt \ insidiatur in abscondito 
interl.| interl.| quia29  nescit qui decipitur| 30  ||

30  Codd. : Tr511 Rusch
29  quia] om. Tr511
quasi leo 
interl.| interl.| propter vim| 31  ||

31  Codd. : Tr511 Rusch
in spelunca sua. 
interl.| interl.| propter dolum| 32  ||
marg.| marg.| LEO. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. 33  Quia in eo vis et dolus. Vis in imperio, dolus in miraculis. Hec est tertia persecutio composita vi et fraude34  . Due sunt ante. Prior violenta, cum martyres tormentis agebantur35  , altera fraudulenta per hereticos et falsos fratres.| 36  ||

32  Codd. : Tr511 Rusch
36  Codd. : Tr511 Rusch
33  Augustinus] in spelunca Tr511 | 34  vi et fraude] om. Tr511 | 35  tormentis agebantur] inv. Tr511 |
Numérotation du verset  9,XXXII 
Insidiatur 
interl.| interl.| ad quid ?| 37  ||

37  Codd. : Tr511 Rusch
ut rapiat 
interl.| interl.| dolo vel vi| 38  ||

38  Codd. : Tr511 Rusch
pauperem \ rapere pauperem 
interl.| interl.| violentia vel dolo39  ||
interl.| interl.| de utroque repetit| 40  ||

40  Codd. : Rusch, om. Tr511
39  vel dolo] om. Tr511
dum attrahit eum. 
interl.| interl.| trahit ad se cruciatibus, vel e converso dum blandis41  attrahit, quod tamen non minus42  est rapere | 43  ||

43  Codd. : Tr511 Rusch
41  dum blandis] blandiciis Tr511 42  non minus Rusch Magna Glossatura] om. Tr511
Numérotation du verset  9,31 XXXIII
In laqueo 
interl.| interl.| ecce dolus||
suo 
interl.| interl.| qui sibi fit||
humiliabit eum \
interl.| interl.| AUGUSTINUS. CASSIODORUS. Quanto mirabiliora faciet signa, tanto sancti contrarii magis contenentur, et pro nihilo habebuntur sed inclinabitur et cadet cum sanctis supplicia intulerit||
inclinabit se et cadet \
interl.| interl.| vel putare impunitum se inclinatio est et casus||
marg.| marg.| INCLINABIT. CASSIODORUS. Cum nimia felicitate in otium remiserit animum, cadet repentino interitu, et Dominus « spiritu oris eius » interficiet eum.||

Ps. 32, 6.
cum 
interl.| interl.| vis||
dominatus fuerit pauperum. 
Numérotation du verset  9,32 XXXIV
Dixit enim 
interl.| interl.| merito inclinabit et cadet ||
in corde suo oblitus est Deus \
interl.| interl.| pauperum ad salvandum44  vel sui ad puniendum45  | 46  ||

46  Codd. : Tr511 Rusch
44  ad salvandum] om. Tr511 45  ad puniendum] om. Tr511
avertit faciem suam ne videat 
interl.| interl.| me vel illos||
in finem. 
interl.| interl.| in die iudicii| 47  ||
interl.| interl.| cito veni| 48  ||
marg.| marg.| IN FINEM. Negant videre Deum qui dicunt eum non curare humanas res, quia terra finis est rerum et ultimum elementum in quo nihil agitur sine ordine, sed homines eum non vident quoniam pertinet ad occulta filii. Laborans ergo Ecclesia illo tempore in fluctibus excitat Dominum :  Exsurge Domine. ||

Augustinus Hipponensis, Enarrationes in Psalmos (Ps. 9, 29), tract. 2, CCSL 38, p. 71.21-72.28 : « Usque in finem autem negant Deum uidere, qui dicunt eum res humanas et terrenas non curare. Quoniam terra quasi finis est rerum, quia ultimum elementum est in quo homines ordinatissime laborant, sed laborum suorum ordinem uidere non possunt, qui maxime pertinet ad occulta filii. Laborans ergo Ecclesia illis temporibus, tamquam nauis in magnis fluctibus et procellis, quasi dormientem excitat dominum, ut imperet uentis, et tranquillitas redeat. Dicit ergo : exsurge , domine deus, exaltetur manus tua, ne obliuiscaris pauperum in finem ».

47  Codd. : Tr511 Rusch
48  Codd. : Tr511 Rusch
Numérotation du verset  9,33 XXXV
interl.| interl.| Sed| 49  ||
Exsurge 
interl.| interl.| iam de vindicta| 50  ||
interl.| interl.| manifesta potentia51  | 52  ||
marg.| marg.| EXSURGE CASSIODORUS. Precatur iudicium ut hic cito finiantur que tanta sunt ut nemo velit tempus quo hec fiunt dilatari.||
marg.| marg.| Exsurge quasi ex improviso ut conterantur dum tui tecum exaltati glorificantur.||

50  Codd. : Tr511 Rusch
52  Codd. : Tr511 Rusch
51  potentia] potentiam Tr511
Domine Deus meus53  exaltetur manus tua \
interl.| interl.| potentia| 54  ||
interl.| interl.| iudicium| 55  ||

54  Codd. : Tr511 Rusch
55  Codd. : Tr511 Rusch

53  meus Ps-G (U) Rusch] ÷ meus ÷ et Valic24, om. Ps-G D30 ΩM Δ Cor2, et Ps-G (M* V) ΩS ΩP ΩX P? P10489 Ed1455 Ed1530
ne obliviscaris pauperum. 
interl.| interl.| ut putant dicentes : « Avertit faciem suam ».||

Ps. 21, 25.
Numérotation du verset  9,34 XXXVI
interl.| interl.| Antichristus||
Deum ? : 
marg.| marg.| {t. 2 : Erfurt, f. 234va ; facsim., p. 468a} [Rusch, f.  234va ] PROPTER  QUID. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Iam itaque et de iudicio illo intelligens et exaltans dicit :  propter quid, id est  quid proficit tanta mala facere ?||
dixit enim in corde suo non requiret. 
interl.| interl.| Deus que facio.||
interl.| interl.| CASSIODORUS. irritavit non credens  Deum punitorem||
Numérotation du verset  9,35 XXXVII
interl.| interl.| Sed tu||
Vides quoniam tu laborem et dolorem 
interl.| interl.| quod supra, sub lingua eius labor et dolor quod putabat Deum nescire||
consideras \
marg.| marg.| DIXIT  NON  REQUIRET. Et :  vides quoniam tu laborem et dolorem vel iram  consideras. Sensus iste pronuntiationem querit in qua si erratum fuerit obscuratur ; sic enim  dixit impius,  non requiret Deus, quasi Deus  laborem et dolorem consideret ut tradat eos in manus suas, id est quasi laborare et irasci timeat. Et ideo parcat eis ne puniendo eos laboret et turbetur ira, sicut aliquando faciunt homines dissimulata vindicta ne laborent vel irascantur.||
marg.| marg.| Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Christus Iudam toleravit, et ad predicandum misit, et ei eucharistiam dedit ut ostenderet dona pervenire ad eos qui fidem accipiunt, etiam si talis sit per quem accipiunt qualis Iudas fuit.||
marg.| marg.| VIDES. id est iam preordinasti ubi  tradas eos in manus tuas.||
ut tradas eos 
interl.| interl.| Antichristum et complices||
interl.| interl.| qualiter tradas ?||
in manus tuas. 
interl.| interl.| hic56   : vindictas ||

Glosa Psalmorum ex traditione seniorum, loc. cit., p. 47.3 : « Manus Dei illi dicuntur qui iustam uindictam Dei exercent super peccatores ». Cf. Petrus Lombardus, In Ps., Ps. cit. : « id est vindictas ». [MM2016]
56  hic] coniec., hie<ronymus> cacogr. Rusch; hec glosa non invenitur in originalibus Hieronymi Stridonensis nec in spuriis).
Numérotation du verset  9,XXXVIII 
interl.| interl.| Quia||
Tibi derelictus est pauper \
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Ideo enim pauper est omnibus contemptus, ut tu tantum sis spes eius.||
orphano57   
interl.| interl.| «cui moritur pater mundus » ||
marg.| marg.| ORPHANO. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Cui moritur pater mundus, per quem carnaliter est genitus, ut dicat : « Mihi mundus crucifixus est et ego mundo ».||
interl.| interl.| ergo :||

Augustinus Hipponensis, Enarrationes in Psalmos (Ps. 9, 31), CCSL 38, p. 72.4.
Cf. Augustinus Hipponensis, Enarrationes in Psalmos (Ps. 9, 31), CCSL 38, p. 72.3-6 : « Pupillo tu eris adiutor, id est ei cui moritur pater hic mundus, per quem carnaliter genitus est, et iam potest dicere : ‘mundus mihi crucifixus est, et ego mundo’ [Gal. 7, 14] ».

57  orphano] pupillo Valic24 cum Ps-R, + hebr. orphano Valic24
tu eris58  adiutor. 

58  eris Ps-G (plerique codd., edd.) D30 ΩP Rusch cum Ps-R] eras Ps-G (R F* I Q* ΦRG K)
Numérotation du verset  9,36 XXXIX
Contere 
interl.| interl.| potentiam illius pessimi||
marg.| marg.| CONTERE. Penis terret, bonis demulcet.||
brachium 
interl.| interl.| in vi||
peccatoris 
interl.| interl.| in se||
et maligni \
interl.| interl.| in fraude||
interl.| interl.| in alios||
queretur 
interl.| interl.| vindicabitur de peccato suo||
peccatum illius et non invenietur. 
interl.| interl.| id est et ipse peribit propter peccatum suum||
marg.| marg.| QUERETUR. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Quasi : an adhuc neccesarium ad purgandos bonos sicut supra :  dum superbit impius etc., sed quia non inveni, id est quia iam non est in quo sit locus peccato illius, plano ferro non est opus lima.||

Augustinus] Non inveni.
Ps. 9, 23.
Numérotation du verset  9,37 XL
Dominus 
interl.| interl.| autem||
regnabit59  in eternum et in seculum seculi \
marg.| marg.| DOMINUS  REGNABIT. Hoc regnum gratius erit pro concurrentibus malis, quod veniet, destructo Antichristo ; ab hoc regno peribitis gentes sed pauperes habebunt quia  desiderium pauperum etc. ||
interl.| interl.| sed vos||

Ps. 9, 38.

59  regnabit Ps-G D30 ΩP] regnavit Ps-G (F* M Q* ΦRG)
peribitis gentes 
interl.| interl.| id est peccatores omnes qui sine lege Dei estis||
de terra illius60  .
interl.| interl.| viventium||

60  illius Ps-G D30 ΩP] eius Rusch cum Ps-R
Numérotation du verset  9,38 XLI
Desiderium pauperum 
interl.| interl.| quo estuabant in malis seculi cupientes diem Domini||
exaudivit Dominus \ preparationes61   
interl.| interl.| vel : preparationem ||
interl.| interl.| id est cor paratum servire per patientiam expectans||

61  preparationes Ps-G (ΨB) Rusch cum Ps-Med] preparationem Ps-G D30 (-ationê) Ps-αβ Ps-Moz C
cordis eorum audivit auris tua. 
interl.| interl.| potentia qua audit||
interl.| interl.| misericordia||
marg.| marg.| PREPARATIONES. CASSIODORUS. Vel concupiscentiam quod est ubi omnibus viribus anime aliquid ardentius petitur. Vel hoc quod in cordibus eorum ipse Deus preparavit. Vel quam statim volunt petere Deus audiat.||
marg.| marg.| AURIS. Nominatis membris que in nobis visibilia et corporea sunt, in Deo potentias operationum intelligi oportet.||
Numérotation du verset  9,39 XLII
Iudicare 
interl.| interl.| ecce desiderium pauperum||
interl.| interl.| ut iudices||
marg.| marg.| IUDICARE. Secundus adventus manifestus erit sed et nunc in occultis ponitur quia de eo nemo scit.||
pupillo 
interl.| interl.| non conformi seculo||
et humili \
interl.| interl.| non superbo||
ut non apponat ultra 
interl.| interl.| ut fecit in terra||
marg.| marg.| APPONAT. Tunc omnia mala finientur cum homo, id est auctor malorum, cum sua plebe damnabitur.||
magnificare se 
interl.| interl.| magnum se facere||
homo 
interl.| interl.| ille superbus||
super terram. 




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria ( 9), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 16/09/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber26_1.xml&chapitre=26_1_9)