initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<26_2. Psalmi 26-37*>

Psalmus 29

Numérotation du verset  29,1 
interl.| interl.| letitie||
marg.| marg.| PSALMUS  CANTICI etc. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Supra de consummatione tabernaculi tempore belli hic autem est psalmus letitie quia domus dedicatur id est confirmatur que in eterna pace manebit corpore innovato non tantum Christi sed etiam totius Ecclesie. Totus Christus loquitur in hoc psalmo quia quedam capiti quedam corpori quedam utrique conveniunt.||
marg.| marg.| Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Psalmus breviter de passione et resurrectione ut passio non terreat quos spes resurrectionis letificat.||
in dedicatione 
interl.| interl.| que modo in capite post futura est in membris||
domus David
interl.| interl.| Christi||
marg.| marg.| DOMUS  DAVID. CASSIODORUS. Totus Christus sponsus et sponsa una domus Dei est quia inChristo plenitudo gratie habitavit et de plenitudine eius nos omnes accepimus hec domus quantum ad caput id est Christum fabricata est in eius conceptione dedicata vero in eius resurrectione quando immortalitatis gloria confirmatus est. Quantum vero ad Ecclesiam quotidie fabricatur dedicabitur autem in futuro quando sancti resurgentes stabunt in magna constantia fulgentes ut sol. Dicitur autem hec domus secundum presentem statum tabernaculum ut in precedentis psalmi titulo quando in ea militatur. Domus vero secundum satum futurum quando in ea quiescitur.||
marg.| marg.|  CASSIODORUS. Primo agit de dedicatione sua et iubet sanctos idem sperantes laudes dicere.||

Psalmus] + David D30 | cantici... David] cantici David ad aedificationem Amiatinus Ps-G (W), + confessio cum obsecratione D30
Numérotation du verset  29,2 I
Exaltabo te Domine 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. altitudinem tuam laudabo in dedicatione quia tunc non iocundabuntur inimici super nos ut modo||
marg.| marg.| EXALTABO etc. Hoc modo dicitur ex persona fundamenti quod dedicatum est post dicetur ex persona domus universe cum in communi resurrectione fuerit dedicata.||
quoniam suscepisti me \
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. iam in spe et in fuutro suscipies in re||
interl.| interl.| in resurrectione dedicando||
nec delectasti 
interl.| interl.| vel : iocundasti ||
interl.| interl.| delectari vel iocundari permisisti||

d.] iocondasti Ps-α
inimicos meos 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. qui per orbem variis persecutionibus me conati sunt opprimere||
super me. 
Numérotation du verset  29,3 II
Domine Deus meus 
interl.| interl.| exponit susceptionem||
marg.| marg.| DOMINE  DEUS  MEUS. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Christus ex quo homo infirmus ex hoc et orans pro nobis mediator inter Deum Trinitatem et homines peccatores. Quia infirmus appropinquat nobis. Quia non iniquus iungitur Deo. Etiam in hoc tamen quod homo nobis preest ut caput in quo sunt omnes sensus pre ceteris membris. Super hunc iocundati sunt inimici in cruce sic et super suos iocundantur in passionibus sed non in dedicatione.||
clamavi ad te \ et sanasti me. 
interl.| interl.| iam non gero egrum corpus sed gloriosum et immortale||
interl.| interl.| et||
Numérotation du verset  29,4 III
Domine eduxisti 
interl.| interl.| Hieronymus HIERONYMUS. hoc expositione non eget manifestum est enim animam Christi cum animabus sanctorum de inferno eductam a Deo||
ab inferno animam meam \ salvasti me
interl.| interl.| ab his persequentibus||
interl.| interl.| in resurrectione ne iam cum eis amplius sim||
a descendentibus 
interl.| interl.| quibus similis videbatur||
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. de corruptione profunde cecitatis quia immunis a peccato et corruptione carnis quia impassibilis||
in lacum. 
interl.| interl.| profunditatem seculi vel inferni||
marg.| marg.| IN LACUM. Hieronymus HIERONYMUS. Id est de lacu inferni ubi anime peccatorum sunt ne sicut illi preceps caderem in mortem.||
Numérotation du verset  29,5 IV
Psallite 
interl.| interl.| vos sancti eius||
interl.| interl.| opere||
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. quia surrexit caput idem sperent membra||
Domino sancti eius \ et confitemini 
interl.| interl.| id est laudate eum||
marg.| marg.| CONFITEMINI. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Quia ex bonitate et sanctitate sua non nostra memor fuit nostri.||
memorie sanctitatis eius. 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. quia ex bonitate memor fuit sanctificare vos||
interl.| interl.| quia sanctitatis qua nos sanctificavit non est oblitus hoc toto tempore quo vos eratis eius obliti||
interl.| interl.| ideo psallite et confitemini||
Numérotation du verset  29,6 V
Quoniam ira 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. quod abiecit homines pro peccato||
marg.| marg.| QUONIAM  IRA. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Id est vindicta qua vindicavit in nos primum peccatum quod morte solvistis.||
in indignatione eius \
interl.| interl.| comminatione. Unde : « Qua die co<mederis> m<orte> m<orieris> ». ||

Cf. Gn. 2, 17 : « De ligno autem scientiae boni et mali ne comedas : in quocumque enim die comederis ex eo, morte morieris »
Cf. Augustinus Hipponensis, Enarrationes in Psalmos (Ps. 29, 15), tract. 2, CCSL 38, p. 183.2-3 : « Ira in indignatione peccatori : ‘Qua die ederitis, morte moriemini’ ». < Attest .> Petrus Lombardus, In Ps. 29, 5, PL 191, 293D : « Quoniam ira, id est vindicta qua vindicavit in vos primum peccatum, quod morte solvistis, fuit in indignatione eius, id est in comminatione eius contempta, qua dixerat primis parentibus : Qua die comedetis, morte moriemini  ».
et vita 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. vitam eternam quia voluit dedit ad quam per vos non rediretis sed ipse vos reduxit||
in voluntate eius. 
interl.| interl.| non in viribus vel meritis nostris||
Numérotation du verset  29,VI 
Ad vesperum 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Ade quo peccavit demorabitur quia omnes ex eo nascimur Christus in hoc vespere sepultus mane surrexit et oritur lux homini||
interl.| interl.| vel post meridiem||
marg.| marg.| AD VESPERUM. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Quia ira in indignatione eius ad vesperum demorabitur fletus quia vita in voluntate ad matutinum letitia. Vespere incepit post meridiem ubi lux sapientie a peccante homine recessit quando morte damnatus est et extunc durat fletus quamdiu in laboribus et temptationibus populus Dei expectat diem Domini. Mane est cum lux oritur fideli que occidit peccanti unde et Dominus mane surrrexit idem promittens nobis vespere sumus sepulti in paradiso in culpa et pena et surgimus die tertio id est tempore gratie post tempus ante legem et sub lege.||
marg.| marg.| Hieronymus HIERONYMUS. Ad vesperum demorabitur fletus quia passo et sepulto Domino apostoli et mulieres in fletu et gemitu morabantur. Et ad matutinum letitia quia mane venientes ad sepulcrum gloriam resurrectionis ab angelis acceperunt.||
demorabitur fletus \
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. diu et in multis morabitur diu quia non mox est tota restitutio tradito Domino et in multis quia omnes ex eo nascimur in peccato||
marg.| marg.| FLETUS. CASSIODORUS. Demorabitur hominibus respicientibus ad vesperum quo Adam declinavit et a paradiso exivit sed letitia erit respicientibus ad matutinum quo Christus surrexit.||
et ad matutinum letitia. 
interl.| interl.| usquequo resurrectio futura est que in matutina Christi resurrectione prefloruit||
Numérotation du verset  29,7 VII
Ego autem 
interl.| interl.| ille populus qui ab initio loquebar in Adam exitens||
interl.| interl.| quasi ex Adam male moto est fletus||
marg.| marg.| EGO  AUTEM  DIXI. Quomodo ante dedicationem egerit et eam meruerit.||
marg.| marg.|  AUGUSTINUS. CASSIODORUS. Vespere facit. Sed ego, dum in paradiso esset mihi  abundantia, dixi non movebor ab hoc bono, credens diabolo dicenti : « Non morte morieris ». Sed o  Domine in voluntate tua prestitisti decori meo virtutem quo est non ex me bonus eram et fortis, sed ex te. Quod ut ostenderes « avertisti faciem tuam », hoc est foras misisti me de paradiso, iam vero hic positus clamabo ad te etc.||

Gn. 3, 4 : « Dixit autem serpens ad mulierem : Nequaquam morte moriemini ».
dixi in abundantia mea \
interl.| interl.| iam nullam patiens egestatem||
interl.| interl.| in confidentia deitatis||
non movebor in eternum. 
interl.| interl.| a Domino a quo Adam motus est||
interl.| interl.| ipse et si non verbis tamen actu dixit non movebor nec in deliciis scilicet in misericordia morabor||
Numérotation du verset  29,8 VIII
Domine 
interl.| interl.| sed hec abundantia ex te non ex me||
interl.| interl.| et sicut ego dixi tu Domine||
in voluntate tua \ prestitisti decori meo 
interl.| interl.| quia immunis a peccato||
virtutem. 
interl.| interl.| CASSIODORUS. hoc non de humana natura sed ex te habui quod inde probatur quia te adverso turbatur carnis infirmitas unde ergo presumit homo||
interl.| interl.| quia et miracula feci||
Numérotation du verset  29,IX 
Avertisti 
interl.| interl.| in passione||
marg.| marg.| AVERTISTI. CASSIODORUS. Deus a Christo faciem exponendo eum passioni et morti et sic Christus turbatus est unde tristis est anima mea #turbata usque ad mortem.||
faciem tuam
interl.| interl.| lumen tue notitie||
a me :
interl.| interl.| peccante aliquando||
interl.| interl.| non ego a te ut Adam||
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. ex eo didici quod prestitisti decori meo etc. quia avertisti a peccante homine faciem tuam unde conturbatio hominis processit||

a me plerique codd. D30 edd. Rusch cum Ps-R] om. Ps-G (R F*) cum hebr. LXX
et factus sum conturbatus. 
interl.| interl.| recedente lumine notitie tue||
marg.| marg.| CONTURBATUS. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Quod tempus conturbationis et miserie recolens et in eo positus audio vocem capitis pro me morituri dicentis : ad te Domine clamabo et.||
interl.| interl.| sed||
Numérotation du verset  29,9 X
Ad te Domine 
interl.| interl.| tunc dixi clamabo||
interl.| interl.| CASSIODORUS. de gloria immortalitatis adhibenda||
clamabo \ et ad Deum* meum deprecabor. 
interl.| interl.| de mortalitate tollenda||
interl.| interl.| dicens||

Deum D30 Ps-G] Dominum Rusch tantum
Numérotation du verset  29,10 XI
Que utilitas 
interl.| interl.| ex persona Domini||
marg.| marg.| QUE  UTILITAS. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Necessitatem ostendit per quam non sinit eum descendere in corruptionem.||
in sanguine meo \
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. in effusione sanguinis qui sine culpa mea effusus est||
dum descendo in corruptionem ? 
interl.| interl.| quasi per gradus malorum||
marg.| marg.| DUM  DESCENDO IN  CORRUPTIONEM. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Si enim statim non resurgo et corpus corrumpitur nemini annuntiabo nullum lucrabor.||
marg.| marg.| Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Confessio gemina est numquam sine ea simus quando male est nobis in tribulationibus confiteamur peccata. Quando bene est in exultatione iustitie confiteamur laudem.||
Numérotation du verset  29,XII 
Numquid 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. si pulvis remaneo non fiet confessio vel annuntiatio||
confitebitur tibi pulvis \
interl.| interl.| CASSIODORUS. turba impiorum que in ea resurrectione iustificabitur||
aut annuntiabit veritatem tuam ? 
interl.| interl.| ad salutem ceterorum||
Numérotation du verset  29,11 XIII
Audivit 
interl.| interl.| sic deprecantem||
interl.| interl.| non dedit sanctum suum videre corruptionem||
marg.| marg.| AUDIVIT  DOMINUS. CASSIODORUS. Quomodo eam acceperit scilicet dedicationem pertractat ? {t. 2 : Erfurt, f. 244va ; facsim., p. 488a} [Rusch, f.  244va ] Dixi  clamabo deprecabor sed me « deprecantem exaudivit Dominus ».||

Cf. Ps. 9, 38.
et misertus est mei \ Dominus 
interl.| interl.| quem consecuta Ecclesia nunc in dedicatione domus tue||
factus est adiutor meus. 
Numérotation du verset  29,12 XIII
Convertisti 
interl.| interl.| ita||
interl.| interl.| dico convertisti etc.||
planctum meum 
interl.| interl.| quo dixi tristis est anima mea||
interl.| interl.| CASSIODORUS. vel apostolos dolentes gaudere fecisti||
in gaudium 
interl.| interl.| resurrectionis||
mihi \ conscidisti 
interl.| interl.| velum peccatorum et tristitiam mortalitatis||
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. carnis mortalitatem||
saccum meum 
marg.| marg.| CONSCIDISTI  SACCUM. CASSIODORUS. Saccus vestis est aspera in usum laboris vel tempore tristitie concessa ut Ninivitis, id est caro humana que scissa est moriendo et prodiit frumentum gloriose resurrectionis vel divinitatis. Vel pena peccati qua in resurrectione destructa prolata est divinitas ante occulta, sic ut quod saccus integer celat scissus aperit.||
marg.| marg.| Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Saccus de capris vel hedis mortalitas quam de peccatoribus Christus traxit vel accepit. Unde : « Dum mihi molesti essent induebar cilicio » ut quod intus erat non viderent.||
et circumdedisti me 
interl.| interl.| cinxisti stola prima||
letitia. 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. gloria immortalitatis||
Numérotation du verset  29,13 
Ut
interl.| interl.| non plangat humilitas||
cantet tibi gloria mea et non compungar \
interl.| interl.| quia semel passus||
marg.| marg.| NON  COMPUNGAR. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Non moriar iam in finem Domine Deus ineternum laudabo te.||
Domine Deus meus in eternum confitebor tibi. 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. conscientia peccati timore mortis vel iudicii. Et hec est gloria mea ut ineternum confitear tibi quod nihil ex me sed omnia ex te qui es Deus meus omnia in omnibus||




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria ( 29), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 16/09/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber26_2.xml&chapitre=26_2_29)