initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<26_2. Psalmi 26-37*>

Psalmus 30

Numérotation du verset  30,1 
psalmus 
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Prior loquitur redemptor. Inde redempti gratias agentes. Inde diu de perturbatione prophete vox interponitur prope finem et in fine.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Hic describitur humiliatio Christi martyrumque unde sequitur exaltatio.
David pro extasi
interl.|  Excessu mentis qui fit pavore vel mente rapta ad superna
interl.|  loquentis in persona Christi vel sua vel Ecclesie
marg.|  IN  FINEM  PSALMUS. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Extasis hic accipitur pavor perturbati populi de persecutione omnium gentium et defectu fidei per orbem.
marg.|  CASSIODORUS. Contra pavorem spes et oratio premittitur cum certitudine libertionis et gaudio. Hic psalmus imbecillitatem humanitatis exprimit et beneficia Dei ut videns se nemo superbiat videns misericordiam non paveat. Qui dignatus est pro nobis homo fieri non dedignatur nos transfigurare in se et loqui verbis nostris ut et nos loquamur suis. Moriturus ergo ex nostro non in se sed in nobis pavebat. Quod enim paves tuum est ut te agnocas quod speras donum Dei est. Loquitur Christus in propheta et membris una persona est sponsus et sponsa unde Isaias sicut sponsus alligavit mihi mitram et sicut sponsam ornavit me ornamentis. Erunt duo in carne una ergo et in voce una.

Cf. Ps. 30, 23.

pro extasi Ps-G (V D) ΩS Rusch Ed1530 Clementina ] extasis Ps-α, om. Ps-G , prophetia eorum qui Christum salvificantur D30
Numérotation du verset  30,2 I
In te Domine speravi 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. favor non est sine spe
interl.|  non in me
non confundar 
interl.|  id est numquam dum mihi ut homini simili ceteris insultatur
marg.|  CONFUNDAR. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Est confusio eterna de qua liberari petit. Et temporalis ad horam scilicet que prodest.
in eternum \
interl.|  que ad horam prodest
in iustitia 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. quia meam non invenis in ea quam das libera
tua 
interl.|  in mea damnarer
libera me. 
interl.|  a morte
Numérotation du verset  30,3 II
Inclina ad me 
interl.|  proxima mihi humili
interl.|  hec fecit Deus quando Filium misit
aurem tuam \
interl.|  misericordiam
accelera 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. ne differas in finem seculi segregare me a peccatoribus
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. non est diu quod finitur et tibi tardum videtur
marg.|  ACCELERA. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. In faciendis in solvendis animabus et huiusmodi ut eruas tertia die non differas in communem resurrectionem quod ut sit esto mihi protector tantus quantum decet esse Deum.
ut eruas me.
Numérotation du verset  30,III 
Esto mihi
interl.|  CASSIODORUS. id est esto mihi o Deus protector et quasi domus que refugiens salvus fiam
in Deum protectorem+ et in domum refugii \
interl.|  cum periclitor
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. sunt qui fugiunt a te cuius oculis omnia nuda sunt. Sed mihi nihil restat nisi fugere ad te
marg.|  ESTO  MIHI. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Dixit iustitiam da a peccatis erue protege. Nunc dicit esto domus refugii. Domus refugii Ecclesia in qua salvi homines ut in arca. Affirmat liberationem.
ut salvum me facias. 
interl.|  et ideo non alium quero
Numérotation du verset  30,4 IV
Quoniam fortitudo mea 
interl.|  ad tolerandos persecutores
et refugium meum
interl.|  ad relinquendum eos in fine malorum per mortem
es tu \ et 
interl.|  ut per me innotescas omnibus gentibus
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. ut glorificeris non quia ego dignus
deduces me 
interl.|  ne aberrem
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Dux mihi eris id est per omnia sequar voluntatem tuam paulatim aggregando mihi sanctos adimplebis corpus meum
et enutries me. 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. ut validus sim ad escam
Numérotation du verset  30,5 V
Educes me 
interl.|  etiam de passionibus erues
marg.|  EDUCES. CASSIODORUS. De morte ad superna ut frustra sint Iudeorum consilia.
de laqueo 
interl.|  insidiis
hoc quem absconderunt mihi \ quoniam tu es protector meus. 
interl.|  CASSIODORUS. contra quem nulla potest adversitas
marg.|  DE  LAQUEO  QUEM  ABSCONDERUNT. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Per duas portas diabolus temptat cupiditatis et timoris. Per cupiditatem temptavit primo Christum tribus modis scilicet gula avaritia vana gloria. Et inde per timorem passionis. Ita omnes sanctos unde educes me de laqueo.
interl.|  unde iam

hoc Ps-G D30 * ΩS* ΩM Rusch ] om. Ps-G (V) D30 ² (eras. et cancel.) ΩS² Ed1455 cum Ps-γλ Ps-MozX
Numérotation du verset  30,6 VI
In manus tuas 
interl.|  CASSIODORUS. potestati tue commendo cito recepturus
marg.|  IN  MANUS. Nota eum hic loqui qui in passione eadem verba protulit.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. In manus. Ex his verbis que in cruce dixit admonet se in hoc psalmo locutum esse.
commendo spiritum meum \
interl.|  quia in Christo

commendo ΦV D30 Rusch ] commendabo ΦRPG Ps-G
redemisti me 
interl.|  fidelis populus de passione redemptus de resurrectione capitis letus dicit gratias agens
Domine Deus veritatis. 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. non fallens in promissione
interl.|  quasi me redemisti sed
Numérotation du verset  30,7 VII
Odisti observantes vanitates \
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. falsam beatitudinem seculi cum et pro vita male quis agit et tamen eam perdit
interl.|  quid
supervacue. 
Numérotation du verset  30,VIII 
Ego autem 
interl.|  qui non observo vana
in Domino speravi \
interl.|  qui non est vanitas sed veritas et vita
marg.|  EGO  AUTEM  IN  DOMINO. CASSIODORUS. De gaudio quia sperat in Domino qui odit vanos.
interl.|  ideo
Numérotation du verset  30,8 
exultabo et letabor in misericordia tua. 
interl.|  que non fallit non in mea iustitia
marg.|  EXULTABO  ET  LETABOR. CASSIODORUS. Exultare est cum magna alacritate animi gaudere. Letari temperata affectione.
Numérotation du verset  30,IX 
Quoniam 
interl.|  exponit misericordiam
respexisti humilitatem meam \
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. qua me vanitati in spe subiecisti
marg.|  HUMILITATEM. Pro infirmitate et pro ipsa virtute humilitatis accipit.
interl.|  et ideo quia humilitas placet
salvasti de necessitatibus 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. timoris legalis ut caritate libera serviat
interl.|  CASSIODORUS. peccatis quibus se homo exolvere nequit
marg.|  NECESSITATIBUS. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Necessitates sunt infinite nescire cor alterius suspicari non bene de amico fideli vel bene de infideli nescire qualis cras eris nolle mori et tamen mori sequi veteres consuetudines unde infelix ego homo quis me liberet de corpore mortis huius qui sic humilis est salvatur in presenti ex parte et in futuro plenarie.
animam meam. 
interl.|  victis necessitatibus
Numérotation du verset  30,9 X
Nec conclusisti me 
interl.|  ut non respirarem in libertatem
in manibus inimici \
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. in potestate diaboli cupiditate vite illaqueantis morte terrentis
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. a cuius manibus liberantur qui bene vivunt et bene moriuntur qui autem male concluduntur
statuisti in loco spatioso 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. ab angustiis timoris in libertatem deduxisti caritatem meam in resurrection Domini simili promissa mihi
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. iam facilem mihi fecisti viam que aliquando difficilis suit
marg.|  IN  LOCO  SPATIOSO. CASSIODORUS. REMIGIUS. Locus spatiosus libere eundi ad patriam virtutum caritas sed quia caro infirma et urgent mala miserere.
pedes meos. 
interl.|  affectus
Numérotation du verset  30,10 XI
Miserere mei Domine
interl.|  STATUISTI PEDES MEOS etc. sed contra sunt mali pavorem incutientes unde precor miserere
interl.|  et necesse est
marg.|  MISERERE  MEI  DOMINE. CASSIODORUS. Iam pavor enarratur id est quot et quanta perturbant contra que est et oratio.
quoniam tribulor \
interl.|  non dico morior sed tribulor quia de morte iam non terreor sed de cruciatibus
marg.|  TRIBULOR. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Cum prius dixit Statuisti in loco spatioso etc. Sed aliis locus spatiosus ex liberationis gratulatione aliis ex tribulatione angustia.
conturbatus est in ira 
interl.|  propter iram
interl.|  CASSIODORUS. iratus turbasti oculum quem habebam in te et animam et memoriam qua tenebam quid pro me pertuleris et quid mihi promiseris
marg.|  CONTURBATUS. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Irascitur pro peccati palearum non tamen odit in quo extingueretur oculus venter pro interioribus que turbantur quando nec corripi possunt impii quibus non clamat clare sed intus ingemiscit quia defecit in dolore vita videns non proficere quod predicat. Nam vita perfectorum est profectus aliorum.
interl.|  interior
marg.|  IN  IRA  OCULUS. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. In ira persecutorum turbatur oculus id est ratio. Et anima sensualitas. Venter id est caro. Vel oculus hi per quos alii vident. Anima quorum exemplo alii vivunt. Venter debiles ut ab omnibus gradibus queratur Deus.
marg.|  CASSIODORUS. vel intellectus turbatur et animus confunditur quando pericula formidantur et venter id est memoria que notitias rerum quasi #escas recipit hic memoria habens reposita promissa Dei turbatur imminentibus periculis hinc est turbatio et metus quoniam defecit etc. quasi per longas et graves passiones ad mortem perducta est presens vita anni longa vita durans ad penas vel vita id est confessio fidei defecit. Virtus animi infirmatur ut tederet etiam vivere in paupertate in indigentia plenitudinis quia humana fragilitas nihil boni habet in se. Ossa fortitudo corporis. Quasi nec in animo nec in corpore ulla potest esse hominis presumptio.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Ira per vitium oculum mentis cecat ira per zelum turbat quia et hec concussa mente contemplationem dissipat que non est nisi in quieta mente sed inde post paululum plus proficit ad videndum.
anima mea et venter meus. 
interl.|  omnia interiora mea
Numérotation du verset  30,11 XII
Quoniam defecit in dolore 
interl.|  tormentorum
vita mea \
interl.|  CASSIODORUS. confessio tui nominis et fidei
interl.|  nunc vivimus si vos statis in Domino
interl.|  manere autem in carne necessarium est propter vos
et anni mei
interl.|  CASSIODORUS. tempora que hic ago
in gemitibus.
interl.|  non morte tolluntur
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. quia iniquitas abundat in claris vocibus
interl.|  et
Numérotation du verset  30, XIII 
Infirmata est in paupertate 
interl.|  vel egestate
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. quia refrigescit caritas multorum
marg.|  PAUPERTATE. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Vel egestate. Egeo sanitate corporis nec parcitur cruciatibus. Egeo resolutione et parcitur morti et in hoc infirmata est fiducia mea.
virtus mea \ et ossa mea 
interl.|  firmitas mea
interl.|  fortes etiam pro peccantibus turbati sunt
conturbata sunt. 
Numérotation du verset  30,12 XIV
Super omnes 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. omnes iniquos qui torquentur pro sceleribus usque ad confessionem scelerum suorum sed horum opprobrium supero cuius confessionem non mors sed cruciatus sequitur
marg.|  SUPER  OMNES. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Peius paganis et Iudeis vivunt mali christiani quos Ezechiel comparat sarmentis hec in vite prevalent silvestribus signis quia fecerunt fructum precisa solus ignis expectat cum de illis faber aliquid facere non possit. Vicinis opprobrium quia iam volentes credere deterriti sunt mala vita falsorum christianorum gravantium navem pro quibus timent et noti ne omnes tales sint. 
marg.|  CASSIODORUS. Vel apud omnes inimicos vel maiori opprobrio habitus quam illi qui digni eo et vicinis parentibus vel iam credituris et notis familiaribus.
inimicos meos 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. id est his qui sunt deteriores omnibus aliis inimicis meis ut falsis christianis qui sunt peiores Iudeis et paganis
factus sum opprobrium vicinis meis 
interl.|  qui iam proximi fidei mee

opprobrium Ps-GJ V) D30 Ω Ed1455 Rusch Ed1530 cum Ps-R ] + et Clementina Ps-G
valde \ et timor notis meis. 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. ipsis notis timorem incussi exemplo horribilis tribulationis
Numérotation du verset  30,XV 
Qui 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. qui etiam noverunt quod sit Ecclesia foras fugierunt faciendo schismata et hereses et eis sum oblitus ut a corde eorum mortuus.
interl.|  Hieronymus HIERONYMUS. id est intelligebant invisibilem spem meam in exteriora et visibilia fugerunt a me
videbant me foras fugerunt a me \
marg.|  Hieronymus HIERONYMUS. qui videbant foras Christum id est qui hominem purum putabant.
marg.|  OBLIVIONI  DATUS. CASSIODORUS. Vel excidi   a corde eorum ut mortuus cuius memoria cum corpore sepelitur de cuius reparatione desperatur.   Vas perditum  : mortuus Iesus abiiciendus putatur.
Numérotation du verset  30,13 
oblivioni datus sum tamquam 
interl.|  obliti sunt me quasi mortuus sim a corde ipsorum
mortuus a corde.
Numérotation du verset  30,XVI 
Factus sum 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. visus sum mihi perisse usibus Domini vivens et nullum lucrifaciens acquisitos non retinens
tamquam vas perditum \
interl.|  et tacui
Numérotation du verset  30,14 
quoniam audivi vituperationem 
marg.|  Hieronymus HIERONYMUS. multi me vituperant sequentes circuitum temporum et nolentes in patriam reverti mecum
marg.|  VITUPERATIONEM. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Vituperantur pro malis omnes christiani a circumeuntibus et numquam intrantibus quia rotam temporis sequuntur qui et nos vituperando eiicere volunt. Unde in eo dum convenirent. Sed ego quid contra. In te speravi in hoc nemo fallitur in aliis imitandis sepe. Deus meus es tu non quisquam homo.
multorum commorantium in circuitu.
Numérotation du verset  30,XVII 
In eo dum convenirent simul
interl.|  CASSIODORUS. omnes non pauci gravius quod consilio geritur plurimorum
marg.|  IN  CIRCUITU. CASSIODORUS. Errorum ut qui legem carnaliter et non spiritaliter intelligunt vel qui punctum veritatis in me non attingunt si enim eo cognovissent numquam Dominum glorie crucifixissent vel   in circuitu id est appetitu temporalium.
adversum me \ accipere animam meam consiliati sunt.
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. id est facere ut consentiret eis anima mea quam ne mors liberet consilium fecerunt quo mori non sinerent
Numérotation du verset  30,15 XVIII
Ego autem 
interl.|  sciens quia potestas talium nulla est
in te speravi Domine \
interl.|  quia maledictus omnis qui spem suam ponit in homine
dixi* Deus meus es tu
interl.|  non homo
interl.|  quia non mutatus es. Vel nonne salvum facies qui emendas ?

dixi Ps-G Rusch ] + Domino Rusch tantum
Numérotation du verset  30,16 
sortes mee. 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Causa et ordo electionis mee hominibus incognitus
interl.|  Non enim video cur me de impiis elegisti
marg.|  SORTES. CASSIODORUS. Vel tempora vite. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. quia quando vis vivimus vel morimur ideo eripe.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Etsi iustus et occultus ordo electionis apud te est, ego tamen quem hoc latet ad tunicam Domini inconsutilem id est veritatem Ecclesie Domini sorte perveni id est gratia electionis. Sors non est aliquid mali sed res in humana dubietate divinam indicans voluntatem. Sors hic est gratia que sine meritis quos vult eligit.
interl.|  Tu autem
Numérotation du verset  30,XIX 
Eripe me* de manu inimicorum meorum \
interl.|  diaboli et omnium ministrorum eius qui nobis invident regnum celorum

me Ps-G D30 ] + Domine Rusch tantum
et a persequentibus me.
interl.|  malis christianis
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. maxime illi persequuntur Ecclesiam qui cum sint christiani nolunt bene vivere
interl.|  et
Numérotation du verset  30,17 XX
Illustra faciem tuam 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. notam fac hominibus qui putant me negligi quia facies tua super me intendat et quod ego tibi serviam cum confusio sit permixtis malis cum bonis
marg.|  ILLUSTRA. CASSIODORUS. Manifestam fac benevolentiam tuam super me ut sicut de moriente desperant ita de resurgente confidant.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Illustra appareat qui ad te pertineat cum modo sit confusio unde alibi discerne causam meam ne tamen se iustificare videatur subdit salvum me fac in misericordia non in mea iustitia.
super servum tuum+ salvum me fac in misericordia tua Domine \
Numérotation du verset  30,18 
non confundar 
interl.|  non erubescam insultantibus mihi malis ex eo quod invocavi te vel causa est quare non confundatur

non Ps-G (F ΨB D*) ΦVP D30 Ed1455 Rusch edd. ] ne Ps-G , nec Ps-G (I V D²) ΦRG
quoniam invocavi 
interl.|  proprie quod non mali
te. 
interl.|  non aliud
marg.|  INVOCAVI. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Invocas Deum quando in te vocas eum et quando in domum cordis tui eum invitas.
Numérotation du verset  30,XXI 
Erubescant impii
interl.|  precor ut non confundar
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. potius qui lapides invocant et umbris infernalibus socientur hanc confusionem timebat iste
et deducantur in infernum \
Numérotation du verset  30,19 
muta fiant 
interl.|  CASSIODORUS. manifestatis tuis in me sacramentis
interl.|  in inferno ut potius dicant : « Nos insensati vitam eorum estimabamus insaniam ».
marg.|  MUTA  FIANT. CASSIODORUS. Que hic garrula dum non timent iudicium. Muta in penis in inferno.

Sap. 5, 4 | eorum] illorum Ps-G
labia dolosa. 
interl.|  que de me fingunt falsa
Numérotation du verset  30,XXII 
Que loquuntur adversus iustum 
interl.|  vel Christum vel etiam suos
marg.|  QUE  LOQUUNTUR. CASSIODORUS. Apte opponit iusto iniquitatem.
iniquitatem \ in superbia 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. superbientes et contemnentes Christum quasi hominem curcifixum cum ipsi floreant in mundo contra quos clamat quam magna
et in abusione. 
interl.|  vel contemptu
marg.|  SUPERBIA  ET  ABUSIONE. CASSIODORUS. Quia creatura contra creatorem et perverso usu beneficiorum Dei qui preter cetera propter eos venit.
interl.|  sed
Numérotation du verset  30,20 XXIII
Quam magna multitudo 
interl.|  CASSIODORUS. qua corigis partis promittis
marg.|  QUAM  MAGNA. CASSIODORUS. Que bona Dei contra predicta mala que leviant ipsa mala.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Ista cernens et mirans exclamat prophet quam multis modis copiosa est dulcedo tua.
marg.|  CASSIODORUS. Qua etiam eos quos emendas multum amas sed ne securi negligentius agant abscondisti eis dulcedinem tui amoris quibus utile est timere te. Et hoc est quod subdit abscondisti ut plus desideretur in futuro vero patebit.
dulcedinis tue Domine \ quam 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. servasti non communem impiis
abscondisti timentibus te. 
Numérotation du verset  30,XXIV 
Perfecisti 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. hanc dulcedinem non subtrahens eis qui usque in finem expectant
eis qui sperant 
interl.|  non tantum timent
in te \
interl.|  ita ut non erubescant de spe sua
in conspectu 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. non latet eos qui non secundum Adam sed secundum Filium hominis vivunt et si multi inde dubitant
interl.|  qui me confessus fuerit coram hominibus confitebor et ego eum coram Patre meo
filiorum hominum. 
Numérotation du verset  30,21 XXV
Abscondes 
interl.|  ita est eis perfecta dulcedo quod
interl.|  ne videantur ab impiis
eos in abscondito faciei tue 
interl.|  notitie tue
interl.|  CASSIODORUS. ut te videant dum mali turbabuntur damnati

abscondito Ps-G (M W ΩJ K V D ΨB) ΦVP D30 Ω Rusch edd. ] abdito Ps-G
a conturbatione hominum. 
marg.|  A CONTURBATIONE. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Ut iam nullam conturbationem humanam patiantur etiam modo tribulati mente intrantes ad vultum Dei non turbantur.
Numérotation du verset  30,XXVI 
Proteges eos
interl.|  in futuro
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. et hic interim dum maledicte lingue obstrepunt negantes futura proteges in tabernaculo fidei earum rerum quas Dominus pro nobis gessit et pertulit
marg.|  PROTEGES. CASSIODORUS. Ne promissio tantum futuri turbaret hoc addit proteges ne noceantur.
interl.|  Ecclesia catholica

tuo Ps-G (V D*) D30 Ω Ed1455 Rusch Clementina cum Ps-R ] om. Ps-G
a contradictione linguarum. 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Omnium schismatum et heresum
Numérotation du verset  30,22 XXVII
Benedictus Dominus10  * :
marg.|  BENEDICTUS. CASSIODORUS. Quasi quid ultra plenitudinem beneficii laude concludit comparans illud sue imbecillitati. Et loquitur propheta vel populus fidelis.

10  Dominus Ps-G D30 ] om. Rusch tantum
quoniam 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. quoniam post emendationem persecutionum omnibus mirabilem fecit misericordiam suam per orbem terrarum non tantum in Hierusalem
mirificavit misericordiam suam11  * mihi in civitate munita12 
interl.|  vel circumstantie
interl.|  id est toto orbe terrarum
marg.|  MIRIFICAVIT. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Misso Spiritu totum mundum replevit qui dicitur civitas circumstantie populus Dei Iudea erat quasi in medio gentium modo vero in omnibus gentibus circumstantibus est populus Dei in quibus diffusa est misericordia prius in Hierusalem quasi in vase unguentum Christi servabatur sed nunc tamquam de fracto vase unguentum per mundum diffusum est. Unde unguentum effusum est nomen tuum.
marg.|  CASSIODORUS. Vel mirificavit Deus Pater misericordiam id est incarnationem Verbi in civitate circumstantie id est in Hieruslem que est in medio gentium quasi templum fidei unde circumvectis gentibus veritas fulsit quia ibi Christus docuit passus est et cetera sacramenta complevit. Et dicitur civitas circumstantie eo quod a gentibus circumstatur. Et cor terre quasi umbilicus mundi. Iuxta illud. Et requievit in corde terre.

11  mirificavit - misericordiam suam Ps-G D30 ] inv. Rusch 12  munita Ps-G D30 Rusch ] circumstantie Ps-R
Numérotation du verset  30,23 XXVIII
Ego autem
interl.|  populus fidelis loquitur
dixi 
interl.|  in pavore meo vel extasi cum horribiliter sevirent in me gentes
in excessu mentis mee \
interl.|  videns ventum valide timuit et cum cepisset mergi clamavit Domine pereo
marg.|  EGO  DIXI  IN  EXCESSU. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Timoris nostri typum in Petro attende qui videns Dominum super aquas ambulantem putans phantasma timuit. Cui Dominus : « Ego sum noli timere ». Confisus Petrus dixit Domine si tu es iube me venire ad te descendit enim et cepit ire intrepidus tamquam in illo sperans. Videns autem ventum validum timuit et cum cepisset mergi clamavit Domine pereo hoc est quod iste ait. Ego dixi in excessu etc. Iesus autem porrigens manum levavit eum hoc est quod subditur. Ideo exaudisti vocem orationis mee.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. IN  EXCESSU  MENTIS. Vel rapta mente vidit altitudinem ex qua sentit se proiectum valde longe vel excessit a ratione timendo.

Cf. Mt. 14, 27 ; Gn. 26, 24 ; Gn. 46, 3 ; Ap. 1, 17 : « Noli timere : ego sum primus et novissimus ».
proiectus sum 
interl.|  si enim me respiceres non ita pati sineres unde si dicebam motus est pes meus misericordia tua adiuvit me.
a facie oculorum tuorum.
Numérotation du verset  30,XXIX 
Ideo 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. modum ponens emendationi et ostendens me ad te pertinere
interl.|  nec timentem et pusillanimem abiecisti
interl.|  extendens manum levavit eum
marg.|  A FACIE. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Si in facie tua essem non timerem sed si dixi motus est pes misericordia tua #adiuvat unde   ideo exaudisti . Ideo quia confessus sum non superbus extiti sed meum cor accusavi.
exaudisti 
interl.|  indilate
vocem orationis mee \ dum clamarem 
interl.|  nimis intenderem
interl.|  corde
ad te. 
interl.|  pro his
Numérotation du verset  30,24 XXX
Diligite 
interl.|  iterum hortatur propheta
Dominum 
interl.|  auctorem tanti beneficii
marg.|  DILIGE  DOMINUM. CASSIODORUS. Conclusio oratoria vel hortatoria pro predictis obtinendis. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. predicta expertus iam non hortatur quasi tribulatus sum timui clamavi non sum confusus ita vos.
omnes sancti eius \
marg.| SANCTI. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Quorum est diligere Deum quia non amant mundum neque que in mundo sunt amicus huius mundi inimicus Dei constituitur disce ergo non diligere mundum ut discas diligere Deum averte ut convertaris funde ut implearis.
quoniam veritatem13 
interl.|  ut serviat creatura creatori

13  veritatem Ps-G (L ΩJ K ΦR ΨB V D) D30 Ω Ed1455 Rusch Ed1530 Clementina cum Ps-R ] veritates Ps-G
requiret14   
interl.|  etiam in futuro a sanctis quando si iustus vix salvabitur impius ubi parebit

14  requiret plerique codd. edd. D30 Rusch ] requirit Ps-G
Dominus et retribuet15  abundanter
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. his qui abundanter faciunt superbiam qui nec convicti convertuntur quia multum superbiunt

15  retribuet plerique codd. edd. D30 Rusch ] retribuit Ps-G
facientibus superbiam.
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. contra nos vel qui eum contemnunt faciendo contra iussa eius
marg.|  RETRIBUET. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Etiam hic aliquando si nulli hoc faceret non videretur vigilare divina providentia si omnibus non servaretur divina patientia.  ABUNDANTER  FACIENTIBUS qui non cito penitent.  SUPERBIAM pro omni vitio quia radix omnium.
Numérotation du verset  30,25 XXXI
Viriliter 
interl.|  quasi retribuet interim ergo
marg.|  VIRILITER. Virtus totius psalmi ne carnis fragilitas timeat tot mala seculi.
agite 
interl.|  ne sit otiosa dilectio
et confortetur 
interl.|  et si gravia occurrant que supra dixi
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. ut bonum sine defectu operantes tempore suo metatis
cor vestrum \ omnes qui speratis in Domino. 




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria ( 30), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 21/04/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber26_2.xml&chapitre=26_2_30)