initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<26_2. Psalmi 26-37*>

Psalmus 31

Numérotation du verset  31,1 
interl.|  id est penitentis in cuius persona hic loquitur
interl.|  ut primo intelligas te peccatorem post si ceperis bonum facere ne viribus tuis tribuas sed gratie ut non sit dolus in corde Verbis te iustificans
marg.|  INTELLECTUS  DAVID. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Psalmus de gratia qua christiani sumus ut ait apostolus. Incipit ergo per indulgentiam. Hic psalmus contra vitium hominum agens qui peccata nesciunt vel defendunt et merita iactant.
marg.|  CASSIODORUS. Contra vitium ergo hominum hic psalmus opponitur ne quis putet Deo absconditum quod in conscientia habet occultum.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Primo dicit initium boni esse per indulgentiam Dei se vero sequentem illud vitium hominum fuisse miserum sed per manum Dei conversum ad verum intellectum ad quem opportunius expertus casum alios deceptos revocat in quo stantes confirmat.

1  D30 Rusch Ps-G | Intellectus David] Huic David intellectus Ps-G , Huic David intellectus preteriussio hymnologie cum Dei dictione D30
2 Intellectus David Rusch ] Huic David intellectus Ps-G , intellecus David cacogr . Rusch
Numérotation du verset  31,I 
Beati 
marg.|  BEATI. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Non in quibus non invenit peccatum sed quibus remittit.
quorum remisse sunt iniquitates \
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. mitigate per gratiam ut non regnent cuius causa est quod in baptismo tecta sunt peccata
et quorum tecta sunt peccata. 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. ut Deus non videat id est puniat sicut sequentes Egyptii tecti sunt in mari Rubro nec hoc sufficit nisi inde caveatur ab eo quod Deus imputat id est a criminali
Numérotation du verset  31,2 II
Beatus vir 
marg.|  BEATUS  VIR. Hieronymus HIERONYMUS. Cui remittit Deus non enim per se.  TEGIT ne in iudicio reveletur et sic non imputabitur ad penam.
cui non imputabit Dominus 
interl.|  et si remissis iniquitatibus et tectis peccatis sit aliquod levius ut Iob et Nathanaeli quos laudat Dominus non imputabit
peccatum \
interl.|  subdit cui non imputet in quo non est dolus ut cum sit peccator iustum se predicet
nec est in spiritu eius dolus. 
marg.|  NON  EST  DOLUS qui se accusat corde tenet quod ore fatetur hic  BEATUS quia olim non confitens Deo veni in peccatum dum clamarem si quid boni egi.
Numérotation du verset  31,3 III
Quoniam 
interl.|  quasi hec causa fuit miserie
tacui 
interl.|  confessionem de peccatis
interl.|  quod non esset tacendum
marg.|  TACUI. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Qui non vult confiteri peccata laborat sine causa in defensione peccatorum in quo cum et iactet merita amplius deficit fortitudo.
marg.|  INIQUITATES. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Dicit fomitem peccati scilicet concupiscibilitatem que ante baptismum non tantum pena sed et culpa est non utique actualis sed originalis post baptismum vero pena est non culpa. In bapstimum quidem originale deletur non ut non sit sed ut peccatum ultra non sit.
marg.|  Hieronymus HIERONYMUS. Iniquitates ante fidem et baptismum peccatum post fidem vel baptismum.
marg.|  CASSIODORUS. Beatus vir cui non imputabit aliis qui gravia habent Deus imputat aliis per misericordiam non imputat et si habent aliqua his scilicet qui non iustos se predicant cum sint mali sed se agnoscentes satisfaciunt modo hoc profiteor sed olim quoniam tacui etc.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. vel tacui voce peccatum dum clamarem tota die dum pena peccati vel interior excecatio ostenderet me peccatorem vel dum prava vita me tacente clamaret si quid boni egi.
inveteraverunt ossa mea \
interl.|  interior fortitudo defecit
interl.|  si contra fecisset innovaretur virtus robusta in Domino
interl.|  quia confitendo non agnovit novitatem
dum clamarem tota die. 
interl.|  presumptionem de meritis
interl.|  sed o Domine
marg.|  DUM  CLAMAREM. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Et si non sit sibi conscius quis non tamen iustus quia delicta quis in unde est iustus qui perit in iustitia sua. Et apostolus : Nihil mihi conscius etc.
Numérotation du verset  31,4 IV
Quoniam 
interl.|  dixi quod non est dicendum de iustitia mea
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. quia vindicta tua tetigit me assidue
die ac nocte gravata est 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. ad humiliandum superbum
super me manus tua \ conversus sum 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. factus sum miser
in erumna mea
interl.|  cognovi miseriam
dum configitur spina
interl.|  vel confringitur
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Puncta est conscientia sensi dolorem et sic : delictum etc.
marg.|  CONFRINGITUR. CASSIODORUS. Spina que totum corpus erigit id est superbia. Vel configitur. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. item est erumna dum id est quia spina id est peccatum configitur id est uque ad consensum et opus et consuetudinem ducitur. Vel spina id est ratione fracta curvor ad terrena. De his spinis dictum est primo homini : Terra tua germinabit tibi spinas et tribulos. Et alibi spine et tribuli nascuntur in manibus temulenti.

configitur D30 Rusch ] + mihi Ps-G spina] + diapsalma Ps-G
Numérotation du verset  31,5 V
Delictum meum 
interl.|  CASSIODORUS. quod dimisi facienda, id est quod tacui peccata
marg.|  DELICTUM  MEUM.   Diapsalmus . Confessio unde venia sicut supra detectione inveteratio.
cognitum tibi 
interl.|  per me
feci \
interl.|  confitendo
marg.|  FECI  COGNITUM. CASSIODORUS. Dixi enim prius id est deliberavi apud me. Magna pietas ut ad solam promissionem dimiserit votum enim pro operatione iudicatur. Nondum pronuntiat promittit pronuntiaturum et Deus iam dimittit quia hoc ipsum dicere quoddam pronuntiare est corde nondum est vox in ore ut homo audiat confessionem et Deus audit.
et iniustitiam meam 
interl.|  quod feci non facienda id est quod clamavi merita non abscondi
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Quando homo detegit Deus tegit. Si homo agnoscit Deus ignoscit.
non abscondi.
Numérotation du verset  31,VI 
interl.|   feci cognitum et vere
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. mihi non Deo dando vel nature quod est iterum Deo dare
confitebor 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. contra priora agens
adversumme 
interl.|  qui prius contra Deum

adversum D30 Rusch ] adversus Ps-G
iniustitiam meam Domino \ et tu 
interl.|  etiam
remisisti iniquitatem 
interl.|  vel impietatem
interl.|  quod nec Deum credidi
interl.|  quod tacere decrevi et male clamavi

iniquitatem Rusch ] impietatem D30 Ps-G
peccati mei

mei] + diapsalma Ps-G
Numérotation du verset  31,6 VII
Pro hac 
interl.|  impietate vel remissione
orabit ad te omnis sanctus \
interl.|  quia nullus sine peccato
marg.|  PRO  HAC  ORABIT. CASSIODORUS. Diapsalmus penitudinem commendans omnibus sanctis dicit communem quam varie secte respuunt contra quas ad Deum refugit.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Pro hac. Inde orat omnis sanctus quia dimisisti aliter non esset sanctus.
in tempore opportuno. 
interl.|  quando venit plenitudo temporis misit Deus Filium suum
interl.|  Hieronymus HIERONYMUS. in hac vita ubi licet sed cum erunt aque inundantes id est angustie in iudicio
marg.|  IN  TEMPORE  OPPORTUNO. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Tempus est gratie lex premens convincens reos coegit clamare gratia sanat.
Numérotation du verset  31,VIII 
Verumtamen in diluvio 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. in multiplicitate variarum doctrinarum una vero doctrina est Dei de humilitate cordis
marg.|  VERUMTAMEN  IN  DILUVIO. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Licet sanctus oret licet tempus opportunus tamen diffluentes in concupiscentiis vel qui sunt in erroribus diversarum sectarum ut philosophi qui libero arbitrio Iudei qui carnalibus observantiis salutem ascribunt.
marg.|  Hieronymus HIERONYMUS. Vel sanctus orat in quo notatur habere peccata sed tamen dum pene inundabunt in iudicio non approximabunt ipse pene ad eum sanctum ut nec aque ad Noe sanctus orabit dicens tu est refugium
aquarum multarum \ ad eum 
interl.|  Deum vel sanctum secundum imitationem
marg.|  AD  EUM. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Deum mutat enim personam ut sepe non appropiant qui dicunt fatum facit peccare vel fortuna que omnia regit vel gens tenebrarum que Deo rebellat.
non approximabunt. 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. sed in hoc diluvio quod undique perstrepit
Numérotation du verset  31,7 IX
Tu es refugium meum 
interl.|  non mea vis vel alius Deus
a tribulatione
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. huius seculi vel peccatorum
que circumdedit me \ exultatio mea 
interl.|  spe futuri boni et quia parcis

exultatio] et praem. P10525* ( cancel. )
erue me
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. quia quamvis gaudeam in spe tamen adhuc sum in malis
a circumdantibus me
interl.|  peccatis meis

me] + diapsalma Ps-G
Numérotation du verset  31,8 X
Intellectum tibi dabo 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. ut te cognoscas et gaudeas in spe
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. ut scias quod omnia ex gratia
marg.|  INTELLECTUM  TIBI. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Diapsalmus. Respondetur penitenti intellectum tibi dabo etc. Ecce psalmus intelligentie ne putetur suppicans negligi teste Deo.
marg.|  TU  ERUE. CASSIODORUS. Qui promisisti intellectum tibi dabo. Vel respondet Christus penitenti.
marg.|  CASSIODORUS. Letus finis dat Deus intellectum unde alios adhortatur ad idem.
et instruam 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. ne aberres
te \
interl.|  CASSIODORUS. quasi inermem gladio
in via 
interl.|  scilicet Dei
hac qua 
interl.|  non ut hereas
gradieris 
interl.|  sine errore
firmabo 
interl.|  non auferam a te postea oculos meos
interl.|  ne quis noceat
interl.|  quanta gloria patientis
super te oculos meos. 
interl.|  quia tu semper levas oculos ad me
Numérotation du verset  31,9 XI
Nolite 
interl.|  superbi
interl.|  qui prius peccator iam conversus efficitur predicator
fieri sicut equus 
interl.|  erecta cervice
interl.|  non humilis bos
et mulus \
interl.|  stolidi et pigri
marg.|  NOLITE  FIERI  SICUT  EQUUS. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Accepto intellectu convertit se iste penitens ad superbos peccata defendentes ergo vos quos invito.  EQUUS. Gentilis indomitus.  MULUS. Iudeus piger ad credendum.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Equus sine discretione sessorem mulus quelibet onera accipit et ita neutri est intellectus vel illi sessoris vel huic oneris. Prohibet ergo homines a diabolo insideri et vitiis onerari alioquin equus freno mulus camo arceatur. Quod si noluerint o Deus facillis quod mihi fecisti maiori et minori tribulatione constringe maxillas id est iactantiam de viribus suis.
marg.|  CASSIODORUS. Vel maxillas quibus mandunt id est parcius da victualia ut necessitate coacti redeant.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Vel hic confringes et in futuro erant multa flagella. Vel nolite fieri sicut equus quia multa flagella hic et in futuro.
quibus non est intellectus. 
interl.|  quid enim tales patiuntur
Numérotation du verset  31,XII 
In camo
interl.|  verba Christi ad Patrem
interl.|  CASSIODORUS. sicut animalia donec viam tenent frena patiuntur et flagella
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. si non habes sessorem os quo iactas merita et taces peccata constringetur
et freno maxillas eorum constringe \
interl.|  vel confringe
qui non approximant ad te. 
interl.|  et nolentes converti constringe
Numérotation du verset  31,10 XIII
Multa flagella {t. 2 : Erfurt, f. 246rb ; facsim., p. 491b} [Rusch, f.  246rb ] peccatoris \ sperantem10   
interl.|  vel : sperantes
interl.|  qui omnia gratie dant vel dat

10  sperantem Rusch ] sperantes D30 Ps-G ( R Q² K V ) cum Ps-R Cor2 (antiq. et grecus habent sperantes et Remigius exponit et multi ita psallunt)
autem in Domino misericordia
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. lex in flagellis misericordia in consolationibus
circumdabit. 
interl.|  CASSIODORUS. undique ne sit locus hosti
interl.|  ergo
Numérotation du verset  31,11 XIV
Letamini in Domino 
interl.|  qui prius in vobis
marg.|  LETAMINI. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Tacita suavitate letari concitati animi fervore exultare.
marg.|  {t. 2 : Erfurt, f. 246rb ; facsim., p. 491b} [Rusch, f.  246rb ] QUI  NON  APPROXIMANT. CASSIODORUS. Sunt enim qui si peccant carnis imbecillitate a piis precibus non recedunt.
marg.|  MULTA  FLAGELLA. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Post frenum adduntur flagella ad domandum ne sit de illis impunitis quibus modo vaga datur licentia vie sue sic iste supra dixit se domitum.
et exultate 
interl.|  in Domino
iusti \ et 
interl.|  quia iam iusti non meritis sed gratia qui prius peccatores
interl.|  etiam in tribulationibus
gloriamini omnes recti corde. 
interl.|  quia ei subditi




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria ( 31), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 19/11/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber26_2.xml&chapitre=26_2_31)