initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<26_2. Psalmi 26-37*>

Psalmus 37

Numérotation du verset  37,1 
Psalmus David 
interl.|  penitentis in malis positus peius timens et inde lugens sabbati eterni recordatur quo timet privari peccati conscientius desiderat frui graviter afflictus
marg.|  PSALMUS  DAVID AUGUSTINUS. CASSIODORUS. Ut peccatum quod prorsus fugere nequimus semper in memoria habeamus ut nos ab eo saltem temporemus. Hic penitentem inducit multis modis cruciatum ita ut ipsum Iob videatur proponere tyronibus in exemplum ut cruciatus amplectantur minores quidem meritis quibus ab eterna pena liberamur.
in rememoratione diei sabbati
marg.|  SABBATUM. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Est requies eternitatis quam perdere formidat peccati conscientius et habere desiderat graviter afflictus.
marg.|  CASSIODORUS. Primum captat misericordiam per penas summatim.

rememoratione diei sabbati] rememorationem de sabbato Ps-G , + hic confessio patientie et virtus ad salutem D30 | Psalmus… sabbati] om. P106 f. 50r
Numérotation du verset  37,2 I
Domine 
interl.|  CASSIODORUS. ne sim inter eos quibus dices esurivi et non dedisti mihi manducare ite maledicti in ignem eternum
ne in furore tuo 
interl.|  vel indignatione tua
arguas me \ neque 
interl.|  CASSIODORUS. ne inter eos sim qui per ignem emendati salvabuntur sed hic emenda quia tunc gravior ignis
marg.|  ARGUE. CASSIODORUS. Ut pena sit a misericordia ad correctionem non ab ira ad ultionem.
in ira tua corripias me. 
interl.|  vel emendes
Numérotation du verset  37,3 II
Quoniam sagitte tue 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. vindicte Dei dolores animi et corporis vel verba Dei que infixa cordi faciunt recordari sabbati et quia nondum habet quod amat gemit et cognoscit non esse salutem carnis comparatione futuri
marg.|  SAGITTE. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Vindicte quas minabaris Ade dicens : « In quacumque die comederis morte morieris » quia comedit   infixe sunt et nobis et non ad horam sed confirmasti ut sint usque ad finem seculi.
marg.|  AUGUSTINUS. CASSIODORUS. QUONIAM  SAGITTE. Numerat que patitur ut quia multa sunt satis sint Deo ne peiora patiatur portat enim corpus mortale tot miseriis subditum quod et cum sanum dicitur non vere sanum est quod leviter potest ledi. Unde :   non est sanitas in carne a facie ab instantia vindicte in Adam exerte. Vel timore future ire terretur sic ut non sit sanitas in carne more verecundi qui futuris flagellis iam affligitur. Vel a facie ire quia previdit faciem ire id est quod minaris ne videam iram.

Gn. 2, 17 : « De ligno autem scientiae boni et mali ne comedas. In quocumque enim die comederis ex eo, morte morieris ».
infixe sunt mihi \ et confirmasti 
interl.|  diu et in multis
super me manum tuam. 
interl.|  eo usque confirmasti quod
Numérotation du verset  37,4 III
Non est sanitas in carne mea a facie ire tue \
interl.|  que non est iniusta quia pro peccatis

in carne mea] carni mee Ps-G
non est pax 
interl.|  nec rationi est pax quia caro impugnat
marg.|  NON  EST  PAX. Gravis dolor ad interior pervenit a facie peccatorum quia sanctus super penas corporis affligitur peccatis putans se graviora mereri.
marg.|  NON  EST  SANITAS. CASSIODORUS. Captat hic misericordiam a potestate iudicis et ab infirma persona sua.
ossibus meis a facie peccatorum meorum. 
interl.|  ab instantia suggestionum mearum
marg.|  NON  EST  PAX  OSSIBUS. CASSIODORUS. Accipit ossa pro carne. Et exponit quod dixerat aliud addens scilicet a facie peccatorum.
Numérotation du verset  37,5 V
Quoniam 
interl.|  non est pax quia peccatum regnat in mortali corpore
interl.|  quasi nec iniuste passus sed peccatis imputo unde melius captat
iniquitates mee supergresse sunt caput meum \
interl.|  rationem
marg.|  SUPERGRESSE  SUNT. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Vel sustulerunt id est quia iniquitas elevavit caput superbi contra Deum Deus gravavit ut fasce et compressit ne iam erigatur.
et sicut onus 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. leves iniquitates dum fiunt tandem afflictionibus onerantur

et] om.Ps-G
grave gravate sunt super me. 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. aliis per exemplum
Numérotation du verset  37,6 VI
Putruerunt 
interl.|  CASSIODORUS. supergresse quia plage per baptismum sanate computruerunt cum iam peccato consentitur rupte sunt dum ad actum ducitur
marg.|  PUTRUERUNT. CASSIODORUS. Narratio in qua enumerantur miserie.
et corrupte sunt cicatrices mee \
interl.|  ut supra peccatorum
interl.|  CASSIODORUS. et hoc per sultitiam quia non sum usus viribus in baptismo receptis
marg.|  CICATRICES  MEE. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Vel livores mei. Alia littera id est peccata mea. Non est sanus qui cicatrices habet que putruerunt et fetent ut ab eis #aversi adoremus sabbatum et gemamus currentes cum sponso post odorem unguentorum.
interl.|  non Deo imputo
interl.|  ideo
Numérotation du verset  37,7 VII
Miser factus sum 
interl.|  miseriis afflictus
marg.|  MISER  FACTUS. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Dicto qualiter iniquitates supergresse dicit quomodo aggravate.
et curvatus sum 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. ab elatione
interl.|  omnis qui se exaltat humiliabitur
interl.|  adeo ut non possit se erigere sicut curva mulier quam post decem et octo annos Dominus erexit
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. vel terrenis deditus unde tristis
usque in finem \
interl.|  usque in mortem

in] ad Ps-G
tota die 
interl.|  tota vita
interl.|  iugiter
contristatus 
interl.|  non desperans
interl.|  quia sabbati memor
ingrediebar. 
interl.|  viam huius vite
interl.|  vel ambulabam
interl.|  ideo
Numérotation du verset  37,8 VIII
Quoniam lumbi mei 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. carnalitas id est sensualitas
marg.|  QUONIAM  LUMBI. CASSIODORUS. AUGUSTINUS. Non solum mea infirmitate pecco sed et diabolus qui corpus affligit et animam fatigat vanis imaginationibus et per hoc non est iterum sanitas sicut et supra per sagittas.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Lumbi vel anima impleta est et ita non est in toto homine unde sit letitia donec anima exuatur illusionibus et corpus induatur sanitate. Illusiones anime infinite sunt que aliquando vix orare sinunt imagines corporum occurrunt et transis de hac in illam venit oblivio recordaris hoc pro illo et huiusmodi he pellentur cum videbimus veritatem ut est.
impleti sunt illusionibus \
interl.|  diabolicis
et 
interl.|  quoniam
non est sanitas in carne mea. 
interl.|  quam diabolus affligit
interl.|  unde quis me liberabit de corpore mortis huius
Numérotation du verset  37,9 IX
Afflictus sum 
interl.|  corpore
interl.|  contristatus
et humiliatus sum 
interl.|  per penitentiam
interl.|  animo ut nihil sit in me liberum a pena
nimis \
interl.|  quia undique est calamitas
rugiebam 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. omnis gemitus qui de exterioribus est carnis est qui pro sabbato quod caro non obtinet cordis est quem non novit homo sed o Domine ante te omne desiderium meum et gemitus meus qui vides cor meum
interl.|  CASSIODORUS. id est cum magno desiderio querebam anime refectionem
interl.|  a similitudine leonis
a gemitu cordis mei. 
marg.|  RUGIEBAM A  GEMITU. CASSIODORUS. AUGUSTINUS. Gemitus corde rugitus voce a similitudine bestiarum quibus se comparat ut fortior gemitus ostendatur virtus patientie quod in gemitum non in verba prorumpit.
Numérotation du verset  37,10 X
Domine 
interl.|  Hieronymus HIERONYMUS. id est nihil desidero nisi esse ante te
ante te omne desiderium meum \ et gemitus meus 
interl.|  CASSIODORUS. si desiderium ante Deum ergo et gemitus qui cum eo
marg.|  ANTE  TE etc. CASSIODORUS. Tale est quod meretur esse ante te quia pro peccatis petit.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. et ideo non est absconditus sed auditus gemitus quia pius est pro liberatione anime alios non curat Deus.
marg.|  DESIDERIUM.  AUGUTINUS. Est oratio nec unquam desinit orare qui non desinit amare caritas clamor est.
a te 
interl.|  et si ab hominibus
non est absconditus. 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. quia non pro terrenis sed pro celestibus
Numérotation du verset  37,11 XI
Cor meum 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. pavor undique et sollicitudo incutitur
marg.|  COR  MEUM. CASSIODORUS. Exponit dolores animi quia virtus patientie reliquit. Conturbatum quia mens succubuit passioni sue. Lumen id est ratio nuper turbata quam non habet secum pro ingentibus molestiis.
conturbatum est, 
interl.|  unde
dereliquit
interl.|  si virtus mansisset nihil terreret cur et hec reliquit
me virtus mea \ et lumen oculorum meorum 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. quia lumen defecit ex quo Adam ad umbram fugit timens a facie Dei
et ipsum non est mecum. 
Numérotation du verset  37,12 XII
Amici mei 
et proximi mei 
interl.|  cognati Iudei
marg.|  AMICI  MEI  ET  PROXIMI. CASSIODORUS. Et pro his duobus solaciis gaudet humanitas sed huic sunt cumulus passionis.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Amici mei. Hactenus confessus et que patitur a se intus nunc que a foris unde ab occultis meis munda et ab alienis parce servo tuis ut enim caput dicit peccata nostra sua sic nos passiones eius que hic ponuntur dicamus nostras quia una vox totius et hec etiam cuique versanti inter homines convenit.
adversum me 
interl.|  exprobrando

adversum] adversus Ps-G
appropinquaverunt 
interl.|  crucifigentes
interl.|  consiliis dolis
et steterunt. 
interl.|  perseveranter
Numérotation du verset  37,XIII 
Et qui 
interl.|  ubi et uxor ende halitum meum exhorruit uxor mea
iuxta me erant de longe steterunt \
interl.|  timentes mori
et vim faciebant 
interl.|  crucifigebant
qui querebant 
interl.|  CASSIODORUS. diabolus cum ministris qui tantomagis moliuntur mortem anime quantomagis vident stare
interl.|  tollere non imitari
animam meam.
Numérotation du verset  37,XIV 
Et qui inquirebant mala mihi locuti sunt 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. quia non inveniebant crimina
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. ut uxor et amici qui consulentes corpori anime contraria suggerunt ut loqueretur in Deum
interl.|  finxerunt falsa
vanitates \ et dolos 
interl.|  fallacias quot falsa testimonia ante crucem finxerunt et post resurrectionem corruptis custodibus de quibus Isaias. Ponam malos pro sepultura eius.
tota die meditabantur. 
Numérotation du verset  37,14 XV
Ego autem 
interl.|  non respondebis quasi non audiret
interl.|  CASSIODORUS. magna virtus audire noxia et non reddere contraria
marg.|  SURDUS. CASSIODORUS. Ad iniquitatem consulentium non aperiens quia mutus et si non clare loquitur vel balbutiendo remurmurat is ergo nihil asperum nihil contra Deum dixit. Simulatus sum dissimulanti audire convicia sua in quo homo est rationalis ne per hoc cadat in peius.  COntroa iniquas suggestiones tacet supra contra dolores corporis rugiebat.
et sicut mutus non aperiens os suum. 
Numérotation du verset  37,15 XVI
Et 
interl.|  non solum non audiebam sed quasi nec possem audire
factus sum sicut homo non audiens \ et non habens 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. quasi non esset unde illos argueret quod ante fecerat sed implendum erat sicut ovis coram tondente sic non aperuit os suum
in ore suo redargutiones. 
interl.|  CASSIODORUS. sic tacui quasi non esset quod iuste redderem
interl.|  sed
Numérotation du verset  37,16 XVII
Quoniam in te Domine 
interl.|  ideo tacuit in passione

Domine P106 Ω Ps-G ] om. Rusch
speravi \
interl.|  si bona est conscientia nihil est timendum
tu exaudies me Domine Deus meus. 
marg.|  QUONIAM  IN  TE etc. CASSIODORUS. Quia inter tot mala speravit in Domino. Affirmat se audiendum in commemoratione emendationis.
marg.|  SPERAVI. Salutaris medicinamalis sperare non deficere.  IN  TE  DOMINE. Qui mutas tris<ti>tia in leta.

me Rusch cum Ω etc.] om. P106 Ps-G
Numérotation du verset  37,17 XVIII
Quia dixi 
interl.|  ideo audies
interl.|  CASSIODORUS. inter mala cavet sanctus maxime ne de lapsu eius insultet inimicus
marg.|  QUIA  DIXI. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Item caput de infirmis pedibus cum sit in celo non deserit illud quod habet in terra.
nequando supergaudeant 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. hoc dixi et tamen hoc evenit forsitan ad emendationem
mihi inimici mei \ et dum commoventur 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. aliquando in aliquod peccatum ubi tunc insurgunt lingue nequissime inimicorum cum fuisset potius miserendum
marg.|  DUM  COMMOVEMUS. CASSIODORUS. Si commoventur aliquando humana infirmitate irrident impii unde dolent pii.
pedes mei 
interl.|  actus
super me magna locuti sunt. 
Numérotation du verset  37,18 XIX
Quoniam 
interl.|  dolent impii sed ideo etiam exaudies
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. quasi ad hoc natus sum ut flagella feram flagellat enim Deus omnem filium quem recipit et ideo non insultent inimici
ego in flagella paratus et dolor meus in conspectu meo semper. 
PARATUS SUM. CASSIODORUS. Sciens me deliquisse. DOLOR quia deliquit impius se defendit iustus contra se irascitur.
Numérotation du verset  37,19 XX
Quoniam 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. unde dolor non de flagello quod medicina sed de peccati vulnere nisi enim doleret non sic se accusaret
iniquitatem meam annuntiabo \
interl.|  et quia non suffficit confiteri addit annuntiabo id est confitebor
marg.|  QUONIAM  INIQUITATEM etc. CASSIODORUS. Duo modi perfecte penitentie confessio et emendatio per fletus eleemosynas et huiusmodi.
et cogitabo 
interl.|  CASSIODORUS. sedule agam pro sanando
interl.|  sollicitus ero
pro peccato meo. 
Numérotation du verset  37,20 XXI
Inimici autem mei 
interl.|  tua permissione ad probationem miseri mei missi
vivunt 
interl.|  bene est eis in seculo ubi laboro et rugio
marg.|  VIVUNT. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Fruuntur mundo firmati in mundanis et quotidie plures fiunt

vivunt] vivent Ps-G
et confirmati 
interl.|  vel confortati
interl.|  in persecutione

confirmati] firmati Ps-G
sunt 
interl.|  et hoc valet ad impetrandum
super me \
interl.|  quod gravius
et multiplicati sunt 
interl.|  et non pauci quod gravissimum
qui oderunt me inique. 
interl.|  dantes « mala pro bonis »

Ps. 34, 12 ; Ps. 37, 21 ; Ps. 108, 5.
Numérotation du verset  37,21 XXII
Qui 
interl.|  etiam
retribuunt mala pro bonis detrahebant mihi \
interl.|  cur?
quoniam sequebar bonitatem. 
interl.|  ideo dixit mala pro bonis

Ps. 34, 12 ; Ps. 37, 21 ; Ps. 108, 5.
Numérotation du verset  37,22 XXIII
Non 
interl.|  sed quia hec homini intolerabilia
interl.|  hoc dicimus in illo qui pro nobis interpellat
derelinquas me Domine Deus meus \ ne discesseris a me. 
interl.|  et si ad horam relinquis
interl.|  penitus
marg.|  NON  DERELINQUAS Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. De preteritis absolutus cum actione gratiarum auctorem salutis profitens Deum letus exclamat ne iam relinquatur.
marg.|  CASSIODORUS. Quia gravior offensio post veniam.
Numérotation du verset  37,23 XXIV
Intende 
interl.|  potius
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. dum pugno contra hostem
in adiutorium meum \ Domine Deus10 
interl.|  dator eterne

10  Deus Rusch cum Ps-L Ps-R] om. Ps-G
salutis mee. 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. quia et animam servavit et a passionibus liberavit
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Exultativa conclusio ut certa spes sit imitantibus. Ne discesseris quomodo ergo supra : « Ut quid me dereliquisti ? » Vox est veteris hominis qui cum eo crucifixus, hic autem in persona propria loquitur.

Corpus antiphonalium officii (n° 7760 : responsorium “Tenebrae factae sunt”, feria VI in Parasceve) << Ps. 21, 2.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria ( 37), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 19/06/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber26_2.xml&chapitre=26_2_37)