initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<26_3. Psalmi 38-51*>

Psalmus 38

Numérotation du verset  38,1 
prol.|

1 Codd. : ( Ps. 38 ) D30 Rusch Ps-G
In finem 
interl.| interl.| consummationem||
canticum 
interl.| interl.| de eterna beatitudine||
David 
interl.| interl.| prophete||
marg.| marg.| IN FINEM  CANTICUM etc. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Quia hic est de eterna beatitudine pro qua iocundum est transilire et si grave sit carni docet autem inde mundo ad Deum transire. Transilitor autem de bona opinione semper contrahit invidiam iniquorum et {t. 2 : Erfurt, f. 251ra ; facsim., p. 501a} [Rusch, f.  251ra ] calumniam unde deliberat inter malos tacere ne quid dicat male.||
interl.| interl.| id est de transiliente||
marg.| marg.| IDITHUN. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Transiliens eos id est remanentes in mundo.||
marg.| marg.|  CASSIODORUS. In primis de continentia lingue inter blasphemos et calumniosos. Unde et optat noscere finem ubi hec non sunt.||

canticum David - pro Idithun Ps-G (V) ΩS Rusch] inv. D30, Idithun canticum David Ps-G | In finem… Idithun] om. P106
Numérotation du verset  38,2 I
Dixi 
interl.| interl.| deliberavi||
interl.| interl.| grave enim est hoc||
custodiam vias 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. quia forsitan iam lapsus in lingua||
meas \
interl.| interl.| iam bonas||
marg.| marg.| DIXI  CUSTODIAM. AUGUSTINUS. CASSIODORUS. Monet hic psalmus inter blasphemos iniquos et calumniosos lingue continentiam certamina rixas comprimere hoc enim silentium multum est utile.||
marg.| marg.|  CASSIODORUS. Dixi in corde deliberavi ubi sapientes prius deliberant quam loquantur.||
marg.| marg.| VIAS. Hieronymus HIERONYMUS. Id est actiones et verba.||
ut non delinquam in lingua 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. perfectus est vir qui non peccat in lingua||
interl.| interl.| quod difficile||
mea. 
interl.| interl.| mei iuris||
marg.| marg.| UT NON  DELINQUAM per fama vel otiosa.||
marg.| marg.| IN LINGUA. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Non frustra est lingua in udo quia facile labitur.||
interl.| interl.| et||
Numérotation du verset  38,II 
Posui ori meo custodiam \
interl.| interl.| ne incongrua exirent||
interl.| interl.| non propter studiosos sed||
marg.| marg.| POSUI  ORI. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Postquam transivi terrenas delectationes et ex verbis bonis contra homo invidiam sufficit intelligentia coram Deo ne loquendo dem aditum calumniosis in quo fit sepe perturbatio ut dicantur non dicenda contra quod melius remedium est silentium sed dum nimis timeo ne loquar mala tacui bona et quia non erogo talentum mihi creditum pauperibus non commitet mihi dives Dominus et hoc est obsurdui id est cepi iam non audire confitetur se passum docens nos cavere hoc non imitari.||
marg.| marg.|  CASSIODORUS. Posui usque eo quod obmutui.||
cum consisteret 
interl.| interl.| cum maxime opus esset||
interl.| interl.| cum mora||
peccator 
interl.| interl.| CASSIODORUS. querens calumnias a quo decipitur per silentium||
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. qui non percipit que sunt Dei et calumniatur turgidis et litigiosis nihil dicendum ut et agnus sine voce coram tondente se||
adversum me. 
Numérotation du verset  38,3 III
Obmutui 
interl.| interl.| vel obsurdui||
et humiliatus sum 
interl.| interl.| non me humiliavi||
interl.| interl.| CASSIODORUS. improperia sustinui ab eis||
marg.| marg.| HUMILIATUS. Ut purum intelligas silentium non dolosum.||
et silui 
interl.| interl.| dum timeo ne dicam mala||
a bonis \
marg.| marg.| ET SILUI A  BONIS. Ne docerem contemnentem qui causa contemptionis querit.||
marg.| marg.| A BONIS. CASSIODORUS. Annuntiandis vel a bonis hominibus pro porcis et canibus quibus sanctum non est dandum unde dolor quia negat conservis cibaria vite. Et ideo.||
et dolor meus 
interl.| interl.| ita||
interl.| interl.| CASSIODORUS. quem passus est in loquendo, a quo quievit in silentio||
renovatus est. 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. dolet tacuisse dicenda quia vidit mala tacuit etiam bona et bonis unde zelus domus tue comedit me id est amor proximorum quibus bona tacui angit me||
marg.| marg.| DOLOR  MEUS etc. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Si damnabitur piger qui non erogat quid ille qui per luxuriam consumit ? Positus enim transiliens inter Deum divitem et hominem pauperem ut a Deo accipiat et homini distribuat. Sed dum timet esse prodigus et dissipator fit avarus dispensator.||
Numérotation du verset  38,4 IV
Concaluit 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Cepit inquietum esse cor videns hinc inde esse pericula.||
interl.| interl.| id est ex omni parte caluit igne Dei id est amore celestium||
cor meum intra me \ et in meditatione mea exardescet ignis. 
marg.| marg.| COR  MEUM. Concaluit omni parte igne Dei.  INTRA ME. in ratione ut de celestibus cogitaret. Intra priusquam extra exiret loquendo vel interna gratia Sancti Spiritus.||
marg.| marg.| IN MEDITATIONE  MEA  EXARDESCET. Id est in consilio ne insanus esse estus videretur postquuam intra.||
interl.| interl.| sed||
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. in hac fluctuatione dicendi et tacendi inter calumniosos et audire paratos in hoc estu quesivi meliorem locum ubi hoc non patiar scilicet finem id est vitam eternam. Et hoc est notum fac etc||
Numérotation du verset  38,5 V
Locutus sum
interl.| interl.| hoc||
in lingua mea \
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. si multa transivi restat finis ubi non sunt scandala noto fine plus desiderat et omnia transilit. Et numerum||
marg.| marg.| LOCUTUS  SUM. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Non auditori erudiendo sed exauditori Deo {t. 2 : Erfurt, f. 251rb ; facsim., p. 501b} [Rusch, f.  251rb ] a quo intus audior.||
notum fac mihi Domine finem meum.
Numérotation du verset  38,VI 
Et numerum 
interl.| interl.| HIERONYMUS. AUGUSTINUS. Hic est numerus sine numero||
marg.| marg.| ETIAM IN  LINGUA  MEA. Id est transilientium locutus sum. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. quod est malis invitus silui sed Domino locutus est estu caritatis agente istud. Notum fac finem id est Christum qui est finis noster. Et  numerum dierum non desiderio huius vite sed desiderio Christi ut appareat si eius adventum poterit videre ante quem multum deest ad vitam quia ante eum sunt veteres dies Ade qui ducunt ad mortem et non nova regeneratio.||
interl.| interl.| vere non transit||
interl.| interl.| vel qui||
ut sciam quid 
interl.| interl.| quantum unde humilior st homo||
desit mihi. 
interl.| interl.| hic in presenti||
Numérotation du verset  38,6 VII
Ecce 
interl.| interl.| an deest quasi utique quia||
interl.| interl.| quid enim de istis diebus transitoriis sentis||
mensurabiles 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. vel veteres quia corrumpuntur corpora peccato et pena||
interl.| interl.| breves inanes||
marg.| marg.| ECCE  MENSURABILES. CASSIODORUS. Quasi noto fine et diebus qui sunt attendit ad hec que reliquit et comparat invicem.||
posuisti dies meos \
interl.| interl.| qui dederas immensurabiles si homo perstitisset||
et substantia mea 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. cito transit et quamdiu est nihil est||
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. actus quidem boni sunt aliquid||
marg.| marg.| ET SUBSTANTIA. Qua Adam peccante damnata est nihil est ante Deum et si actus transilientis aliquid sunt.||
marg.| marg.| ET NUMERUM. HIERONYMUS. AUGUSTINUS. Numerus dierum qui modo sunt non est vere transilienti herenti autem esse videtur.||
tamquam nihilum 
interl.| interl.| ex se||
marg.| marg.| ET SUBSTANTIA  MEA  TAMQUAM  NIHILUM. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Qui videt nihil esse hanc substantiam ante te videt ubi oculi tui sunt non ubi humani id est tue visioni concordat vel ante id est contuitu illius que ante te erit.||
ante te.
interl.| interl.| qui vere vides||
Numérotation du verset  38,VIII 
Verumtamen 
interl.| interl.| in hoc gemit sicut in superna id est supernorum amore exardescit||
marg.| marg.| VERUMTAMEN. CASSIODORUS. Videns adventum Christi redit ad infirmitatem quam inter virtutes habet dicens.||
marg.| marg.| Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Magna sunt que diximus et credimus sed tamen nondum est illud eternum sed universa vanitas et promutabilitate desiderans eternam exprobrat humane vite cui subest quod dicit ne quis putet sanctos a temptationibus alienos.||
marg.| marg.| Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Vel licet mensurabiles dies licet substantia nihil tamen universa vanitas est in rationali creatura que secundum diversos universam appetit creaturam.||
marg.| marg.| Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Verumtamen. Quamvis tanta transilivi quamvis eternis inhio tamen dum hic vivo ubi tot scandala ubi temptatio universa vanitas omnis homo et transiliens et herens id est ad universam vanitatem adhuc pertinent quia omnia vanitas sub sole. Sub sole est omne visibile. Invisibilia non sunt sub sole, id est fides spes caritas ; hec habet Idithun ultra solem cuius conversatio in celis est.||

Phil. 3, 20 : « Nostra autem conversatio in celis est ».
universa vanitas \
interl.| interl.| ipsa non modo vanus et de hoc per exaggerationem||
omnis homo vivens. 
interl.| interl.| non Deus no spiritus||
interl.| interl.| quasi iocunde in mundo cui servit||
marg.| marg.| OMNIS  HOMO. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Si malus in secularibus vanus est. Si bonus cum Christo volenti esse vana est vita.||
Numérotation du verset  38,7 IX
Verumtamen 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Vel quamquam in imagine scilicet Dei homo ambulet que est ultra solem et veritas quia vera et invisibilia bona appetit tamen vane turbatur id est vanis desideriis de victu et vestitu et huiusmodi||
marg.| marg.| VERUMTAMEN. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS.  Diapsalmus. Quomodo omnes sub vanitate et casu et inde opponit se expectare Dominum et petit liberari.||

Verumtamen] praem. diapsalma Ps-G
in imagine pertransit homo \ sed et frustra conturbatur.
interl.| interl.| inutiliter||
marg.| marg.| IN IMAGINE  PERTRANSIT. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Quamvis ita studeat vanitati tamen cito transit corporaliter imagini speculi que cito vanescit. Vel ipse positus in imagine Dei id est in ratione et ita mirum quod hoc non retrahit eum a vanitate sed conturbatur id est a puritate mentis in actibus seculi deducitur quia cum miseria et labore appetit terrena.||
Numérotation du verset  38,X 
Thesaurizat
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. inde est vana perturbatio quia||
marg.| marg.| THESAURIZAT. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. De ceteris vitiis elegit propheta avaritiam ad ostendum quod intendit ipsa enim est radix omnium malorum.||
et ignorat cui congregabit ea +
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Nescit enim si filius possidebit qui et transit.||
Numérotation du verset  38,8 
et nunc 
interl.| interl.| Visa hac vanitate respiciens veritatem in medio positus ait ergo et nunc que est expectatio||
que est expectatio mea
interl.| interl.| nemo hic perfectus||
interl.| interl.| finis||
marg.| marg.| EXPECTATIO. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Primi adventus vel secundi qui cum mora quia multa sustinet. Vere tu, o Domine, es expectatio quia  substantia apud te considerata est. Vel quia prevideo meam substantiam  apud te futuram. Vel  substantia non illa Ade sed conscientie bone possessio, qua sustentatur et pascitur, que est ante Deum cui placet non ‘in sacculis nostris’.||

Cf. Gn. 42, 25 ; Gn. 43, 12.
nonne Dominus ? \
interl.| interl.| qui super omnia||
et substantia mea 
interl.| interl.| CASSIODORUS. iam ad te tendens aliquantulum esse incipit||
apud te est. 
interl.| interl.| CASSIODORUS. sed quia nullus sine peccato quantocumque transilierit peto||
Numérotation du verset  38,9 XI
Ab omnibus iniquitatibus meis erue me \
interl.| interl.| quia multe etiam iusto||
marg.| marg.| AB OMNIBUS. CASSIODORUS. Non solum ab eis ne revolvar in ea que transilivi sed ab omnibus omnino. Imperfectus enim est homo quia nondum accepit quod optat perfectus qui scit hoc ipsum quod sibi deficit.||
opprobrium 
interl.| interl.| quia sic ago||
interl.| interl.| ideo debes quia||
interl.| interl.| CASSIODORUS. stultus irridet bonis moribus||
interl.| interl.| CASSIODORUS. quia remanet in vanitate||
Numérotation du verset  38,10 XII
Obmutui 
interl.| interl.| vel obsurdui||
interl.| interl.| dedisti me opprobrium etc.||
interl.| interl.| contra quem sequitur||
marg.| marg.| OBMUTUI. CASSIODORUS. Habitus opprobrio obmutui non egi contentiose contra illos vel murmure contra Deum quia tu fecisti dans mihi patientiam et quia talis es amove plagas quod potes quia fecisti eas et necesse est quia defeci.||
et non aperui 
interl.| interl.| nec conatus sum loqui||
interl.| interl.| quia frustra loquerer||
os meum \ quoniam tu fecisti 
interl.| interl.| me||
Numérotation du verset  38,11 
amove 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. qui creavit ipse recreet||
interl.| interl.| erue ab iniquitate et amove passionem et mortem||
a me plagas tuas. 
interl.| interl.| plagas graviter illatas||
marg.| marg.| AMOVE A ME  PLAGAS. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Quia tu fecisti me noli exterminare tantum cede ut proficiam non ut deficiam tantum tunde ut producar non ut comminuar.||
Numérotation du verset  38,12 XIII
A fortitudine 
interl.| interl.| a forti potentia||
interl.| interl.| enim||
manus tue ego defeci 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. id est cum arguis me defeci arguere autem tuum est propter iniquitatem erudire||
in increpationibus \
interl.| interl.| vel arguitionibus||
marg.| marg.| INCREPATIONIBUS. Quibus humanum genus increpuisti quod tamen ex merito nostro propter iniquitates nostras increpuisti que sunt ad correctionem. Aliter enim iniquitas incorrecta permaneret.||
propter iniquitatem 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. et non sine causa quod defeci et infirmus sum pro iniquitate est et in hoc erudisti non damnasti et pena est et gratia est unde alibi. Qui fingis dolorem in precepto id est formas dolorem quem intulisti||
corripuisti 
interl.| interl.| vel erudisti||
marg.| marg.| CORRIPUISTI. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Est dolor informis qui non emendat. Formatus qui eruditionibus formam prestat. Et talis dolor est preceptum id est vicem et imaginem precepti habet.||
hominem.
Numérotation du verset  38,XIV 
Et 
interl.| interl.| a Deo corripuisti hominem||
interl.| interl.| ita erudisti ut anima tabesceret quasi aranea qua nihil est tabidius eruditur enim anima infirmitate et humilitate ut non de se presumat qui displicuit fortitudine et superbia||
tabescere fecisti sicut araneam animam eius \
marg.| marg.| ET TABESCERE  FECISTI. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Siccatam ab amore virtutumet cognitionis. Sicut aranea texit inanem telam in congregatione temporalium. Vel dum extrahit a se iniquitatem (sicut aranea egestione viscerum) moritur.||
marg.| marg.|  CASSIODORUS. Vel aranea tenue corpus habet nec in terra sed in alto stat telas egestione viscerum texit sic anima conversi et afflicti terrena deserit subtiles operationes timore Dei tabificata perficit.||
verumtamen vane conturbatur 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. licet correctus||
marg.| marg.| VERUMTAMEN. AUGUSTINUS. CASSIODORUS. Licet increpetur licet tabefiat tamen humana infirmitate variis rebus confunditur nisi qui Deum pura mente contemplatur.||
omnis homo. 
interl.| interl.| vivens in incerto||
Numérotation du verset  38,13 XV
Exaudi 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. inter hec ergo positus transiliens iam in superioribus spe agens exaudi inquit||

Exaudi] praem. diapsalma Ps-G
orationem meam Domine
marg.| marg.| EXAUDI  ORATIONEM. CASSIODORUS. Diapsalmus. Inter mala seculi petit sibi adesse et peccata dimitti ut prospero fine exeat.||
marg.| marg.|  CASSIODORUS. Sed quia ego ista non peto ne pro eis trister exaudi. Quanto plura novit tanto plus supplicat. Oratio est quando vota Deo pandimus. Deprecatio frequens supplicatio ab imo cordis ne putes eum tantum verbis et ore orare addit et lacrimas que violente sunt in precibus ad movendam misericordiam.||
et deprecationem meam \ auribus percipe lacrimas meas. 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. licet tot transiluerit habet quod fleat quia abest quod desiderat quia crebrescunt scandala abundat iniquitas refrigescit caritas||
Numérotation du verset  38,XVI 
Ne sileas 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. id est fac ut audiam quia Deus loquitur occulte in corde « salus tua ego sum » quam vocem iste optat.| ||
marg.| marg.| NE SILEAS. Dic mihi remissa sunt tibi peccata vel venite benedicti||

Ps. 34, 3.
Cf. Augustinus Hipponensis, Enarrationes in Psalmos (Ps. 38, 13), CCSL 38, p. 420.16-18 : « Ne sileas a me; audiam te. occulte enim dicit deus, multis in corde loquitur; et magnus ibi sonus in magno silentio cordis, quando magna uoce dicit : salus tua ego sum ».
quoniam advena sum apud te et peregrinus \
interl.| interl.| scilicet apud te quia sunt peregrini cum diabolo||
interl.| interl.| quia ibi patria||
marg.| marg.| QUONIAM  ADVENA. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Iam apud te sed adhuc inquilinus quia hinc transiturus ad eterna ubi non ero inquilinus.||
marg.| marg.|  CASSIODORUS. Advena apud te. Non in diaboli civitate sed in tua receptus de Babylonia ad Hierusalem translatus sicut omnes patres ne quis ab hac conditione tutetur exceptus.  Advena meum regnum pro tuo desero.  Peregrinus adhuc non eligens mihi sedem hic.||
sicut omnes patres mei. 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. qui migraverunt ; constat ergo idem de me||
interl.| interl.| ideo||
Numérotation du verset  38,14 XVII
Remitte 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. quia migraturus sum restat hoc petere||
mihi 
interl.| interl.| CASSIODORUS. qui curis uror||
marg.| marg.| REMITTE  MIHI. CASSIODORUS. Hic sibi petit dimitti ut certus ad iudicium perveniat.||
ut refrigerer
interl.| interl.| quia habet estus vitiorum unde dic dimitte nobis debita nostra||
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. [a] Ne cum peccatis eam », quasi : si non dimittis ut refriger, ibo et iam non ero amplius [b] vero esse quod est cum Deo| ||

Cf. Augustinus Hipponensis, Enarrationes in Psalmos (Ps. 38, 22), CCSL 38, [a] p. 421.9-15 : « Remitte mihi priusquam eam, et amplius iam non ero. immunem me fac a peccatis priusquam eam, ne cum peccatis eam. […] Remitte mihi ut refrigerer, ante omnia, priusquam eam, et amplius iam non ero. si enim mihi non remiseris ut refrigerer, ibo et non ero. priusquam eam; quo si iero, iam non ero ». [b] ibid., p. 422.22-39 : « Quid est ergo non ero ? nisi respiciat iste Idithun quid est esse et non esse? […] Timuit extra ire ubi non est esse ; ibi desiderans esse ubi est summum esse ».
priusquam abeam \
interl.| interl.| ab hac vita||
et amplius
interl.| interl.| alioquin||




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria ( 38), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 16/09/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber26_3.xml&chapitre=26_3_38)