initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<26_3. Psalmi 38-51*>

Psalmus 39

Numérotation du verset  39,1 
In finem 
interl.| interl.| de mutatione veteris testamenti in novum||
psalmus David.
interl.| interl.| Christo qui salvat quod non lex nec dii gentium||
marg.| marg.| IN FINEM  PSALMUS. CASSIODORUS. Primum inducit Ecclesiam expectasse Dominum et accepisse eum et ab eo novum testamentum quod et multi secuturi sunt. Unde percutit omnes superstitiones et invitat ad mirabilia Dei.||
marg.| marg.|  CASSIODORUS. Hic Christus ex membris.||

p. D.] inv. Ps-G, + patientia Pauli apostoli D30
Numérotation du verset  39,2 I
Expectans 
interl.| interl.| in promissione prophetarum||
interl.| interl.| CASSIODORUS. mitis cum desiderio||
expectavi
marg.| marg.| EXPECTANS  EXPECTAVI. CASSIODORUS. Expectat et ingratus sed  expectans expectavi.||
marg.| marg.| Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Auctoritas ab antiquis in Abraham et ceteris assidue expectavi non legem non aliud sed Dominum qui salvare potest et Dominus fuit intentus et benevolus eis audiens eos educendo de profundo concupiscentiarum et de malis operibus qui pedes affectuum inquinant et retinent et sunt vilia ut fex comparatione vini. Canticum letitiam de nova gratia non vetus de lege quod placet Deo qui noster est per cultum non aliorum.||
Dominum \
marg.| marg.| DOMINUM. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUM. Non hominem qui potest fallere et falli et qui mecum indiget.||
et intendit mihi.
interl.| interl.| non avertit se||
marg.| marg.| INTENDIT. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Mihi ut prodesset non me ut et malos.||
interl.| interl.| Et quid ille ?||
Numérotation du verset  39,3 II
Et 
interl.| interl.| qui prophetis se abdidit||
exaudivit preces meas \
interl.| interl.| a quibus expectans non cessat||
et 
interl.| interl.| et quid fecit||
eduxit me de lacu miserie 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. de profundo iniquitatis ex carnalibus concupiscentiis||
interl.| interl.| inferno||
marg.| marg.| LACUS. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Tenebre iniquitatum infidelitatis scilicet et ignorantie.||
et de luto fecis. 
interl.| interl.| limi||
marg.| marg.| LUTUM. Carnalis concupiscentia dupliciter dat Deus profutura primum educit de miseria seculi que est lacus et lutum fecis. Deinde supra petram statuit cum in preceptis Christi ambulamus peccata sicut lutum laci fetent et mergunt petra contra lutum.||
marg.| marg.| Hieronymus HIERONYMUS. In lacu vero et in luto gentes idola colentes vel omnes terrena amantes.||
Numérotation du verset  39,III 
Et 
interl.| interl.| ut iam ambulem proficiendo||
statuit super petram 
interl.| interl.| Christum||
pedes meos \
interl.| interl.| qui prius cum diabolo||
interl.| interl.| sensus||
et direxit 
interl.| interl.| ne retro aspicerem||
gressus meos. 
interl.| interl.| operum||
Numérotation du verset  39,4 IV
Et 
interl.| interl.| statuit direxit et sic||
immisit in os meum canticum \
interl.| interl.| quod novus homo attulit||
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. predicationem novi testamenti||
novum \
interl.| interl.| novus nova contat||
interl.| interl.| nova facta sunt omnia||
carmen 
interl.| interl.| scilicet||
interl.| interl.| vel hymnum||
marg.| marg.| CARMEN. Hieronymus HIERONYMUS. Non turpe non theatrale sed per novum testamentum.||
Deo nostro. 
interl.| interl.| non diis alienis||
Numérotation du verset  39,V 
Videbunt multi 
interl.| interl.| precedentem sequaces imitando||
interl.| interl.| Hieronymus HIERONYMUS. venisse predictum Christum||
interl.| interl.| populi||
marg.| marg.| VIDEBUNT. CASSIODORUS. Mirabilia tempore incarnationis facta.||
marg.| marg.| Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Videbunt hoc quod primo de prioribus dixi videbunt multi populi posteri.||
et timebunt \
interl.| interl.| iam sequi malas vias||
interl.| interl.| quia peccatores||
et sperabunt 
interl.| interl.| CASSIODORUS. facti christiani||
interl.| interl.| remissionem||
in Domino. 
interl.| interl.| non in precedentibus patriarchis scilicet et prophetis||
Numérotation du verset  39,5 VI
Beatus 
interl.| interl.| etiam||
vir cuius est nomen Domini 
interl.| interl.| ipsum Deum non aliud sperat ab eo||
marg.| marg.| NOMEN. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Quod est salvator. #Quasi beatus etc. qui non temporalia sperat ab eo sed salutem quod eius nomen indicat. In hebreo sepe duplicantur hoc modo genitivi vel beatus est cui est nomen id est in quo est laus Dei ut ab eo solo credat salutem unde est et spes eius.||
spes ipsius \ et 
interl.| interl.| post||
non respexit 
interl.| interl.| quo plures eunt||
in vanitates et insanias falsas. 
interl.| interl.| in voluptatibus||
marg.| marg.| INSANIE. CASSIODORUS. Idola que fallunt a veritate vel insanie in spectaculis fallacibus. Ideo pluraliter ut de omnibus accipiatur hec falsa sed opera tua mirabilia celum terra elidit superstitiones.||
Numérotation du verset  39,6 VII
Multa fecisti tu Domine Deus meus mirabilia tua \
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. qui tam illa non respicit habet qui ei spectet||
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. in corporalibus et spiritalibus||
et cogitationibus tuis 
interl.| interl.| quis consiliarius eius fuit||
interl.| interl.| non alieno consilio sed tua sapientia||
non est qui similis sit tibi. 
interl.| interl.| in illis omnibus||
marg.| marg.| NON  EST  QUI  SIMILIS. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. nulli auctores artium||
marg.| marg.| Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Salus verax insania mendax non est quod putatur.||
marg.| marg.| Hieronymus HIERONYMUS. Vana sunt terrena insanie ire et rixe etc.||
marg.| marg.| MIRABILIA. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Petrum ambulare super aquas in signo non in seculo id est fluctibus seculi.||
Numérotation du verset  39,VIII 
Annuntiavi 
interl.| interl.| multa mirabilia et hec||
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. certus est numerus Hierusalem sed super hunc sunt admixte palee multi vocati pauci electi||
super numerum. 
marg.| marg.| ANNUNTIAVI ET. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Hic Christus in capite et membris. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Hec sunt {t. 2 : Erfurt, f. 252ra ; facsim., p. 503a} [Rusch, f.  252ra ] mira Dei he cogitationes quibus nemo est similis.||
marg.| marg.|  CASSIODORUS. Ecce mirabilia incarnatio iustitia predicationis liberatio hominum ab iniquitatibus confusio inimicorum letitia sperantium. Primo rudes et incompositi preparati sunt ut verba Christi libenter susciperent. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Vide mirabilia Dei. Annuntiavi prius per prophetas et post locutus egomet.||
marg.| marg.| MULTIPLICATI. HIERONYMUS. AUGUSTINUS. Super numerum salvandorum vel super hoc quod aliquis enumerare possit vel me loquente plures quam olim crediderunt.||
Numérotation du verset  39,7 IX
Sacrificium et oblationem noluisti \
interl.| interl.| ulterius||
marg.| marg.| SACRIFICIUM. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Ut venit res noluit quasi verba promittentia tamdiu est promissor donec det ut dedit mutat verbum non dicit dabo sed dedi. Ipso ergo veniente noluit ea que erant eius figura quasi que necessitas annuntiandi cum sufficerent legalia quia sacrificium et holocaustum.||
marg.| marg.| Posuit Deus Cain signum ut nemo eum occideret. Manet iu Deus cum signo circumcisionis et aliis huiusmodi et nondum est occisus habens signum suum maledictus est a terra id est Ecclesia que sanguinem excepit quem ille fudit et de hac terra clamat ille sanguis ad Deum sed ille qui fudit surdus non audit.||
aures autem 
interl.| interl.| propter hoc illa noluit quia||
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. id est corpus perfectum dedisti scilicet sine peccato||
interl.| interl.| vel corpus||
perfecisti mihi. 
interl.| interl.| perfectum enim||
marg.| marg.| AURES  PERFECISTI. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Id est perfecte me intelligere fecisti quid velles vel corpus aptasti mihi, ut ait Apostolus ad Hebreos, id est corpus aptum ad offerendum mihi dedisti.||

Cf. Hbr. 10, 5.
Numérotation du verset  39,X 
Holocaustum 
interl.| interl.| et quod maius est||
interl.| interl.| exponit priorem versum||
interl.| interl.| quia prius sacrificium||
marg.| marg.| HOLOCAUSTUM. Holocausta etiam non petisti pro peccato.||
et pro peccato 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. quod pro peccato fiebat maius et dignius in lege ut de vitula rufa||
marg.| marg.| PRO  PECCATO. Quod supra oblationem ut de hirco apompeio id est emissa non qui cum peccatis populi in desertum mittebatur vel possunt esse due dictiones pro peccato.||
non postulasti \
Numérotation du verset  39,8 
tunc 
interl.| interl.| quia hoc noluisti et corpus aptasti||
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. tempus est ut veniant promissa quia auferuntur promittentia||
dixi ecce venio. 
marg.| marg.| ECCE  VENIO. CASSIODORUS. Cum sacrificia cessent constat venisse Christum.||
interl.| interl.| quia||
Numérotation du verset  39,XI 
In capite libri 
interl.| interl.| huius psalmorum||
marg.| marg.| IN CAPITE. Ecce statim venio ut facerem voluntatem tuam quia in capite huius libri vel sic est prefinitum apud DeumPatrem qui est caput mei qui sum liber id est forma iustitie hominibus.||
scriptum est de me \
Numérotation du verset  39,9 
ut facerem 
interl.| interl.| omnino obediens me offerendo||
voluntatem tuam. 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. hoc est sed in lege Domini voluntas eius||
Numérotation du verset  39,XII 
Deus meus volui \ et legem tuam 
interl.| interl.| et in lege eius meditabar die ac nocte||
in medio cordis mei. 
interl.| interl.| volui||
interl.| interl.| in plenitudine||
Numérotation du verset  39,10 XIII
Annuntiavi 
interl.| interl.| post etiam mei||
interl.| interl.| in membris||
iustitiam 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. quod a te est iustitia||
in Ecclesia magna \ ecce 
interl.| interl.| non habeo in solo corde ut timore taceam||
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. hic contra timorem mundanum||
marg.| marg.| ECCLESIA  MAGNA. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Toto orbe terrarum non parva ut prius et si quidem {t. 2 : Erfurt, f. 252rb ; facsim., p. 503b} [Rusch, f.  252rb ] insurget timor non prohibebit loqui.||
labia mea non prohibebo’ Domine tu scisti. 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. hoc contra simulationem||
marg.| marg.| DOMINE TU  SCISTI. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Labia solvant hominibus sed tu  Domine novisti cor meum ne in solis labiis esset annuntiatio quia ‘’Corde creditur ad iustitiam ore confessio fit ad salutem’’. Vel o Domine tu es testis quod timor non prohibet loqui vel per te hoc qui sic predestinasti futurum ut ad hoc non sim piger.||

Cf. Rm. 10, 10. ad salutem] in salutem Ps-G
Numérotation du verset  39,11 XIV
Iustitiam tuam 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. hoc dicitur contra segniciem carnis||
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Vel meam id est fidem confessus sum non celo timore quasi satis sit in corde tenere||
non abscondi in corde meo \
marg.| marg.| NON  ABSCONDI. CASSIODORUS. Quando potui prodesse veritatem promissionem et salvationem.||
interl.| interl.| sed||
veritatem tuam et salutare tuum 
interl.| interl.| id est Christum tuum||
dixi. 
interl.| interl.| predicavi||
Numérotation du verset  39,XV 
Non abscondi 
interl.| interl.| non propter multos consiliantes dimisi et hoc est||
misericordiam tuam 
interl.| interl.| qua dimittit peccata||
et veritatem tuam 
interl.| interl.| qua retribuit||
a concilio multo. 
marg.| marg.| MISERICORDIA  TUA ET  VERITAS  TUA. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Amor et timor perducunt me ad te.||
Numérotation du verset  39,12 XVI
Tu autem Domine 
interl.| interl.| quia non celavi misericordiam et veritatem noli removere misericordias a sanctis membris||
ne longe 
interl.| interl.| ne sint sine effectu||
facias miserationes tuas a me \
interl.| interl.| quia||
misericordia tua 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. non auderem converti nisi securus de remissione quasi bonus es et ideo amo||
et veritas tua 
interl.| interl.| non perseverarem nisi de promissione securus quasi iustus es et ideo timeo||
interl.| interl.| ne sit inane quod cepi a primo iusto||
semper susceperunt me. 
interl.| interl.| hec semper suscipiunt et semper aspicio et opus est||
Numérotation du verset  39,13 XVII
Quoniam circumdederunt me 
interl.| interl.| CASSIODORUS. quia sunt peccata a nobis et ab alienis quid ergo si cesset misericordia||
mala 
interl.| interl.| peccata||
interl.| interl.| id est pene||
quorum non est numerus \
interl.| interl.| apud homines||
comprehenderunt me 
interl.| interl.| ipso actu||
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. quibus oppressus Deus non potest videri sed mundato corde videbit Deum||
et non potui ut viderem.
interl.| interl.| nec per conatum te videre potui||
Numérotation du verset  39,XVIII 
Multiplicate sunt 
interl.| interl.| iniquitates||
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. si vitasti gravia cave ne obruaris arena minuta quidem videntur sed multa sunt||
super capillos capitis mei \
interl.| interl.| innumerabiliter||
marg.| marg.| CAPILLOS. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Bene in comparatione delictorum capilli ducti sunt. Nam ideo in veteri testamento sacerdotes radebantur ut sic carnis vitia deposuisse viderentur.||
marg.| marg.| Remigius Autissiodorensis REMIGIUS. Ut superent eos qui sunt capilli id est fideles qui in Christo sunt radicati vel ad litteram comparative.||
et cor meum dereliquit me. 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. ratio reliquit quia profutura non appetit vel a primo ceci parente||
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. id est cor non cognoscit se ut cum Petrus dixit non te negabo||
interl.| interl.| ergo||
Numérotation du verset  39,14 XIX
Complaceat 
interl.| interl.| Trinitati||
tibi Domine 
interl.| interl.| uni Deo||
marg.| marg.| COMPLACEAT. CASSIODORUS. Trinitatem personarum.  TIBI. Singulariter unitatem essentie signat. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Complaceat ait non diffidens de potentia Dei si assit voluntas. Quasi si tu vis potes Domine.||
ut eruas me \
interl.| interl.| a malis||
Domine ad adiuvandum me respice. 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. respice penitentes in dolore suo||
interl.| interl.| in boni cooperatione||
marg.| marg.| RESPICE. CASSIODORUS. Respectus eius nostrum est auxilium.||
Numérotation du verset  39,15 XX
Confundantur 
interl.| interl.| ecce autem||
interl.| interl.| CASSIODORUS. gavisi sunt cum ipse animam posuit sed confusi cum recepit||
interl.| interl.| mirabilium operatione||
et revereantur 
interl.| interl.| resurrectionis gloria||
simul \ qui querunt 
interl.| interl.| ut non ea fruantur||
animam meam ut auferant eam. 
interl.| interl.| interficiendo||
Numérotation du verset  39,XXI 
Convertantur 
interl.| interl.| etiam||
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. humiles sequantur qui superbe preibant||
retrorsum et revereantur \ qui volunt mihi mala. 
interl.| interl.| non solum qui faciunt vel dicunt||
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. cum benedicunt mala tamen volunt||
Numérotation du verset  39,16 XXII
Ferant 
interl.| interl.| ut pondus||
interl.| interl.| CASSIODORUS. ne diutius ingravetur malum eorum||
confestim confusionem suam \ qui dicunt 
interl.| interl.| adulatione||
mihi euge euge. 
interl.| interl.| qui applaudunt quasi bono animo||
marg.| marg.| QUI  DICUNT  MIHI. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Et qui bona dicit malo animo et qui mala dolose laudando uterque malus est et cavendus de primis dixit. Qui volunt mihi mala de secundis. Qui dicunt mihi euge euge.||
Numérotation du verset  39,17 XXIII
Exultent 
interl.| interl.| e contra||
et letentur super te 
interl.| interl.| fundati||
omnes querentes te \
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. non me sed in me te glorificantes||
et dicant semper 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. quia si peccator est homo ad penitentiam vocatur si iustus ad coronam||
marg.| marg.| ET DICANT. CASSIODORUS. Hec est eorum exultatio hec enim professio in eternum gaudentes efficit christianos.||
magnificetur Dominus 
interl.| interl.| in membris quia in se non potest||
interl.| interl.| nec quilibet hec dicant sed
qui diligunt salutare tuum. 
interl.| interl.| CASSIODORUS. me scilicet||
Numérotation du verset  39,18 XXIV
Ego autem 
interl.| interl.| de se autem hic||
interl.| interl.| cui dicebant euge||
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. non est quod in me laudetur ex me egenus et pauper non dives quia non superbus||
marg.| marg.| EGO  AUTEM. CASSIODORUS. Hoc Christus ex forma servi ne quis gloriam predicte letitie sibi arrogaret. Mendicus qui petit pauper qui sibi nonsufficit.||
mendicus sum et pauper \
interl.| interl.| sed||
Dominus sollicitus est mei. 
interl.| interl.| curam habet mei||
Numérotation du verset  39,XXV 
Adiutor meus 
interl.| interl.| de hoc constat||
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. quod orat hic corpus Christi unus mendicus unus pauper cum eo||
et protector meus tu es \
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. ne diu simus in malis sed cito fini maxime tempore Antichristi||
Deus meus ne tardaveris. 
interl.| interl.| hoc peto||
marg.| marg.| NE TARDAVERIS. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Nisi breviati essent dies non salvaretur omnis caro et tunc erit ve pregnantibus et nutrientibus vel de presenti id est quia et modo est ve pregnantibus id est concipientibus desideria alienarum rerum et lactantibus qui iam quesita nutriunt.||




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria ( 39), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 19/09/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber26_3.xml&chapitre=26_3_39)