initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<26_3. Psalmi 38-51*>

Psalmus 40

Numérotation du verset  40,1 
In finem psalmus David
marg.|  IN  FINEM. Hieronymus HIERONYMUS. Intellectus filiis Chore ut quamvis pauper et passus credatur tamen Deus. Chore Calvaria interpretatur qui fuit locus dominice passionis. Per Calvariam igitur Christi passio. Per filios Chore filii passionis filii crucis intelligitur qui scilicet in cruce Domini nostri Iesu Christi gloriantur cum apostolo dicente : mihi autem etc.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Quasi unius hominis vox est capitis et corporis.

1 David] + Vox Christi de passione sua D30
Numérotation du verset  40,2 I
interl.|  in eternis
interl.|  et si videt eum egere
marg.|  BEATUS. Irridetur qui colit pauperum mortuum. Sed beatus.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Propheta intelligentem super egenum et pauperem concelebrat.
marg.|  Hieronymus HIERONYMUS. prius propheta a se post inducet Christum.
qui intelligit super egenum et pauperem \
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. quia et Deus
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. intendendum est etiam super egentes ut eis det quod ad eum pertinet
marg.|  QUI  INTELLIGIT. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Nota qui intelligit ut et non petentibus detur qui petenti dat benefacit qui tacentem intelligit beatus sine dubio est.
in die 
interl.|  exponit beatitudinem
mala 
interl.|  iudicii
liberavit
interl.|  vel liberabit

liberavit] liberabit Ps-G
eum Dominus. 
Numérotation du verset  40,3 II
Dominus 
interl.|  interim autem
conservet eum et vivificet eum \
interl.|  Hieronymus HIERONYMUS. ne ab hoc intellectu cadat sed in hoc manentem vivificet
interl.|  inter mala seculi
marg.|  DOMINUS  CONSERVET. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Bene optat propheta intelligenti super egenum et pauperem quod est certa promissio.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Pietas promissionem habet vite que nunc est et future.
marg.|  ET  VIVIFICET. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. In futura vita vel hic per iustificationem.
et beatum faciat eum 
interl.|  ne putent sibi in futuro tantum dari et hoc negligi
in terra 
interl.|  in hac vita
et non tradat eum in animam 
interl.|  in voluntatem et si in manus
inimicorum eius. 
interl.|  diaboli et ministrorum eius
interl.|  sed
Numérotation du verset  40,4 III
Dominus 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. ut quasi sanatus paralyticus portet lectum imperando carni non serviendo
opem ferat illi super lectum doloris eius \
interl.|  infirmitatem carnis
marg.|  DOMINUS  OPEM  FERAT. CASSIODORUS. Ne putes beatum requiem hic habere dolores ei mitigat et precatur ne hominis infirmitas duris superetur quasi lectus quietis sunt hec bona temporalia sed Deus facit hec doloribus plena ne in eis spes habeatur.
marg.|  LECTUM. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. universum enim stratum id est mundanam felicitatem provide convertit Deus in angustias.
marg.|  CASSIODORUS. Hic trepidus ipse misericordiam petit quia qui se peccasse sciebat his iure tradi timebat sed ne famuli Dei his afflicti videantur a Deo deserti cum ipse Deus pertulit talia unde dicit : inimici mei dixerunt. Vel lectus doloris. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. caro in qua peccatum in qua pius gemit impius gaudet sed unde dolor quia universum stratum secundum vegetationem et sensualitatem que erat subiecta rationi et lectus letitie et quietis versavit Deus per contraria ut modo impugnet et dolores inferat in infirmitate id est quando Adam infirmatus est prevaricando.
marg.|  OPEM. AUGUSTINUS. HIERONYMUS. In infirmitate carnis que gravat animam.
interl.|  doloris quia
universum stratum eius 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. cur ergo Deo opem ferente tanta patimur conversus ad Deum exponit consilium medicine eius
marg.|  STRATUM. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Est aliquod terrenum quod infirmus licet bonus sibi eligit in quo pauset ut uxor filii et cetera licita cum laborem mentis in Deum extense assidue non possit tolerare. Sed Deus volens nos amorem non habere nisi eterne vite his delectionibus miscet amara et vertit in infirmitatem nostram nec in via stabulum ubi Samaritanus vulneratum curandum mandat amemus pro domo eterne habitationis.
versasti in infirmitate eius. 
interl.|  sed
Numérotation du verset  40,5 IV
Ego dixi 
interl.|  versasti
interl.|  sciens autem homo se pati hec propter peccatum convertat se et dicat
Domine miserere mei \
interl.|  ita
sana animam meam 
interl.|  per flagella
quoniam peccavi tibi. 
interl.|  nullo modo excuso sed accuso
Numérotation du verset  40,6 V
Inimici mei 
interl.|  beatus qui intelligit super egenum et pauperem sed non inimici
marg.|  INIMICI  MEI. CASSIODORUS. Dominus de passione sua que secundum egenum fuit. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Inimici mei. Hec de Christo specialiter dicta sunt sed et de membris dici possunt et hodie sit tribulatio ut nomen Christi extinguatur sed per mortem suam et suorum magis Ecclesia crevit.
dixerunt 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. quoniam vident populos post Iesum ire
mala 
interl.|  falsa
mihi \
interl.|  hoc scilicet
quando morietur et peribit 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. ne ipsi perderent locum et #genus
interl.|  quia tediosus eis et gravis ad videndum
nomen eius. 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. quia videntes eum mori scient se falso sperasse in eo populi
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. ut fama non sit de eo
Numérotation du verset  40,7 VI
Et si ingrediebatur 
interl.|  ut Iudas
marg.|  ET  SI  INGREDIEBATUR. CASSIODORUS. Nota tolerandos malos.
marg.|  CASSIODORUS. Non solum aperti inimici sed et qui simulabant se amicos.
ut videret \
interl.|  quod erat
interl.|  exploraret sic et de subintroductis falsis fratribus ait apostolus. Quia subintroierunt explorare libertatem nostram
vane 
interl.|  ficta
loquebatur cor eius congregavit 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. parans calumniam aliis sibi nocet non mihi
iniquitatem sibi. 
interl.|  quam ibi deberet deponere
Numérotation du verset  40,VII 
Egrediebatur 
interl.|  et quia intravit ut videret
marg.|  EGREDIEBATUR. A sinu veritatis malus ingressus malus egressus.
foras 
interl.|  de amicitia
interl.|  ad contrarios
interl.|  ut fieret apertus inimicus
Numérotation du verset  40,8 VIII
in idipsum. 
interl.|  vanitatis
marg.|  VEL  IN  IDIPSUM. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Id est uno consilio omnes adversum me susurrabant.
Numérotation du verset  40,IX 
Adversum me 
interl.|  non modo ingredientes sed omnes inimici
susurrabant 
interl.|  CASSIODORUS. in auribus invicem murmurando
marg.|  SUSURRABANT. CASSIODORUS. Non audent detegere consilium quia in scelere socii sunt   omnes cum pauci soleant esse auctores scelerum.

susurrabant Rusch ] + omnes P106 Ps-G et omnes codices recensiti.
inimici mei \ adversus me cogitabant 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. si quis alius alio amplius inveniret
mala mihi.
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. prout intendebant eum potius sibi
Numérotation du verset  40,9 X
Verbum iniquum 
interl.|  tandem
interl.|  occidamus eum et habebimus eius hereditatem
interl.|  CASSIODORUS. scilicet expedit ut unus moriatur pro populo et si hunc dimittis non est amicus Cesaris
constituerunt adversus me \
interl.|  ipsi ita sed
numquid qui dormit 
interl.|  ut de latere dormientis sponsa formetur
interl.|  numquid mortuus necessitate ut putatis sed sponte dormit cito evigilaturus
marg.|  SED  NUMQUID. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Qui habet potestatem ponendi animam nonne habet et resumendi eam.
non adiiciat ut resurgat. 

adiiciat] adiciet Ps-G
Numérotation du verset  40,10 XI
Etenim 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. et unde dormitio ex traditore
homo pacis mee 
interl.|  Iudas
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. prophetia de osculo quo tradidit eum
marg.|  ETENIM  HOMO  PACIS. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS.   Verbum iniquum constituerunt quia etiam homo « qui intingit mecum manum in paropside » per quem eis illa opportunitas.

Mt. 26, 23.
in quo speravi \
interl.|  secundum quod merueram
interl.|  ut visum est
marg.|  SPERAVI. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. In membris quia alii fratres in illum aliquid sperabant quia talis videbatur ut ceteri. Sic et esurire in pauperibus se dicit.
qui edebat panes meos 
interl.|  vel doctrinam
magnificavit super me 
interl.|  magnificam fecit
interl.|  CASSIODORUS. vel ampliavit super me calcaneum suum id est erexit pedem ut me conculcaret
supplantationem. 
interl.|  deceptionem
Numérotation du verset  40,11 XII
Tu autem Domine 
interl.|  ut homo petit quod ut Deus facit
marg.|  TU  AUTEM  DOMINE. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. De resurrectione que est gloria egeni ad confirmandam spem fidelium.
miserere mei \
interl.|  quia egenus et pauper
et resuscita me 
interl.|  in hoc
et retribuam eis. 
interl.|  in presenti ut dispergantur in futuro
marg.|  ET  RETRIBUAM. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Quod enim dispersi sunt per mundum ad admonitionem est nondum ad damnationem.
Numérotation du verset  40,12 XIII
In hoc cognovi 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. vel in hoc quod resuscitat apparet dilectio Patris
interl.|  Hieronymus HIERONYMUS. quod vere facies in hoc quod voluisti id est quod semper placui cognovi quod non gaudebit
quoniam voluisti me \ quoniam non gaudebit 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. gavisi sunt de morte sed erubuerunt de resurrectione
inimicus meus super me. 
Numérotation du verset  40,13 XIV
Me autem propter innocentiam 
interl.|  quia sine peccato sum
marg.|  ME  AUTEM. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Affirmat quod oravit.
suscepisti \
interl.|  in resurrectione
et confirmasti
interl.|  in gloria impassibilitatis et immortalitatis
interl.|  unde mors ultra ei non dominabitur
interl.|  dando nomen super omne nomen

confirmasti] + me Ps-G
in conspectu tuo in eternum. 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. infirmasti in conspectu hominum et ad tempus
Numérotation du verset  40,14 XV
Benedictus 
interl.|  suscepisti confirmasti
interl.|  unde laus tibi
marg.|  BENEDICTUS. CASSIODORUS. Laudativa conclusio exposita passione et resurrectione.
Dominus 
interl.|  cui debetur dulia
Deus 
interl.|  cui latria
Israel 
interl.|  videntium se qui non sunt Iudei sed nos qui sumus minor filius minor populus non fide sed tempore cui servit maior
marg.|  DEUS  ISRAEL. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Iudei sunt capsarii nostri qui nobis codices portant nos Israel. Aliter putassent pagani ficta que dicuntur de Christo et Ecclesia sed vincuntur testimonio inimicorum.
a seculo et in seculum 
marg.|  A SECULO  ET  IN  SECULUM. CASSIODORUS. Ex quo omnia cepta sunt administrari usque in seculum futurum ubi omnia eterna.
fiat fiat. 
marg.|  FIAT  FIAT. Hieronymus HIERONYMUS. Geminatio ostendit hoc ab omnibus esse faciendum.
marg.|  FIAT  FIAT. Hieronymus HIERONYMUS. Pro   fiat in hebreo scribitur   amen amen quod Aquila   vere vere transtulit vel fideliter. Et finit hic primus liber Psalterii secundum Hieronymum.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria ( 40), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 17/02/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber26_3.xml&chapitre=26_3_40)