initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<26_3. Psalmi 38-51*>

Psalmus 41

Numérotation du verset  41,1 
In finem intellectus 
interl.|  vel intellectu
interl.|  psalmus
filiis Chore
interl.|  crucis que in Calvaria
marg.|  IN  FINEM  INTELLECTUS. CASSIODORUS.   Chore interpretatur Calvaria. Filii ergo   Chore sunt qui tropheum Christi id est signum crucis susceperunt. Convenit hic psalmus omni christiano qui flamma divine caritatis accenditur de qua re hic psalmus primus est. Sequuntur et alii duo scilicet octoginta tres et centum triginta tres psalmi contra tristitias seculi ne a Deo retrahant. Vox fidelis Deum desiderantis qui degerat in vitiis et ad fontem baptismi tendit. Vel exhaustis vitiis ad contemplationem Dei ascendit qui exquisito exemplo desiderium ostendit cui obviat malorum insultatio.
marg.|  Ambrosius MediolanensisAMBROSIUS. Sed ne tristitia seculi animum in desperationem detraheret vel tedium consolatur animam.
marg.|  Hieronymus HIERONYMUS. Filii Chore id est filii calvi id est Christi in calvo Eliseo presignati quem qui irrident a diabolo et angelis eius devorantur ut a bestiis qui Eliseum irriserunt dum dixerunt crucifige hoc fuit puerili fatuitate dicere ascende cave verbum puerorum deridentium Eliseum.

Ps. 83 et 133.

In finem] + Psalmus D30 , Explicit liber primus incipit secundus praem. P106 | intellectus D30 ] in intellectum Ps-G | filiis D30 ] filiorum P106 | Chore] + vox penitentium et desiderantium ad fontem lacrimarum D30
Numérotation du verset  41,2 I
interl.|  ut reiuvenescat
marg.|  QUEMADMODUM. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Vox hec convenit catechuminis et etiam omnibus adhuc peregrinantibus.
cervus 
interl.|  perempto serpente quantum ad perfectum vel tracto serpente quantum ad catechuminum
marg.|  CERVUS. Senio gravatus excrescentibus pilis et cornibus serpentem naribus haurit unde veneno estuans fontem ad bibendum ardentissime desiderat quo hausto cornua et pilos deponit.
ad fontes aquarum \
interl.|  CASSIODORUS. Christus fons aquarum unde omnia fluunt
ita desiderat 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. ardenti desiderio catechuminus agnoscens vitia
interl.|  consumptis vitiis amplius desiderat perfectus
anima mea ad te Deus. 
Numérotation du verset  41,3 II
Sitivit 
marg.|  SITIVIT. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Determinat desiderium suum quia poterat intelligi desiderare cervus fontem causa bibendi vel lavandi.
marg.|  Hic omne desiderium esse ad Deum ostenditur.
anima mea
interl.|  inquam et olim
inquam et] in qua etiam P106 = P106
ad Deum fontem vivum \
interl.|  vel <fon>tes
interl.|  non ad mortua simulacra
interl.|  etiam

fontem] fortem Ps-G
Rusch , om. P106 = P106
quando veniam 
interl.|  quasi diceret : « Cupio dissolvi ».
interl.|  quid sitivit venire apparere
marg.|  QUANDO  VENIAM. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Quod citius est Deo tardum est hominis desiderio. Talis cervus dum currit patitur insultantes.

Cf. sententia « Cupio dissolvi et esse cum Christo » ex Phil. 1, 23-24, ut ref. Augustinus, Ambrosius, Hieronymus et passim ; cf. Sabatier, t. 3, p. 815.
et parebo 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. tunc et nos apparebimus qui smodo latemus
ante faciem Dei mei : 
interl.|  quia tunc videbimus eum sicut est

mei Rusch Ps-R(η² κ)] om. P106 Ps-G et omnes codices recensiti
Numérotation du verset  41,4 III
Fuerunt 
interl.|  in futuro apparebo
interl.|  in via autem
mihi lacrime mee panes 
interl.|  CASSIODORUS. nam afflictionibus eruditur christianus
interl.|  non amaritudo sed refectio
marg.|  UNDE  FUERUNT  MIHI  LACRIME. In prosperis etiam que despicit sicut in adversis.
marg.|  CASSIODORUS. Non amaritudo vel peremptio sed panis.

panes] panis Ps-G
die 
interl.|  in prosperis que iste despicit
ac nocte \
interl.|  in adversis
interl.|  quia
dum dicitur mihi 
interl.|  CASSIODORUS. causa lacrimarum insultatio iugis pravorum
quotidie ubi est Deus tuus. 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. cum eorum Deus digito ostenditur
Numérotation du verset  41,5 IV
Hec recordatus sum \
interl.|  improperia
interl.|  vel meditatus
marg.|  HEC  RECORDATUS. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Dum querunt ubi est Deus tuus ego etiam sum meditatus per omnia visibilia hec et per ipsam animam meam ut per ea exteriora invisibilia Dei inveniam. Ecce intellectus tituli.
et effudi in me 
interl.|  vel super
marg.|  EFFUDI. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Ad intelligendum et attingendum dilatavi super seipsam.
marg.|  CASSIODORUS. Vel letatus sum. Liquefacta est anima mea in me non extra sed in se compuncta revertitur et si visibiliter Deum non videam cogito tamen quod per Ecclesiam in qua admirabiles sunt sancti ad Hierusalem celestem parveniam captus suavitate laudis angelice que suscipitur mente.
animam meam \
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. super quia si anima in me remaneret Deum non videret qui ultra est
interl.|  ad attingendum Deum sed quare hoc
quoniam transibo in locum 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. extra locum tabernaculi huius querens Deum errat

locum] loco Ps-G
tabernaculi admirabilis 
interl.|  CASSIODORUS. id est presentem Ecclesiam quie est spes future Hierusalem que dum videtur amplius illa desideratur et amplius in ista gemit usque ad domum Dei non captus desideriis seculi
marg.|  IN  LOCUM  TABERNACULI. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Tabernaculum Dei in terra fideles sunt in quibus iste iam multa miratur scilicet quod in corpore non regnat peccatum sed est arma iustitie et quod anima obedit Deo tolerat aspera et tendit in alta et huiusmodi transit hec etiam et stupet cum pervenit usque ad domum Dei mente de qua sonat ei mira suavitas sicut mos erat festa colentibus ante domos symphonias constituere. Sonat dico exultationis et confessionis sonus epulantis id est sonantium epulantium id est de refectione eterna gaudentium.
usque ad domum Dei.
Numérotation du verset  41,V 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. quomodo ad secretum domus pervenies
marg.|  IN  VOCE  EXULTATIONIS. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. De eterna festivitate sonat quid dulce cordi unde rapitur cervus ad fontes aquarum et mulcetur sed quia perstrepit mundus et caro gravat animam comparans hec tristia illis iocundis ait quare tristis.
et confessionis \
interl.|  laudis eterne
sonus 
interl.|  vel soni
epulantis. 
interl.|  ergo
interl.|  cum videas iocundita cum de Deo non dubites quem presentis quare etc.
Numérotation du verset  41,6 VI
Quare tristis es anima mea \
QUARE TRISTIS. CASSIODORUS. De perturbationibus contra quas ratio confirmat animam sensualem spe Dei.
et quare conturbas me ? 
interl.|  rationem
marg.|  QUARE  CONTURBAS. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Qui si investigas nihil est in mundo quare hoc debeas spera potius salutare remedium adhuc et si non modo plene in futuro.
Numérotation du verset  41,VII 
Spera 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. quasi ne dicat anima ideo conturbo quia ibi non sum quo per transitum rapta sum quia et hic gravor spera inquit interim
marg.|  SPERA. CASSIODORUS. Vel sperare potes quia adhuc in presenti confitebor id est de peccatis per penitentiam agam ut tibi non obsistam.
in Deo 
interl.|  a quo scilicet non a me est salus
quoniam adhuc10  confitebor 
interl.|  quid

10  adhuc] om. Ps-G
illi \ salutare vultus 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. nondum ex omni parte mihi salus sed confitebor in spe salutare vultus mei
mei 
interl.|  ex forma nostra quam assumpsit
interl.|  et etiam
Numérotation du verset  41,7 VIII
et11  Deus meus. 
interl.|  id est creator meus

11  et] om. Ps-G
Numérotation du verset  41,IX 
Ad meipsum 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. ad me conturbatur que ad Deum reficitur non enim mihi firmitas vel spes in me ideo numquam presumo de me sed sperabo in Deo
marg.|  AD  MEIPSUM. Conversus ad Deum dicit ex se ipso conturbationes ex Deo finem earum unde in eo est ei spes. Et hoc est ad   meipsum vel a meipso.
marg.|  CASSIODORUS. Ecce qui superius corrigebat animam ad conditionem hominis reversus dicit hic animam a se turbari que nisi vitia carnis essent tranquilla permaneret. Ecce ex qua diversitate constat homo. Quasi propterea id est propter conturbationes anime memor ero.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. id est festino ad te quia excludis mala omnia. Ecce remedium quo evadat conturbationes unde pro quibus sit memor subdit de terra Iordanis ubi Dominus consecravit baptismum in quo humiliati lavantur et fiunt terra fructifera.
marg.|  CASSIODORUS. Horum memor malis non turbatur.
anima mea conturbata est \
interl.|  Domine
propterea memor ero tui de terra Iordanis 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. de baptismo ubi remissio peccatorum
et Hermonii12   
interl.|  scilicet

12  Hermonii Rusch Ps-G (MF)] Hermoniim Ps-G
a monte modico.
interl.|  per humilitatem
marg.|  PROPTEREA  MEMOR etc. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Quia ad me turbatur anima ideo memor etc. nemo currit ad remissionem nisi qui sibi displicet nisi qui se fatetur peccatorem quod notat   Hermonii nemo confitetur nisi se humiliet quod notatur in modico.
marg.|  IORDANIS. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Descensio. Descende ergo ut eleveris. CASSIODORUS. In Iordanie Dominus baptisma consecravit in quo humiliati lavantur et fiunt terra fructifera que reddit fructum tricesimum sexagesimum et centesimum.
marg.|  HERMONII. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Parvus mons iuxta Iordanem. Et interpretatur anathematizatio. Anathematiza ergo te displicendo tibi ut placeas Deo anathematiza etiam diabolum abrenuntiando ei. Et est sensus :   memor ero tui de Hermo a monte modico id est qui fecisti me mihi displicere et diabolo abrenuntiare et in virtutibus altum et tamen humilem quia non in superbis sed in humilibus memor Dei est.
Numérotation du verset  41,8 X
Abyssus ad abyssum invocat \
interl.|  memor Dei admirans Deo dicit abyssus
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. homo hominem cuius neutrius cor potest sciri vocat dum aliquid veritatis predicat
interl.|  huiusmodi perturbant
marg.|  ABYSSUS  ABYSSUM. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Decet ut sim memor. Nam ad hoc abyssus abyssum invocat id est evangelium et lex in eo concordant   in voce cataractarum id est per doctrinam prophetarum et apostolorum de quibus fluenta Dei manant et ideo memor quia omnia excelsa id est maior et minor pena que me superabant sic transibunt. Ideo etiam memor quia in die id est in prosperis precepit Deus mala ferre quod est misericordia et in adversis exultare et propter hec omnia oro in adversis et hoc est apud me oratio.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Vel abyssus abyssum invocat id est iudicium quod intulit Deus peccanti unde est nobis hic labor et mors invocat abyssum id est ostendit aliud iudicium quo mali damnabuntur hoc timuit iste dicens ad   meipsum anima mea conturbata est et ideo humilis est quia timet iudicia.
in voce 
interl.|  non sua sed cataractarum
cataractarum tuarum.
Numérotation du verset  41,XI 
Omnia 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. que minaris futura
marg.|  CATARACTARUM. Cataracte ad litteram sunt ostia fluviorum.
excelsa tua \
interl.|  vel suspensiones tue
et fluctus tui 
interl.|  quos sentio in re
super me transierunt. 
interl.|  non me premunt quorum alterum de primo alterum de futuro iudicio mihi est
Numérotation du verset  41,9 XII
In die 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. sed quo crebriora mala dulcior misericordia
interl.|  in quieto tempore dicitur lex Domini sed in adversis fluctus eius declaratur
marg.|  IN  DIE. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Id est in prosperis mandat Deus et docet misericordiam quia liberat de tribulatione sed non declarat illam misericordiam id est fructum eius nisi in nocte adversitatis. Tunc enim subvenit et verum probat Deus quod die mandavit ergo ut formica in prosperis debemus discere et colligere unde vivamus in adversitate.
mandavit Dominus misericordiam {t. 2 : Erfurt, f. 253va ; facsim., p. 506a} [Rusch, f.  253va ] suam \ et nocte canticum eius. 
interl.|  unde speciosa misericordia Dei in tempore tribulationis sicut nubes pluvie in tempore siccitatis
interl.|  hec finitur
Apud me 
interl.|  quid ergo agis in hac peregrinatione
interl.|  CASSIODORUS. intus habeo quid offeram unde Deum placare non extra quero
marg.|  APUD  ME. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Oratio in conturbationibus est mihi et hec est apud me.
oratio Deo vite mee \
interl.|  id et qui dat vitam
Numérotation du verset  41,10 XIII
dicam Deo susceptor meus es. 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. cum per baptismum suscepisti in patria tua collocandum
interl.|  ergo
Quare oblitus es mei 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. dum differs promissa et hic est labor
interl.|  repetita confortatio
marg.|  QUARE  OBLITUS. CASSIODORUS. Quare nunc me pateris his miseriis vexari videbat que dulcedo patrie et pericula mundi horrebat.
et13  quare contristatus 
interl.|  secundum sensus carnis

13  et] om. Ps-G
incedo \
interl.|  ad te
dum 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. dum abundante iniquitate refrigescit caritas multorum
affligit me 
interl.|  temptando tribulando
inimicus ? 
interl.|  diabolus
Numérotation du verset  41,11 XIV
Dum 
interl.|  ita affligit inimicus
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. quia et fortes Ecclesie cedunt scandalis
confringuntur ossa mea \
interl.|  etiam
marg.|  DUM  CONFRINGUNTUR. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Quasi ossa franguntur dum virtus patientie affligitur quod irrident mali hec est exprobratio illa dum dicitur mihi ubi est vel nullus est vel de te non curat.
exprobraverunt mihi qui tribulant me inimici mei14  .

14  inimici mei] om. Ps-G
Numérotation du verset  41,XV 
Dum 
interl.|  AUGUSTINUS. CASSIODORUS. hoc maxime in temptationibus Ecclesie dicitur fidelibus
dicunt mihi per singulos dies \ ubi est Deus tuus ? 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. quasi vel nullus est vel de te non curat etsi curat liberet te si potest
Numérotation du verset  41,12 XVI
Quare tristis es anima mea \
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. quia propter hoc anima turbata est ad me quid ei suadeam nisi quod et supra
et quare conturbas me ?
Numérotation du verset  41,XVII 
Spera 
interl.|  sed ne dicas ideo turbor quia hec mala patior potius
interl.|  repetita confortatio
in Deo15  quoniam adhuc 
interl.|  in futuro vel nunc

15  Deo] Deum Ps-G
confitebor illi \
interl.|  quid quod ipse est
salutare vultus mei et Deus meus. 
interl.|  dicit ipsam confessionem repetit spei confirmationem




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria ( 41), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 23/02/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber26_3.xml&chapitre=26_3_41)