initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<26_3. Psalmi 38-51*>

Psalmus 42

Numérotation du verset  42,1 
In finem
interl.|  tendens
psalmus David
interl.|  id est corporis Christi
interl.|  id est Ecclesie que hic loquitur
marg.|  IN  FINEM  PSALMUS  DAVID. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Corporis Christi quod hic gemit inter zizania id est inter malos habens cum eis multa communia nasci mori prospera et adversa cum quibus quia non habet communem causam meritorum exclamat.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Psalmus iste contra pressuras ne et ipse retrahant nos a Deo.
marg.|  CASSIODORUS. Conqueritur de commixtione malorum et precatur separationem.

In finem] om. Ps-G D30 | David] + vox Ecclesie orantis ut dividatur ab infidelibus D30
Numérotation du verset  42,I 
Iudica me Deus 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. videns misericordiam non timet iudicium
interl.|  in futuro separando a malis
marg.|  IUDICA. CASSIODORUS. Non petit peccata sua discuti quod periculosum est sed causam ab impiis separari ut sit cum electis unde addit et discerne. Gens non sancta est iniquus et dolosus a quibus in iudicio separatur sed et hic ne ab eis corrumpatur.
et discerne 
interl.|  hic interim
causam meam 
interl.|  merita mea
interl.|  si non locum
de gente 
interl.|  cum qua est mihi par infirmitas sed dispar conscientia et desiderium
non sancta \ ab homine iniquo 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. hec est gens non sancta
interl.|  CASSIODORUS. qui aperte mala facit
et doloso 
interl.|  CASSIODORUS. qui occulte
erue me. 
interl.|  hic in presenti ne ab eis corrumpar
interl.|  in futuro in iudicio
Numérotation du verset  42,2 II
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. non mihi arrogo fortitudinem qua opus est inter hec scandala

Deus] + meus Rusch
quare me repulisti \
interl.|  miratur cum Deus sit eius fortitudo quare modo videtur repelli desiderans enim se repulsum putat quia non statim habet quod optat
et quare tristis incedo 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. quia etsi non vincitur saltem periclitatur
marg.|  QUARE  TRISTIS. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Causam tristitie querit que est peccatum ut causa letitie iustitia Isaias propter peccatum modicum quid contristavi illum sic enim punit Deus.

et] om. Ps-G
dum 
interl.|  quia
affligit me 
interl.|  temptationibus
inimicus ? 
interl.|  hic quod non ibi
Numérotation du verset  42,3 III
Emitte 
interl.|  ut autem excludatur inimicus
interl.|  ad iudicandum
marg.|  EMITTE. CASSIODORUS. Quia eo veniente tolletur omnis tristitia seminis.
marg.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Quia certi iam pignus habemus quia ea ipsa id est lux et veritas deduxerunt a peccatis in Ecclesiam presentem que est tabernaculum.
lucem tuam 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. lux et veritas Christus est qui veniens modo discernit causam et eruet ab iniquo et diabolo quia mittit angelos separatores qui separabunt triticum a paleis
et veritatem tuam \ ipsa me deduxerunt et adduxerunt in montem sanctum tuum \
interl.|  Ecclesiam
et in tabernacula tua. 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. ubi positi hoc speramus
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. que sunt peregrinantium et militantium
Numérotation du verset  42,4 IV
Et introibo ad altare Dei \
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. ad illud invisibile quo non accedit iniustus qui vero accedit sumitur in holocaustum divino igne totus incensus
marg.|  INTROIBO. Sicut pontifex ad sancta sanctorum.
marg.|  CASSIODORUS. Et introibo . De letitia finali pro qua laudat in tribulatione qui supra tristis erat unde et se confortat.

Codd. : Cava35 (hactenus codd. defecit) Rusch .
Codd. : Cava 35 (sine auct.) Rusch . | divino... incensus] om. Cava 35
Codd. : Cava 35 (sine auct.) Rusch .
ad Deum 
interl.|  exponit altare

Codd. : Rusch , om. Cava 35
qui letificat iuventutem meam. 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. novitatem qui ante contristavit vetustatem
interl.|  et ideo10 

Codd. : Cava 35 Rusch . | ante] om. Cava 35
10  Codd. : Cava 35 Rusch .
Numérotation du verset  42,V 
Confitebor tibi 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. gratias agam in tribulatione; unde supra tristis incedo 11 

11  Codd. : Cava 35 (sine auctor.) Rusch
in cithara Deus Deus meus \
marg.|  CONFITEBOR  TIBI  IN  CITHARA. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Qui precepta Dei facit et non patitur in psalterio confitetur. Qui vero facit et patitur quod est ex inferiori natura   in cithara que ab inferiori resonat sicut psalterium a superiori.12 
marg.|  IN  CITHARA. CASSIODORUS. Ecce iste qui supra fuit tristis de malis seculi de bono intellectu sibi gaudium facit.13 
interl.|  ergo14 
interl.|  sed15 

12  Codd. : Cava 35 (sine auctor.) | que ab... superiori] om. Cava 35
13  Codd. : Cava 35 (sine auctor.) Rusch . | qui supra... tristis] om. Cava 35
14  Codd. : Cava 35 Rusch .
15  Codd. : Cava 35 Rusch .
Numérotation du verset  42,5 
quare tristis es anima mea \
interl.|  CASSIODORUS. Vult eam erigere ad meliora vel forsan quia non potest vitare omnia peccata timet.16 

16  Codd. : Cava 35 (sine auctor.) Rusch
et quare conturbas me ? 
interl.|  rationem scilicet17 
marg.|  QUARE  CONTURBAS. CASSIODORUS. Frequenter et vehementer persuadet seculi tristitiam fugiendam que patientiam caritatem et spem extinguit et totam vitam confundit.18  19 

17  Codd. : Cava 35 Rusch . | scilicet] om. Cava 35
18  Codd. : Cava 35 (sine auctor.) Rusch .
19  Codd. : Cava 35 Rusch .
Numérotation du verset  42, VI 
Spera 
interl.|  potius20 

20  Codd. : Rusch , om. Cava 35
in Deo21 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Non in te. Quid enim es in te ? Quid es de te ? Ille sit sanitas   in te qui suscepit vulnera de te, propter te.22 

22  Codd. : Cava 35 Rusch | Quid enim... propter te] om. Cava 35

21  Deo] Deum Ps-G
quoniam adhuc confitebor illi \
interl.|  hoc23 

23  Codd. : Rusch , om. Cava 35
salutare vultus mei 
interl.|  tu me salvabis24 
marg.|  SALUTARE  VULTUS  MEI etc. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Et alibi : « Miserere mei sana animam meam quia peccavi tibi ». Hec vox tuta est fratres sed et in bonis operibus vigilate. Tange psalterium obediendo. Tange citharam passionis tolerando frange esurienti panem tuum inquit Isaias. Ne putes ieiunium sufficere sine eleemosyna et oratione. Ieiunium te castigat sed alterum non reficit. Fructuose erunt angustie tue si alteri prestiteris latitudinem aliis ergo da quod tibi denegasti quammultos enim pauperes saginare potest intermissum hodie prandium. Ita ergo ieiuna ut alio manducante prandisse te gaudeas. Si panem dederis tristis et panem et meritum perdidisti. Ergo ex animo fac et insta orationibus.25 
marg.|  Iustitia enim hominis in hac vita ieiunium eleemosyna et oratio que illis duabus alis volat ad Deum.26 

24  Codd. : Cava 35 Rusch .
25  Codd. : Rusch , om. Cava 35
26  Codd. : Rusch , om. Cava 35
et Deus meus. 
interl.|  quia creasti27 

27  Codd. : Rusch , om. Cava 35




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria ( 42), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 21/04/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber26_3.xml&chapitre=26_3_42)