initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<26_3. Psalmi 38-51*>

Psalmus 43

Numérotation du verset  43,1 
In finem 
interl.|  Christum
filiis Chore psalmus
interl.|  passionis
ad intellectum
interl.|  Cur martyres relinquere videtur cum patres iuvit in manu valida?
marg.|  AD  INTELLECTUM. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Non sic querant sibi fieri sicut rudibus factum est illis prospera ut crederent istis adversa ut futura querant scilicet sciant per temporalia illorum figurari sua spiritalia et est confortatio infirmorum. Ideo non audit Deus ad temporalia ut ab eo desiderentur eterna et hec non amentur.
marg.|  CASSIODORUS. Distinguit beneficia Dei que incipientibus data sunt in mundo perfectis in celo.
marg.|  Ut magis sit mirum relinqui presentes recolit preterita.

Codd. : Cava 35 Rusch | relinquere videtur] reliqui videntur Cava 35

psalmus] om. Ps-G D30 | intellectum] + propheta penitentiam agens pro populo Iudaico D30
Numérotation du verset  43,2 I
Deus auribus nostris audivimus \
interl.|  CASSIODORUS. discretione rationis intelleximus cum patres docerent nos
marg.|  DEUS  AURIBUS. Primum dicit Deus quod facere solet letus vel graviter afflictus.
marg.|  AUDIVIMUS. Ut maior fides sit rei ne putetur ambigua.
patres nostri annuntiaverunt nobis. 
interl.|  retulerunt opus quod operatus etc.
marg.|  PATRES. Non iuvenes ut videatur veri nostri qui suis certa dicerent.
Numérotation du verset  43,II 
Opus 
interl.|  quid
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. ut et eductio de Egypto et in terram promissionis inductio
marg.|  OPUS. Et si semper operetur tamen operari dicitur quando aliquid signum novitatis ostendit.
quod operatus es in diebus eorum 
interl.|  pro id est vel scilicet
in diebus antiquis. 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. ut est creatio celi et terre que omnia spiritaliter implentur in nobis
Numérotation du verset  43,3 III
Manus tua 
interl.|  scilicet hoc
interl.|  id est potestas
gentes 
interl.|  terre promissionis
disperdidit 
interl.|  morte et aliis modis

disperdidit] disperdit Ps-G
afflixisti 
interl.|  non facile quia fortes erant qui aliter non cederent
populos 
interl.|  Amorreum, Eveum, Etheum et alios
et expulisti eos. 
interl.|  a terra promissionis
Numérotation du verset  43,4 IV
Nec enim 
interl.|  tu non enim ipsi quia forsitan putarentur ex se fortes
in gladio suo possederunt terram \ et brachium eorum 
interl.|  robur
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. nec per se habuerunt terram nec per se sunt salvati
non salvavit eos.
Numérotation du verset  43,V 
Sed dextera tua 
interl.|  potentia
et brachium tuum 
interl.|  salvavit eos
marg.|  SED  DEXTERA  TUA. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Id est bonus successus quem eis dedisti.
marg.|  ET  BRACHIUM  TUUM id est fortitudo et illuminatio id est sapiens consilium quod totum fecisti ex benevolentia tua.
et illuminatio vultus tui \  
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. ideo talibus signis eis affuit Deus ut presens intelligeretur qui nobis non nisi effectu miraculi presentiam ostendit
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. propitiatio presentie tue

vultus tui] faciei tue Ps-G
quoniam complacuisti in eis. 
interl.|  non merito suo sed quia
interl.|  ut illis solis faceres
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. id est sic egisti cum eis ut aliis complaceres in eis ut qui eos attenderet diceret vere Deus cum illis est
Numérotation du verset  43,5 VI
Tu 
interl.|  qui hec illis fecisti
es ipse rex meus 
interl.|  qui soles regere et subvenire
marg.|  TU  IPSE. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Tempora mutata sunt auctor non mutatur.
et Deus meus \
interl.|  CASSIODORUS. ne dubites de Christo Deo id est quin Christus de quo loquitur sit Deus
qui mandas salutes 
interl.|  corporales
Iacob. 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. illis antiquis per creaturam non per te visus illis quod servatur in resurrectione iustis
Numérotation du verset  43,6 VII
In te 
interl.|  que tunc illis temporaliter hec nobis in futuro
interl.|  quasi sicut illos iniusti eodem modo nos
inimicos nostros ventilabimus 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. sicut paleam a granis separantes
marg.|  IN  TE  INIMICOS. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Quod illis tunc nobis in iudicio unde hic afflicti se consolantur et resumunt animum.
cornu \
interl.|  fortitudine
et in nomine tuo 
interl.|  id est per hoc quod dicimur de tuo regno valemus
spernemus 
interl.|  in futuro
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. quia tunc non valebunt ledere mali spiritus
insurgentes 
interl.|  nunc
in nobis. 
Numérotation du verset  43,7 VIII
Non enim 
interl.|  merito hec nobis facies
in arcu meo 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. ut nec patres in suo
marg.|  ARCUS. CASSIODORUS. Minor virtus hominis quia minus valet in bello.
sperabo \ et gladius meus non salvabit me. 
GLADIUS maior virtus qui in bello plus creditur valere.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Vel gladius meus non salvabit me sed tu quia et in hoc seculo salvasti ne nos traherent post se et eos pudere fecisti et ideo tunc laudabimur.
Numérotation du verset  43,8 IX
Salvasti enim 
interl.|  id est salvabis
interl.|  in iudicio
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. preteritum pro futuro adeo certum ut quod fuit non potest non fuisse
nos de affligentibus 
interl.|  CASSIODORUS. ab immundis spiritibus qui hic affligunt
nos \ et odientes nos confudisti. 
interl.|  id est confundes
interl.|  quando damnabuntur
marg.|  SALVASTI  CONFUDISTI. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Nota ecce preterita dicta pro futuris esse accipienda.
interl.|  et tunc
Numérotation du verset  43,9 X
In Deo laudabimur 
interl.|  non arrogant sibi de gloria per futura que miscet
tota die \
interl.|  perpetuitate que non est interpolata noctibus
et 
interl.|  pro id est
in nomine tuo confitebimur 
interl.|  CASSIODORUS. quia ex omnibus eruisti
interl.|  id est laudabimus te que est eorum gloria
tibi in seculum. 
interl.|  id est sine fine

tibi] om. Ps-G
Numérotation du verset  43,10 XI
Nunc autem 
interl.|  ita in futuro sed nunc

Nunc] praem. diapsalma Ps-G
repulisti 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. quia differtur promissio
marg.|  NUNC  AUTEM  REPULISTI. CASSIODORUS. Diaps<alma> enervat mala que hic ferunt boni non tantum obliti Dei.
marg.|  CASSIODORUS. Exaggerat mala ut benevolentiam iudicis impetret. Confundisti dum hic iniquis habentur opprobrio.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Hec vere futura illa a patribus audita nunc autem in medio temporis repulisti et confudisti ut doceres hec spernere eterna querere hic est intellectus tituli. Et etiam ideo ut appareat angratis colatur Deus a quo gratis est homo salvatus non est pro terrenis colendus Deus vel quia similia his in eternum sit daturus. Noli ergo talia sperare a Deo danda qualia hic iubet contemnere. Qui enim ita colit Deum laudabilis non est. Sicut non laudatur in illo ieiunium qui ad luxuriosam cenam servat ventrem suum hoc est ieiunium non abstinentie sed luxurie.
et confudisti nos 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. non in conscientia sed in facie hominum
et non egredieris Deus 
interl.|  evidenter
interl.|  ulterius sicut olim Iudeis

Deus] om. Ps-G
in virtutibus nostris. 
interl.|  id est exercitibus
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. per hoc invalidi sumus contra inimicos nostros
Numérotation du verset  43,11 XII
Avertisti nos retrorsum post inimicos nostros \
interl.|  quia illi victores nos victi
marg.|  AVERTISTI. CASSIODORUS. Pro deficientibus.
marg.|  Vel averti est hostem fugere ; unde : « Si vos persecuti fuerint in una civitate fugite in aliam ».

Si vos… aliam] Sententialiter ; cf. Mt. 10, 23 : « Cum autem persequentur vos in civitate ista, fugite in aliam », ut ref. Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium, tract. 46, par. 7, et alii, passim (vide infra). Cf. Sabatier, t. 3, p. 58 ; cf. Mt. 5, 11 : « Beati estis cum maledixerint vobis, et persecuti vos fuerint, et dixerint omne malum adversum vos mentientes, propter me ».
Cassiodorus, Expositio Psalmorum (Ps. 43, 11), CCSL 97, p. 396.191-193 : « Averti est enim hostem carnalem fugere; sicut praeceptum est : si uos persecuti fuerint in hac ciuitate, fugite in aliam ».
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. id est in castra iniquitatis sue attrahebant
marg.|  DIRIPIEBANT. hoc fugatis contingit ut cadant in predam qui hostibus nequeunt resistere.
Numérotation du verset  43,12 XIII
Dedisti nos 
interl.|  CASSIODORUS. quia omnia potestate Dei fiunt
marg.|  DEDISTI  NOS. CASSIODORUS. Persistentes in fide hic diversi martyres id est diversa martyrii genera alii esca feris alii traditi gentibus in servitutem. Unde dicit. Tamquam oves escarum ubi notatur quorumdam mactatio.
tamquam 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. plangit eos qui sic passi sunt ut in corpus gentium verterentur
oves escarum \
interl.|  id est que ad escas sunt non ad fetus spiritalium operum
et in gentibus dispersisti nos. 
interl.|  persecutio notatur
Numérotation du verset  43,13 XIV
Vendidisti populum tuum 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. videmus quos dedisti sed non quos accepisti
interl.|  martyres
marg.|  VENDIDISTI  POPULUM. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Dum dantur alienigenis et nullus acquiritur quod fit ad probationem vel correctionem vel nullus pro eis acquiritur vel si quis pauci tamen.
sine pretio \ et non fuit multitudo 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. quia tempore persecutionis non congregabuntur ad iubilandum Deo ut fit in pace
in commutationibus eorum
interl.|  vel iubilationibus

eorum] nostris Ps-G
Numérotation du verset  43,14 XV
Posuisti 
interl.|  preter dura turpia etiam patimur
nos 
interl.|  fixos in hoc
opprobrium vicinis nostris \
interl.|  iamiam convertendis
marg.|  OPPROBRIUM  VICINIS  NOSTRIS. CASSIODORUS. Gravis afflictio a vicinis ingeritur quia non transitorie dicitur quod a circumstantibus irrogatur.
subsannationem 
interl.|  naso contracto
et derisum 
interl.|  qui fit ore
interl.|  vel contemptum
marg.|  DERISUM . CASSIODORUS. Derisus est vox confusa letitie insultationem immoderata hilaritate denuntians. Contemptus est abiecta vilitas.
his qui in circuitu 
interl.|  CASSIODORUS. numquam nobiscum
nostro sunt

sunt] om. Ps-G
Numérotation du verset  43,15 XVI
Posuisti nos in similitudinem 
interl.|  ut de nobis formam maledictionis sumant super alios dicentes sic pereas ut laurentius
gentibus \ commotionem capitis in populis. 
interl.|  ad insultandum ut et Christo in passione moventes capita sua
marg.|  IN  SIMILITUDINEM  GENTIUM. CASSIODORUS. In similitudine Christi gentibus sunt appositi quando eos comparibus penis affecerunt.
Numérotation du verset  43,16 XVII
Tota die 
interl.|  CASSIODORUS. gravis verecundia que permanet toto die hec eo erat contra sanctos vel coram id est ante oculos sanctorum quando quos impios sciebant sibi insultare videbant vel contra quia bonus erat describit verecundiam et quodam pallio confusionis vultum dicit opertum dum nube sanguinea facies inflammata rutilat sed cum dicit operuit me non solum vultus sed totius corporis indicavit horrorem
verecundia mea contra me 
interl.|  vel coram
interl.|  contra hoc quod ego putavi cum essem bonus
est \ et10  confusio faciei mee11  cooperuit me. 

10  et P106 Ps-G ] om. Rusch 11  mee P106 Ps-G ] mei cum Ps-R Rusch
Numérotation du verset  43,17 XVIII
A voce exprobrantis 
interl.|  insultantis
marg.|  EXPROBRANTIS.  CAQQIODORUS. Exprobrare est in faciem maledicere. Obloqui est absenti detrahere et dolose mordere.
et obloquentis \
interl.|  crimen imponentis
a facie 
interl.|  instantia
inimici 
interl.|  odio habentis
et persequentis. 
interl.|  actu
Numérotation du verset  43,18 XIX
Hec omnia 
interl.|  non separatim
venerunt super nos \
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. ut fera vel torrens
marg.|  VENERUNT. CASSIODORUS. Quia non erant in nobis per culpam.
nec obliti sumus te \
interl.|  ecce quanta firmitas martyrum
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. quia intelligimus gratis colendum te propter te
et inique 
interl.|  quomodo non obliti quia
non egimus in testamento tuo. 
interl.|  lege vel pacto quod pepigimus tecum in baptismo
Numérotation du verset  43,19 XX
Et non recessit retro12   
interl.|  CASSIODORUS. desperando de bonitate Dei
marg.|  NON  RECESSIT. CASSIODORUS. Ita quod retro iret et si aliquando descendit a contemplatione deitatis.

12  retro P106 Rusch ] retrorsum Ps-G
cor nostrum \
interl.|  ratio
et declinasti semitas nostras a via tua. 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. et dum sic in angusta via ambulamus tu declinasti
interl.|  vel non declinasti
marg.|  DECLINASTI. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Semite nostre erant in voluptatibus et prosperitatibus seculi sed tulisti eas de sua via et ostendisti artam viamque ducit ad vitam.
marg.|  Hieronymus HIERONYMUS. Vel et declina id est opera nostra de lege tua pendere fecisti. Vel non declinasti alia littera id est non permisisti declinare et deviare semeitas nostras.
marg.|  Hieronymus HIERONYMUS. Id est opera a via tua id est a lege ideo quoniam humiliasti.
Numérotation du verset  43,20 XXI
Quoniam humiliasti nos in loco afflictionis \
interl.|  CASSIODORUS. in loco afflictionis id est in mundo unde nascitur compunctio et penitudo exaltabis autem in loco fortitudinis scilicet in futuro
et cooperuit nos umbra mortis. 
interl.|  id est homines per ignorantiam morientes et alios ad sue mortis tenebras trahentes
marg.|  UMBRA  MORTIS. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Vel hec mortalitas umbra mortis est. Vera autem mors est damnatio cum diabolo.
Numérotation du verset  43,21 XXII
Si obliti sumus 
interl.|  non obliti quia si essemus vel sed
marg.|  SI  OBLITI. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Iste est intellectus filiorum Chore qui propter hec omnia mala non obliviscuntur Deum scientes quia Deus requiret ista.
nomen Dei nostri \ et si expandimus manus nostras 
interl.|  CASSIODORUS. id est si nos cum operibus idola vovimus
interl.|  CASSIODORUS. descriptio orantis qui tensis manibus crucem efficit quam fronte recipit
ad deum alienum. 
Numérotation du verset  43,22 XXIII
interl.|  CASSIODORUS. quasi grave est apud Deum in sua religione peccare quod pondere acute pronuntiationis ostenditur
ista \
interl.|  manifesta quia etiam occulta
ipse enim novit abscondita cordis. 
interl.|  quo magis religio geritur quam devotione corporis
marg.|  NOVIT. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Noscere dicitur Deus et quod novit et quod te facit noscere.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Novit . Quoniam requiret propter te ut tu invenias te et gratias agas ei qui te fecit ut in Petro actum est qui probavit quid posset.
Numérotation du verset  43, XXIV 
Quoniam 
interl.|  que abscondita
propter te mortificamur omni die \
interl.|  CASSIODORUS. longis passionibus quod morimur videt homo sed cur non nisi Deus
marg.|  PROPTER  TE. CASSIODORUS. Non pro criminibus nostris sed ut fides tua gentibus augeatur.
estimati sumus 
interl.|  CASSIODORUS. sine aliqua reluctatione occisi
sicut oves occisionis. 
Numérotation du verset  43,23 XXV
Exsurge 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. confortando stantes per fidem
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. non in nobis sed in gentibus que non credant
marg.|  EXSURGE. CASSIODORUS. Precatur auxilium ut hic afflictis tempore resurrectionis subveniat.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Hactenus non obliti et ut perseveremus exsurge quia propter te mortificamur.
marg.|  AUGUSTINUS. HIERONYMUS. Et si sciunt Chritum non dormire et sibi resurrexisse precantur tamen resurgere per fidem non sibi sed gentibus que putant mortuum. Si enim et illi crederent surrexisse credentes in eum non persequerentur sed et ipsi crederent.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Vel exsurge conforta.
quare dormis Domine ? 
interl.|  dum differs quod expectatur
marg.|  OBDORMIS : Negligere videris.   Quare et si nesciamus tu scis quare vel pro culpa vel pro utilitate. Quod si pro culpa utinam abesset. Si pro utilitate utinam adesset. Quosdam repellis quia faciem, id est cognitionem tuam eis subtrahis obdormis quibusdam qui gemunt de malis.
exsurge 
interl.|  reducendo deficientes
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Si surgit in gentibus cessat persecutio
et ne repellas in finem. 
interl.|  et si hoc non in finem
Numérotation du verset  43,24 XXVI
Quare 
interl.|  enim
interl.|  CASSIODORUS. ut videtur dum differt subvenire
interl.|  non est querela sed supplicatio pia puri cordis
faciem tuam avertis \
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. quasi non adsis
oblivisceris 
interl.|  quasi oblitus sis nostri
marg.|  QUARE  OBLIVISCERIS id est non das Spiritum fortitudinis sine quo inopes.
inopie nostre 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. cui consuevisti subvenire
et tribulationis nostre ? 
interl.|  cuius semper clemens es inspector
marg.|  ET  TRIBULATIONIS quia eam non mitigas et hoc quare quasi nos nescimus sed inquiramus quia non nisi iuste et pie avertis faciem quia subtracta cognitione tua anima humiliata in cogitatione mundanorum et venter id est sensualitas heret eis et cum ita necesse fac surgere et erectos adiuva et adiutos libera ut sine metu simus. Et hoc propter nomen tuum id est gratis non pro merito. Post moram auditionis sancti non desperant sed continuant orationem. Cinere supra se sparso animam peccatorum memoria cruciant. Cinis enim et cilicium sunt arma penitentium adhesit venter terre ut fit prostratis qui tota corporis effusione tenduntur. Vel non solum pro nobis oramus sed et pro his qui facile cedunt illicitis motibus et herent terrenis.
Numérotation du verset  43,25 XXVII
Quoniam humiliata est 
interl.|  ideo ne obliviscaris
interl.|  inter manus pulveris ut te invocemus in auxilium
in pulvere 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. pulvis nos persequitur id est mali de quibus dicitur non sic impii non sic sed tamquam pulvis
interl.|  superasperso cinere
anima nostra \ conglutinatus est in terra venter noster. 
Numérotation du verset  43,26 XXVIII
Exsurge 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. gentibus per fidem quibus cessantibus a persecutione et qui terre heserant eruti et penitentes redduntur corpori Christi
adiuva nos \ et redime nos propter nomen tuum. 
interl.|  non propter meritum nostrum
marg.|  EXSURGE  ADIUVA. Hic sine dormitione   exsurge. Po nitur quod ad resurrectionem pertinet in qua est spes omnium fidelium in qua humana destruitur captivitas per quam sumus adiuti et liberati.
marg.|  IN  TERRA  VENTER. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Qui genua figit terre habet quo plus humilietur qui vero plus humiliatur ut et venter hereat terre non habet ultra quo plus humiliatur. Exprimit ergo nimiam humiliationem ut quia venit ad summam iam adsit Dei miseratio.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Vel plangit eos qui sunt venter, id est carnales, et heserunt, id est consenserunt iniquis.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria ( 43), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 19/06/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber26_3.xml&chapitre=26_3_43)