initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<26_3. Psalmi 38-51*>

Psalmus 44

Numérotation du verset  44,1 
In finem 
interl.| interl.| consummationem eterne beatitudinis vel Christum||
marg.| marg.| IN FINEM etc. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Epithalamium id est laus thalami. Canticum pro commutandis et pro dilecto id est pro sponsa et sponso scribitur  filiis Chore ut venerentur. Hic enim describitur per quem  commutabuntur quia laus sponsi et sponse hic cantatur.||
pro his qui commutabuntur 
interl.| interl.| de veteri homine in novum||
filiis Chore 
interl.| interl.| psalmus hic scriptus est||
ad intellectum 
interl.| interl.| Christi||
interl.| interl.| tanti mysterii tanti decoris||
interl.| interl.| scilicet coniunctionis Christi et Ecclesie||
canticum pro dilecto
interl.| interl.| Christo||
interl.| interl.| de quo : « Hic est Filius meus dilectus ».||
marg.| marg.|  CASSIODORUS. Propheta preconia Dei se eructaturum promittit.||

dilecto] + propheta de Christo ad Ecclesiam dicit D30
Numérotation du verset  44,2 I
interl.| interl.| secundum divinam naturam||
interl.| interl.| quasi de pleno||
interl.| interl.| mens intus plena||
marg.| marg.| ERUCTAVIT. AUGUSTINUS. HIERONYMUS. Intus enim satur propheta laudem eructat licet quidam magis superstitiose quam vere non considerantes textum ex persona Patris hec arbitrantur intelligi. Sic Eructavit ex plenitudine mea et secreta essentia genui Verbum per quem notus dico id est dispono omnia et per eum loquor et hoc est lingua mea et hic est calamus mei scribe ut scriba nihil sine calamo et calamus sine scriba sic cooperantur Pater et Filius.||
marg.| marg.| COR  MEUM  ERUCTAVIT. Quasi non extrinseco coniugio genui sed de corde sicut homo generat consilium de corde antequam sit quod facturus est. Consilium vero Patris est Verbum.||
verbum bonum \
interl.| interl.| Filium Dei qui solus bonus||
marg.| marg.| BONUM. Quo omnia bona facta sunt.||
dico ego opera mea regi. 
interl.| interl.| hunc psalmum hanc enim predicationem quam mente acceperat regi dicere gestiebat||
marg.| marg.| DICO id est Verbum profero idem hic quod prius sed in ipso Verbo omnia opera Dei esse dicit unde quod factum est in ipso vita erat ut nihil sit in opere quod non prius fuit in consilio. De hoc dicitur : « Semel locutus est Deus ».||

Ps. 61, 12.
Numérotation du verset  44,II 
Lingua mea 
interl.| interl.| ne cum aliquid putes a se dicere calamo se comparat a Spiritu enim Sancto regitur||
calamus scribe \ velociter scribentis 
interl.| interl.| dixit et facta sunt omnia||
marg.| marg.| VELOCITER. Virtus prophetie que non sub cruciatu humano cogitat quod de arcano divinitatis aliis divulgat.||
marg.| marg.| CALAMUS. Non sono qui transit comparat Verbum sed scripto quod manet. Vel velociter quia non aliud post aliud sed omnia simul in uno Verbo eterno.||
Numérotation du verset  44,3 III
Speciosus forma 
interl.| interl.| secundum humanam naturam||
interl.| interl.| immunis a peccato||
pre filiis hominum \
interl.| interl.| AUGUSTINUS. HIERONYMUS. cum ipse homo non est tamen ut quilibet homo et ideo ut eum in suo genere commendaret non ait hic pre angelis||
interl.| interl.| et||
diffusa est gratia 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. lex per Moysen gratia per Christum que peccata solvit||
in labiis tuis, propterea 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. propter gratiam qua regnum celorum datur cum olim terra||
benedixit te 
interl.| interl.| hominem||
marg.| marg.| BENEDIXIT. CASSIODORUS. Priora dixit propheta ex persona Dei hec ex sua vel omnia ex se. Vel eructat verbum qui dicit Deo hymnum.||
marg.| marg.| DICO  OPERA. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. ad laudem eius qui ex eo.||
marg.| marg.| LINGUA  CALAMUS quia quod dico est scribo. Vel velociter quia cito ventura que scribo. CASSIODORUS. In labiis quia eo loquente mundus gratiam reconciliationis accepit.||
marg.| marg.| SPECIOSUS  FORMA. CASSIODORUS. Incipit de laude sponsi prius a forma.||
Deus in eternum. 
interl.| interl.| dando tibi regnum cuius regni non erit finis||
Numérotation du verset  44,4 IV
Accingere 
interl.| interl.| a similitudine pugnaturi||
marg.| marg.| ACCINGERE. CASSIODORUS. Hic laudat eum a potestate et tu talis accingere.||
gladio tuo 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. quo dividit filium a patre nurum a socru id est Verbo Dei quo et hostes stravit||
super femur tuum 
interl.| interl.| carnem||
potentissime. 
interl.| interl.| CASSIODORUS. ut secundum carnem venerandum habeas||
Numérotation du verset  44,5 V
Specie tua 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. id est iustitia ut pro eodem accipiantur||
interl.| interl.| et accinctus intende||
et pulchritudine tua \ intende 
interl.| interl.| hominem pereuntem miseratus respice||
marg.| marg.| SPECIE  TUA ET  PULCHRITUDINE.  CASSIODODRUS. Species ad humanitatem in qua mundo apparuit. Pulchritudo ad deitatem qua omnia decora.||
marg.| marg.| INTENDE. Hominem pereuntem miseratus respice.||

tua] + et Ps-G
prospere 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. ut regnes per fidem in gentibus quod iam factum est||
marg.| marg.| PROSPERE id est liberans homines.||
procede 
PROCEDE de utero virginis ut sponsus vel ab his victis ad alios vincendos.||
et regna.
Numérotation du verset  44,VI 
Propter veritatem 
interl.| interl.| quia implete sunt promissiones||
marg.| marg.| REGNA. In fide hominum tuam potentiam ostende qui semper regnavisti. Et per hoc quia et per te et per tuos veritatem doces qua falsitatem nostram destruis. Et quia mansuetus ferendo malos ut quando pro inimicis oravit sic et sui. Et quia iustitiam vite ostendit. Et quia deducet te inoffense per cursum totius vite vel de populo ad populum.||
et mansuetudinem 
interl.| interl.| qua passi sunt martyres unde regnum crevit ut et ipse prior passus est||
et iustitiam \ et deducet te 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. quia veniet ut iudicet secundum opera uniuscuiusque||
mirabiliter dextera tua. 
interl.| interl.| potentia Verbi||
marg.| marg.| MIRABILITER quia omnes mirabuntur vel quia miracula faciet.||
interl.| interl.| et||
Numérotation du verset  44,6 VII
interl.| interl.| CASSIODORUS. verba que corda penetrant et velociter quo vult perveniunt et longe diriguntur supra gladius positus est qui prope ferit et sic incomprehensibilis potentia Christi ostenditur||
populi 
interl.| interl.| per eas vulnerati||
sub te cadent in corde inimicorum regis. 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. ubi se erigebant contra Christum ibi cadunt ante eum||
marg.| marg.| POPULI etc.  INIMICORUM  REGIS. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Id est multi de suis inimicis supponent se tibi et hoc ratione vel voluntate hoc est quod titulus dixit pro his qui commutabuntur ex filiis Chore.||
marg.| marg.| IN CORDA  INIMICORUM  REGIS. CASSIODORUS. Id est inimicorum tuorum ut sint amici sicut Saulus.||
Numérotation du verset  44,7 VIII
Sedes tua 
interl.| interl.| Remigius AutissiodorensisREMIGIUS. id est iudiciaria et regalis potestas||
marg.| marg.| SEDES  TUA. CASSIODORUS. Hic a iudicio sedes ad iudicium pertinet.||

Sedes] Sedis Ps-G
Deus in seculum seculi \
interl.| interl.| CASSIODORUS. quidquid constituit non mutatur||
interl.| interl.| quod te decet||
virga directionis 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. que distortos dirigit||
virga regni tui. 
interl.| interl.| gubernatio||
interl.| interl.| sceptrum||
interl.| interl.| vere directionis quia||
marg.| marg.| VIRGA. CASSIODORUS. Regula divine equitatis que vere recta et numquam curvatur hec iustos regit iniquos percutit.||
marg.| marg.| Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Nemo sibi multum de misericordia presumat blandiatur quia virga directionis si alios regit alios conterit regit spiritales conterit carnales.||
Numérotation du verset  44,8 IX
Dilexisti iustitiam 
interl.| interl.| non solum iustus in te sed etiam in aliis diligis iustitiam||
marg.| marg.| DILEXISTI. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Vel quia dilexi<isti> iustitiam et odi<isti niquitatem> reddita sunt hec premia. Fecit te regem dando « nomen quod est super omne nomen » .||

et odisti 
interl.| interl.| aliter non perfecte diligitur iustitia||
iniquitatem \
interl.| interl.| non homines||
marg.| marg.| ET ODISTI  INIQUITATEM. Si homo iniquitatem in se odit cum Deo facit odit Deus iniquitatem oderis et tu.||
propterea unxit 
interl.| interl.| ut diligeres iustitiam et odires iniquitatem||
te 
interl.| interl.| quia homo Deus||
interl.| interl.| secundum hominem regem et sacerdotem significat||
Deus 
interl.| interl.| o||
Deus tuus 
interl.| interl.| Pater||
marg.| marg.| O DEUS  DEUS. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Bis ponitur in greco aperte alter vocativus alter nominativus. Iste unctus est ille lapis quem Iacob unxit.||
oleo 
interl.| interl.| spiritali||
letitie 
interl.| interl.| pro puritate conscientie et plenitudine gratie||
pre consortibus tuis. 
interl.| interl.| apostolis et aliis in quos ab eo unctio gratie efflueret||
Numérotation du verset  44,9 X
Myrrha 
interl.| interl.| mortificatio carnis||
et gutta 
interl.| interl.| boni odores virtutum his aromatibus signantur unde Christi bonus odor sumus||
et cassia 
interl.| interl.| humilitas||
interl.| interl.| fides||
marg.| marg.| MYRRHA ET  GUTTA. CASSIODORUS. Hic laudat propheta sponsum ab uxore et ornatu primo ab ornatu.||
marg.| marg.| Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Myrrha et gutta. Odores bene adhibentur nuptialis thalamo. Gutta que et ammoniaca. Cassia que et fistula id est diversa virtutum odoramenta.  Myrrha est carnis amaritudo que pellit vermes malorum desideriorum et male conscientie et servat a putredine vitiorum.  Gutta pellit omnes inflaturas et tumores id est humilitas que curat duritias cordium ita diriciam cordium predicatio Christi.  Cassia in aquosis nascitur et crescit in immensum et reddit odorem fides que per baptismum crescit vestis a qua hec fluunt Ecclesia quam sanguine abluit a macula extendit in cruce a ruga duplicitatis. Vel vestis qua celatur deitas corpus Christi ab hoc venit myrrha quia mortuus pro omnibus. Gutta quia duritiam cordium predicatione resolvit. Cassia id est redemptio per aquam baptismi.||
a vestimentis tuis 
interl.| interl.| spirabunt aliis per exemplum||
a domibus 
interl.| interl.| ab Ecclesia||
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. cordibus sanctorum quibus inhabitat Deus||
eburneis \
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. propter castitatem vel virtutum decorem||
marg.| marg.| EBURNEIS. Hieronymus HIERONYMUS. In ebore castitas quod prius obscurum serris et limis lucidum fit ita sancti perfectiones et attritiones diversorum suppliciorum elimati virtutum varietate fiunt lucidi.||
ex quibus 
interl.| interl.| odoramentis||
delectaverunt te 
Numérotation du verset  44,10 
filie regum 
interl.| interl.| qui primus frater||
marg.| marg.| VEL  REGUM. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Terrenorum non curantes honorem patrum sed Christi. Vel regum id est apostolorum in lege scriptum est. Si mortuus fuerit frater accipiat uxorem frater eius et suscitet semen non sibi sed fratri suo et habeat natus nomen defuncti id est Christi crucifixi. Nam a Christo christiani fideles dicuntur non a Petro petrini vel a Paulo paulini qui tamen defuncto Christo tamquam fratres sponsam eius id est Ecclesiam regendam et ad semen excitandum susceperunt.||
in honore tuo. 
interl.| interl.| id est Christi||
Numérotation du verset  44,XI 
Astitit regina 
interl.| interl.| que sub lege regit||
interl.| interl.| sponsa Ecclesia||
marg.| marg.| ASTITIT  REGINA. CASSIODORUS. Hic ab uxore commendat sponsum.||

Adstetit] Adstetit Ps-G
a dextris tuis 
interl.| interl.| que a sinistris non est regina sed ancilla||
interl.| interl.| in eternis spe||
in vestitu 
interl.| interl.| CASSIODORUS. bonorum operum||
deaurato \
interl.| interl.| CASSIODORUS. non aureo ne sola sit caritas sed et cetera que caritas ornat||
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. doctrina sapientie omnibus linguis variata et tamen vestis catholice doctrine una est||
circumdata varietate. 
interl.| interl.| meritorum||
marg.| marg.| VARIETATE. CASSIODORUS. Et si sit unitas in caritate tamen auro id est doctrina apostolorum cocco martyrum gemmis virginum purpura penitentium ornatur.||
Numérotation du verset  44,11 XII
Audi 
interl.| interl.| et o regina||
filia 
interl.| interl.| mea predicatione genita||
marg.| marg.| AUDI  FILIA. CASSIODORUS. Laus sponse submissior sed quadruplex a forma a gloria ab adolescentulis a prole.||
marg.| marg.| Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Audi filia. Alloquitus propheta reginam tamquam unus de patribus. Iudei viderunt et occiderunt, tu audi evangelium et credendo videbis Deum hic per imaginem in futuro per speciem. Vel  audi prophetias que incarnationem predixerunt  et vide impletas.||
et vide 
interl.| interl.| Deum ipsum||
et inclina aurem tuam \
interl.| interl.| parum est audire nisi humiliter audieris||
et obliviscere 
interl.| interl.| ritus legis vel idolatrie per quos servis regi Babylonie||
populum tuum 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Babylonie unde crevit Ecclesia||
et domum 
interl.| interl.| Babyloniam que est contra Hierusalem||
interl.| interl.| conversationem et consortium||
Numérotation du verset  44,12 XIII
Et concupiscet rex decorem tuum \
interl.| interl.| quem ipse fecit in te||
interl.| interl.| quod est magnum||
marg.| marg.| ET CONCUPISCET. CASSIODORUS. Hic laudat eam a forma.||
quoniam 
interl.| interl.| non qualiscumque rex||
ipse est 
interl.| interl.| non prior pater scilicet diabolus||
dominus tuus 
interl.| interl.| non modo sponsus||
et adorabunt 
interl.| interl.| omnes populi de quibus facta es||
eum. 
interl.| interl.| regem tuum||
Numérotation du verset  44,13 XIV
Et 
interl.| interl.| etiam||
filie Tyri in muneribus 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. quia vult ut in celo thesaurizemus et largiendo temporalia||
marg.| marg.| TYRI. CASSIODORUS. Per Tyrum vicinam Iudee gentes designat unde mulier Chananea Ecclesie figura.||
marg.| marg.|  CASSIODORUS. Tyrii gentium a parte totum.||
marg.| marg.| IN MUNERIBUS. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. ut se offerant vel eleemosynas faciant.||
marg.| marg.| FILIE  TYRI scilicet omnes divites plebis nobiles sapientes et huiusmodi. Vel filie Tyri id est angustie scilicet peccatorum gentes #scilicet que sunt in angustia peccatorum.||
vultum tuum 
interl.| interl.| vultus Ecclesie prodest eleemosynas facientibus ne extra positi faciant ut sit gloria Dei non sua||
interl.| interl.| conformitatem||
deprecabuntur divites plebis. 
interl.| interl.| he sunt filie Tyri||
Numérotation du verset  44,14 XV
Omnis gloria 
interl.| interl.| concupiscet rex decorem tuum qui non est nisi intus||
marg.| marg.| OMNIS  GLORIA. CASSIODORUS. A gloria sponse ut supra a potestate sponsi.||
eius filie regis ab intus \
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. in conscientia||
marg.| marg.| AB INTUS. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. vel intrinsecus. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. sit ergo eleemosyna in occulta ubi Deus videt. Vel non in circumcisione manu facta sicut in veteri lege sed in spiritalibus.||
in fimbriis aureis 
interl.| interl.| in doctinasapientie||
interl.| interl.| in fine seculi vel cuiusque hominis quando perfecta erit caritas||
marg.| marg.| FIMBRIE. CASSIODORUS. Finis vestis significat finem mundi vel hominis.  AUREIS non deauratis ut supra sed aureis quia in fine tota perfecti est ubi caritas invenitur plena.||
Numérotation du verset  44,15 
circumamicta 
interl.| interl.| que est regina||
varietatibus. 
interl.| interl.| CASSIODORUS. varieta linguarum decus doctrine sed non prodest nisi sit intus gloria||
interl.| interl.| virtutum vel gentium||
Numérotation du verset  44,XVI 
Adducentur regi 
interl.| interl.| CASSIODORUS. gratia Dei non enim a se||
marg.| marg.| ADDUCENTUR. CASSIODORUS. Hic laudatur sponsa ab amicabus ut supra a iudicio. CASSIODORUS. Adducentur opportuna predicatione.||
virgines 
interl.| interl.| CASSIODORUS. pudice mentes||
post eam \
interl.| interl.| primam||
marg.| marg.| POST  EAM. CASSIODORUS. Prius unitas dicitur post enumeratio partium est distincta cum dicitur virgines et proxime.||
proxime 
interl.| interl.| CASSIODORUS. non aliene ab ea sed ad eam pertinentes||
interl.| interl.| vidue caste que gradu secundo||
eius 
interl.| interl.| regine||
afferentur 
interl.| interl.| ministeriis angelorum||
marg.| marg.| AFFERENTUR. CASSIODORUS. Importuna predicatione conversi vel adducentur virgines ut robusti afferentur proxime imbecilitate fatigati.||
tibi. 
interl.| interl.| o rex||
Numérotation du verset  44,16 XVII
Afferentur in letitia 
interl.| interl.| CASSIODORUS. quia sexus ille fragilia vicit graves passiones corporis||
et exultatione \ adducentur 
interl.| interl.| CASSIODORUS. non solum ad conspectum sed in penetrabilibus regum id est Hierusalem futuram||
interl.| interl.| tamquam vivi lapides||
in templum regis. 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. in Ecclesiam presentem||
interl.| interl.| adducentur nam||
marg.| marg.| IN TEMPLUM. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Quia sunt et heretice virgines eextra templul cuius iunctura est caritas.||
Numérotation du verset  44,17 XVIII
Pro patribus tuis 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. pro apostolis episcopi quos Ecclesia genuit et in sede patrum constituit||
marg.| marg.| PRO  PATRIBUS. CASSIODORUS. Quanto incremento perfecerit in prole.||
marg.| marg.|  CASSIODORUS. Vel pro antiquis patribus idolorum cultoribus nati sunt apostoli principes predicationis.||
marg.| marg.| Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. vel post prophetas apostoli post apostolos alii.||
marg.| marg.| Cantatur hic psalmus de festo beate Marie Virginis quia que de Ecclesia generali hic dicuntur ad Mariam specialiter referri possunt. Cantatur etiam pro virginibus quia ibi dicitur adducentur regi virgines. Et pro apostolis quia ibi dicitur  nati sunt tibi filii. Item de nativitate Domini quia ibi agitur de laude sponsi et sponse et de nuptiis Christi et Ecclesie quarum desponsatio facta est in Verbi incarnatione.||
nati sunt tibi filii \ constitues eos principes super omnem terram. 
interl.| interl.| non in uno loco Ecclesia||
Numérotation du verset  44,18 XIX
Memor ero 
interl.| interl.| CASSIODORUS. id est populus christianus qui in eorum predicationibus per omnes successiones perseverat||
interl.| interl.| vel “memores erunt principes super omnem terram”| ||

“Constitues eos principes super omnem terram. Memores erunt nominis tui Domine” : Ps-Ω etc., Corpus antiphonalium officii (n° 1902, 6330, 6331 : commune apostolorum).
in] iu cacogr. Rusch
nominis tui Domine : in omni generatione et generatione.

Domine Rusch ΩS ΩX (al. m. marg. p. corr.)] om. Ps-G, om. ΩM ΩX
Numérotation du verset  44,XX 
Propterea populi confitebuntur tibi \
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. una confessione||
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Hec confessio unitatis valet.||
interl.| interl.| presentis seculi||
et in seculum seculi. 
interl.| interl.| in futuro||
interl.| interl.| ubi eterna laus||




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria ( 44), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 19/09/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber26_3.xml&chapitre=26_3_44)