initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<26_3. Psalmi 38-51*>

Psalmus 45

Numérotation du verset  45,1 
In finem filiis Chore pro arcanis psalmus David.
marg.|  IN  FINEM. CASSIODORUS. Psalmus David alicuius fidelis de Iudea ut sit certius testimonium.
marg.|  PRO  ARCANIS pro manifestatione arcanorum quod Deus sit homo quod salus promissa utrique populo quod cecitas contigit in Israel quod apostoli transierunt ad gentes quod pax in terra unde conflabunt gladios suos in vomeres et lanceas suas in falces.
marg.|  FILIIS  CHORE. CASSIODORUS. Filii crucis de arcanis id est de adventu Christi loquitur.
marg.|  CASSIODORUS. AUGUSTINUS. In adventu Domini omnis spes habenda ostenditur etiam in transitu apostolorum ad gentes.

1 finem] + pro Ps-G | David] om. Ps-G , + legendus ad lectionem Actus Apostolorum et ad evangelium Marci D30
Numérotation du verset  45,2 II
Deus noster 
interl.|  communis
interl.|  non modo Iudeorum
refugium 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. alii dii non sunt refugium
interl.|  dum de periculo liberat
et virtus \
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. quia est refugium ubi plus timetur quo quis confugerit plus infirmatur
adiutor 
interl.|  es
interl.|  ideo ad te fugiendum
in tribulationibus 
interl.|  quia iuvat vincere eas
que invenerunt nos 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. que enim intus sunt a bonis nimis sunt sed et hic adiuvat quia peccata dimittit
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. non nos eas ut per nos peniteremus ubi tamen et ille rogandus sed et ipse tribulationibus nos invenerunt aliis monentibus penitere
marg.|  INVENERUNT  NOS. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Nos enim fugiebamus eas. Vel invenerunt nos expositos per Adam. Nimis tanto potentior qui liberat.
nimis. 
interl.|  quia hic perimus
Numérotation du verset  45,3 II
Propterea 
interl.|  CASSIODORUS. quia talis est securitas
non timebimus 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. nos qui montibus consentimus timeant contrarii
dum turbabitur terra 
interl.|  CASSIODORUS. de novitate tanti miraculi in adventu Christi
marg.|  TERRA CASSIODORUS. Iudea quasi arida sine idolatria amaritudine gentium circumdata.
et transferentur montes 
interl.|  id est apostoli secundum illud. Quia repulistis Verbum Dei. Ecce convertimus ad gentes
in cor maris. 
interl.|  quia gentes credunt eis
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. in fidem gentium
marg.|  VEL  MARE. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Seculum.  COR  MARIS immanitas gentium .
Numérotation du verset  45,4 III
Sonuerunt 
interl.|  quasi transferentur montes in qua translatione
marg.|  SONVERUNT. Contradicentes gentes. Vel apostoli predicando.

Sonuerunt] sonaverunt Ps-G
et turbate sunt aque eorum \
interl.|  vel eius maris populi seculi
marg.|  ET  TURBATE  SUNT  AQUE  EORUM ad sensum fit relatio non ad vocem id est aque maris scilicet populi vel doctrine eorum que infatuate sunt coruscante doctrina salvatoris. Unde absorpti sunt iuncti petre iudices eorum. Et hec est virga Moysi que voravit virgas magorum.
turbati sunt montes 
interl.|  potestates seculi id est exterius apostoli territi sunt

turbati] conturbati Ps-G
in fortitudine 
interl.|  nimia persecutione
eius. 
interl.|  eius Dei qui refugium et virtus vel maris
interl.|  sed
Numérotation du verset  45,5 IV
Fluminis impetus 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Spiritus Sancti inundatio
marg.|  FLUMINIS  IMPETUS. CASSIODORUS. Diapsalmus quod Ecclesia in Christo fundatur cui gentes et regna subiiciuntur. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Quasi diceret : ita sevit mare sed inter hos fluctus et sonitus non timent qui ad illud refugium confugerunt.

fluminis] praem. diapsalma Ps-G
letificat civitatem Dei \
interl.|  sanctam Ecclesiam
interl.|  et
sanctificavit tabernaculum suum Altissimus. 
interl.|  CASSIODORUS. Ecclesiam vel corpus quod assumpsit
Numérotation du verset  45,6 V
Deus 
interl.|  manet
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. eque omnibus non accepit personas
in medio eius 
interl.|  civitatis
interl.|  et ideo
non commovebitur \
interl.|  illa civitas
interl.|  porte inferi non prevalebunt adversus eam
adiuvabit eam 
interl.|  CASSIODORUS. in labore seculi
Deus 
interl.|  CASSIODORUS. vel vultu suo id est presentia incarnationis
mane diluculo. 
interl.|  ideo salubriter
marg.|  ADIUVABIT  EAM  DEUS  MANE. CASSIODORUS. Vel vultu id est demonstratione auxilii sui cum adiuvando se indicat.
marg.|  MANE. CASSIODORUS. In ipso boni operis principio et hoc.  DILUCULO id est per illuminationem Sancti Spiritus qui est lux quasi diei.
Numérotation du verset  45,7 VI
Conturbate sunt gentes inclinata sunt 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. ut adorent non erecta per superbiam
regna \
interl.|  etiam
interl.|  quia
dedit vocem suam 
interl.|  intonuit de nubibus
marg.|  DEDIT. Quasi magnum premium predicationem unde tremuit terrenus. Tremet metu iudicis.
mota est terra. 
interl.|  id est terrenus

mota] et praem. Rusch cum Ps-R
Numérotation du verset  45,8 VII
Dominus 
interl.|  quis dedit vocem suam
interl.|  celestium
marg.|  DOMINUS  VIRTUTUM. CASSIODORUS. Breviter diffinit quid sit Christus.
nobiscum \
interl.|  CASSIODORUS. « Emmanuel quod interpretatur nobiscum Deus ».
interl.|  carne assumpta et per hoc
marg.|  NOBISCUM. CASSIODORUS. Quasi qui misit angelos iam ipse venit et est nobiscum quia nobiscum susceptor ergo venite quasi iam securos vos invito.

Cf. Mt. 1, 23 .
susceptor noster 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. nulla ergo terreat infirmitas
marg.|  NOSTER. CASSIODORUS. Non nisi filiorum crucis.
Deus Iacob. 
marg.|  DEUS  IACOB qui tanta nobis dabit quanta dedit Iacob non enim illius tantum est Deus.
Numérotation du verset  45,9 VIII
interl.|  ergo
Venite 
interl.|  fide

Venite] praem. diapsalma Ps-G
et videte 
interl.|  intelligite
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. quid fecit susceptor
marg.|  VENITE  ET  VIDETE. CASSIODORUS. Diapsalmus. Magnalia incarnationis.
opera Domini 
interl.|  CASSIODORUS. HIERONYMUS. que tempore incarnationis fecit ut de nimia pace et huiusmodi
que posuit prodigia 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. quia aliquid portendebant hec scilicet auferens etc.
marg.|  POSUIT. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Quasi signa ad vocandum populum.  PRODIGIA ut de partu virginis et stella et ceteris.
super terram \
interl.|  totam
Numérotation du verset  45,10 
auferens 
interl.|  ecce opera
bella 
interl.|  spiritalia scilicet male voluntatis
marg.|  AUFERENS  BELLA. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Quia per adventum idolatria et superstitio totius orbis periit vel tunc temporis pro eius presentia orbis pacatus fuit.
usque ad fines terre. 
interl.|  hoc iam factum est quibusdam non repugnantibus Deo
interl.|  quia

fines] finem Ps-G
Numérotation du verset  45,IX 
Arcum conteret 
interl.|  insidias
et confringet arma \
interl.|  publicam impugnationem
et scuta 
interl.|  vane presumptionis protectionem
comburet igni.
interl.|  spiritus

igni] in igne  Ps-G
Numérotation du verset  45,11 X
Vacate 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. dedit vocem quam vacate ab armis diaboli
interl.|  infirmaris de te ut fortis sis de eo
marg.|  VACATE. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Si combusta sunt arma vacate non habentes unde pugnetis.
et videte 
interl.|  intelligite
quoniam ego 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. non vos. Sed ego qui feci et reficio non de vestris operibus extollamini
sum Deus \
interl.|  non ille qui vos deludebat
exaltabor in gentibus et 
interl.|  quando ad fidem convertentur

et] om. Ps-G
exaltabor 
interl.|  et postquam plenitudo gentium intraverit
in terra. 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Iudea gentes mare
Numérotation du verset  45,12 XI
Dominus 
interl.|  ergo licet dicere
{t. 2 : Erfurt, f. 255vb ; facsim., p. 510b} [Rusch, f.  255vb ] virtutum nobiscum \ susceptor noster Deus Iacob. 
interl.|  CASSIODORUS. qui fecit vincere populum christianum licet sit posterior




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria ( 45), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 19/11/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber26_3.xml&chapitre=26_3_45)