initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<26_3. Psalmi 38-51*>

Psalmus 48

Numérotation du verset  48,1 
interl.|  id est Christum
filiis Chore  
interl.|  passionis et crucis Christi
marg.|  IN  FINEM  PSALMUS etc. CASSIODORUS. Agit propheta de amatoribus mundi et Christo redemptore non illorum sed contemptorum mundi ut deiectus in mundo non apprecietur elatos.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Qui colunt Deum ut hic eis bene sit murmurant et blasphemant quia mali florent ipsi premuntur quasi Deus hoc ignoret vel non curet ne ipse laboret hoc videndo vel corrigendo contra hos loquitur hic.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Primum attentos facit ad nova et ad ingentia.

Psalmus David… Chore] filiis Chore psalmus Ps-G D30 (+David)
Numérotation du verset  48,2 I
Audite hec 
interl.|  attentos facit
interl.|  iam hodie per recitatores
omnes gentes \
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. omnes iniqui
auribus percipite 
interl.|  audiendi
omnes 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Domini non servi rerum
interl.|  non transeuntes audiatis
interl.|  iusti
qui habitatis orbem. 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. habitat orbe qui non tenetur ab orbe nec eius erroribus implicatur
marg.|  OMNES  GENTES  OMNES  QUI  HABITATIS  ORBEM. CASSIODORUS. Nullum excipio non accipit Deus personas omnibus presto est et generale beneficium est incarnatio.
marg.|  TERRIGINE qui vitia sequuntur terrena hi in parte Ade qui homo non filius hominum . Filii hominum iusti in sorte Christi qui fuit Filius hominis. Brevis explicatio : dives terrigena, pauper filius hominum.   Simul  : usque ad messem quandoque non   simul quando scilicet separabuntur zizania a tritico oves ab hedis.
Numérotation du verset  48,3 II
Quique 
interl.|  exponit per partes
terrigine 
interl.|  iniqui
et filii hominum \
interl.|  iusti
simul in unum 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. non separatim usque ad messem

simul] om. Ps-G
dives 
interl.|  ad terrigines
et pauper. 
interl.|  ad filios hominum
marg.|  QUI  TERRIGENE. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Nulli sermonem subtraho audiat heres terre propter iudicium iustus propter regnum.
interl.|  quia
Numérotation du verset  48,4 III
Os meum loquetur sapientiam \
interl.|  Christum
marg.|  OS  MEUM  LOQUETUR. CASSIODORUS. Commendat dicenda. Sapientia ad divinas res prudentia ad mores instruendos in his duobus omnis sermo divinus indicatur.
et meditatio cordis mei 
interl.|  ne putes eum solo ore et non ex corde loqui
prudentiam. 
interl.|  de moribus quod est in futuro providere
interl.|  nec hoc a me sed
Numérotation du verset  48,5 IV
Inclinabo 
interl.|  veritati
interl.|  que parabolas et enigmata docet
marg.|  INCLINABO. Hieronymus HIERONYMUS. Humiliabo me veritati intus loquenti que docet loqui in parabolis ne omnibus pateat.
in parabolam 
interl.|  videmus nunc per speculum in enigmate quidquid modo videmus per enigma est
aurem meam \ aperiam 
interl.|  factis ostendam quod dico
in psalterio propositionem meam. 
interl.|  id est quod mihi pre omnibus propono id est eternam beatitudinem
interl.|  incipit
Numérotation du verset  48,6 V
Cur timebo in die mala : 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. iudicii que dies quia tunc omnia aperta
marg.|  CUR  TIMEBO. CASSIODORUS. Incipit narrare que promisit dicens quod Christus non redimet impios hic propheta in sua persona generalem agens causam querit causam damnationis et timoris malorum que est iniquitas.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Cur timebo quasi non est quod timeam cum iniquitatem vitare sit in mea potestate pro qua tantum timebitur in die novissima que erit mala damnatis non iustis.

mala] malo Ps-G
iniquitas calcanei mei circumdabit me. 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Eva nostra caro per quam labitur homo de qua dicitur illa observabit caput tuum et tu eius calcaneo id est lapsum vel finem
marg.|  CALCANEI. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Alludit verbis que in Genesi Dominus serpenti dixit. Inimicitias ponam inter te et mulierem ipsa conteret caput tuum et tu insidiaberis calcaneo eius. In singulis nostrum est hec mulier. Eva enim caro nostra est que seducit virum id est rationem per quam carnem labitur homo qui lapsus per calcaneum hic significatur. Vel per calcaneum finis vite intelligitur cui diabolus maxime insidiatur. Vel iniquitas calcanei. Que mihi erit in fine. Circumdabit me id est opprimet et timere faciet.
Numérotation du verset  48,7 VI
Qui confidunt 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. alii presumunt in virtute sua corporali vel ingenii
marg.|  QUI  CONFIDUNT. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Hi scilicet qui confidunt sunt quos circumdabit iniquitas calcanei. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Observat diabolus quando laberis ut deiciat te tu observa caput id est initium suggestionis ne veniat delectatio. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Ideo timendum iniquitate circumdato quod per partes exprimit iniquitatis quia eos scilicet qui confidunt et cetera frater non redimit. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Quasi timor est de iniquitate iniquitas de terrenis in quibus adeo stulti sunt.
in virtute sua et {t. 2 : Erfurt, f. 257ra ; facsim., p. 513a} [Rusch, f.  257ra ] in multitudine divitiarum suarum 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. alii in divitiis confidunt
interl.|  post intriseca que nomine virtutis significavit ponit exteriora que intelligit per divitias
gloriantur. 
interl.|  unde magis inflatur homo
Numérotation du verset  48,8 VII
Frater 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. alii in amicis sed frustra quia
non redimit redimet homo ? non dabit Deo placationem suam. 
marg.|  FRATER  NON  REDIMIT. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Si   frater id est Christus non redimit homo nullus redempturus est qui ergo in hoc fratre confidit non timebit in die mala ut alii. Vel qui confidit in divitiis vel virtute vel amicis non dabit placationem suam quo flectat Deum pro peccato et pretium id est eleemosynam quibus redimat animam et hic talis laborabit. Sub admiratione id est Christus #nos redimit et si ipse non homo qui sauciavit redimet non. Quasi nullus homo redimet quia non dabit homo Deo unde placetur et unde redimatur anima quia nulla oblatio potest compensari pretio Christi vel ideo frater non redimit talem quia talis non dat Deo placationem.
Numérotation du verset  48,9 VIII
Et pretium 
interl.|  id est unde redimatur anima hominis
redemptionis anime sue \ et laborabit in eternum 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. labor non finietur vita tamen hec finietur

laborabit] laboravit Ps-G
Numérotation du verset  48,10 
et vivet adhuc in finem. 
marg.| VIVET  ADHUC  IN  FINEM. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Post finem vite vivet secundum animam quia non peribit anima cum corpore sed dolori servabitur usquequo accepto corpore utrinque crutietur.
interl.|  ideo laborabit quia
Numérotation du verset  48,11 IX
Non videbit 
interl.|  non intelliget
marg.|  NON  VIDEBIT Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Id est non intelligit quid sit interitus dicit enim si sapiens qui pie Deum coluit mortuus est et non potest evadere cur sequerer eum mihi enim benefaciam dum vivo et ita nescit quis sit verus interitus qui enim ei imminet eternus cum sapiens transit ad vitam.
interitum cum viderit sapientes morientes \
interl.|  cum viderit eque mori bonos et malos
simul insipiens 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. qui sibi non prospicit in futurum
marg.|  VEL  INSIPIENS. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Qui non attendit.
et stultus 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. qui nescit in quo malo sit
marg.|  STULTUS qui si attendit non cavet.
peribunt.
Numérotation du verset  48,X 
Et relinquent alienis 
interl.|  et si filiis tamen alienis quia alieni sunt qui nihil prosunt
divitias suas \
marg.| DIVITIAS. CASSIODORUS. Propter quas fecerunt mala   suas que non secundum Deum.
Numérotation du verset  48,12 
et sepulcra 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. que extruxerunt quasi domos eternas ad memoriam quamvis in inferno magis maneant
eorum domus illorum 
interl.|  qui palatia huius seculi edificaverunt
in eternum. 
interl.|  huius seculi
Numérotation du verset  48,XI 
Tabernacula eorum 
interl.|  in quibus ad tempus
interl.|  domos quas heredibus dimittant putant esse duraturas
in progenie 
interl.|  filiorum
et progenie : 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. hoc querunt ut vocentur nomina eorum

progenie bis] progeniem bis Ps-G
vocaverunt 
interl.|  nepotum
interl.|  a domibus
interl.|  vel invocabunt
nomina sua in terris suis. 
interl.|  provinciis suis quia ad exteros fama non pervenit
marg.|  VEL  INVOCABUNT  NOMINA  EORUM  IN  TERRIS  IPSORUM. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Heredes qui ad sepulcra mortuorum inebriant se in memoriam eorum sed nec gutta pervenit ad linguam in inferno ardentis.
Numérotation du verset  48,13 XII
Et homo cum in honore 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. ad imaginem scilicet Dei factus non viribus sed rationis intellectu
marg.|  ET  HOMO  CUM. Et tam in hoc quam in ceteris homo non intelligit. Vel inde non est accusandus Deus. Non intellexit suam dignitatem non intelligenter egit sed comparatus amissa ratione iumentis non in alia re sed in insipientia.
esset non intellexit \
interl.|  dum sepulcra quasi eterna construit et nomina facit invocari cum potius eterna deberet querere
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. suam dignitatem scilicet quod intellectu preest homo iumentis non viribus
comparatus est iumentis insipientibus \
interl.|  et merito
et 
interl.|  quia
similis factus est illis. 
interl.|  vitio non natura
Numérotation du verset  48,14 XIII
Hec via illorum 
marg.|  HEC  VIA. CASSIODORUS. Hic iam omnia dicta colligit in unum.  VIA id est vita quia ducit ad mortem.
scandalum 
interl.|  CASSIODORUS. quia ducit ad mortem
marg.|  SCANDALUM stimulus et dolor non securitas quia de suis actibus torquentur. In ore complacent alios secum perdunt. Vel sua palliant mala. Vel benedicent mos peccantium cum vota implent Deo gratias agunt sed non in ore. Iuxta illud :"Populus hic labiis me honorat cor autem eorum longe" etc.

Mt. 15, 8 ; Mc 7, 6.
ipsis \
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. non ita sit tibi ut tales putes beatos
interl.|  malis
et postea in ore suo 
interl.|  CASSIODORUS. ubi simulatio non in corde
complacebunt. 
interl.|  vel benedicent
marg.|  IN  ORE  SUO  COMPLACEBUNT. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Cum tales sint fiunt hypocrite et labiis benedicunt Deum non corde audientes enim de eterna vita de contemptu mundi non curant sed ne erubescant vel corripiantur ore benedicunt et peiores sunt apertis malis.
interl.|  sed

complacebunt] + diapsalma Ps-G
Numérotation du verset  48,15 XIV
interl.|  ignari
marg.|  SICUT  OVES. CASSIODORUS. Diapsalmus. Que impiis et iustis reddenda. Se iactant sed mihi iam constat quod in inferno positi sunt.  OVES amissa lana manent sic in istis sine consumptione #substantie pena invenit quod cruciet.
in inferno positi sunt \
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. iam mente ut iusti mente in celo vel post
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. qui sola presentia attendunt
mors 
interl.|  diabolus
depascet eos. 
interl.|  vel pastor est eis
marg.|  DESPASCET. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. A similitudine iumentorum que non radicitus herbas evellunt sed summitates tantum carpunt unde iterum herbe nascuntur ad pastum. Sic et illi morte depasti reviviscunt quia non deficiunt. Vel  DESPASCET. CASSIODORUS. De pascua id est de pena ad penam ducet.
marg.|  MORS. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Ut Christus vita ita diabolus mors qui pastor est eis ut ovibus quas trahit ad pascua mortis.
Numérotation du verset  48,XV 
Et dominabuntur 
interl.|  preminebunt eis et iudicabunt eos
eorum iusti in matutino \
interl.|  CASSIODORUS. resurrectione quia sunt cum Christo qui eos iudicabit
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. id est in iudicio quando omnia erunt aperta
marg.|  IN  MATUTINO. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Quia modo nox dum non apparent merita iustorum et quasi felicitas nominatur impiorum.
et auxilium eorum 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. quod hic habebant in gloria seculi quod erat a gloria eorum id est a virtute sua pecunia amicis
veterescet 
interl.|  a similitudine panni
in inferno a gloria eorum. 
marg.|  VETERASCET  IN  INFERNO. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Quantam visus est habere gloriam inter homines tantam in inferno corruptionem. Alia littera a gloria sua repulsi sunt. Vel ita distingue secundum aliam litteram auxilium eorum veterascet in inferno. Sequitur. A gloria sua expulsi sunt.
Numérotation du verset  48,16 XVI
Verumtamen 
interl.|  ipsi ita sed ego non
Deus redimet 
interl.|  CASSIODORUS. ut terror prosternit malos spes redemptionis relevat bonos
animam meam de manu inferi \
interl.|  CASSIODORUS. de potestate diaboli qui ante adventum animas tenebat
cum acceperit me. 
interl.|  carnem ex me

me] + diapsalma Ps-G
Numérotation du verset  48,17 XVII
Ne timueris 
interl.|  ergo quia sic peribunt mali et quia sic Deus retribuet
marg.|  NE  TIMUERIS. CASSIODORUS. Diapsalmus. Admonitio ne timeantur potentes qui omnia cum luce relinquunt. Cur enim hec peccatoribus permissa sint communis querela est.
cum dives factus 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. in quo tibi videris frustra laborasse qui iustus es et tamen pauper non est magnum quod dives est
marg.|  DIVES. CASSIODORUS. Hec enim et abiecti habent.
fuerit homo \ et cum multiplicata fuerit gloria domus eius. 
interl.|  ideo ne timueris
marg.|  GLORIA in honoribus seculi.  DOMUS quia non solum ipse sed omnes qui ad eum pertinent.
Numérotation du verset  48,18 XVIII
Quoniam cum interierit non sumet omnia \
interl.|  hic possessa
neque descendet cum eo 
interl.|  ad inferos quia in abyssum cadet
gloria domus eius. 

gloria domus] pone gloria Ps-G
Numérotation du verset  48,19 XIX
Quia anima eius 
interl.|  CASSIODORUS. sensualis non ideo
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. quamdiu vixit in prosperis sibi benefecit in morte torquebitur anima
in vita ipsius benedicetur \
interl.|  id est exaltabitur
marg.|  BENEDICETUR. CASSIODORUS. Non de bono actu sed de deliciis benedicetur favore luxuriantium qui inter epulas pastoribus bene optant.
interl.|  quia
confitebitur tibi 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. o Deus solum in prosperis in adversis blasphemet
interl.|  laudabit te
marg.|  CONFITEBITUR. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Despecta confessione quam prosperitas facit sed illa est magni meriti quam non tollit vis doloris.
cum benefeceris ei. 
Numérotation du verset  48,20 XX
Introibit 
interl.|  CASSIODORUS. imitabitur antiquos iniquos
usque in progenies 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. quia etiam hic in tenebris interioribus est et postea exteriores patietur
patrum suorum \ usque in eternum non videbit lumen. 
marg.|  IN  PROGENIES  PATRUM. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Qui patres sequuntur pessimos eorum societate damnandi sunt.
interl.|  sed quare hoc
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. quia non inde accusandus Deus sed homo quia
Numérotation du verset  48,21 XXI
Et homo cum in honore10  esset non intellexit \ comparatus est iumentis insipientibus et similis factus est illis. 
marg.| ET  HOMO  CUM. CASSIODORUS. Iterat deformitatem hominis ut malus a malo quiescat.

Et] om. Ps-G 10  cum - in honore] inv. Ps-G




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria ( 48), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 17/02/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber26_3.xml&chapitre=26_3_48)