initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<26_3. Psalmi 38-51*>

Psalmus 49

Numérotation du verset  49,1 
Psalmus 
interl.| interl.| attribuitur||
Asaph
interl.| interl.| Synagoge fideli||
marg.| marg.| PSALMUS  ASAPH. Hieronymus HIERONYMUS. Asaph latine congregatio grece Synagoga que fidelis hic loquitur que Christum expectat per quam magis confutantur increduli Iudei.||
marg.| marg.|  CASSIODORUS. Asaph vocem Dei inducturus de mutatione sacrificiorum prius agit de utroque adventu per primum invitans per secundum terrens.||

Asaph] + de adventu Christi et iudicio futuro D30
Numérotation du verset  49,I 
interl.| interl.| et omnis creature||
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Verbum caro factum est qui homines deificat||
marg.| marg.| DEUS  DEORUM. CASSIODORUS. Ne quis mediocritet de incarnatione estimet potentia eius predicitur ut incredulitas tollatur.||
marg.| marg.| Asaph etiam ut inde sit maior auctoritas sibi inducit Deum loquentem.||
marg.| marg.| DEUS dicitur aliquando substantialiter vel naturaliter ut Deus Pater et Filius et Spiritus Sanctus. Adoptive sicut dicuntur sancti qui per gratiam adoptionis dii sunt. Nuncupative ut falsi dii Iupiter Venus.||
Dominus locutus est 
interl.| interl.| qui olim multifariam in prophetis loquebatur||
marg.| marg.| LOCUTUS. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Per se et per precones.||
et vocavit terram 
interl.| interl.| hoc loquendo fecit||
interl.| interl.| missis testibus usque ad ultimum eius||
Numérotation du verset  49,II 
A solis ortu 
interl.| interl.| non unam tantum sed omnem que est||
usque ad occasum \
marg.| marg.| A SOLIS  ORTU. CASSIODORUS. Quasi qui omnes gentes vocat a Hierusalem incepit quia inde exeuntes apostoli speciem decoris Christi toto orbe annuntiaverunt unde exibit de Sion lex et verbum Domini de Hierusalem.||
Numérotation du verset  49,2 III
ex Sion 
interl.| interl.| a Hierusalem||
marg.| marg.| EX SION. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Cepit decus evangelii et inde speciosus pre filiis hominum cepit annuntiari quia ibi datus est Spiritus apostolis ut testes essent in Hierusalem et in tota terra.||
species decoris eius. 
interl.| interl.| CASSIODORUS. quia speciosus forma pre filiis hominum||
Numérotation du verset  49,3 IV
Deus manifeste 
interl.| interl.| quia et si occultus tunc et est adhuc tamen||
veniet \
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. ad iudicium||
Deus noster 
interl.| interl.| qui verus est||
et non silebit 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. a iudicio ut modo cum #et flagella sunt admonitio||
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. modo enim expectat ad penitentiam||
Numérotation du verset  49,V 
Ignis in conspectu eius exardescet \
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. timeat ergo palea se arsuram||
marg.| marg.| IGNIS. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Ante eum preibit pena ergo terreat quos premia non invitant.||
marg.| marg.| Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Ignis materialis vel male conscientie torquebit impios cum conspicient iudicantem. Ignis purgatorius qui erit perfectis qualis tribus pueris minus perfectos purgabit malos comitabitur ad inferos.||
et in circuitu eius tempestas 
interl.| interl.| a similitudine||
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. angeli separatores et sancti||
marg.| marg.| TEMPESTAS. CASSIODORUS. Non ventus sed potentia Dei ut eius sententia #area ventiletur. Que iudicatio tempestas dicitur a simili quia improvisa veniet et celeriter rapiet.||
marg.| marg.| IN CIRCUITU. Quia cum ipso iusti sedentes iudicabunt prius omnes communiter vocavit tunc vocabit ut discernat.||
valida.
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. quia separabit bonos a malis||
Numérotation du verset  49,4 VI
Advocavit
interl.| interl.| vel advocabit||
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. veniens autem ad iudicium. CASSIODORUS. vel veniens sursum a Patre||

advocavit Rusch cum Ps-R Ps-E] –bit Ps-G
celum 
interl.| interl.| vel celos||
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. omnes perfectos secum iudicaturos desursum sessuros celum enim cum illo terram discernit||
desursum \ et terram 
interl.| interl.| omnes iudicandos||
interl.| interl.| peccatores||
discernere 
interl.| interl.| a malis||
populum suum. 
marg.| marg.| DISCERNERE  POPULUM. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Primo commixtos vocavit a solis ortu usque ad occasum tunc autem ut discernat.||
Numérotation du verset  49,5 VII
Congregate 
interl.| interl.| et quia erit ergo o angeli messores||
marg.| marg.| CONGREGATE. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Videns propheta futura quasi presentia hortatur angelos congregantes et applaudit.||
marg.| marg.| Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. CONGREGATE. Messores angeli quosdam portabant in sinu quosdam in manibus. In sinu contemplativos. In manibus activos quasi salvos per bonam voluntatem et operationem. De malis dicitur de quo non implevit manum suam.||
illi sanctos eius \ qui 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. qui cogitant de promissis eius supra illa que operantur que sunt sacrificia Deo||
ordinant testamentum eius super sacrificia. 
marg.| marg.| QUI  ORDINANT. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Novum testamentum super vetus. Vel qui dicunt non sunt contra digne passiones huius #tempus. Vel post laborem sequi denarium. Vel qui pluris habent opera caritatis quam sacrificia pecudum.||

ordinant Ps-G] ordinaverunt Rusch cum Ps-R
Numérotation du verset  49,6 VIII
Et annuntiabunt 
interl.| interl.| veniet manifestus et iudicabit et hanc iustitiam annuntiabunt celi id est apostoli toti mundo||
celi iustitiam eius \ quoniam Deus iudex est. 
interl.| interl.| qui non fallitur||
interl.| interl.| discernens||
marg.| marg.| AT ANNUNTIABUNT  CELI  IUSTITIAM. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Iam celi nuntiaverunt nobis hanc iustitiam Dei quod quidam erunt ad dexteram quidam ad sinistram nullum granum erit tunc cum palea et si nunc permixta quia Deus est iudex iustus.||

est] + diapsalma Ps-G
Numérotation du verset  49,7 IX
Audi populus meus 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. si populus meus audis et si audis loquar tibi aliter et si loquar non tibi loquar||
marg.| marg.| AUDI  POPULUS  MEUS. CASSIODORUS. Vox Christi ut relictis sacrificiis pecudum fiat sacrificium laudis.||
marg.| marg.| Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. vel repetit sub alio verbo audi sicut Israel id est sicut videns Deum et testificabor hec scilicet « Deus Deus tuus ego sum ».||

Ps. 49, 7.
et loquar Israel \ et testificabor tibi Deus 
interl.| interl.| per Scripturas et miracula||
interl.| interl.| hoc||

loquar] + tibi Ps-G
Deus 
interl.| interl.| omnium per potentiam||
interl.| interl.| CASSIODORUS. familiarius quia te servum habeo||
tuus ego sum. 
interl.| interl.| in prophetis promissus Christus||
marg.| marg.| DEUS  DEUS  TUUS. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Prius dicit simpliciter sum Deus. Et postea dicit sum Deus tuus. Quasi et si non sum Deus tuus tamen sum Deus bono enim meo sum Deus malo tuo non sum Deus tuus.||
marg.| marg.| SUM. CASSIODORUS. Esse est proprium deitatis.||
marg.| marg.| ISRAEL CASSIODORUS. Quasi si es Israel id est si me vides audire non negligis. Deus ille generalis Deus tuus proprie.||
Numérotation du verset  49,8 X
Non 
interl.| interl.| et ipse||
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. quia non quero animalia||
interl.| interl.| non exhibitis||
arguam te \
interl.| interl.| sed||
holocausta 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. animam igne caritatis totam inflammatam vel sacrificium Deo spiritus contribulatus ubi dicit nolle animalia in holocausta||
autem tua 
interl.| interl.| que tua iuris||
marg.| marg.| HOLOCAUSTA  AUTEM. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Si anima inflammatur etmembra in usum suum rapit ne serviant cupiditati unde precipitur in Levitico ut adipem cum renunculis offerant quibus interna caritas signatur.||
marg.| marg.| NON  ARGUAM. CASSIODORUS. Et si feceris non accipiam. De domo quasi significatos acciperem non illos de domo quoniam mee ac si diceret quia non sunt tua sed mea.||
in conspectu meo sunt semper. 
Numérotation du verset  49,9 XI
Non accipiam 
interl.| interl.| sed ne putes holocausta de animalibus||
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. prenuntiat novum testamentum ubi omnia sacrificia cessant figurativa||
de domo tua vitulos \ neque de gregibus tuis hircos. 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. cur queram a te quod meum est qui creavi||
Numérotation du verset  49,10 XII
Quoniam mee sunt omnes 
marg.| marg.| QUONIAM  MEE  SUNT. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Mea sunt que non possides indomita scilicet.||
interl.| interl.| etiam||
fere silvarum \ iumenta 
interl.| interl.| etiam domita que tu nutris||
interl.| interl.| vel equi silvestres et boves secundum aliam litteram||
in montibus et boves. 
marg.| marg.| FERE  IUMENTA  BOVES. CASSIODORUS. His similitudinibus figurat Ecclesiam fere sunt gentes.  Iumenta in montibus : simplices in culmine fidei.  Boves : apostoli prophete.  Volatilia : superne angelorum virtutes.  Pulchritudo agri : gentes converse que sunt decus terre esurit salutem et de omnibus satitur.  Carnes taurorum non vult in sacrificiis sed in pauperibus.||
Numérotation du verset  49,11 XIII
Cognovi 
interl.| interl.| ab eterno quod nullus homo fecit||
omnia 
interl.| interl.| que et quot sunt||
marg.| marg.| COGNOVI  OMNIA. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Cum illo sunt omnia cognitione quadam ineffabilis sapientie.||
volatilia celi \ et pulchritudo agri 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. ubertas omnium in terra gignentium||
mecum est. 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. quia ego ubique vel apud me nihil preteriit nihil futurum est||
interl.| interl.| mihi servit||
Numérotation du verset  49,12 XIV
Si esuriero 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. quod numquam fit sed dicitur ad convincendum parvulum sensum||
marg.| marg.| SI ESURIERO. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Si hec datis forsitam esurire putatis quod est insania.||
non dicam tibi meus est 
interl.| interl.| ergo non queras quod mihi des||
enim orbis terre \ et plenitudo eius. 
interl.| interl.| CASSIODORUS. omnes creature||
interl.| interl.| sed||
Numérotation du verset  49,13 XV
Numquid manducabo 
interl.| interl.| quasi non in sacrificiis sed in pauperibus hec volo||
marg.| marg.| NUMQUID  MANDUCABO etc. Olim hec sacrificabantur non ideo quod Deus inde delectaretur sed ne demonibus offerentur et tantum Deo sacrificabantur in quibus erat aliqua significatio.||
carnes taurorum \ aut sanguinem hircorum potabo ?
interl.| interl.| hec nolo sed||
Numérotation du verset  49,14 XVI
Immola Deo 
interl.| interl.| ecce quid exigit||
marg.| marg.| IMMOLA  DEO. CASSIODORUS. Non dicit mihi sed de se quasi de alio ut et post peccatori autem dixit Deus non ego||
sacrificium laudis \
interl.| interl.| quod in te ipso est||
interl.| interl.| ut gratias de omnibus agas||
et redde 
interl.| interl.| iterum iterumque||
Altissimo vota tua. 
interl.| interl.| que in te non extra||
Numérotation du verset  49,15 XVII
Et invoca me 
interl.| interl.| tunc||
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. non enim debes presumere de omnibus viribus tuis||
in die tribulationis \
interl.| interl.| que ideo datur ut homo invocet||
marg.| marg.| TRIBULATIONIS. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Nostra tribulatio proprie est timore salutis non carnalium.||
et eruam te 
interl.| interl.| ne deficias||
et 
interl.| interl.| sic||
honorificabis me. 
interl.| interl.| ecce premium oblationis||
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. apud alios causa honoris eris mihi||

me] + diapsalma Ps-G
Numérotation du verset  49,16 XVIII
Peccatori autem 
interl.| interl.| hec contra predicantem securus tamen sit qui audit a quocumque audiat bona||
marg.| marg.| PECCATORI  AUTEM. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. A quibus sacrificium velit ubi peccatori sue nequitie imputantur.||
marg.| marg.|  CASSIODORUS. Hec populo suo dixit sed non suo id est peccatori dixit Deus quare enarras id est quare communi sermone ad Hierusalem profers aliquid de mea maiestate hoc contra predicantes.||
marg.| marg.|  CASSIODORUS. Quia laudem querit ne putet turpis sibi imperari prohibet ne lingua presumat laudare cui obviat prava conscientia non tamen interdicitur laus conversis ad primam sed oblitis Deum ut inferius ait. Immola Deo sacrificium laudis sed videas ne bene cantes et male vivas quia peccatori dixit Deus ne sit securus quasi hoc solo salvetur quod bene docuit.||
dixit Deus \ quare tu enarras 
interl.| interl.| cum opere non imples||
marg.| marg.| QUARE TU  ENARRAS. CASSIODORUS. Quasi nec sancta verba os pollutum presumat docere vel os heretici et si legere. Non enim lectio negatur corrigendis unde apostolus. Castigo corpus meum et in servitutem redigo ne cum aliis predicaverim ipse reprobus efficiar. Non ait cum aliis segerim. Ideo in veteri testamento erat labium eneum in introitu tabernaculi ubi sacerdotes lavabant manus unde mundamini qui fertis vasa Domini.||
interl.| interl.| nec sanctum verbum os pollutum presumat||
marg.| marg.| ASSUMIS. CASSIODORUS. Indevotus presumis. Non enim lectio negatur corrigendis.||
testamentum 
interl.| interl.| sanctum||
meum per os tuum ? 
interl.| interl.| pollutum||
Numérotation du verset  49,17 XIX
Tu vero 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. laudas quando parco, murmuras quando castigo||
odisti disciplinam \ et proiecisti 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. que dicis post te ponis ne videas||
marg.| marg.| TU VERO  ODISTI. CASSIODORUS. Tu vero ore dicis sed facto negas disciplinam si corrigo murmuras.||
sermones meos 
interl.| interl.| precepta contemnis||
retrorsum. 
interl.| interl.| non dicas te non fecisse quia||
Numérotation du verset  49,18 XX
Si videbas furem currebas 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. assentiebas laudando||
cum eo \ et cum adulteris portionem tuam ponebas. 
interl.| interl.| aliquo consensu||
interl.| interl.| id est astipulator facti eras||
marg.| marg.| FUREM  ADULTERIS. CASSIODORUS. In his omnia notat vitia a parte totum. CASSIODORUS. Vel furem sani intellectus Scripture.  ADULTERIS qui ponunt falsum auferendo verum.||
Numérotation du verset  49,19 XXI
Os tuum 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. non solum non reprehendit vel tacet sed etiam laudat etsi malum esse sciat ut sit dolus||
abundavit malitia \
interl.| interl.| vel nequitia||
et lingua tua concinnabat dolos. 
marg.| marg.| OS TUUM  ABUNDAVIT  MALITIA ET  LINGUA. CASSIODORUS. Accusat conscientiam et linguam.||
marg.| marg.| CONCINNABAT quia mos est decipientis sic falsa componere ut lepore verborum blandiatur et hoc nam contra fratrem sedens non casu alii derogat sed studio.||
Numérotation du verset  49,20 XXII
Sedens 
interl.| interl.| quasi cum studio||
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. quasi cum otio ita tibi placet||
marg.| marg.| SEDENS. CASSIODORUS. Quod transiens vel stans facit non cum voluntate facit.||
adversus fratrem tuum 
interl.| interl.| qui bene ambulat et bene docet||
marg.| marg.| FRATREM CASSIODORUS. Omnem hominem. Et adversus filium matris Ecclesie cui caritate iungimur.||
loquebaris \
interl.| interl.| vel detrahebas alia littera||
et adversus filium matris tue 
interl.| interl.| repetit fratrem tuum||
ponebas scandalum’ 
interl.| interl.| insidiose||
marg.| marg.| PONEBAS  SCANDALUM hereses vel alia quibus innocens capiatur.||
marg.| marg.| LOQUEBARIS  VEL  DETRAHEBAS. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Dum detrahit qui doctus videtur fratri forsan bene docenti vel bene ambulanti ponit scandalum infirmo qui nescit iudicare et ideo filius matris dicitur lacte scilicet egens Ecclesie nondum patris ad mensam accedens cuius pane pascatur id est validioris doctrine cibo.||
Numérotation du verset  49,21 XXIII
hec fecisti et tacui. 
interl.| interl.| id est distuli penam expectans ad penitentiam sed tu vertis ad impunitatem||
Numérotation du verset  49,XXIII 
Existimasti inique quod ero tui similis \
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. placere putas mihi mala quem non credis ultorem||
marg.| marg.| TUI  SIMILIS. CASSIODORUS. Consentiendo malis.||
interl.| interl.| sed ego||
arguam te 
interl.| interl.| arguendo||
et statuam contra faciem tuam. 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. ostendam te tibi et displicebis tibi quod et modo faceres si te videres mihi vero placeres si tibi displiceres||
marg.| marg.| STATUAM  ANTE  FACIEM  TUAM. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Quod post dorsum posuisti ante faciem ponam.||
interl.| interl.| ergo||
Numérotation du verset  49,22 XXIV
Intelligite 
interl.| interl.| laudem volo sed non a peccatore||
interl.| interl.| nemo dicat non predictum||

Intelligite] + nunc Ps-G
hec qui obliviscimini 
interl.| interl.| me Deum non creditis||
Deum \
interl.| interl.| cui nemo potest resistere||
nequando rapiat 
interl.| interl.| Deus id est ego||
et non sit qui eripiat. 
interl.| interl.| et hoc intelligite quod||
marg.| marg.| RAPIAT. CASSIODORUS. Deus ad penam et non sit qui eripiat quando diabolus rapit Deus eripit. Sed cum Deus rapit nemo valet liberare.||
Numérotation du verset  49,23 XXV
Sacrificium laudis 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. non laudat qui bene dicit si male vivit nec qui bene vivit si sibi dat vel si super altum se extollit cui potius erogare deberet quod habet||
marg.| marg.| SACRIFICIUM  LAUDIS. CASSIODORUS. Non quod scelerati cantant sacrificium laudis non animalium et hec est via ad Deum scala Iacob qua angeli id est fideles ascendunt ad laudem divinitatis et descendunt ad laudem humanitatis.||
honorificabit me \
interl.| interl.| me scilicet||
marg.| marg.| ILLIC  ITER. CASSIODORUS. In sacrificio laudis||
quo ostendam illi 
interl.| interl.| illi laudanti||

quo] quod Ps-G
salutare Dei 
marg.| marg.| SALUTARE  DEI. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Christus qui cum gratia venit quem non novit qui aliquid alii quam gratie Dei attribuit.||




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria ( 49), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 19/09/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber26_3.xml&chapitre=26_3_49)