initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<26_3. Psalmi 38-51*>

Psalmus 50

Numérotation du verset  50,1 
In finem psalmus David 
marg.|  IN  FINEM  PSALMUS. CASSIODORUS. Arguente Nathan. Rex non erubuit peccata publice confiteri non se excusavit ut solet homo et a se penas exegit quas vix ferret aliquis coactus in conspectu omnium reum se abiecit cuius iudicium timebatur unde hic specialiter humilitas ostenditur que adeo valet penitentibus.
marg.|  DAVID. CASSIODORUS. Proponitur in exemplum non cadendi sed et si cecideris resurgendi ne desperes.
marg.|  CASSIODORUS. Prima est deprecatio ubi captat a persona iudicis per misericordiam et iustitiam qua punire debet nisi quia et iste satisfacit quod est et a sua persona captare.
marg.|  CASSIODORUS. Pro modo iubilei psalmus remissionis. Iubileus quippe annus in lege quinquagesimus erat in quo omnibus debita remittebantur et possessiones alienate restituebantur unde iubileus initians vel remittens dicebatur ita per penitentialem humilitatem de qua hic agitur plena prestatur peccatorum remissio.
marg.|  CASSIODORUS. Hic penitentialis psalmus plus frequentatur quia hic magna humilitas ostenditur et quia hoc est temperatum supplicationum genus quod et infirmi possunt implere quia hic nihil difficile dicitur ut in aliis lavabo per singulas noctes lectum. Et gravata est super me manus tua. Putruerunt et corrupte sunt cicatrices mee. Cinerem tamquam panem manducabam. De profundis clamavi ad te Domine. Persecutus est inimicus animam meam etc. Sed a pio petit misericordiam. Alibi ergo districtiora fortioribus hic temperata infirmis providet forsan ideo dicit docebo iniquos vias tuas et impii ad te convertentur etc. quia providit per hunc psalmum plures petituros.
Numérotation du verset  50,2 
cum venit ad eum Nathan propheta 
interl.|  missus a Deo ad arguendum qui simile de ove proposuit pauperis
quando 
interl.|  vel quoniam
intravit ad Bersabee.
interl.|  vicit pax quem bella non vicerant

Bersabee] Bethsabee  Ps-G D30
Numérotation du verset  50,3 I
Miserere mei 
interl.|  CASSIODORUS. Hoc dicens locum aufert iudicio discussionis quia factum conceditur

Codd. : P106 Tr511 Tr881 Rusch
quia factum conceditur] om. P106 Tr511 Tr881
Deus \ secundum magnam 
interl.|  Hieronymus HIERONYMUS. Quasi ad tuam misericordiam confugio ut gravibus vulneribus thiriacam remisssionis infundas
interl.|  quia magna miseria mea
marg.|  MAGNAM. De gravi peccato de sperandum esset nisi magna misericordia esset. Magna non potest diffiniri quanta sit.

Hieronymus (pseudo), Breviarium in Psalmos, Ps. 50, PL 26, 972B : « Confugio ad miserationes tuas ut gravibus vulneribus theriacam remissionis infundas ». Cf. GL in loc. cit., Ox150, f. 130v ; PL 191, 484D-485A : « Quasi [+ dicat PL191] : Ad misericordiam tuam [m. t. inv. PL191] confugio ut gravibus vulneribus thiriacam [ciriacam cacogr. PL191] infundas remissionis [i. r. inv. PL 191] ». Cave lector ne confundas « theriaca = thiriaca = tiriaca » (a graeco θηριακός) - quae medicinam contra morsum serpentium significat – et « kyriaca » = « ciriaca ». [MM 2017]

Codd. Tr726 f. 97v (in dele iniquitatem) ; Rusch  ; om. P106 Ta116 Tr511 Tr881 Tr924 Tr925 SG18 ; | thiriacam] scrips. , tiriacam Rusch ; cf. ciriacam cacogr. GL
Codd. : P106 Tr511 Tr881 Rusch
quasi… confugio] om. Tr726
misericordiam tuam. 
interl.| magna iniquitas magnam exigit misericordiam
interl.|  naturalem
marg.|  MAGNAM  MISERICORDIAM. CASSIODORUS. Magna misericordia Deum de celo deposuit corpore induit, ut pateretur moreretur, per quam se credebat facile absolvi, per quam sciebat et humanum genus liberari. Quid ergo10  non poterat dare cum secundum se rogatur Deus ignoscere ? 11 

Codd. : Gr79 ; om. P106 Tr511 Tr925 ; Rusch
Codd. : P106 Tr511 Tr881 Tr925 Rusch
11  Codd. : Tr925 Rusch
MISERICORDIAM… misericordia] Magnam Tr92510  ergo] om. Tr925
Numérotation du verset  50,II 
Et secundum multitudinem 
interl.| multiplicem exigit medicinam12 
interl.|  CASSIODORUS. que superat multitudinem quamlibet peccatorum13 

12  Codd. : Gr79 ; om. P106 Tr511 Tr881 Tr925 Rusch
13  Codd. : P106 Tr511 Tr881 Rusch  ; om. Gr79 | multitudinem quamlibet Rusch ] quamlibet magnitudinem Tr511 , magnitudinem quamlibet P106 Tr881
miserationum tuarum \
interl.|  ab initio seculi exhibitarum
interl.|  factarum14 
marg.|  MISERATIONUM. CASSIODORUS. Per misericordiam et miserationem petit. Et est misericordia in natura miseratio in effectu.

14  Codd. : Tr511 Tr881 Tr925 Rusch  ; om. P106 Gr79 | factarum Tr925 Rusch ] factorum Tr511 Tr881
dele iniquitatem meam. 
interl.| adulterii, homicidii, fraudis15 
interl.|  contra proximum16 
interl.|  CASSIODORUS. ut nullum remaneat vestigium17 

15  Codd. : Gr79 ; om. P106 Tr511 Tr881 Tr925 Rusch
16  Codd. : P106 Tr511 Tr881 Tr925 ; Rusch  ; om. Gr79
17  Codd. : P106 Tr511 Tr881 Tr925 Rusch  ; om. Gr79 |Cassiodorus] om. codd.
Numérotation du verset  50,4 III
Amplius 
interl.|  quam ab actu peccati
interl.|  quia plus peccavi scienter scilicet et ex voluntate
lava me 
interl.|  videbat per spiritum ablutionem baptismi et taliter ablui petit
marg.|  AMPLIUS  LAVA. CASSIODORUS. Quem modum delendi velit subdit.18 
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Amplius lava ut non modo culpam operias sed etiam reatum voluntatis abstergas.
marg.|  Hieronymus HIERONYMUS. Vel amplius quam petere intelligam.

18  Codd. : P106 Tr511 Tr881 Tr925 Rusch | Cassiodorus Rusch ] om. codd. | subdit] om. codd.
ab iniquitate mea \
interl.|  contra Uriam
et a peccato meo 
interl.|  adulterii
interl.|  quod in me fuit carnis voluptate
munda me. 
marg.|  MUNDA. Hieronymus HIERONYMUS. Sic lava ut mundes lavantur enim quedam que tamen non sunt pura.
Numérotation du verset  50,5 IV
Quoniam 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. quid ergo erit per misericordiam peribit iustitia ut hoc sit impunitum non quia ego punio. Quasi ignosce quia ego agnosco non dissimulo
iniquitatem meam ego cognosco \ et peccatum meum 
interl.|  sibi facit ille quod Deus in iudicio faceret unde supra arguam te et statuam contra faciem meam
marg.|  QUONIAM  INIQUITATEM. AUGUSTINUS. CASSIODORUS. Cuius misericordiam petit ut ignoscat quia scit iustum ut peccata puniat subdit. Tu ne punias quia ego punio. Quoniam iniquitatem meam etc.
contra me est semper. 
interl.|  vel coram non post #tergum ut prius cum negligeret
marg.|  CONTRA  VEL  CORAM. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Post tergum peccatum habuit cum rex sententiam in divitem qui rapuit ovem pauperis dedit oblitus sui.
Numérotation du verset  50,6 V
Tibi soli 
interl.|  munda quia
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. quia tu solus sine peccato et ideo iustus punitor
marg.|  TIBI  SOLI. Hieronymus HIERONYMUS. Solus enim ille iuste punit qui non habet quod in illo puniatur. Ille iustus reprehensor qui non habet in se quod reprehendatur hic est inter homines solus Christus.
marg.|  CASSIODORUS. Tibi soli. Quia rex omnibus superior tantum a Deo puniendus est.
peccavi 
interl.|  in me carnis voluptate
et malum 
interl.|  in proximum
coram te feci \
interl.|  tibi soli vel ideo munda
marg.|  CORAM  TE. Quia ubique esse scit unde se arguit quia eo presente peccare non erubuit.
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. solus in hominibus verum potuit dicere homo Deus
marg.|  UT  IUSTIFICERIS  IN  SERMONIBUS  TUIS. cuius verba non transeunt sed implentur.
et vincas cum iudicaris. 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. videt futurum iudicem iustum a peccatoribus iudicandum et in eo vincentem unde : qui ascendit super occasum etc. occidendo enim victor factus est
marg.|  VINCAS  CUM  IUDICARIS Deus tante iustitie est ut velit se cum homine iudicari. Unde in Isaia. Iudicate inter me et vineam meam ergo contra eum quem ex pastore regem fecit talem habet iustitiam ut vincat inter se et eum si iudicentur.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Tibi soli Christo nullum habenti peccatum in prescientia id est spiritu prophetie David dicit tibi soli peccavi et vincas cum iudicaris superas enim omnes homines id est omnes iudices et qui se putat iustum coram te iniustus est tu solus iuste iudicas. Cum id est quamvis iniuste iudicaris a Pilato et Iudeis. Sed ne putetur vincere eos tantum qui grandia commiserunt non eos qui ex quo nati sunt nihil tale commiserunt addit personam totius generis humani in se ostendens. Ecce enim in iniquitatibus etc. Quasi etiam his imputas peccata. In omnibus vincula propago mortis. Tu omnes vincis qui de Spiritu Sancto conceptus.
marg.|  IN  SERMONIBUS. Remigius AutissiodorensisREMIGIUS. De promissionibus Christi. Vel de venia ingemiscentis ut agat contra eos qui Christum quamvis a Patre promissum ex David propter eius peccata non nasciturum dicunt vel qui dicebant Deum David non indulgere eo quod tam graviter Deum offenderat.
marg.|  ET  VINCAS. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Vel adeo iustus es ut vincas diabolum et mortem et Iudeos cum iudicaris et in iudicio quo iudicatus es.
Numérotation du verset  50,7 VI
Ecce enim 
interl.|  vere vincis vel peccavi
in iniquitatibus conceptus sum \
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. non quod de adulterio natus sed quia inomnibus trhitur iniquitas ex Adam et vinculum mortis
interl.|  originalibus et actualibus quia macula originalis peccati teneor et ad actualia pronus existo
marg.|  IN  INIQUITATIBUS. CASSIODORUS. Minuitur invidia peccati si a radice peccator est id est quia radice peccatorem se confitetur et tamen humilis confessio tot peccatorum misericordiam pii commovet iudicis. De uno arguitur et omnia confitetur.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. In iniquitatibus. Non quia peccatum est misceri coniugibus sed quod fit de carne penali fit et quod de corpore mortuo propter peccatum seminatur cum vinculo peccati nascitur et moritur.
et in peccatis concepit me 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. vel aluit in utero
mater mea. 
interl.|  id est libidinis concupiscentia que peccatum est nisi excusetur per bona coniugii. Nam hoc opus castum in coniuge non habet culpam sed origo peccati in prole secum trahit debitam penam
Numérotation du verset  50,8 VII
Ecce enim 
interl.|  non in te culpam refundo sed veritatem profiteor quam diligis
marg.|  ECCE  ENIM. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Sic misericordiam dat ut servet veritatem ut nec peccata sint impunita eius cui ignoscit. Ignoscit enim se ipsum punienti misericordia ergo etiam est quod homo liberatur veritas quod peccatum punitur.
veritatem dilexisti \ incerta et occulta sapientie tue 
interl.|  CASSIODORUS. aliis incertus aliis occultus erat Filii Dei adventus vel cognitionis tue vel remissionis peccatorum mihi per sapientiam tuam revelate et ita certus sum ut asperges sanguine Christi
marg.|  VERITATEM. CASSIODORUS. Quia in confitendo veritatem dixit quam Deus super sacrificia querit supplicat sibi subveniri.
marg.|  INCERTA  ET  OCCULTA. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Sunt et occulta quod talibus ignoscit Deus sub hac incertitudine. Ninivite penituerunt dicentes quis scit si ignoscat Deus et hoc novit David dicente sibi confitenti propheta dimissum est peccatum tuum. Asperges enim me inquit.
marg.|  INCERTA  ET  OCCULTA. Prophetiam notat ut sciret quod Deus Filium habet et quod de suo semine nasceretur unde magis a peccato erat sibi cavendum.
marg.|  OCCULTA. CASSIODORUS. Ex auctoritate manifestantis confidentia ablutionis et dealbationis.
manifestasti mihi. 
Numérotation du verset  50,9 VIII
Asperges19  me hyssopo 
interl.|  sanguine Christi
marg.|  ASPERGES  ME CASSIODORUS. Secunda est confidentia misericordie Dei que multum est utilis ne surrepat desperatio que omnibus peccatis gravior est.
marg.|  HYSSOPUS. CASSIODORUS. Super immolato sanguine intincta super corpus leprosi aspegebatur significans sanguine Christi maculas peccatorum abluendas.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Hyssopus herba humilis sed medicabilis cuius radix petre herere dicitur. Ita homo hac in mysterio fit humilis radice caritatis fixus in humili Christo et mundatur. Dicitur et hec herba purgare pulmones in quibus est inflatio sic humilitas superbiam.

19  Asperges] Aspargas Ps-G
et mundabor \ lavabis me 
interl.|  vel mundabis alia littera
interl.|  aqua baptismi
et super nivem dealbabor. 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. ut sit vestis Domini"sine macula et ruga" quia vestimenta Christi in transfiguratione facta sunt alba sicut nix per que sancti significantur unde quotquot in Christo baptizati estis Christum induistis
marg.|  SUPER  NIVEM. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Incomparabiliter unde et in monte vestis Christi fulsit sicut nix.

Cf. Eph. 5, 27.
Numérotation du verset  50,10 IX
Auditui 
interl.|  et sic audiam te
meo dabis gaudium 
interl.|  CASSIODORUS. de absolutione peccati
marg.|  AUDITUI  MEO. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Nota humilem. Audiam te humilis. Non loquar contra te superbus non enim defendo culpam qui humilis audit et discit intus gaudet de veritate unde amicus sponsi stat et audit non cadit loquendo et gaudio gaudet propter vocem sponsi et quia iam humilis iam exultant ossa humiliata.
et letitiam \
interl.|  CASSIODORUS. de eternis promissis
et20  exultabunt ossa 
interl.|  interiora mea

20  et] om. Ps-G
humiliata 
interl.|  quia sine fastu sine tumore tumor enim infusa repellit
Numérotation du verset  50,11 X
Averte faciem tuam 
interl.|  quia ea ante faciem habeo si enim homo advertit peccatum Deus avertit faciem ne puniat
marg.|  AVERTE. CASSIODORUS. Ex confidentia securus petit deletionem omnium peccatorum et plenam restitutionem.
a peccatis meis \
interl.|  non a me
et omnes iniquitates meas 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. plus presumit quam de illo grandi peccato #adulterii per magnam misericordiam Dei
marg.|  OMNES. CASSIODORUS. De duobus culpatus prudenter pro omnibus orat.
dele. 
interl.|  avertendo
marg.|  DELE. De notitia tua.
Numérotation du verset  50,12 XI
crea in me Deus \
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. quasi novum aliquid sed quia et ante innocens innova
et spiritum rectum 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. quia curvata est rectitudo spiritus mei ad terrena. Rectus est cum ei bonus est Deus per omnia ut David post in adversis
innova in visceribus meis. 
IN VISCERIBUS. CASSIODORUS. Unde adulterium exiit. In utrisque partibus anima et corpore remedium curationis petit quia in eis peccavit. Sic desiderat expiari ut videatur nihil tale ultra velle committere.
Numérotation du verset  50,13 XII
Ne proiicias me a facie tua \
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. cuius faciem timet amittere eius faciem invocat
marg.|  NE  PROIICIAS. CASSIODORUS. A peccatis faciem averte sed non me a facie tua unde lumen et sanitas venit.
et spiritum sanctum tuum ne auferas a me. 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. quia iam habet donum Spiritus qui confitetur et penitet
Numérotation du verset  50,14 XIII
Redde mihi 
interl.|  per eum
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. quia peccando amisi
letitiam salutaris tui \
interl.|  Christi
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. per cuius venturi fidem priores sanati sunt et nos per fidem facte rei salvamur tempora variata sunt non fides
et spiritu principali 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. id est Spiritu Sancto confirma non solum non auferas
marg.|  SPIRITU  PRINCIPALI. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Notant hic quidam Trinitatem in Deo qui est spiritus cum non corpus per spiritum rectum Filium Spiritum Sanctum suo nomine per spiritum principalem Patrem.
marg.|  CASSIODORUS. Spiritum prophetie qui sibi omnibus pretiosior est rebus solum petit non auferri tacens de ceteris.
confirma me. 
Numérotation du verset  50,15 XIV
Docebo iniquos 
interl.|  qui in fide manentes peccant
marg.|  DOCEBO. CASSIODORUS. Quid restitutus persolvat prius plorans iam fit doctor.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Docebo iniquos. Confirma in gratia qua ignovisti et confirmatus non ero ingratus sed docebo.
marg.|  CASSIODORUS. Docebo vel exemplo quia dum sibi parcitur aliis spes datur. Vel verbo Dei post magnalia Dei predicavit. Ecce questuosus de predicatione fructus scilicet quod impii etc. hoc ergo dicere non est elatio sed providentia quia per ista verba multi orantes soluti sunt.
vias tuas \
interl.|  misericordiam et veritatem
et impii 
interl.|  qui sine Deo id est infideles
interl.|  ut ego vel etiam
ad te convertentur. 
Numérotation du verset  50,16 XV
Libera me 
interl.|  quod ut possim
de sanguinibus 
interl.|  ab omni corruptione pene et culpe et da incorruptionem
marg.|  DE  SANGUINIBUS. CASSIODORUS. Quia multa sivit carnalia peccata ut iam ab his desinam.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. De sanguinibus. Et si minus latine magis tamen proprie pluraliter dixit innuens multa peccata ex origine carnis peccati trahi. Unde caro et sanguis regnum Dei non possidebunt id est peccata que de corruptione carnis et sanguinis veniunt
Deus Deus salutis mee \
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. que erit in incorruptione cum mortale hoc induet immortalitatem modo est iam in spe
et21  exultabit 
interl.|  CASSIODORUS. et si alioquin timeo quod supra dictum est quare tu enarras iustitias

21  et] om. Ps-G
lingua mea iustitiam tuam. 
marg.| IUSTITIAM  TUAM. CASSIODORUS.   Iustitiam laudat cum pietati deberet gratias. agere sed et iustitie fuit confitentem suscipere et he due res semper in iudicio Domini adiuncte sunt.
interl.|  nec inde dubito quia o
Numérotation du verset  50,17 XVI
Domine labia mea aperies \
interl.|  propter peccatum clausa
annuntiabit laudem tuam. 
interl.|  hoc obtendo quia non vis sacrificia pecudum
interl.|  videbat tempus quo hec figurativa cessarent
marg.|  LAUDEM. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Quod me creasti quod peccantem non reliquisti quod confiteri monuisti quod mundasti.
Numérotation du verset  50,18 XVII
Quoniam si voluisses sacrificium dedissem \
SACRIFICIUM. CASSIODORUS. Quod illo tempore pro expiatione ponebatur.
interl.|  sed
utique holocaustis 
interl.|  nec etiam
interl.|  que in adventu Christi respuuntur
non delectaberis. 
Numérotation du verset  50,19 XVIII
Sacrificium Deo 
interl.|  Hieronymus HIERONYMUS. quid ergo offerendum
interl.|  autem
interl.|  peccatorum quod Deo placet
interl.|  est
spiritus contribulatus \
interl.|  in quo spes venie convertendis si penitere velint
marg.|  CONTRIBULATUS. CASSIODORUS. Letus et lascivus spiritus obligat peccato. Sequitur huius sacrificii promissio cor contritum.
cor contritum 
interl.|  penitentia
et humiliatum 
interl.|  Deo confitendo non elatum peccatum excusando non potest humiliari nisi contritum
Deus non despicies22  .

22  despicies] spernet Ps-G
Numérotation du verset  50,20 XIX
Benigne fac 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. spernit taurum et hircum etc. que tempora habuerunt cum aliquid futurum promitterent
interl.|  quod sacrificium ut tibi fiat benigne mitte Filium dimitte peccata
marg.|  BENIGNE  FAC. CASSIODORUS. Iam gaudens de edificatione Hierusalem prophetat ubi sacrificium iustitie.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Supra unus precabatur propheta scilicet pro se ipso. Ecce iam est hic typus Ecclesie huic Sion benigne fac que aliquid speculatur quod sperat.
interl.|  o
Domine in bona voluntate tua 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. non sibi tribuat aliqua merita
Sion \
interl.|  Ecclesie
ut23 
interl.|  vel et

23  ut] et Ps-G
edificentur muri Hierusalem. 
interl.|  per primum hominem destructi
marg.|  MURI. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Munimenta immortalitatis nostre construantur in fide spe et caritate.
Numérotation du verset  50,21 XX
Tunc 
interl.|  muris edificatis
acceptabis sacrificium iustitie oblationes et holocausta \
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. ut divinus ignis eos totos absumat et sic levetur holocaustum ut absorbeatur mors in victoria
marg.|  TUNC  ACCEPTABIS  SACRIFICIUM. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Modo sacrificium pro iniquitate cor contritum et humiliatum tunc solius laudis quod est sacrificium iustitie vel cum Ecclesiam contruxeris tunc iustitia erit sacrificium oblationes minores sancti holocausta perfecti.
tunc imponent 
interl.|  angeli messores
super altare tuum 
interl.|  super fidem vel Christum
marg.|  ALTARE. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Celestem Hierusalem.
vitulos. 
interl.|  novos populos
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. innocentiam nove etatis colla libera a iugo legis et peccati
marg.|  TUNC  IMPONENT. CASSIODORUS. Sacerdotes vitulos innocentes adultos sine iugo peccati. Vel vituli predicatores qui orbem mugitibus implent. Super altare id est Ecclesiam. Vel vituli qui se offerunt in sacrificium Deo id est martyres. Vel sacrificium iustitie passio Christi.   Oblationes et holocausta ad fideles pertinent, et est   tunc acceptabis sacrificium iustitie id est tibi erit accepta passio Christi et acceptabis   oblationes et holocausta id est : fideles pro tuo nomine patientes tibi erunt grati.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria ( 50), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 25/04/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber26_3.xml&chapitre=26_3_50)