initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<26_3. Psalmi 38-51*>

Psalmus 51

Numérotation du verset  51,1 
In finem 
interl.|  mittens nos
intellectus David 
Numérotation du verset  51,2 
cum 
interl.|  de hoc
venit Doech 
interl.|  motus
marg.|  DOECH. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Adversarius David significat Antichristum qui totum orbem movebit qui veniet per signa et miracula ante adventum iudicii et auxilium a Saule id est a diabolo petens nuntiabit venisse David id est Christum in domum   Abimelech id est ad Ecclesiam que regnum est Patris.
Idumeus 
interl.|  terrenus id est genus malorum
et nuntiavit 
interl.|  prodidit morti
interl.|  tunc est proditus morti Christi cum venit ad regnum Patris id est regnum Iudeorum quod Pater instituit
Saul venit David in domum Abimelech
interl.|  id est ad Iudeos
marg.|  ABIMELECH. Hieronymus HIERONYMUS. Dicit in hebreo : Achimelech. Ita enim dictus est sacerdos ille sed propter similitudinem litterarum beth et caph que modico apice differunt, variatur   Abimelech . Forsan autem sicut supra non coram Achis sed coram   Abimelech mutato nomine ut non res historie prosequaris sed mysterium ita et hic est ergo   Abimelech patris mei regnum et significat Iudeos.
marg.|  IN  FINEM etc. HIERONYMUS. AUGUSTINUS.   Doech prodidit David et sacerdotes occidit non David ut et Aries immolatus est non Isaac ubi utrobique effuso sanguine resurrectio Christi et vita figurata est.   Doech  : motus,   Idumeus  : terrenus, ab Edom id est genus hominum terrenum quod movetur non perseverat ineternum.   Saul  : petitio. Et significat mortem quam homo peccans verbis et manibus appetiit. Sicut populus a Domino Saulem regem extorsit. ‘’David manu fortis vel desiderabilis aspectu’’. David rex comedit panes propositionis quos non licet edere nisi sacerdotibus figuravit non solum personam regis ed etiam sacerdotis. Est ergo David Christus et corpus eius. Hic autem mixta sunt terrenum et celeste de his duobus agit hic psalmus. Non est hic oratio pro malis sed prophetia quid sit eis futurum.

Id est beth ב et caph כ.
< Parall . > Glossa ordinaria (Mt. 1, 6).

nuntiavit] annuntiavit Ps-G D30 | Saul] + et dixit Ps-G D30 | domum D30 Rusch ] domo Ps-G | Abimelech D30 Rusch ] Achimelech Ps-G
Numérotation du verset  51,3 I
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. quasi in bono gloriandum est quod est magnum
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Prima est invectio in Doech ut fideles corroboret contra Antichristum et eius complices.

gloriaris] gloriatur Ps-G
in malitia \
interl.|  tu
qui potens es iniquitate ? 
interl.|  quod minimum est

es] est Ps-G
Numérotation du verset  51,4 II
Tota die 
interl.|  sine intermissione
iniustitiam 
interl.|  ecce iniquitas
cogitavit 
interl.|  meditatio mali est in lingua
marg.|  COGITAVIT. CASSIODORUS. Levis mens preceps dictio non ante cogitat quam loquatur unde Salomon : In ore stultorum est cor eorum.
lingua tua \
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. si non potest facere loquitur saltem malum et si hoc nequit cogitat
sicut novacula acuta 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. ita expedite vel inutilia rapit vel animam purgat
marg.|  SICUT  NOVACULA. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Que dum promittit innovationem incidit ita ille dolosus Antichristus scilicet beatitudinem et occidit.
marg.|  HIERONYMUS. AUGUSTINUS. Sicut novacula. Mali sanctis capillos radunt id est superflua bona presentia que contemnunt cum ipsa vita ut sint filii Chore quibus dicitur nolite timere eos qui occidunt corpus animam autem non possunt occidere.
fecisti dolum. 
Numérotation du verset  51,5 III
Dilexisti 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. utrumque ante te sed hoc id est malitiam eligis perverse quasi leves aquam super oleum terram super celum sed cum his inferius cadis
marg.|  DILEXISTI. CASSIODORUS. Non deserit malum qui diligit super benignitatem et si benignitas tangit animum refugit.
malitiam super benignitatem \ iniquitatem magis quam loqui equitatem.

equitatem] + diapsalma Ps-G
Numérotation du verset  51,6 IV
Dilexisti 
interl.|  quasi nec mala regit verbis decoris
omnia verba precipitationis \
interl.|  tue et aliorum
lingua
interl.|  vel linguam
dolosa
interl.|  vel dolosam
interl.|  tu qui es
interl.|  id est linguosus et dolosus
marg.|  LINGUA  DOLOSA. CASSIODORUS. Id est dolosa verba fallacie ministra aliud in corde gestantium aliud in ore promentium.

lingua dolosa] linguam dolosam Ps-G
Numérotation du verset  51,7 V
Propterea 
interl.|  hec dilexisti
interl.|  hec sunt verba precipitationis scilicet
Deus destruet te in finem 
interl.|  et si non modo
marg.|  PROPTEREA  DEUS. CASSIODORUS. De celeri fine iniqui.
et evellet te 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. hoc modo prius dignitatem auferet et post transire faciet de hac vana gloria in qua es ad tempus

et] om. Ps-G
et emigrabit te 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. quasi modo es in tabernaculo sed servus non manet in domo ineternum modo si qua bona facit mercedem suam recipiet
de tabernaculo tuo :
interl.|  vel suo
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. ubi palee cum granis

< Non hab. > Ps-G (apparatus)

tuo Ps-G (plerique codd.) Rusch cum Ps-R] om. Ps-G
et radicem tuam de terra viventium. 
interl.|  beatitudine sanctorum
marg.|  ET  RADICEM. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Radix nostra caritas est in terra viventium unde radix huius id est voluntas eradicatur quia non est altius fixa per caritatem sed in petra arida et sterili. Ecce Doech id est motus de quo loquitur titulus hic enim pulvis quem proiicit ventus a facie terre.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Radix mali cupiditas que non fructum parit in terra viventium. Vel loquitur de Antichristo cuius radix ministri qui cum eo nihil habebunt cum sanctis.

viventium] + diapsalma Ps-G
Numérotation du verset  51,8 VI
Videbunt iusti 
interl.|  hec patientur mali sed non sine fructu piorum
interl.|  id est vident nunc
marg.|  VIDEBUNT  IUSTI. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Pro deiectione eius irrisio.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Videbunt iusti. Quid malis sit eventurum in fine vident nunc iusti et timent sibi ne et ipsi cadant in futuro vero ridebunt. Nunc enim ambulant quasi ad lucernam secundum propheticum sermonem in nocte et ideo timendum tunc vero erit dies Petrus enim ait : attendentes ad propheticum sermonem quasi ad lucernam in nocte donec dies luceat et Lucifer oriatur in cordibus nostris id est Christus appareat quia est lux nostra.
et timebunt \ et super eum 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. non erit tunc corruptionis locus
ridebunt 
interl.|  irrisione dignum iudicabunt
interl.|  hic flent
et dicent 
Numérotation du verset  51,9 
ecce homo 
interl.|  non Deus
qui non posuit Deum adiutorem suum.
Numérotation du verset  51,VII 
Sed 
interl.|  non speravit in Deo sed in divitiis
speravit 
SPERAVIT. Non dicit habuit quia habet aliquis qui non amat et ardet avaritia qui non habet.
in multitudine {t. 2 : Erfurt, f. 259va ; facsim., p. 518a} [Rusch, f.  259va ] divitiarum suarum \ et prevaluit in vanitate sua. 
interl.|  quia nihil eo vanius qui putat plus valere nummum quam Deum
marg.|  PREVALUIT  IN  VANITATE. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Vel de Antichristo #specialiter agitur. Et prevaluit in vanitate scilicet quia plus omnibus aliis malis fideles decipiet.
Numérotation du verset  51,10 VIII
Ego autem 
interl.|  mali sperant in divitiis ego autem dicit populus fidelis qui sum in domo Dei
sicut oliva fructifera 
interl.|  que hieme et estate viret
marg.|  EGO  AUTEM  SICUT. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Quomodo contra eum bonus se habeat.
marg.|  CASSIODORUS. Hucusque vituperatio illius hic laus contrarie partis ecce perfecta demonstratio.
marg.|  OLIVA. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Populus Dei oliva unde fracti sunt superbi rami id est Iudei et insertus est oleaster de gentibus.
marg.|  CASSIODORUS. Oliva fructifera de cuius germine Christus.
in domo Dei \
interl.|  Ecclesia
speravi 
interl.|  ille Doech in divitiis
in misericordia Dei 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. non ad terrena adipiscenda sed eterna
in eternum 
interl.|  duratura
et 
interl.|  pro id est
interl.|  quia dixit in eternum repetit
in seculum seculi. 
marg.| I  N ETERNUM  ET  IN  SECULUM  SECULI. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Quos dixit ineternum repetit in seculum seculi ut repetendo confirmet quam fundatus est in amore regni celorum.
interl.|  et
Numérotation du verset  51,11 IX
Confitebor 
interl.|  laudabo
tibi in seculum quia fecisti et expectabo 
interl.|  quia tunc salvabor non enim preproperus
marg.|  FECISTI. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Predicta scilicet quod sum oliva quod speravi in misericordia in eternum.
nomen tuum \
interl.|  rem nominis tui quod est Iesus scilicet quod tunc salvabor
quoniam bonum est 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. iocundum est nomen sed non nisi gustanti amarum vero seculum

est] om. Ps-G
in conspectus sanctorum tuorum. 
interl.|  sed non in conspectu impiorum qui non gustant amando




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria ( 51), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 17/02/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber26_3.xml&chapitre=26_3_51)