initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<26_4. Psalmi 52-67*>

Psalmus 52

Numérotation du verset  52,1 
In finem pro Abimelech
interl.|  vel pro Malech id est parturiente vel dolente que est Ecclesia
interl.|  lingens terram
intellectus David
marg.|  IN  FINEM  PRO  ABIMELECH etc. CASSIODORUS. Intellectus David prophete quem habuit de Amalechitis qui vastaverunt Siceleg per quos intellexit membra Antichristi vastatura Ecclesiam que hic confutantur. Supra idem psalmus de incarnatione Domini hic de adventu iudicii.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Vel pro Malech id est parturiente vel dolente que est Ecclesia pro qua increpantur hic homines inter quos gemit. Consolatio in fine psalmi ostenditur.

Abimelech D30 Rusch ] Melech Ps-G | intellectus D30 ] intelligentie Ps-G | David] + propheta increpat Iudeos et infideles D30
Siceleg scrips. ] Sicelech Rusch
Numérotation du verset  52,I 
Dixit insipiens
marg.|  DIXIT  INSIPIENS. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Increpatio malorum.
in corde suo \
interl.|  etsi in ore non audet
non est Deus. 
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Insipiens  : omnis qui male vivit. Qui enim putat ei placere mala non eum putat Deum. Vel qui dicit eum omnibus parcere. Vel   insipiens . Iudeus dixit de Christo «  non est Deus . Idem hodie mali. Vel cui supradictum est « existimasti inique quod ero tui similis » ille dicit   non est Deus .
interl.|  cur ita ? Quia vel et ideo
Numérotation du verset  52,2 II
Corrupti sunt 
interl.|  ab omni via rationis
et abominabiles 
interl.|  et quod deterius
facti sunt in iniquitatibus \
interl.|  omnes qui dicunt non est Deus
non est 
interl.|  adeo quod
qui 
interl.|  de illis
faciat bonum. 
interl.|  sed
Numérotation du verset  52,3 III
Deus de celo prospexit 
interl.|  misertus est
interl.|  vel monuit
interl.|  mittendo Filium
marg.|  DEUS  DE  CELO. CASSIODORUS. Vel de celo id est per sanctas animas admonuit ut videat etc.
super filios hominum \
interl.|  quod esse debent filii hominum portando imaginem novi hominis

super] in Ps-G
ut videat 
interl.|  videri faciat
si est intelligens 
interl.|  cognitione
marg.|  SI  EST  INTELLIGENS. CASSIODORUS. Aut si non intelligit. Si saltem est requirens intelligere Deum.
aut requirens Deum. 
interl.|  opere vel intelligentia
interl.|  sed
Numérotation du verset  52,4 IV
Omnes 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. quasi prospiciendo hoc invenit
declinaverunt 
marg.|  OMNES  DECLINAVERUNT. CASSIODORUS. Congruus ordo prius declinant tunc inutiles inde non est qui faciat bonum.
interl.|  et
simul inutiles facti sunt \
interl.|  sibi et aliis
non est qui faciat bonum 
interl.|  ex se
interl.|  ductus ratione boni
non est usque ad 
interl.|  quasi ex dolore repetit
unum. 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. non est unus vel si unum exciperet diceret preter unum
interl.|  sed
Numérotation du verset  52,5 V
Nonne 
interl.|  illi dicunt non est Deus
scient 
interl.|  in futuro
marg.|  NONNE  SCIENT. CASSIODORUS. Comminatio malorum per finem.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Minatur illis qui loquitur pro parturiente.
marg.|  Quasi : nonne inquam hi omnes scient quoniam Deus vere est. Scient utique penarum experimento. Sed merito hoc eis quia.
omnes 
interl.|  qui modo scire nolunt
qui operantur iniquitatem \ qui devorant 
interl.|  volentes consumere
plebem meam 
interl.|  CASSIODORUS. que parturit et dolet
ut cibum panis. 
Numérotation du verset  52,6 V
Deum non invocaverunt 
marg.|  DEUM  NON  INVOCAVERUNT. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Consolatur gementes ne prosperantes imitentur quia Deum non invocaverunt unde cito parituri sunt consolatio fidelium.
interl.|  ideo
interl.|  de terrenis non de eternis
ubi non fuit timor. 
interl.|  quasi sed non de his ubi esset timendum sicut Iudei qui Deum occiderunt ne perderent locum et gentem
interl.|  quare hoc
Numérotation du verset  52,VI 
Quoniam Deus dissipavit ossa 
interl.|  interiora bona
eorum 
interl.|  os illius Christi scilicet nemo fregit qui hominibus placere noluit
qui hominibus placent \
interl.|  placere querunt
marg.|  QUI  HOMINIBUS  PLACENT. CASSIODORUS. Boni sibi displicent dum carnem castigant mali placent.
confusi sunt 
interl.|  quia et locum perdiderunt pro quo occiderunt Christum ut legatur de Iudeis ad litteram
marg.|  CONFUSI  SUNT. CASSIODORUS. Id est confundentur quia a regno Dei seperabuntur ut generaliter legatur de omnibus malis sed Israel salvabitur.
quoniam Deus sprevit eos. 
interl.|  sed o vos stulti
Numérotation du verset  52,7 VII
Quis 
interl.|  nonne hic solus cui dixistis non est Deus
dabit ex Sion salutare Israel \ cum averterit Deus 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. qui modo inter manus vestras captivus tenetur
marg.|  QUIS  DABIT. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Salus autem parturienti Ecclesie.

cum averterit] dum convertit Ps-G
captivitatem plebis sue exultabit 
interl.|  quia hoc intelliget
Iacob 
interl.|  populus christianus
interl.|  cui maior serviet
et letabitur 
interl.|  in futuro quia ipse cognoscet perfecte
Israel. 
interl.|  quia ipse idem factus




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria ( 52), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 12/12/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber26_4.xml&chapitre=26_4_52)