initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<26_4. Psalmi 52-67*>

Psalmus 53

Numérotation du verset  53,1 
In finem 
interl.|  id est Christum
interl.|  novissima non presentia
in carminibus vel hymnis 
interl.|  id est laudibus
interl.|  quia in adversis Deus laudandus
intellectus 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. quia vir insipiens non cognoscit quomodo interit flos seculi
David 
interl.|  vel alicuius viri spiritalis qui intelligit florem malorum transiturum
Numérotation du verset  53,2 
cum venissent Ziphei 
interl.|  flos
interl.|  quibus non profuit sua proditio et David non nocuit ibi enim datus est Saul in manum David in spelunca
marg.|  ZIPHEI. HIERONYMUS. AUGUSTINUS. Florentes interpretantur. Et significant illos qui hic florent in presenti et quasi virent copia temporalium quorum gloria est ut flos feni quod hodie floret et cras in clibanum mittitur. Inter quos latet David id est sancti quorum vita abscondita est cum Christo in Deo inter quos sunt viles et absconditi.
ad Saul et dixissent nonne David absconditus est apud nos
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Monet in adversis Deum laudare.

in c.] pro c. D30 | vel hymnis] om. Ps-G D30 | ad Saul - et dixissent] inv. Ps-G D30 | nos] + vox supplicantis D30
Numérotation du verset  53,3 I
Deus in nomine tuo 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. quod mundo predicatum est
interl.|  Hieronymus HIERONYMUS. Id est imple rem nominis
marg.|  DEUS  IN  NOMINE. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Inter Zipheos orat.
marg.|  AUGUSTINUS. HIERONYMUS. Hic salva in nomine post non timeo iudicari in virtute.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Deus in nomine verba Ecclesie latentis inter Zipheos cuius bonum intus est et merces occulta alii aliis petunt liberari ego in tuo nomine.
salvum me fac \ et in virtute tua 
interl.|  CASSIODORUS. in futuro iudicio
iudica me. 
interl.|  secerne a Zipheis
Numérotation du verset  53,4 II
Deus exaudi orationem meam \
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. quia non florem Zipheorum a te peto
marg.|  DEUS  EXAUDI. CASSIODORUS. Item Deus nomen potentie repetit ne tardet auxilium.
auribus percipe 
interl.|  CASSIODORUS. menti reconde
marg.|  PERCIPE  TU. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Ziphei ea et si audiunt non tamen intelligunt qui non nisi temporalia noverunt.
verba oris mei. 
interl.|  quia ex verbis cor iudicatur
Numérotation du verset  53,5 III
Quoniam 
interl.|  CASSIODORUS. hec est causa orationis et loquitur Ecclesia
alieni 
interl.|  mali
interl.|  Ziphei pertinebant ad tribum Iude unde David sed alieni flore malitie quo prodiderunt eum non loco vel tribu
marg.|  ALIENI. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Ziph viculus erat qui pertinebat ad tribum iuda unde Ziphei.
insurrexerunt adversum me et fortes 
interl.|  CASSIODORUS. Saul et ministri
interl.|  persecutores
quesierunt animam meam \ non proposuerunt te 
interl.|  CASSIODORUS. qui putant Deum nescire quod agunt
interl.|  qui nihil nisi seculum conspiciunt

te] Deum Ps-G
ante conspectum suum.

suum] + diapsalma Ps-G
Numérotation du verset  53,6 IV
Ecce 
interl.|  non proposuerunt Deum ante conspectum suum quod patet quia
enim Deus adiuvat me \
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. virtus ubi nemo videt ubi est gloria nostra non in flore extra
marg.|  ECCE  ENIM  DEUS. CASSIODORUS. Diapsalmus quid sibi et zipheis faciat Deus unde oluit laudes.
marg.|  ADIUVAT  ME. CASSIODORUS. Quod ipsi nesciunt inter quos lateo sed hoc quod mea adiuvat viderent si Deum ante oculos ponerent.
interl.|  ita

et] om. Ps-G
susceptor est anime mee. 
interl.|  CASSIODORUS. et si corpus deserit

est] om. Ps-G
Numérotation du verset  53,7 V
Averte mala 
interl.|  o Domine
interl.|  a me in illos
marg.|  AVERTE  MALA. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Vel averte pro convertendis precatur et hec est hostia quam pro liberatione solvit :   averte mala ab inimicis meis et   disperde illos .
marg.|  CASSIODORUS. A priore intentione ponendo in veritate tua idem ut ad veritatem tuam veniant.

Averte] Avertet Ps-G
inimicis meis \ in veritate tua disperde illos. 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. florent falsis bonis pereunt veris bonis
interl.|  vel quasi florent ad tempus sed pereunt ineternum
marg.|  IN  VERITATE. CASSIODORUS. Vel secundum aliam litteram in virtute perde quos in tua infirmitate tolerasti.
Numérotation du verset  53,8 VI
Voluntarie 
interl.|  tamen
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. quia gratis amo quod laudo
sacrificabo tibi 
interl.|  sacrificium laudis non pecora
marg.|  VOLUNTARIE  SACRIFICABO. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Quia propter se non propter aliud quod ab eo velim. Qui propter aliud laudat ex necessitate laudat si illud haberet non laudaret mihi autem et que dedit propter dantem placent.
et confitebor nomini tuo Domine 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. hoc est gratis confiteri quia bonum non quia dat temporalia bona
interl.|  id est laudabo

et] om. Ps-G
quoniam bonum est
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. nihil melius nomine tuo invenio

est] om. Ps-G
Numérotation du verset  53,9 VII
Quoniam 
interl.|  ideo confitebor bono nomini
ex omni tribulatione 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. in hoc probavit bonum nomen si aliter sciret tribulatio necessaria non fuisset
eripuisti me \ et super inimicos meos 
interl.|  florentes
despexit oculus meus. 
interl.|  mente rapta ad Deum videt quod omnis flos ut fenum




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria ( 53), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 19/11/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber26_4.xml&chapitre=26_4_53)