initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<26_4. Psalmi 52-67*>

Psalmus 54

Numérotation du verset  54,1 
In finem 
interl.| interl.| Christum vel consummationem futuram||
in carminibus vel hymnis 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. vel in hymnis id est laudibus quia semper laudandus Deus sive erudiat adversis sive consoletur letis||
intellectus David
marg.| marg.| IN FINEM IN  CARMINIBUS. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Intellectus magna cura debet intelligere Ecclesia in quo malo nunc est unde liberari optat plangit inter mala seculi que intelligit alius non intelligit quia hec regio non est gaudii sed meroris.||
marg.| marg.| Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. In hoc psalmo Ecclesia loquitur vel in persona sua vel Christi. Quando in sua loquitur ut homo pusillanimis in tempestate dum fluctuat et mergitur clamat ad Iesum decernens in sua infirmitate a tot scandalis se separari ne et illis non prosit et sibi noceat ad similitudinem David qui pro molestiis civium fugit in solitudinem.||
marg.| marg.|  CASSIODORUS. Quando vero in persona Christi integra proprietas servilis forme in Christo describitur ut detur nobis humilitatis exemplum.||
marg.| marg.| Tertius psalmus qui de passione et resurrectione latius.||

vel hymnis] om. Ps-G D30 | David] + vox Christi adversus magnatos Iudeorum D30
Numérotation du verset  54,2 I
Exaudi Deus 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. verba tribulati optantis liberari||
orationem meam 
marg.| marg.| EXAUDI  ORATIONEM. CASSIODORUS. Oratio premissa contra mala vel fluctus seculi.||
et ne despexeris 
interl.| interl.| post ut quorum impleta oratio post despicitur quia non de eternis||
deprecationem meam \
interl.| interl.| quia non de terrenis||
marg.| marg.| NE DESPEXERIS  DEPRECATIONEM. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Si enim Deus dat temporalia alicui petenti eius tamen oratio ei non est accepta quia caret debito fine.||
Numérotation du verset  54,3 
intende mihi 
interl.| interl.| quia sum in quem intendas||
et exaudi me. 
interl.| interl.| dignum||
Numérotation du verset  54,II 
Contristatus sum 
interl.| interl.| quid enim tibi est||
interl.| interl.| humana infirmitate||
in exercitatione mea \
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. in his que ingerunt mali quod apertius dicet quibus exerceatur||
marg.| marg.| IN EXERCITATIONE. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Omnis malus vivit vel ut corigatur vel ut per eum bonus exerceatur.||
marg.| marg.|  CASSIODORUS. In exercitatione. Uno nomine vita Christi exponitur qui nullo otio ab incepto remissus est in quo tristis quia perfidi non referunt fructum.||
et conturbatus sum 
interl.| interl.| in mari seculi a vento valido tribulationum||
marg.| marg.| CONTURBATUS. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. In ipsa pugna dum et inimicos vult diligere et abundante malitia incipit odisse et ita incipit in fluctibus mergi.||
marg.| marg.| Hieronymus HIERONYMUS. Conturbatus. Vel conturbatus sum a voce inimici. Qui me Samaritanum et demonium habentem dicebant.||
Numérotation du verset  54,4 
a voce inimici \
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. hec est exercitatio que turbat oculum mentis ita quasi festuca non tamen extinguitur odio velut trabe||
interl.| interl.| non meo merito sed suo malo||
interl.| interl.| quasi a voce inimici sum turbatus||
Numérotation du verset  54,III 
Quoniam declinaverunt in me 
interl.| interl.| quia impetus malitie eorum est quasi fluminis cursus a tribulatione peccatoris||
iniquitates : 
interl.| interl.| que eorum erant||
interl.| interl.| quia||

iniquitatem] iniquitates Ps-G
et in ira 
interl.| interl.| a tribulatione||
interl.| interl.| furore suo non merito meo||
molesti erant mihi. 
interl.| interl.| CASSIODORUS. sed ruinosi sibi||
interl.| interl.| sed per hoc||
Numérotation du verset  54,5 IV
Cor meum conturbatum est in me \
interl.| interl.| quod alibi turbatus est pre ira oculus meus unde sequitur metus mortis mors anime odium est ut vita dilectio||
marg.| marg.| COR  MEUM. CASSIODORUS. Lege carnis animus turbatur in me non exit a me.||
et formido mortis cecidit super me. 
interl.| interl.| ut pondus vel ibi perit in quo nihil habet iuris unde : ero mors tua o mors||
interl.| interl.| quia||
Numérotation du verset  54,6 V
Timor 
interl.| interl.| animi||
et tremor 
interl.| interl.| corporis||
marg.| marg.| TIMOR ET  TREMOR. CASSIODORUS. Proprietas mortis est ut eam prius timeamus inde contremiscamus.||
venerunt super me \ et contexerunt me tenebre
interl.| interl.| vel contexit me tenebra : alia littera||
interl.| interl.| mors secuta est||
marg.| marg.| CONTEXERUNT ME  TENEBRE. Hieronymus HIERONYMUS. Tenebre sunt mali homines qui persequuntur Ecclesiam et qui contegunt ipsam qui odit fratrem in tenebris est.||

venerunt] venit Ps-G contexerunt me tenebre] contexit me tenebra Ps-G
Numérotation du verset  54,7 VI
Et dixi quis 
interl.| interl.| nisi tu Pater||
dabit mihi 
interl.| interl.| et iam qui solvit ligatas pennas dat que non erant ad usum nec sue habentis id est sui iuris||
marg.| marg.| QUIS  DABIT  MIHI. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Sed in hac infirmitate quid ait ? Quis dabit mihi pennas vult ad tempus separari a tot scandalis ne peccata infirmus augeat manens inter ea.||
pennas sicut columbe \ et volabo 
interl.| interl.| id est ut avolem a Iudeis infidelibus||
marg.| marg.| SICUT  COLUMBE. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Non sicut corvo. Columba a molestiis querit avolare sed dilectionem non amittit et semper gemit sic bonus separare se corpore non amore ab his quibus non potest prodesse. Pie vivit in Christo ad cuius viscera pertinet quod ait Apostolus : « Quis infirmatur et ego non infirmor et quis scandalizatur et ego non uror ? » Et sic aliorum mala sunt ei persecutio unde optat fugere et manere in deserto pro turba tribulationum et scandalorum sed aliquando ligatur non visco cupiditatis sed cura et officio ut deserere non possit nisi solvatur quod si non solvitur tunc dicat : « Cupio dissolvi et esse cum Christo » sed manere necesse est propter vos et sic est meritum ex desiderio.||
marg.| marg.|  CASSIODORUS. COLUMBA. Vel  columba emissa inveniens lutosa ad arcam reversa sic Christus inveniens lutosa corda Iudeorum avolavit ad gentes.||
marg.| marg.| Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Aliter. Optat ille mortem per quam separetur a malis et ait per simile. Quid dabit mihi pennas sicut columbe id est. Quis dabit mihi ut dissolvar et sic avolem ab eis et cum Christo quiescam.||

Cf. sententia « Cupio dissolvi et esse cum Christo » ex Phil. 1, 23-24 : « Coarctor autem e duobus : desiderium habens dissolvi et esse cum Christo, multo magis melius  permanere autem in carne, necessarium propter vos », ut ref. Augustinus, Ambrosius, Hieronymus et passim ; cf. Sabatier, t. 3, p. 815.
et requiescam. 
interl.| interl.| in contemplatione||
interl.| interl.| montem optat vel solitudinem||
interl.| interl.| in gentibus credentibus||
Numérotation du verset  54,8 VII
Ecce 
interl.| interl.| dixi et habui||
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. non loco ne rumpatur caritas bonorum ne perdatur exercitium malorum quos Deus admiscet ut Iudam apostolis||
elongavi 
marg.| marg.| ECCE  ELONGAVI. CASSIODORUS. Illud tangit quod Christus vitabat persequentes ut occasionem ire demeret et manebat in desertis orans in quo docebat nos in secreto conscientie orare et quiescere cum a malis premimur.||
fugiens \
marg.| marg.| FUGIENS. ALCUINUS. Se elongat qui a turba terrenorum desideriorum in alta Dei contemplatione se sublevat. Manet in solitudine qui perseverat in remota mentis intentione.||
marg.| marg.| Hieronymus HIERONYMUS. Vel ecce elongavi fugiens a Iudeis.||
alta] al praem. iter. cacogr. Rusch
et mansi in solitudine. 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. mentis ubi nullus nisi Deus cum eo ubi quies sed quia extra tribulatio expectabam inquit||
marg.| marg.| ET MANSI IN  SOLITUDINE. Gentium unde Isaias. Letetur desertum et floreat tamquam lilium. Et alibi : « Letare sterilis que non paris ».||
interl.| interl.| ibi etiam||

Is. 54, 1 ; Gal. 4, 27.

solitudine+ diapsalma Ps-G
Numérotation du verset  54,9 VII
Expectabam eum qui salvum me fecit 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. salvat nos Christus dum fides eius inardescit excitatur in nobis et dum videmus que pro nobis tulerit||
marg.| marg.| EXPECTABAM  EUM. Diapsalmus. Iam in solitudine salvus sperat auxilium Dei et imprecatur civibus.||
marg.| marg.|  CASSIODORUS. Expectabam. Ut ex persona Christi legatur in solitudine non ex me securus presidium Patris sustinui qui salvum me fecit a pusillanimitate spiritus ne caderem vel cederem malis in passione a tempestate ne irascerer.||
a pusillanimitate spiritus 
interl.| interl.| AUGUSTINUS. CASSIODORUS. qua supra dixit se turbatum||
et tempestate. 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. in qua et Petrus excitavit eum dormientem dicens Domine perimus||
interl.| interl.| seditionibus||

et] + a Ps-G
Numérotation du verset  54,10 VIII
Precipita Domine 
interl.| interl.| me salvasti illos autem qui se extulerunt||
marg.| marg.| PRECIPITA. CASSIODORUS. Ne muniant cogitationes machinando.||
divide linguas eorum \
interl.| interl.| qui male conspiraverunt in turre superbie edificanda||
marg.| marg.| DIVIDE. CASSIODORUS. Ne sit superba unitas ne malitia habeat effectum.||
interl.| interl.| perfidiam eorum qui non credunt||
et contradictionem 
interl.| interl.| quia contra mysteria Christi agunt||
in civitate. 
interl.| interl.| et quia ista ibi vidi ideo fugi in solitudinem||
interl.| interl.| in Babylonia que turrim superbie edificavit||
marg.| marg.| IN CIVITATE. Hec est civitas de qua per prophetam Dominus. Ego Deus et non homo et civitatem non ingredior. Est tamen alia quam Deus inhabitat de qua dicitur : Non potest abscondi civitas supra montem posita.||
Numérotation du verset  54,11 IX
Die et nocte 
interl.| interl.| assidue non ad horam||
circumdabit 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. hec turbare solent iustum ut vellet avolare||
eam 
interl.| interl.| Babyloniam||
super muros eius iniquitas \
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. principes eius munimenta civitatis qui arca circumveniente cadent septimo die tamquam muri Hiericho quando post hanc vitam que septem diebus agitur singulorum merita discutiet Christus||

eius] + et Ps-G
et labor 
interl.| interl.| in oppressionibus aliorum||
marg.| marg.| ET LABOR etc. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Iam labor in medio quia iniquitas quies autem in humilitate.||
in medio eius 
interl.| interl.| in communi plebe||
interl.| interl.| quasi in ea tota||
interl.| interl.| quasi in maioribus et minoribus||
Numérotation du verset  54,12 
et iniustitia. 
interl.| interl.| id est quia||
interl.| interl.| in iudiciis faciendis||
Numérotation du verset  54,X 
Et non defecit 
interl.| interl.| quia semper durat||
in plateis eius 
interl.| interl.| CASSIODORUS. in aperto lucrati sunt et deceperunt quod utrumque lex prohibet||

in] de Ps-G
usura et dolus. 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. non absconduntur quia mala sunt sed publice fiunt||
marg.| marg.| USURA. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Quia plus exigit in iniuria. Vel qualibet re quam accepit non dimittit ut sibi dimittatur.||
Numérotation du verset  54,13 XI
Quoniam 
interl.| interl.| ita in civitate fac||
interl.| interl.| precipita divide quia non solum aperti sed et occulti||
interl.| interl.| aliquis manifestus||
si inimicus meus10  maledixisset mihi \
interl.| interl.| iurgiis||
marg.| marg.| QUONIAM SI  INIMICUS. CASSIODORUS. Exprobratio Iude dum ex persona Christi legitur vel hucusque de apertis inimicis egit Ecclesia iam nunc de occultis.||

10  meus] om. Ps-G
sustinuissem 
interl.| interl.| quia non inopinatum malum esset||
utique.
Numérotation du verset  54,X 
Et si is qui 
interl.| interl.| nullam notitiam mei habuit||
oderat me super me magna locutus fuisset \
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. mihi superbe insultaret magnificaret se supra me minaretur mihi||
abscondissem 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. inter eos qui intus sunt mecum in Ecclesia||
interl.| interl.| non vindicassem||
marg.| marg.| ABSCONDISSEM. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Magna patientia ita locum daret verbis ut se absconderet ne videret adversarium.||
me 
interl.| interl.| alias utique||
forsitan ab eo. 
interl.| interl.| qui foris est||
Numérotation du verset  54,14 XI
Tu vero 
interl.| interl.| quid ergo restat nisi solitudo. « Nulla enim pestis efficacior quam familiaris inimicus ». Unde inimici hominis domestici eius||
marg.| marg.| TU VERO. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Olim quia aliquando bonum consilium dedisti.||

Boethius, De consolatione, 3, prosa 5, linea 36.
homo unanimis11   : 
interl.| interl.| iudaice vel Iuda scilicet cur me tradis vel non es tolerandus||
marg.| marg.| UNANIMIS. CASSIODORUS. Quia inter apostolos fuit. Dux ad castella et vicos premissus. Notus quia prescivit traditorem ut sic Christus specialiter contra Iudam loquatur.||
marg.| marg.| Hieronymus HIERONYMUS. Vel sic generaliter contra quemlibet virum iudaicum. Tu homo iudaice unanimis cui tradita sunt eloquia Dei. Dux meus quia ducem te feci super populum meum. Et notus meus quia de eadem gente mecum. Cur me occidis. Qui mecum simul dulces capie cibo legis instituta vel buccellam.||

11  unanimis Ps-G (plerique codd.) Rusch] unianimis Ps-G (nonnulli codd.)
dux meus et notus meus. 
marg.| marg.| DUX  MEUS. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Qui aliquando bene monuisti.||
marg.| marg.| DUX. Feci te ducem super populum meum notus de eadem gente.||
marg.| marg.| NOTUS. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Qui in eadem Ecclesia mecum fuisti.||
Numérotation du verset  54,15 XII
Qui simul 
interl.| interl.| cum aliis||
mecum 
interl.| interl.| conversans||
dulces capiebas cibos \
interl.| interl.| spiritales||
interl.| interl.| unde gustate et videte quoniam suavis est Dominus||
marg.| marg.| CIBOS. CASSIODORUS. Corporales qui soli iniquo poterant esse dulces solet vir iniquitatis comessationibus nitescere unde huic gravior culpa.||
in domo Dei mei12   
interl.| interl.| sed quia modo extra dissensio est||
interl.| interl.| templo Hierusalem||

12  mei] om. Ps-G
interl.| interl.| CASSIODORUS. corporalis conversationis quia in eius collegio erat Iudas||
Numérotation du verset  54,16 XIII
Veniat 
interl.| interl.| ideo||
marg.| marg.| VENIAT. CASSIODORUS. Sicut supra apertis ita hic occultis imprecatur. Et ne putetur unus de quo agebat communicat penas Iudeis id est communiter Iudeis cum aliis imprecatur.||
marg.| marg.|  AUGUSTINUS. HIERONYMUS. Veniat mors. Tangit hic initium schismatis quando scilicet Dathan et Abiron moverunt seditionem adversus Moysen et Aaron sicut in Numeris legitur quos vivos terra absorbuit cum tabernaculis et omni substantia eorum. Chore quoque et cum eo ducenti quinquaginta illorum sequentes malitiam arripuerunt ; thuribula, ut incensum adolerent in conspectu Domini, qui divino igne consumpti sunt, qui etiam de populo quattuordecim millia et septingentos vastavit. Et ideo venit nova mors super eos. Ita iste hic imprecatur malis. Et loquitur in eadem voce Christus et Ecclesia.||
marg.| marg.| Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Veniat ut super illos qui initium schismatis fuerunt et sese superbi separaverunt venit nova mors aperuit enim se terra et vivos absorpsit.||

Cf. Nm. 16 ; Nm. 16, 30.
mors 
interl.| interl.| ignis consumptionis||
super illos \
interl.| interl.| vel super populum||
interl.| interl.| ignis de celo||
interl.| interl.| minores qui consentiunt maioribus||
et descendant 
interl.| interl.| maiores qui sunt auctores mali||
in infernum 
interl.| interl.| in voraginem terrene cupiditatis||
viventes. 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. scienter peccantes||
marg.| marg.| DESCENDANT IN  INFERNUM  VIVENTES. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Ut duces terra absorbuit. Illi minores scilicet consenserunt et consecuti sunt et studio contentionis accensi a ducibus suis recedere noluerunt. Et ideo venit ardor consumptionis super ardorem dissensionis duces vero absorpti sunt a terra. Ita hi scienter peccantes descendunt.||
marg.| marg.| VIVENTES. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Scientes quia pereunt et tamen pereuntes terrene cupiditatis hiatu absorbeantur.||
Numérotation du verset  54,XIV 
Quoniam 
interl.| interl.| merito||
nequitie in habitaculis eorum \
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. ubi peregrini et transeunt non enim hic semper mansuri quid ergo sic instant||
marg.| marg.| IN HABITACULIS. Aliene sunt non naturales sed hospitio suscepte quasi adventicie vel prius in habitaculis id est in occulto post in medio id est in aperto.||
in medio eorum. 
interl.| interl.| vel in communi||
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. in corde||
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. illi ita peribunt||
Numérotation du verset  54,17 XV
Ego autem 
interl.| interl.| corpus Christi||
marg.| marg.| EGO  AUTEM. CASSIODORUS. Affirmat quid sibi et illis fiat alternatim procedendo.||
ad Deum clamavi \
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. in conturbatione exercitationis||
et Dominus salvavit13  me. 
interl.| interl.| quod consequens erat||
interl.| interl.| et ego||

13  salvavit] salvabit Ps-G
Numérotation du verset  54,18 XVI
Vespere et mane et meridie 
marg.| marg.| VESPERE ET  MANE. Hieronymus HIERONYMUS. Quia salvavit ideo vespere quo capiar.  MANE quo iudicatus.  MERIDIE quo crucifixus.||
narrabo 
interl.| interl.| NARRABO. Preterita opera.||
et annuntiabo \
marg.| marg.| NUNTIABO. Virtutes et opera que faciet et ideo exaudiet etc.||
marg.| marg.| VESPERE. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. De preteritis narrabo. Mane de futuris nuntiabo. Meridie quod non vergit in occasum in sempiternis exaudiet vocem meam. Vespere Dominus in cruce mane in resurrectione. Meridie in ascensione. Vespere narrabo patientiam mortis. Mane annuntiabo vitam resurrectionis. In meridie exaudiet sedens ad dexteram Patris qui interpellat pro nobis. Ecce quanta consolatio. A tempestate contra malos foris et intus id est in aperto et occulto. Sic et nos inter malos cum isto oremus plangamus securi dicamus.||
et exaudiet vocem meam. 
Numérotation du verset  54,19 XVII
Redimet 
interl.| interl.| ita||
marg.| marg.| REDIMET in pace contra illos qui non amant pacem quia amavi pacem.||
marg.| marg.|  CASSIODORUS. Narrare ad vespere pertinet quo dixit omnia que Iudas disponebat. Nuntiare de mane quando dixit Pilato in hoc natus sum ut testimonium perhibeam veritati etc.||
in pace 
interl.| interl.| eterna||
animam meam 
interl.| interl.| collocandam||
ab his qui 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. christianis qui magis decipiunt quam aperti idolatre||
appropinquant mihi \
interl.| interl.| ficte laudant||
marg.| marg.| APPROPINQUANT. Nomine non numine corpore non mente numero non meritto.||
quoniam14  inter multos 
interl.| interl.| non cum paucis electis||
marg.| marg.| QUI  INTER  MULTOS. HIERONYMUS. AUGUSTINUS. Quia in multis mecum id est baptismo evangelii lectione festis et huiusmodi sed non in paucis mecum in omnibus sacramentis mecum sed non in fide spe et caritate sine qua nihil sunt omnia. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Vel in multis id est in paleis que multe non in gravis que pauca mecum et propre est palea tritico de uno semine in uno agro una pluvia nutriuntur sub eodem messore eadem trituratione excutiuntur eamdem ventilationem expectant sed non unum horreum intrant ita et illi in multis mecum.||

14  quoniam Ps-G Ps-L] qui cacogr. Rusch
erant mecum. 
Numérotation du verset  54,20 XVIII
Exaudiet 
interl.| interl.| me||
interl.| interl.| non solum pro me||
marg.| marg.| EXAUDIET. CASSIODORUS. Ad meridiem quando emisit scilicet. Ecce quanta breviter mysteria vel salvabis mane et vespere et meridie unde non ingratus narra et annuntia et ipse exaudiet etc.||
Deus et humiliabit illos \
interl.| interl.| qui confidunt in duce qui heri cepit||
marg.| marg.| HUMILIABIT. CASSIODORUS. De superbia ut credant. Vel humiliabit ut tollat locum et gentem.||
qui est ante secula.15   
interl.| interl.| quia in principio erat Verbum quod eis non videtur||
interl.| interl.| merito humiliabit ||

15  secula] + diapsalma Ps-G
Numérotation du verset  54,XIX 
Non enim est illis commutatio 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. perversi sensus||
interl.| interl.| sed permanent in perversitate||
marg.| marg.| NON  EST  ILLIS  COMMUTATIO. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Quia sensus perfidorum incommutabilis.||
et non timuerunt Deum \
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. hoc remedio convertitur homo||
Numérotation du verset  54,21 
extendit manum suam 
interl.| interl.| pro his pena consequitur non aliud inde||
interl.| interl.| a simili ferire volentis qui manus elevat ut gravius impingat||
in retribuendo. 
interl.| interl.| id est ut retribuat eis||
Numérotation du verset  54,XX 
Contaminaverunt 
interl.| interl.| CASSIODORUS. quantum ad se dum contraria agunt||
interl.| interl.| CASSIODORUS. pervertunt Scripturas||
marg.| marg.| CONTAMINAVERUNT. CASSIODORUS. Quia illi contaminaverunt et divisi sunt armantur amplius iusti liberantur infirmi qui curam habent in Deum.||
interl.| interl.| non satis fuit si timere nec mutari sed et||
interl.| interl.| quod dicit in semine tuo benedicentur omnes gentes quod polluit qui contradicit||
Numérotation du verset  54,22 
divisi sunt 
interl.| interl.| per heresim||
ab 
interl.| interl.| vel pre||
ira 
interl.| interl.| ipso irato qui tradidit eos in desideria cordis eorum||
marg.| marg.| IRA. CASSIODORUS. Vindicta iudicii qua dividentur boni a malis ut grana a paleis tunc cor id est voluntas Dei per prophetas et apostolos nuntiata apropinqua omnibus nota erit. Vel cor id est iusti qui secreta Domini sui noverunt appropiabunt cum illi dividentur. Vel illi contaminaverunt suis appropiat.||
vultus eius et appropinquavit 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. suis fidelibus||
cor illius. 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. ut intelligamus voluntatem eius quia illis excitantur qui probati sunt et intelligitur in Scripturis que latebat Dei voluntas unde alibi : « Congregatio taurorum in vaccis populorum » ut excludantur id est emineant et appareant qui probati sunt argento divini eloquii||
marg.| marg.| COR. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. voluntas secreta Dei que in Scripturis continetur.||
interl.| interl.| quia||

Ps.
Numérotation du verset  54,XXI 
Molliti sunt 
interl.| interl.| que obcura in Scripturis dura sunt exposita molliuntur et usque ad ossa penetrant||
marg.| marg.| MOLLITI  SUNT  SERMONES. CASSIODORUS. Vel ideo hoc illis quia mollierunt sermones adulando qui sunt iacula dum dicunt reus est mortis.||
marg.| marg.| Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Sed si tibi puero qui lacte minoris doctrine nutriris adhuc duri sunt ne irascaris uberibus Ecclesie sed iacta in Dominum non in alium qui portus est vel saxum navi non portus fluctuanti in seculo.||
sermones eius super oleum \ et ipsi sunt iacula. 
marg.| marg.| IPSI  SERMONES  SUNT  IACULA. CASSIODORUS. Quia molliti non perdunt virtutem sed eis armantur evangeliste et feriunt corda hominum ad amorem pacis et a perplexis hereticorum questionibus liberant infirmos.||
Numérotation du verset  54,23 XXII
Iacta 
interl.| interl.| ergo||
super 
interl.| interl.| vel in||
Dominum curam tuam 
interl.| interl.| tamquam in portum||
marg.| marg.| CURAM  TUAM. CASSIODORUS. Cura seculi ut  vermis noster nos consumit sed si cura in Domino iactatur nutrit. Salomon :"Sicut vermis ligno et tinea vestimento ita viri tristitia nocet cordi".||

Prv. 25, 20 (Cava Θ Ω Ed1455 Clementina cum graeco, om. Weber) : « Sicut tinea vestimento et vermis ligno, ita tristitia viri nocet cordi ».
et ipse te enutriet \ et16  non dabit in eternum 
interl.| interl.| et si hic||

16  et] om. Ps-G
fluctuationem iusto. 
marg.| marg.| FLUCTUATIONEM. CASSIODORUS. Et si hic verba fluctuationis fuerunt contristatus sum in exercitaione mea et conturbatus sum a voce inimici et a tribulatione peccatoris.||
interl.| interl.| illis quid||
Numérotation du verset  54,24 XXIII
Tu vero Deus \ deduces eos 
interl.| interl.| hic est finis contaminationis||
marg.| marg.| TU VERO  DEUS. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Hi tunc non fluctuabunt sed impii in puteum gehenne deducentur quia non dimidiabunt ut si quos egerunt in malo reliquos agant in bono redimentes tempus sed omnes continuant in malo. Alii enim incipiunt dies bonos sed in malis continue perseverant alii dimidiant alii implent dies bonos quia alii moriuntur in Egypto alii in deserto alii in terra sancta. In Egypto qui in tenebris vitiorum usque in finem vite conversantur. In deserto qui de confusione peccati exeuntes errata per penitentiam emendant. Implent dies qui sine crimine in opere iustitie usque in finem vite perseverant. Hec tria genera hominum figurata sunt per ea que scripta erant in volumine Ezechieli ostenso ubi scripta erant hec tria carmen lamentum et ve. Et dictum est prophete ut devoraret volumen id est in mentis intelligentiam traiiceret horum trium mysteria. Carmen cantant qui peccatorum lapsum non senserunt. Lamentum qui a peccatis per lamentum penitentie resurgunt. Ve qui peccant et non penitent.||
in puteum interitus. 
interl.| interl.| in tenebras submersionis||
interl.| interl.| nec differtur quia »||
Numérotation du verset  54,XXIV 
Viri sanguinum 
interl.| interl.| CASSIODORUS. qui occidunt animas et corpora aliquando||
et doli 
interl.| interl.| in seductione||
non dimidiabunt 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. non proficient quantum putant sed intra tempus peribunt quod sperant||
dies suos \
ego autem sperabo in te Domine. 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. quod non illi et ideo perveniam ad eternum diem||
marg.| marg.| DIES  SUOS. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Voluntarios non a Deo constitutos.||




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria ( 54), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 15/07/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber26_4.xml&chapitre=26_4_54)