initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<26_4. Psalmi 52-67*>

Psalmus 55

Numérotation du verset  55,1 
In finem 
interl.| interl.| Christum||
pro populo 
interl.| interl.| salvando vel contra populum||
marg.| marg.| IN FINEM  PRO  POPULO. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Populus qui a sanctis longe fit in tituli inscriptione cui contradicit tam Iudeus quam omnis qui non vult habere regem Christum et ipsi qui tribulant Ecclesiam contra quos hic psalmus confirmat Ecclesiam.||
qui a sanctis 
interl.| interl.| ut persecutores qui Ecclesiam sicut uvas calcant||
longe factus est 
interl.| interl.| Christo||
in tituli inscriptione ipsi David 
interl.| interl.| immutanda||
marg.| marg.| IN TITULI  INSCRIPTIONE. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS.  Tituli inscriptio, etsi populus instaret, non est deleta quia prophetatum est etiam in alio psalmo « Ne corrumpas tituli inscriptionem ». Populus qui longe a sanctis ; persecutores qui Ecclesiam sicut uvas calcant.||

Ps. 56, 1 ; Ps. 57, 1 ; Ps. 58, 1 (Ps-Moz c) : « In finem ne corrumpas David tituli inscriptionem » ; cf. Ps-G (V ΩS) : « In fine ne corrumpas vel disperdas David in tituli inscriptione… » ; cf. Ps. 57, 1 Ps-G (V ΩS).
cum tenuerunt eum Allophili 
interl.| interl.| alienigene persecutores christiani nominis||
marg.| marg.| ALLOPHILI. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Idem quod populus qui a sanctis longe factus est.||
in Geth
interl.| interl.| in torculari in pressuris scilicet tribulationum||
marg.| marg.| GETH. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Id est in torculari. Legitur David in illa civitate peregrinus fuisse sed non retentus sed Christus ex eius semine natus non solum olim in se sed ahuc in corpore suo tenetur in pressuris que utiles sunt augent enim sanctorum merita et vinum iustitie inde emanat ut uva que dum ante torcular integra est nihil inde manat sed cum premitur sterilis non est.||
marg.| marg.|  CASSIODORUS. Orat Ecclesia summatim tangens tribulationes in quibus per spem Dei finit se non timere id est in fine prime partis dicit se non timere.||

in tituli… David Ps-G (V D) ΩS Rusch Ed1530 cum Ps-α] David in tituli inscriptione Ps-G D30 (inscriptionem) Clementina
Numérotation du verset  55,2 I
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. ne deficiam in conculcatione||
quoniam conculcavit me 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. sicut uvam in torculari ut vinum exeat||
homo \
interl.| interl.| diabolus||
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. qui longe a sanctis factus est de quo inimicus homo hoc fecit||
tota die 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. toto tempore nullus enim vivit in Christo sine tribulatione||
impugnans
marg.| marg.| IMPUGNANS. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Homo visibiliter, diabolus invisibiliter ; unde periculosior est tribulatio.||
tribulavit me. 
Numérotation du verset  55,3 II
Conculcaverunt me 
interl.| interl.| non quod merito meo sed quia inimici||
interl.| interl.| CASSIODORUS. quasi pedibus uvam||
inimici mei 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. membra diaboli||
interl.| interl.| qui longe a sanctis||
tota die \ quoniam 
interl.| interl.| necesse est ut miserearis||
multi bellantes adversum me. 
Numérotation du verset  55,4 III
Ab altitudine diei timebo \
interl.| interl.| alti sunt qui conculcant sed die non diu||
interl.| interl.| quia multi sed timebo ab altitudine diei a potentia eis ad horam data non sed sperabo vel quia multi bellantes adversum me ideo timebo ab altitudine diei||
marg.| marg.| AB ALTITUDINE  DIEI. CASSIODORUS. Altitudo diei mundus ubi superbie timor ut gravior fit tribulatio dicit se a superbis conculcari.||
marg.| marg.| Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Ab altitudine. Alia littera conculcaverunt me inimici tota die. Ab altitudine diei id est quia diem id est Christum in alto lucentem non cognoverunt. Vel quia alti licet ad horam die scilicet non diu sed non timendi quoniam et sequitur multi qui debellant me timebunt cum dies altitudinis eorum transierit. Ego vero non dico non timebo ne de me presumere videar sed sperabo quod est causa non timendi. Non timet aliquis duritia cordis vel superbia qui est stupido similis stupor enim est qui non sentit non sanitas. Tres sunt affectiones corporis. In stupore non dolet corpus quia non sentit. In immortalitate similiter quia plene firmatum est. Sanitas vero si molestatur dolerem habet nec ideo proprior immortalitati stupidus quam sanus. Ita tres affectiones anime sunt scilicet provida cautela. Stulta arrogantia. Gloria secura. Stulta arrogantia similis est stupori quando quis de se presumens nec timet nec cavet. Iste ergo ne videretur per stultam arrogantiam similis stupido non ait non timebo. Sed sperabo in te.||
marg.| marg.| DIEI. Dies Christus est. Cuius duodecim hore duodecim sunt apostoli unde ipse ait : « Nonne duodecim hore sunt diei ? » Huius diei altitudinem inimici non possunt attingere ; unde in passione Christi tenebre facte sunt.||

Cf. Mt. 27, 45 ; Mc. 15, 33 ; Lc. 23, 44.
ego vero in te sperabo. 
interl.| interl.| nulli speranti timendum||
interl.| interl.| et||
Numérotation du verset  55,5 IV
In Deo laudabo 
interl.| interl.| quia ab ipso||
interl.| interl.| CASSIODORUS. ei tribuens quod bene loquor||
sermones meos \
interl.| interl.| CASSIODORUS. quia accepi||
interl.| interl.| et||
in Deo 
interl.| interl.| sed et ante speravi||
interl.| interl.| CASSIODORUS. spe futuri non timet qui videns mala seculi superius formidans orat||
speravi non timebo quid faciat mihi caro. 
interl.| interl.| quia si calcat vinum exit||
Numérotation du verset  55,6 V
Tota die 
interl.| interl.| quid enim caro facit||
marg.| marg.| TOTA  DIE. CASSIODORUS. Enumerat mala que sustinendo fit et inimicorum conversio unde et per spem Dei dicit se non timere sicut prius fecerat.||
verba mea 
interl.| interl.| et si a Deo||
execrabantur : 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. cum verba respuuntur persona dicentis non est immunis ab iniuria||

execrabantur] exsecrabantur ω1
adversum me omnes cogitationes eorum in malum. 
interl.| interl.| quia nihil boni tractant||

omnes cogitationes ω1 Rusch] omnia consilia Ps-G
Numérotation du verset  55,7 VI
Inhabitabunt 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. ficte subintrabunt ||
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. vel incolent id est quia peregrini sunt in hoc mundo ubi nullus videt cor quidquid mali cogitant absconsum est||
marg.| marg.| INHABITABUNT. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Vel aliqui ex his qui longe a sanctis ficte subintrant et peius nocent ut et Iudas qui a diabolo electus est et ad tempus incoluit elegit eum qui noverat non ad opus probationis ut ceteros sed temptationis ut daret tibi solacium necienti quos eligas ut tolleres sicut ille si enim falsa dicunt de te celum non auferunt nec isti nocent.||
subintrabunt Rusch (facsim.)] ubsintrabunt cacogr. Rusch (Erfurt Graz)
et abscondent \ ipsi 
interl.| interl.| CASSIODORUS. dolos quia non audent palam contraire||
calcaneum meum observabunt. 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. pedem ad lapsum ut calumnientur vel calcaneum finem vite secundum quem iudicamur diabolus insidiatur calcaneo hoc agent utpote illi quibus sum gravis ad videndum sed tamen pro nihilo||
Numérotation du verset  55,VII 
Sicut sustinuerunt animam meam 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. vel sicut sustinuit anima mea foris latrones intus abscodentes et sicut ego sustinui sic tu Christe salvos facies illos id est sic tu sustine et ora pro illis et salvi erunt||
Numérotation du verset  55,8 
PRO NIHILO. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Quia nullus inde tibi labor quasi nihil inde tibi fit quia et si desperati tamen verbo curas. Vel pro nullis eorum meritis sed gratis per pietatem vel per hoc salvabit quia in ira populos confringes dum per flagella Dei resipiscunt vel dum iram Dei prevident.||
in ira populos confringes. 
interl.| interl.| vel deduces||
marg.| marg.| IN IRA  DEDUCES. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Quia terres tribulationibus et sic ducis ad te. Est enim ira consummationis qua filii flagellantur ad correctionem. Et ira consumptionis qua mali puniuntur ad peremptionem.||
interl.| interl.| o||
Numérotation du verset  55,VIII 
Deus 
interl.| interl.| ego autem||
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. quia ut vivam tu fecisti tibi vitam enuntio non mihi ut alii hoc sequantur||
Numérotation du verset  55,9 
vitam meam annuntiavi tibi \
interl.| interl.| ut non ingratus||
marg.| marg.| DEUS  VITAM. Triplex vita hominis. Nature qua vivimus et spiramus. Gratie qua in Christo vivimus. Peccati que in vitiis agitur due sunt a Deo quia bone vita scilicet nature et vita glorie. Tertia est ab homine quia mala has omnes Deo annuntiare debemus.||
marg.| marg.|  CASSIODORUS. Deus vitam. Confringes et ego ad institutionem eorum vitam meam annuntiavi que semper mala vitam Deo nuntiat qui peccatum confiterur non Deum docens sed se damnas ut solvatur.||
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. et tu||
posuisti lacrimas meas in conspectu tuo. 
interl.| interl.| exaudisti me deprecantem sicut promiseras te exauditurum flentem inveni te misericordem promittendo veracem in reddendo||
marg.| marg.| POSUISTI  LACRIMAS. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Pie lacrime que per inimicis rogant et ideo accepte Deo sicut ipse promisit.||
Numérotation du verset  55,IX 
Sicut et in promissione tua 
interl.| interl.| quasi salvos facies et confringes||
interl.| interl.| qua Abrahe promisisti in semine tuo benedicentur omnes gentes||
Numérotation du verset  55,10 
tunc 
interl.| interl.| quando confringes||
convertentur 
interl.| interl.| CASSIODORUS. a suo errore||
inimici mei 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. ita ut sequentur qui preire volebant||
retrorsum. 
interl.| interl.| etiam||
Numérotation du verset  55,X 
In quacumque die 
interl.| interl.| CASSIODORUS. non aliud querens quam te||
marg.| marg.| IN QUACUMQUE  DIE. CASSIODORUS. Sive in pueritia sive in media etate sive in fine vite. Mira clementia que quodlibet tempus conversionis nostre expectat et quandocumque rogatur indulget.||
invocavero te \
interl.| interl.| ac si audies me||
ecce cognovi quoniam Deus meus es. 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. ecce magne divitie #qua<n>tumlibet enim avarus sis sufficit tibi Deus||
marg.| marg.| DEUS  MEUS ES TU. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Et si omnium meus proprie qui mihi subvenis quem colo et amo alii alieni sunt.||
interl.| interl.| ideo||
Numérotation du verset  55,11 XI
In Deo laudabo verbum in Domino 
interl.| interl.| Spiritu Sancto||
marg.| marg.| IN DEO  LAUDABO. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Verbum id est doctrinam et sermonem quidquid loquar laudabo in Domino id est ei attribuam et si quid urget speravi et ideo non timebo.||
marg.| marg.|  AUGUSTINUS. HIERONYMUS. Vel in Deo Patre Verbum id est Filium quia quidquid de Patre et Filio dicitur secundum substantiam et de Spiritu Sancto hoc de potentia Verbi dicitur qua est eternum et consubstantiale Patri postea et de humanitate subdit. In Domino id est in Christo qui Verbum caro factum est laudabo sermones id est predicationes quibus regulam vivendi et salutem mundo dedit hec duo predicat iste potentiam Verbi et humanitatem Christi.||
marg.| marg.| IN DEO  LAUDABO. Vel ita ut Trinitas nature personaliter per tria verba que ponit. In Deo Patre laudabo Verbum id est Filium. In Domino id est in Spiritu Sancto laudabo sermonem id est Filium.||
laudabo sermonem \
interl.| interl.| Filium||
interl.| interl.| idem quod supra verbum||
in Deo speravi 
interl.| interl.| CASSIODORUS. quasi mundana sperno et ideo non timebo quia nihil mihi nisi mundana eripit homo idem finis huius partis qui et prime||
non timebo quid faciat mihi homo. 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. si que extra sunt eripit non que intus||
Numérotation du verset  55,12 XII
In me 
interl.| interl.| non extra quero quid offeram. De ara cordis, de macello vel cellario conscientie exit totum quod in caritate accendendum est.||
sunt Deus vota \ tua \
marg.| marg.| IN ME SUNT Intus que a nobis numquam recedunt. Vota laudationis que in eternitate reddentur.||
marg.| marg.|  CASSIODORUS. In me sunt. Eccclesia iam de malis seculi libera in futura beatitudine vel etiam hic laudem Dei cantaturam se dicit.||
que reddam laudationes 
interl.| interl.| vel laudationis||
tibi. 
interl.| interl.| ideo laudabo||
Numérotation du verset  55,13 XIII
Quoniam eripuisti animam meam 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. per me eram mortuus per te est vita quam tibi enuntio||
marg.| marg.| QUONIAM  ERIPUISTI. CASSIODORUS. Vel de futuro potest accipi seic. Ideo laudabo in futuro quia eripuisti ide st eripis aimam meam de morte eterna. Et oculos meos a lacrimis et pedes meos a lapsu ut placeam coram Deo in lumine viventium hoc in futuro ubi nec peccando anima moritur. Nec oculi flent mala nec pedes labuntur. Quod non est hic ubi etiam perfecte Deo placet unde addit ut placeam etc.||
de morte et pedes meos de lapsu \ ut placeam coram 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. non alienis qui longe a sanctis quia non habent lumen unde videant||
Deo in lumine viventium. 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. in lumine est qui gratis Deum amat quod nemo nec etiam diabolus scit nisi solus Deus||




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria ( 55), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 15/07/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber26_4.xml&chapitre=26_4_55)