initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<26_4. Psalmi 52-67*>

Psalmus 61

Numérotation du verset  61,1 
In finem 
interl.|  id est Christum

1 Codd. : Ps. 61 D14 D30 ω1 ΩP Rusch Ps-G
pro Idithun 
interl.|  id est agens de transiliente
psalmus David
interl.|  habitus
marg.|  IN  FINEM  PRO  IDITHUN. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Transiliens videns tot occurrentia Deo se subdit qui altior eo et inferioribus se quasi de alto respondet increpando.
marg.|  Transiliens invidis respondet volentibus decipere.

David] + Vox Christi de passione D30
Numérotation du verset  61,2 I
interl.|  et si multa transilio sub Deo tamen ero
marg.|  NONNE  DEO. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Hoc est non veniat mihi pes superbie. Non movebor amplius hoc est et manus peccatoris non moveat me.
subiecta erit 
interl.|  ne transiliendo elatus sit quia qui se exaltat humiliabitur
marg.|  DEO  SUBIECTA. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. semper nihil preter eum cupiens.  ERIT quidem quia
anima mea \ ab ipso 
interl.|  scio quis supra me sit
enim salutare meum. 
interl.|  salvatio
marg.|  AB  IPSO  SALUTARE  MEUM. A Patre Filius auctor salutis quia et Deus ne minor putetur.
Numérotation du verset  61,3 II
Nam et ipse Deus meus 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. omnium per potentiam. Meus quadam proprietate scilicet per gratiam
et salutaris meus \
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. redemptor per incarnationem
susceptor meus 
interl.|  ad gloriam vel adiutor in laboribus seculi
non 
interl.|  vos agitis ut movear sed in velamento alarum eius munitus
interl.|  et ideo
interl.|  ut prius carnis infirmitate
movebor amplius. 
interl.|  qui in Adam quidem motus fui
interl.|  ergo
Numérotation du verset  61,4 III
Quousque 
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Quousque  : a sanguine Abel quia ad caput pertinent membra que ante caput prodierunt caput dicit mater Sion unde diceret mater mea Sion nisi aliqui precessissent de quibus natus esset mater dicit sed hoc dicit homo in ea natus id est hoc dicit caput scilicet qui est homo in ea natus non scilicet quod est fundator altissimus.
irruitis 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. quasi de turre id est de arce contemplationis loquitur imis id est herentibus terre
interl.|  ut flumen, ut fera
marg.|  QUOUSQUE  IRRUISTIS. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Vel secundum aliam litteram   quousque apponitis idem sensus. Apponunt enim mali super hominem id est super Ecclesiam onera passionum ut usque in finem impleat quisque fidelis in corpore suo quod deest passionum Christi.
in hominem +
interl.|  non utique in animam sed carnem
interficitis 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. vel irruitis tamquam deiecturi
universi 
interl.|  vel : omnes

Ps-α.
vos \ 
interl.|  etiam consentientes
marg.|  UNIVERSI  VOS. vel secundum aliam litteram :   omnes vos quasi   vos omnes interficitis hominem illum quantum ad hominem non omnes unum sed Ecclesiam sed quia Deus susceptor non movebor.
marg.|  IN  HOMINEM. CASSIODORUS. In corpore potestas vobis data est non in animam.
tamquam parieti inclinato et macerie depulse. 
marg.|   Irruitis non leviter sed   interficitis innocentem. Putatis quod sine defensore sit et quod facile corruat ut paries inclinatus qui etiam"non impulsus caderet". Et quasi maceria que est constructio saxorum sine ligamine cementi et ne de ipsa novitate firmam putes addit impulse. Vel non est vobis irruendum quia   vos ipsos   interificitis universi etiam consentientes.

<divisio.> hominem+ vos\ ] hominem vos\ ΩP
Numérotation du verset  61,5 IV
Verumtamen 
interl.|  nihil possunt contra me persecutores
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. quia non possunt extinguere in honorant exaltatum
pretium meum 
interl.|  vel honorem
marg.|  PRETIUM. CASSIODORUS. Christum ne coleretur vel beatitudinem tollere.
cogitaverunt 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. latet venenum in corde et si non audent proferre
marg.|  COGITAVERUNT. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Nota diversa genera hostium. Irruunt persecutores violenti. Cogitant repellere heretici et ficti christiani. Nota duas civitates una malorum Babylonia que a Caim incepit. Altera bonorum Hierusalem que ab Abel. Illius rex diabolus illius Christus. Prius edificavit Caim civitatem Enochim ubi non erat idem est dedicatio. Mali enim temporalibus se dedicant dum in hac vita que ante est radicem cordis plantant quia prius est quod animale est. Post edificatur Hierusalem non ubi non erat civitas sed ubi erat Iebus unde Iebuseus que interpretatur conculcatio quia ex veteri everso fit novus homo. Commixtio utriusque corporalis facit ut res Babylonie ministrent aliquando qui sunt de Hierusalem. Aliquando et res Hierusalem qui sunt de Babylonia ut tres pueri in Babylonia et mali regnantes in Hierusalem. De illa dicitur a Deo : Ego Deus et non homo et civitatem non ingredior de hac propheta ait : Gloriosa dicta sunt de te civitas Dei.
repellere+ cucurri 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. ego tamen eos sitiebam et si semper eos biberim
in siti \
marg.|  CUCURRI  IN  SITI. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Quia et si semper eos bibit semper sitit ultra.
interl.|  sed
ore suo 
marg.|  ORE  SUO. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Quia nequeunt per aperta mala temptant per blanda.
benedicebant et corde suo 
interl.|  ubi scilicet cogitaverunt repellere
maledicebant. 
interl.|  hos sitiebat

<divisio.> repellere+siti\] repellere\ siti ΩP
Numérotation du verset  61,6 V
Verumtamen 
interl.|  sed quiquid illi

Verumtamen] diapsalma praem. Ps-G
Deo subiecta esto anima mea \ quoniam 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. homo enim per se hoc non toleraret
marg.|  VERUMTAMEN  DEO. CASSIODORUS. Diapsalma. Item se in animam suam subiici hortatur et admonet reliquos.
marg.|  SUBIECTA. CASSIODORUS. Hec repetitio menti nostre robor infigit.
ab ipso patientia mea. 
interl.|  CASSIODORUS. inter tanta scandala
interl.|  a quo ipso
Numérotation du verset  61,7 VI
Quia ipse Deus meus 
interl.|  ergo vocat me

ipse] + est ΩM Ps-R
et salvator meus \
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. ergo iustificat me
interl.|  ergo glorificat

adiutor] susceptor ΩP cum Ps-α Ps-Med.
non emigrabo. 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. inde ubi glorificor
interl.|  vel ideo non ero transfuga scilicet ab hac fidei firmitate
interl.|  quia
Numérotation du verset  61,8 VII
In Deo 
interl.|  non ut in diis gentium mors
salutare meum et gloria mea \
interl.|  non modo salus
interl.|  CASSIODORUS. non solum salvus ero id est iustus ex impio sed et gloriosus
marg.|  IN  DEO  SALUTARE  MEUM. CASSIODORUS. Tunc salvus et gloriosus in eo modo quid ? ipse Deus auxilii.
Deus auxilii mei 
interl.|  in certamine
interl.|  CASSIODORUS. ne quid homo sibi deputet
et spes mea 
interl.|  CASSIODORUS. donec veniatur ad perfectum
in Deo est. 
Numérotation du verset  61,9 VIII
Sperate 
interl.|  quasi imitamini Idithun quia spes eius in Deo
marg.|  SPERATE. CASSIODORUS. Sua fide vulgata monet omnes qui superstitionibus laborabant sperare in Domino.
in eo 
interl.|  quo exemplo

in eo] in eum Ps-G ( R C I ) Ps-R
omnis congregatio populi +
interl.|  quasi sitis unum
interl.|  Quomodo sperandum ?
effundite coram illo 
interl.|  nolite intra retinere
interl.|  confitendo sperando
interl.|  confitendo peccata
interl.|  sperando bona
interl.|  deprecando veniam
interl.|  plorando per lacrimas
marg.|  EFFUNDITE. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Per lacrimas cor effunditur.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Effundite . Virus peccati intus retiner nolite et hec effusio in tunsione pectorum significatur qua ostenditur quantum peccati conscientia animam pungat unde punge oculum et producit lacrimam punge cor et producit scientiam.
corda vestra \
marg.|  CORDA. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Pravas cogitationes.
interl.|   effundite et quod effunditis non perit   quia
quia Deus adiutor noster in eternum. 
interl.|  quid ergo timetis inter malos

quia Ps-G ( M* Q² W U Ψ B) Ps-R Rusch ] om. D14 D30 ω 1 ΩP Ps-G
Numérotation du verset  61,10 IX
Verumtamen 
interl.|  sic monui sperate effundite
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. quasi in alto positi vos boni scilicet miseremini eorum quos prius timebatis
vani filii hominum +
interl.|  in se terrena petentes
marg.|  VERUMTAMEN  VANI. Hieronymus HIERONYMUS. Vel sic iunge Deus est adiutor noster et licet sic cooperetur nobis tamen filii Ade sunt vani et mendaces in state pervertentes Scripturas quibus probent falsa.
marg.|  CASSIODORUS. Diapsalmus. Errantes exprobrat et monet in Deo non in caducis confidere quod psalmus intendit.
mendaces
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. falso examine fallunt intuentes
filii hominum in stateris \ ut decipiant ipsi 
interl.|  decepti
marg.|  MENDACES  IN  STATERIS. CASSIODORUS. Qui iniquis ponderibus ementes decipiunt vel iusti videri volunt cum sint fallaces.
marg.|  IN  STATERIS. In libra iustitie quo facilius decipiunt.
de vanitate in idipsum. 
interl.|  et si varii in suis perversis studiis et decepti decipiant alios de vanitate tamen in unum sunt
marg.|  IN  IDIPSUM quo credentur equi.
Numérotation du verset  61,11 X
Nolite sperare 
interl.|  sed o vos filii hominum
interl.|  spes mea in Deo
marg.|  NOLITE  SPERARE. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Quasi nec speritis nec cupiatis que congregata aliis rapiuntur.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Nolite . Sitiens convertit se ad eos.   Nolite  :
in iniquitate +
interl.|  sed sicut spes mea ita sit et vestra
et rapinas 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. ubi potius rapit vos diabolus
marg.|  RAPINAS. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Preda quam vis rapere in muscipula est tenes et teneris tenes alienum scilicet et teneris a diabolo o lucra damnosa invenis pecuniam perdes iustitiam.
nolite concupiscere \
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. qui non habetis quasi necessitate rapturi
divitie 
interl.|  hec divitibus ille qui non habet non ambiat hic qui habet non superbiat
si affluant 
interl.|  si exundant tamquam de pleno fonte currant
nolite 
interl.|  quia habetis
cor apponere. 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. sperare in incerto divitiarum
marg.|  NOLITE  COR  APPONERE. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Non dicit nolite habere non enim damnat divitias unde mercamur celum sed cor appositum quod non expendit sed recondet.
interl.|  quia
Numérotation du verset  61,12 XI
Semel locutus est Deus 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Hoc vidit iste elevatus super omnia etiam transcendens angelos et ad liquidum perveniens ubi unus unum genuit
marg.|  SEMEL  LOCUTUS  EST. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS.   Nolite cor apponere. Cur quia potestas iudicandi est Dei Filii. Cur sperandum quia tibi Domine misericordia remunerandi. In quo potestas et misericordia « quia tu reddes » etc. Unde hoc scis.   Semel id est eternaliter locutus est Deus id est disposuit omnia inter que hec duo audivi. Contrarium videtur Deum   semel loqui et   duo audiri quid etiam quod legitur in Apostolo : « Multifarie multisque modis olim locutus » etc. Sed inter homines multis modis apud se semel quia unum Verbum genuit per quod omnia facta et in quo omnia simul facta sunt inter que duo hec que opus est dici audivit quamvis et alia multa audierit que non opus est hic memorari duo illa sunt potestas et misericordia de quibus omnes Scripture propter que lex et prophete ipse Christus missus est et apostoli potestas timeatur misericordiam ametur nec pro misericordia potestas contemnatur nec pro potestate de misericordia desperetur.

Hbr. 1, 1.
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. in alto quo transivi
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. non a me hoc dico sed audivi raptus ad Verbum unigenitum
quia potestas Dei est10   11 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Filii qui non in se tantum potestatem habet verum etiam aliis confert
marg.|  POTESTAS  DEI  EST. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Non est potestas cuique nisi a Deo equo etsi te lateat equitas.

10  est Ps-R Ps-G ( I G K ΨV D ) D30² Ω ω1 Ed1455 Rusch Ed1530 Clementina ] om. Ps-G D14 D30 * Cor2 (anti. non interponunt est neque grecus)11  <divisio.> audivi+ misericordia\ D14 D30 ω1 ] audivi\ misericordiaΩP
Numérotation du verset  61,13 
et tibi Domine misericordia \ quia tu reddes12  unicuique iuxta13  opera sua. 
interl.|  per hoc apparet hoc de Christo dici quia Pater non iudicat quemquam sed omne iudicium dedit Filio

12  reddes D14 D30 ω1] reddis Ps-G ( C I G ) Ed1455 13  iuxta Ps-G ] secundum Ps-G ( R ) Ps-R




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria ( 61), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 19/11/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber26_4.xml&chapitre=26_4_61)