initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<26_4. Psalmi 52-67*>

Psalmus 62

Numérotation du verset  62,1 
interl.| interl.| Ecclesie||
marg.| marg.| PSALMUS  DAVID. CASSIODORUS. Loquitur de Ecclesia que in ariditate sitit seculi et misericordiam expetit donec eterna capiat docens bene conversari in medio prave nationis.||
marg.| marg.| Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Psalmus ex persona capitis et membrorum vox ipsius nostra est et nostra ipsius est.||

1 Codd. : ( Ps. 62 ) D14 D30ω1 Rusch Ps-G
cum esset in deserto Idumee
interl.| interl.| id est huius seculi ubi sitit||

Idumee D30] Iudee Ps-G D14, + Vox Ecclesie de Christo D30
Numérotation du verset  62,2 I
Deus Deus meus \
interl.| interl.| omnium per potentiam||
interl.| interl.| per cultum et sanctum desiderium||
marg.| marg.| DEUS  DEUS  MEUS. CASSIODORUS. Quomodo se habeat in deserto scilicet sponsa Deum videre desiderat quem et laudat et id amplius agere optat.||
marg.| marg.| DEUS. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Communis.  MEUS quodam modo specialiori vide affectum pie deprecationis per hanc germinationem.||
ad te de luce vigilo.
marg.| marg.| DE LUCE. Vel diluculo.||
interl.| interl.| vel diluculo id est matutinali hora||
interl.| interl.| id est dum mihi suboritur lux gratie||
marg.| marg.|  CASSIODORUS. Quando surrexit Christus ut tunc laudet eum Ecclesia quando exemplo sue resurr ectionis eam ad surgendum animavit.||
Numérotation du verset  62,I 
Sitivit 
interl.| interl.| et||
interl.| interl.| multis de causis||
interl.| interl.| dormit ad Deum qui Deum obliviscitur||
marg.| marg.| VIGILO. Dum mundo dormio non amans que mundi sunt.||
marg.| marg.|  CASSIODORUS. Et sitio animo et corpore.||
marg.| marg.| DE LUCE. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Non enim vigilares nisi lux oriretur que te excitaret.||
marg.| marg.| SITIT Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Et hic caro Deo dum ab eo querit hic necessaria.||
in te anima mea \
interl.| interl.| verum et beatum esse||
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. alii alia desiderant||
quam 
interl.| interl.| sed de pluribus caro et hoc est||
multipliciter 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. pro multiplici defectu||
tibi 
interl.| interl.| non alii rei||
caro mea. 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. quia et ei promittitur resurrectio quam desiderat quomodo anime beatitudo||
interl.| interl.| CASSIODORUS. que plus eget||
Numérotation du verset  62,3 II
In terra deserta 
interl.| interl.| hic sitiendum hoc seculum est desertum hoc Idumea de qua titulus||
marg.| marg.| DESERTA. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Ubi nullus sanctorum habitat.||
et invia et inaquosa+ sic 
marg.| marg.| IN VIA quia non est qua inde exeas.||
marg.| marg.| INAQUOSA. Quia nec dum moraris est tibi aqua. Sed Deus hic fecit viam Christum et misit aquam Verbi sui Spiritu Sancto implens predicatores ut fieret in eis fons aquam salientis in vitam eternam.||
interl.| interl.| et tunc||

et D14 Cor2 (interponitur secundum hebr. et anti. et Ieronimum et grecum hec coniunctio) Rusch Weber] om. Ps-G (V) D30 ω1 ΩP ΩS Ed1530Ps-Med.
in sancto 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. nisi quis prius deficiat in malo numquam pervenit ad bonum||
interl.| interl.| desiderio||
apparui tibi \
interl.| interl.| quasi vidisti me ut te viderem||
marg.| marg.| IN SANCTO  APPARUI. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Cui non apparet Deus sit in sancto desiderio et apparebit ei Christi maiestas et equalitas cum Patre et si homo fuit.||
ut viderem 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. non ut tu videres me qui omnia vides||
marg.| marg.| APPARUI UT  VIDEREM. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Nemo Deum videt nisi prius Deo appareat sol enim sua luce facit nos videre ita et Deus.||
virtutem tuam et gloriam tuam. 
interl.| interl.| Christum||
interl.| interl.| ideo hec omnia sic ago||
Numérotation du verset  62,4 III
Quoniam melior est misericordia 
interl.| interl.| vita gratie que per misericordiam||
tua 
interl.| interl.| qua datur non per merita||
super vitas \
interl.| interl.| et si longe et prospere||
interl.| interl.| humanas||
marg.| marg.| SUPER  VITAS Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Humanitatis que multe sunt ut militis agricole et ceterorum melius est quod das correctis quam quod eligunt perversi.||
interl.| interl.| ideo||
labia mea laudabunt te. 
interl.| interl.| nisi preveniret me misericordia non possem laudare||
marg.| marg.| LABIA  MEA  LAUDABUNT TE. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Post beneficia Dei laudem promittit laudabunt ad proximum de quo etiam sollicitior quia nisi misericordia tua me preveniret te laudare non possem et sicut labiis sic benedicam in vita vel sic quia super vitas||
Numérotation du verset  62,5 IV
Sic benedicam te 
interl.| interl.| bene vivendo||
marg.| marg.| SIC  BENEDICAM. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Ut dedisti per misericordiam laudare te sic benedicam ut misericordie tribuam vitam in qua laudo.||
in vita mea \
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. iam in vita quam donasti non quam mihi elegi||
et in nomine tuo 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. in honore tuo||
marg.| marg.| IN NOMINE  TUO. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Levat manus qui bonis operibus insistens tensis manibus in figura crucis Deum adorat unde apostolus levantes puras manus in oratione sine ira et disceptatione.||

et plerique codd. edd. D14 D30 ω 1 Rusch Ps-R] om. Ps-G (R F C I²Q² Φ R²GVP G² K Ψ B) cum graec. hebr.
levabo manus meas. 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. in precibus||
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. in bona opera ut Christus suas in cruce pro nobis||
interl.| interl.| utinam levabo manus et hoc petam||
Numérotation du verset  62,6 V
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. scientia et pia alacritate et sic labiis exultationis etc. sicca enim labia non possunt laudare||
interl.| interl.| hec olim placebant in sacrificiis||
marg.| marg.| ADEPS. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. In intestinis.  PINGUEDO in carne id est sapientia que in abscondito et fortitudo spiritus.||
marg.| marg.| LEVABO  MANUS Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. In Exodo Moyses dum manus levaret ad Dominum populus Dei Amalech vincebat dum vero deponebat Israel vincebatur. Quia dum quis bona sibi operatur pro celestibus vincit Amalech id est demonum turbam sanguinem nostre perditionis lingentem dum autem deponit manus id est pro terrenis operatur vincitur ab Amalech.||

pinguedine plerique codd. edd. D14 D30 ω1 Rusch] pinguidine Ps-G
repleatur 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. hic ubi sitis est et oratio levatis manibus cum sitis transierit anima et labia exultationis laudabunt nomen tuum||
anima mea \ et labiis exultationis 
interl.| interl.| vel labia exultationis laudabunt nomen tuum||
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. pro pura conscientia cuius comes est exultatio||

labiis Ps-G (Ψ V D) D14 D30 Cor2 (Ieron. et novi) Ω ω 1 Rusch edd. ]labia Ps-G Cor2 (anti. quidam)
laudabit 
interl.| interl.| re||
os meum.
Numérotation du verset  62,7 VI
Sic 
interl.| interl.| laudabit quia in stratu et mane et hoc est||

Sic Ps-G (F ΨB ΩS) ΩP Rush Ed1530] Si Ps-G D14 D30 ω 1
memor fui tui super stratum meum+ 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. inquiete ne ipsa dissolveret et faceret oblivisci Deum||
marg.| marg.| SI MEMOR. CASSIODORUS. Exponit bona malaque utriusque partis scilicet contra difficultates huius seculi quas hic patitur dicit securitatem suam ex Deo in qua memor est eius perituros inimicos regem cum sanctis letaturum. Per stratum in quo quiescimus prospera accipe in quibus est memor Dei quod vix homo facit.||

<divisio.> meum+ω1] D14² D30²
in matutinis 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. in nocte mala fiunt sed Christo monstrante tamquam in luce debemus bona facere||
interl.| interl.| CASSIODORUS. luce gratie mihi illucescente||
marg.| marg.| IN MATUTINIS. In actionibus quia mane incipit quisque operari si non memor inquiete nec in actione sed si in otio tunc et in actione ne in ea deficiat. Ideo addit quia fuisti adiutor meum nisi enim adiuvet hic Deus bona opera implere non possumus nemo autem in mane operatur nisi qui in Christo operatur.||
marg.| marg.|  CASSIODORUS. In matutinis id est in luce Christi ut supra de luce vigilo ad te ut filius lucis id est Christi ad lucis auctorem vigilet id est ad Deum.||
meditabor in te \  
interl.| interl.| ideo in te||

meditabor D30 ω 1 Rusch] meditabar Ps-G
Numérotation du verset  62,8 
quia fuisti adiutor meus. 
marg.| marg.| ADIUTOR. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. In periculis Idumee et si quid occurrit exultabo in velamento alarum tuarum. Ideo quia adhesit tibi caritate anima mea ut te pre se diligeret ideo exultabo ideo adhesit quia me suscepit a periculis dextera tua id est propitiatio.||
Numérotation du verset  62,VII 
Et 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. quia pullus sum et ideo si non protegis milvus rapit||
in velamento alarum tuarum 
interl.| interl.| in protectione tua||
exultabo+
interl.| interl.| in bonis operibus||
Numérotation du verset  62,9 
adhesit 
interl.| interl.| caritate||
anima mea post te \
interl.| interl.| CASSIODORUS. ut sequatur te nolens #perire ut Petrus voluit||
interl.| interl.| quia||
me suscepit 
interl.| interl.| alis tegendum||
dextera tua. 
interl.| interl.| sapientia tua Verbum tuum||
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. in Christo homine sapientia Dei est et nos in illo||
Numérotation du verset  62,10 VIII
Ipsi vero 
interl.| interl.| notabiles in malitia Iudei scilicet||
interl.| interl.| CASSIODORUS. et ideo nihil fecerunt anime Deo connexe querentes eam perdere ipsi||
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. id est quilibet persecutores maxime Iudei qui in capite et in apostolis animam nostram quesierunt||
marg.| marg.| IPSI  VERO etc.  REX  VERO. Confert in his duobus versibus bona et mala diversarum partium.||
in vanum 
interl.| interl.| quia evasi||
quesierunt animam meam+ introibunt 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. timuerunt perdere terram et ideo occiderunt Christum et ierunt sub terra que eis proposita dominata est accidit quod timuerunt quia et post terram perdiderunt unde sequitur tradentur etc. quia expugnati sunt ab hostibus||
in inferiora terre \
interl.| interl.| id est terrenitatem||
interl.| interl.| infernum||
Numérotation du verset  62,11 
tradentur 
interl.| interl.| preterea||
in manus 
interl.| interl.| potestatem||
interl.| interl.| Titi et Vespasiani||
gladii partes vulpium 
interl.| interl.| id est demonium||
erunt. 
marg.| marg.| PARTES  VULPIUM. CASSIODORUS. Principum seculi qui vulpibus comparantur ut Christus de Herode dixit dicite vulpi illi etc. partes horum Iudei quia Christum regem noluerunt dicentes nos non habemus regem nisi Cesare agnum reiecerunt vulpem elegerunt. Vel partes vulpium sunt dum se dolosis prava voluntate coniungunt||
marg.| marg.| IN INFERIORA  TERRE. CASSIODORUS. Non ad celos vecti a terra sorbentur male cogitationes quia de terra nate in ima terre quasi in sceno vergunt.||
Numérotation du verset  62,12 IX
Rex vero 
interl.| interl.| qui vere rex quem eiecerunt||
letabitur 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. et si visi sunt superasse tamen letabitur||
interl.| interl.| Christus||
in Deo+ laudabuntur 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. qui Christum non vulpem elegerunt||
interl.| interl.| laudabiles erunt||
marg.| marg.| IN DEO. CASSIODORUS. Patre unde ego in Patre et Pater in me.||
omnes qui iurant10   
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. qui ei pollicentur et vovent bonam vitam||
marg.| marg.| IURANT. CASSIODORUS. Non per eum ne imperet iuramentum sed in eo promittendo ei obsequium.||

10  laudabuntur omnes qui iurant D14* D30 ω1 Rusch ] laudabitur omnis qui iurat Ps-G D14²
in eo \ quia 
interl.| interl.| CASSIODORUS. in iudicio ubi iniquitas victa obmutescet||
interl.| interl.| CASSIODORUS. quia ipsi destructi non christiani||
obstructum est os loquentium iniqua. 
interl.| interl.| Iudeorum et paganorum||




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria ( 62), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 16/09/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber26_4.xml&chapitre=26_4_62)