initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<26_4. Psalmi 52-67*>

Psalmus 64

Numérotation du verset  64,1 
In finem 
interl.| interl.| consummationem seculi||
marg.| marg.| IN FINEM. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Prophetavit Ieremias post septuaginta annos rediturum populum. Inter captivos erat Ezechiel et alii prophete. Completis septuaginta annis restitutum est templum. Figura est nostri qui de Babylonia ad Hierusalem suspiramus de seculo et corpore peccati ad celum.||
marg.| marg.| Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Tres in Ecclesia Septuagesime memorantur : una significata, due significantes ; una in figura precessit septuagesima, scilicet captivitatis iudaice, altera in representatione adhuc observatur ab Ecclesia que incipit a « Circumdederunt me » et terminatur in sabbato in albis quam observat Ecclesia in representationem spiritulis nostre captivitatis qua captivi sumus dum adhuc in corpore a Domino peregrinamur quam eandem figuravit septuagesima Iudeorum. Sed, completo septenario huius vite, plene liberi erimus utroque homine gloriosi. Hinc est quod in Septuagesima quam Ecclesia observat exponens miserias nostri incolatus et labores, subticet canticum letitie Alleluia, « Gloria in excelsis » et huiusmodi. In sabbato paschali vero, adepta iam facultate redeundi et ita in spe gaudens, cantat Alleluia.||

a Dominica in Septuagesima ante Pascha, introit, Antiphonale missarum sextuplex, n° 34, p. 44.
psalmus David 
interl.| interl.| dirigens||

psalmus] + cantici Ed1530
canticum 
interl.| interl.| id est exultatio que est vox redeuntis populi||
Ieremie
marg.| marg.| IEREMIAS. AUGUSTINUS. HIERONYMUS. Excelsus et significat eos qui dicunt nostra conversa in celis est. Aggeus festus. Illos significat qui sunt spe gaudentes qui in reliquiis cogitationum diem festum agunt Domino. Ezechiel roboravit me Dominus et signat illos qui sunt roborati inDomino. Hi prophetaverunt reditum in #Hierusalem.||
et Aggei et Ezechielis
interl.| interl.| secundum Augustinum||

Ieremie et Aggei et Ezechielis Rusch] Ieremie et Ezechiel Ps-R LXX, Ieremie et Ezechielis Ed1530 Clementina, Ieremie et Aggei Ps-ζ Ps-R (M K B² D R) Ps-G D30, Aggei Ieremie vel Ezech. ΩS
de verbo peregrinationis vel de populo transmigrationis
interl.| interl.| secundum Augustinum||
interl.| interl.| quod erat eritis secut dii||
marg.| marg.| DE POPULO  TRANSMIGRATIONIS. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Id est qui transmigravit de celo ad terram de perfectione ad miseriam et confusionem.||

de (om. Clementina) verbo peregrinationis Ps-G D30 ΩS Rusch Clementina] de populo transmigrationis Ps-G (I), Ps-R, verbo transmigrationis Ps-G (V) vel de populo transmigrationis ΩS Rusch Ed1530 Clementina cum Ps-R] om. Ps-G D30
cum inciperet proficisci. 
interl.| interl.| mente||
interl.| interl.| de Babylonia huius mundi||
marg.| marg.| CUM  INCIPERET. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Incipit exire qui incipit amare caritas civem facit Hierusalem cupiditas Babylonis et sic ergo corpore permixti desiderio sunt separati.||
marg.| marg.|  CASSIODORUS. Consolatio in exilio ne quis desperet quia certificat reditum et per quem et que divitie reversis. Affirmat reditum et precatur.||

cum inciperet ΩS Rusch] cum inciperent Ps-G (I V) Ed1530 Clementina, quando incipiebant Ps-G (incipiebat R) D30 cum Ps-R
Numérotation du verset  64,2 I
Te decet hymnus Deus 
interl.| interl.| illos decet laudare qui vel mente vel re sunt in Sion quia non est speciosa laus in ore peccatoris||
in Sion \
interl.| interl.| non in Babylone||
interl.| interl.| ubi modo sumus spe||
marg.| marg.| SION. Patria celestis est Sion eadem est Hierusalem.||
et tibi reddetur 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. hic in presenti vovemus bene operando et cogitando ibi reddemus votum pro utroque Deum laudando||
marg.| marg.| TE. Non deos gentium et non alibi nisi in contemplatione id est fide et tibi de bonis operibus reddetur votum in celesti Hierusalem quod illi solvebant Marti post prelia et et ceteris diis in hunc modum.||
interl.| interl.| anima et corpus immortale||
Numérotation du verset  64,3 II
Exaudi 
interl.| interl.| iam nunc||
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. quia reduces reduc et me cum aliis et hoc est||
interl.| interl.| CASSIODORUS. hic ut ibi parcas quo omnes inde ituros scio ut referat unus quisque propria corporis||
marg.| marg.| EXAUDI. CASSIODORUS. Prius facit quod a ceteris faciendum #Dei scilicet exaudi.||
orationem meam : 
interl.| interl.| quia||

meam plerique codd., edd. cum Ps-R cum LXX] om. Ps-G (R F C I
ad te omnis caro veniet. 
interl.| interl.| qui primicias de carne tulisti ceteri congregabuntur ut compleantur holocausta||
marg.| marg.| OMNIS  CARO. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Id est homo id est ex omni genere pauperes divites viri femine docti indocti pueri senes.||
Numérotation du verset  64,4 III
Verba 
interl.| interl.| quidem||
iniquorum 
interl.| interl.| primitivorum||
marg.| marg.| VERBA  INIQUORUM. CASSIODORUS. Qua spe hoc oras ? quia ad te omnis caro veniet non solum anima etiam malus homo necesse est ut audias verba enim iniquorum diaboli et primitivorum parentum Ade et Eve.||
prevaluerunt super nos \
interl.| interl.| ut mare mergens super nos||
marg.| marg.| PREVALUERUNT. Id est in exilium proiecerunt vel pagani ritus suos filiis suis suaserunt sed propitiaberis in hostia Christi.||
marg.| marg.| Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Verba iniquorum. Id est mali ritus et mores parentum nostrorum (qui ut etate ita auctoritate prestant pueris) secuti sumus.||
et impietatibus nostris 
interl.| interl.| e contra||
tu 
interl.| interl.| o Fili Verbum Dei||
interl.| interl.| et ideo non opprimunt verba iniquorum||
propitiaberis. 
marg.| marg.| PROPITIABERIS. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Propitiatio fit per sacrificium quod sacerdos Christi obtulit. Idem est ergo sacerdos et hostia.||
Numérotation du verset  64,5 IV
Beatus 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. homo quo indutus es vel potius Christus quemque beatum assumpsit in filium adoptionis. 
quem elegisti et assumpsisti \
marg.| marg.| BEATUS  QUEM. CASSIODORUS. Et beatus omnis ille quem elegisti a massa perditorum. Non vos me elegisti sed ego vos et assumpsisti in sortem tuam in eternam requiem.||
marg.| marg.| Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Vel sic propitiaberis per beatum virum. Beatus enim homo quem tu elegisti id est quo indutus es in tempore qui eras in principio verbum et assumpsisti in unitatem persone et ipsius hominis tibi naturam uniendo non personam. Qui talis habitat in tuo consensu et per eum replebimur in bonis gratiarum vel future Hierusalem que non possunt dici.||
interl.| interl.| quia||
inhabitabit 
interl.| interl.| non movendus||

inhabitabit Rusch Weber] habitabit D30 tantum
in atriis tuis. 
interl.| interl.| Hierusalem||
Numérotation du verset  64,V 
Replebimur 
interl.| interl.| et nos reversi||
in bonis domus tue \ sanctum est templum tuum 
interl.| interl.| que sunt illa bona||
interl.| interl.| ipsa domus est templum Dei||
interl.| interl.| omnes iusti||
marg.| marg.| IN BONIS. CASSIODORUS. Que bona sunt sanctitas in se equitas ad proximum.||
marg.| marg.| TEMPLUM. Ecclesia vel caro Christi.||
Numérotation du verset  64,6 
mirabile in equitate.
Numérotation du verset  64,VI 
Exaudi nos 
interl.| interl.| quibus ut repleamur||
interl.| interl.| tanto ante incarnationem petit exaudiri||
marg.| marg.| MIRABILE IN. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Non in exterioribus ut domus terre sed in iustitia que pulchrior interiori oculo et amabilior quam modo debemus esurire ut tunc ea satiemur.||
marg.| marg.| IN AQUITATE. CASSIODORUS. Cum unicuique digna retribuet cui et dicet exaudi nos qui es salvator.||
Deus salutaris noster \
interl.| interl.| Iesus||
interl.| interl.| ecce de quo supra ad te omnis caro||
spes 
interl.| interl.| tu dico||
omnium finium terre 
interl.| interl.| non modo Iudee vel Africe||
interl.| interl.| unde supra ad te omnis caro||
marg.| marg.| SPES  OMNIUM. Laudes Dei et virtutes describit.||
et in mari 
interl.| interl.| in seculo||
interl.| interl.| in insulis longe positis||
longe. 
interl.| interl.| a patria||
marg.| marg.| ET IN MARI  LONGE. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Ideo longe quia in mari mare dicitur in figura seculi amari salsitate iniquitatum et tempestuosi procellis temptationum ubi pisces invicem se devorant.||
Numérotation du verset  64,7 VII
Preparans 
interl.| interl.| per hoc spes omnium||
interl.| interl.| ad agendum||
marg.| marg.| PREPARANS. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Ad usus competentes.||
montes 
interl.| interl.| predicatores quos misit predicare||
in virtute 
interl.| interl.| et hoc||
tua’
interl.| interl.| non ipsorum||
marg.| marg.| IN VIRTUTE quia per eos fecit miracula. Quomodo preparavit. Accinctus potentia id est deitate quia humanitas Verbi maiestate precincta est ut quod homo non habuit deitas daret.||
accinctus 
interl.| interl.| vel circumcinctus||
marg.| marg.| ACCINCTUS. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Christus in medio undique cinctus quia omnes illum communiter habemus qui in eum credimus sed quia fides non a nobis sed ab eo potentatu suo cinctus dicitur.||
potentia \
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. omnibus credentibus mare seculi commotum est et cepit sanctos persequi||
Numérotation du verset  64,8 
qui conturbas 
interl.| interl.| ad persecutionem sanctorum||
marg.| marg.| QUI  CONTURBAS. Ecce quid per illos paratos fecit conturbas ad penitentiam.||
profundum maris
interl.| interl.| cor impiorum unde omnis commotio||
marg.| marg.| PROFUNDUM  MARIS non superficiem sed corda profundius mersa vel corda principum hec conturbata sunt cum viderent et deos suos et spes suas ad nihilum venire.||
sonum fluctuum eius. 
interl.| interl.| quis sufferet in plerisque additum est in fine versus||
marg.| marg.| SONUM  FLUCTUUM. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Sonantes contradictione fluctuantes persecutione.||
marg.| marg.| Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Sonum fluctuum eius. Vel sonum fluctuum eius quis sufferet nullus ex se sed ex eo qui preparat montes in virtute sua unde magis turbantur dum istos plus diis suis valere cernunt.||
interl.| interl.| et||
Numérotation du verset  64,VIII 
interl.| interl.| primo non turbatis montibus||
interl.| interl.| repetit apertius||
Numérotation du verset  64,9 
et timebunt 
interl.| interl.| iam christiani timentur ubique||
qui habitant terminos 
interl.| interl.| etiam terre||

habitant plerique codd., edd. Rusch cum Ps-R et He] inhabitant Ps-G (R F C I M² Q² W Φ P* U G² Ps-δ Ps-ε Ps-ζ Ps-Moz X)
a signis tuis \
interl.| interl.| miraculis que per apostolos non sola predicatione||
exitus matutini et vespere delectabis. 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. et post facies fortes in prosperis et adversis||
marg.| marg.| MATUTINI ET  VESPERE. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Mane est prosperitas quia letum est mane post tristitiam noctis. Vespere adversitas in his temptatur homo sed datur ei exire inde ne lucris capiatur cui divitie sunt Deus ne adversis terreatur pro quo passus est Dominus.||
marg.| marg.| DELECTABIS. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Delectabiles facies iam in vita hac si enim non delectet hominem ipse exitus non laborat inde exire sed capitur lucris cui non placet promissio Christi. Et terretur adversis quem non delectat ille qui pro eo voluit pati ut faceret exitum ei.||
interl.| interl.| quomodo||
Numérotation du verset  64,10 IX
Visitasti terram 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. misisti nubes earum predicatione inebriata est terra||
interl.| interl.| CASSIODORUS. tuo adventu||
et inebriasti eam \
interl.| interl.| doctrina vel Spiritu Sancto inebriasti||
marg.| marg.| VISITASTI  TERRAM ET  INEBRIASTI. Per predicatores hoc facies nam intus doces quibus predicant.||
multiplicasti 
interl.| interl.| in multimodis donis honorasti||
locupletare eam. 
interl.| interl.| vel ditare||
Numérotation du verset  64,X 
Flumen Dei 
interl.| interl.| populus Dei prior unde ceteri rigari possunt||
interl.| interl.| unde ditare aquis fluminibus et hoc est||
marg.| marg.| FLUMEN. Profundi ad recipiendum.||
repletum est aquis \
interl.| interl.| Spiritu Sancto unde alii #potentes||
marg.| marg.| REPLETUM  AQUIS donis Spiritus scilicet tu enim parasti cibum.||
marg.| marg.| FLUMEN  DEI. CASSIODORUS. Misericordia Dei pleno fluvio comparatur que repleta est aquis id est refectione singulorum post potum Dei de cibo spiritali subdit hoc totum de sacra communione quando corpore eius pascimur sanguine potamur et ne quid casu fieri putetur subdit quia ita est preparatio eius sicut ab eo disponitur sine quo nihil ibi fit.||
interl.| interl.| et ideo||
parasti cibum illorum’ 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. panem vite et intellectus scilicet Scripturas||
quoniam 
interl.| interl.| ut per misericordiam des non quia meruerunt||
ita est preparatio eius. 
interl.| interl.| vel tua||
Numérotation du verset  64,11 XI
Rivos eius 
interl.| interl.| primi rivi inebrientur||
interl.| interl.| summos||
interl.| interl.| vel sulcos||
marg.| marg.| rivos : apostolos et alios qui de flumine biberunt||
inebria+ 
interl.| interl.| donis Spiritus||
marg.| marg.| INEBRIA. Ut sibi et aliis sufficiant.||
multiplica 
interl.| interl.| ut ex credentibus alii credant| ||
marg.| marg.| Multiplica ut per successiones predicatio non deficiat ; corona  anni : totus mundus ubi Ecclesia.||
marg.| marg.| RIVOS  EIUS. CASSIODORUS.  Parasti etc. et o Domine  rivos eius fluminis doctores  multiplica : da imitatores generatos in stillicidiis guttis quid per singula benedices corone id est circulo temporis qui est ab adventu ad finem seculi quo crescit verbum Dei.||
credentibus] crendentibus cacogr. Rusch
genimina eius \
interl.| interl.| provectos||
in stillicidiis eius 
interl.| interl.| parvulis stillantur quedam licet minora||
letabitur 
interl.| interl.| quia inde proficit||
germinans. 
interl.| interl.| qui incipit rudis||
Numérotation du verset  64,12 XII
Benedices 
interl.| interl.| et vere facies||
corone 
interl.| interl.| multitudini fidelium anno benignitatis tue id est gratie acquisite||
anni benignitatis tue \
interl.| interl.| quo seminatur et crescit quod seminatur||
marg.| marg.| CORONE. CASSIODORUS. Quia gloria victorie est vincenti diabolum.||
marg.| marg.| BENIGNITATIS  TUE. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Ne quis glorietur de meritis suis.||
et campi tui 
interl.| interl.| id est homines ex equitate pectoris||
marg.| marg.| CAMPI. CASSIODORUS. AUGUSTINUS. Homines propter equalitatem id est iusti.||
replebuntur ubertate. 
interl.| interl.| bonorum vel imitatorum||
Numérotation du verset  64,13 XIII
Pinguescent 
interl.| interl.| etiam||
speciosa deserti \
interl.| interl.| gentilitatis||
et exultatione 
interl.| interl.| quia veniunt ad regnum||
interl.| interl.| ubi prophete non sonuerunt acceptus est Deus prophetarum||
colles 
interl.| interl.| quos Deus erigit||
marg.| marg.| COLLES. Quia Deus erigit humiles.||
marg.| marg.| DESERTUM omnes gentes quibus nullus propheta missus.||
marg.| marg.| PINGUESCENT quando apostoli ad eas venerunt per quos decore facte sunt.||
accingentur. 
interl.| interl.| confortabuntur ad predicandum aliis||
interl.| interl.| scilicet exultatione vel veste nuptiali quia
Numérotation du verset  64,14 XIV
Induti sunt arietes ovium+
interl.| interl.| duces gregis apostoli gaudent de fructibus suis||
et10  * valles {t. 2 : Erfurt, f. 266va ; facsim., p. 532a} [Rusch, f.  266va ] abundabunt frumento11   \ 
interl.| interl.| fruge boni operis||
marg.| marg.| VALLES. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Humiles populi multum fructum afferent.||

10  et Ps-G D30] om. Rusch tantum 11  valles] et praem. Ps-G
clamabunt etenim hymnum dicent. 
marg.| marg.| CLAMABUNT. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Non in blasphemia sed in hymno inde abundant frumento.||
marg.| marg.| Psalmus iste in exequiis fidelium decantatur quia agit de reditu {t. 2 : Erfurt, f. 266va ; facsim., p. 532a} [Rusch, f.  266va ] a Babylonia huius mundi ad patriam celestem ad quam sancti, in obitu de carne educti, feliciter migrant, stolam simplam recipientes donec in resurrectione gemine beatitudinis stola glorificentur.| 12  ||

Cf. Missa « Requiem eternam » in obsequiis defunctorum, versus ad introitum, Ps. 64, 2-3 : “Te decet hymnus Deus in Sion...” (om. H esbert, Antiphonale missarum sextuplex).

12  Codd. : Rusch ; om. P106, f. 85r-86v ; Tr511, f. 80v-81v. [Magna Glossatura, in loc. cit.,PL 191, 587D-588A ; Ox150, f. 157v  ; Do16, f. 114r : « Psalmus iste cantatur in exsequiis fidelium defunctorum quia agit de reditu Babylonie huius mundi ad patriam celestem ad quam sancti in obitu de carne educti feliciter migrant, simplam stolam statim recipientes, donec in resurrectione stola gemine beatitudinis glorificentur »]. Cf. Sicardus Cremonensis, Mitralis de officiis, lib. 9, cap. 50, CCCM 228, p. 668.88-91 : « Hoc psalmo 'Te decet' utimur in exequiis mortuorum, quoniam ibi agitur de reditu captiuitatis filiorum Israel in terram promissionis, sic isti de captiuitatis miseria ad uitam proficiscuntur eternam ».]




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria ( 64), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 16/09/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber26_4.xml&chapitre=26_4_64)