initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<26_4. Psalmi 52-67*>

Psalmus 65

Numérotation du verset  65,1 
interl.| interl.| id est Christum vel consummationem future beatitudinis||
marg.| marg.| IN FINEM. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Iudei ex legis iustitia sperabant sibi bona temporalia et resurrectionem. Licet in ea non intelligerent alia esse bona quam hic unde non poterant questioni Sadduceorum de muliere septem virorum respondere postea cepit etiam gentibus promitti resurrectio credentibus in Christum qui resurrexit. Inde est psalmus iste contra presumptionem et superbiam Iudeorum pro fide gentium ad eandem spem resurrectionis vocatarum.||
canticum 
interl.| interl.| dirigens||
psalmi resurrectionis
interl.| interl.| exultatio de resurrectione unde et monet bene operari||
marg.| marg.|  CASSIODORUS. Primo monet omnes de resurrectione Christi gaudere que omnibus dat vitam.||

Codd. : ( Ps. 65 ) D30 Rusch Ps-G | canticum Psalmi Ps-G Rusch] Psalmus David canticum Ps-G (I D) D30 | resurrectionis] + Vox apostolorum ad gentes D30 (om. Salmon I n°65)
Numérotation du verset  65,I 
Iubilate Deo 
interl.| interl.| ineffabili effectu||
interl.| interl.| pre gaudio resurrectionis||
interl.| interl.| hoc Deo fit qui illud percipit||
omnis terra +
interl.| interl.| non solum Iudea||
Numérotation du verset  65,2 
psalmum 
interl.| interl.| hoc omnibus||
interl.| interl.| opere||
dicite 
interl.| interl.| quod homines audiant||
interl.| interl.| effabili affectu||
nomini eius \
interl.| interl.| non vestro||
date gloriam 
interl.| interl.| quia infirma et ea que si sunt elegit ne quis glorietur||
marg.| marg.| DATE  GLORIAM. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Non ut Iudei qui meritis suis dant iustitiam et invident gentibus gratiam.||
laudi eius. 
interl.| interl.| non industrie vestre||
Numérotation du verset  65,3 II
Dicite Deo quam terribilia sunt opera tua Domine \
interl.| interl.| dicit ut timeas||
marg.| marg.| QUAM  TERRIBILIA. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Si gaudes et time ne quod datum est humili auferatur superbo sicut factum est Iudeis ne ergo insultes fractis ramis sed time ne forte nec tibi parcat.||
marg.| marg.| OPERA. CASSIODORUS. Breviter mysteria incarnationis dicit opera quod Deus homo quod passus mortuus et huiusmodi.||
interl.| interl.| et hec sunt||
in multitudine virtutis tue 
interl.| interl.| id est multa et magna||
marg.| marg.| IN MULTITUDINE  VIRTUTIS. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Hic innuit resurrectionem ad quam exclusis mendacibus Iudeis adhibentur gentes.||
mentientur tibi 
interl.| interl.| dicentes nobis dormientibus furati sunt eum prius in multis in Beezebub eicit demones||
interl.| interl.| ad hoc mentientur ut multa sit potentia tua||
marg.| marg.| MENTIENTUR . Opera sunt ter que inimici mentiuntur contra mentientes omnis terra adorent etc.||
marg.| marg.| Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Mentientur. Solent mentiri inimici ut potentiam cuiusquam minuant tibi contra accidit quia minus appareret potentia tua si non mentirentur tibi. Maxime potentia Christi secundum hominem in resurrectione unde psalmus intitulatur apparuit unde proprium signum potentie scilicet resurrectionem commendat dicens de similitudine Ione quia : « Sicut fuit Ionas in ventre » etc. Itemque solvite templum et in triduo exctabo illud quo signo nihil est potentius. Fecerunt enim sancti, immo Deus in eis fecit multa miracula homines resuscitare et mortuos resurgere iterum morituros sed nullus in vitam eternam surrexit. Ad commendationem ergo huius potentie valuit mendacium Iudeorum quo ad crucem eum perduxerunt ut sic resurgeret. Valuit et mendacium falsorum testium ad solvendum templum quibus creditum est et damnatur Christus sed surrexit et illi sunt falsi accesserunt etiam mendacio custodes sepulcri qui et probati sunt falsi. Auctus est etiam numerus mendacium ut augeatur merces credentium. Mentiti sunt et contra mendaces apparuit Christus veracibus. Illis ergo relictis in mendacio te cuius potentie mentiti sunt adoret omnis terra.||
inimici tui. 
interl.| interl.| sed licet sint multa tamen||
Numérotation du verset  65,4 III
Omnis terra 
interl.| interl.| loco eorum||
adoret te 
interl.| interl.| fide||

adoret] adorent Ps-G
et psallat tibi \
interl.| interl.| opere||
psalmum dicat 
interl.| interl.| aliis id est aliorum instructioni||

adoret... psallat... dicat] adorent... psallant... dicant Ps-G
nomini tuo. 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. o altissime paulo ante humillimus inter mendaces 
interl.| interl.| et o gentes||
Numérotation du verset  65,5 IV
Venite et videte 
interl.| interl.| agnoscite||
interl.| interl.| terribilia opera que ut sciatis venite longinqui||
interl.| interl.| relinquite mendaces venite confitentes peccata||
marg.| marg.| VENITE. CASSIODORUS. Diapsalma. Incipientes ad opera Dei consideranda invitat ut una fides iungat quos unum premium expectat ubi exponens illa opera aperte dicit resurrectionem pertinere ad gentes repressis Iudeis.||

Venite] praem. diapsalma Ps-G
opera Dei \
interl.| interl.| in quibus terribilis||
terribilis in consiliis 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. filii hominum habuerunt consilium perdendi eum ille excecandi superbos ut et post humiliarentur et salvandi homines||
super filios hominum. 
interl.| interl.| hoc fecit consilio suo||
Numérotation du verset  65,6 V
Qui convertit mare in aridam +
interl.| interl.| mundum amarum||
interl.| interl.| ut sitiat aquam dulcem||
marg.| marg.| QUI  CONVERTIT. Opera in quibus terribilis que sunt ea subdit qui convertit mare. In flumine Iordane ad litteram mystice labenti mundo.||
in flumine 
interl.| interl.| illi qui sunt conversi in aridam||
interl.| interl.| in labenti mundo||
marg.| marg.| IN FLUMINE. CASSIODORUS. Licet remissa sint peccata tamen in decursu mortalitatis ad huc sunt non enim mox immortalitas.||
marg.| marg.| Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. In flumine. Flumen est mortalitas seculi ubi alii veniun alii recedunt sed qui in Christum credit transit pede in se humilis non equo superbus .||
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. cum flumen transierimus iam non mortales||
letabimur in ipso. 
interl.| interl.| non in nobis||
marg.| marg.| IBI  LETABIMUR IN  IPSO. CASSIODORUS. Vel sic terribilia sunt opera que ut sciatis venite vos longinqui et videte id est agnoscite opera Dei in quibus est terribilis quia terribilis est in consiliis habitis super filios hominum. Et agit de actualibus operibus olim factis in populo Israel et que sunt illa subdit. Qui convertit mare Rubrum in aridam ad litteram. Et in flumine Iordane pertransivit pede sicco. Ibi id est in operibus illis letabimur in idipsum alia littera id est in eorum #significatis. Iam enim sacramenta illorum operum ostendit in quibus letantur christiani in idipsum. Maris transitus baptismum significat fluminis quod mundo sine periculo non potest transiri et in his letantur christiani.||
marg.| marg.| IN IPSO  DEO. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Quando erit omnia in omnibus vel in ipso qui dominatur in virtute sua.||
Numérotation du verset  65,7 VI
Qui 
interl.| interl.| in quo in eo||
dominatur in virtute sua 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. nobis que virtus num eterna in eo erimus fortes si eius participes simus sed non hoc solis Iudeis prestat||
in eternum + oculi eius super gentes 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. id est illuminat gentes ne predictas promissiones putetis inanes||
respiciunt \
interl.| interl.| unde||
qui 
interl.| interl.| Iudei||
exasperant 
interl.| interl.| meam iram alia littera||
non exaltentur 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. sed in se humiles exaltentur in Christo||
marg.| marg.| NON  EXALTENTUR. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Pro lege quasi plus illis debeatur omnes enim peccaverunt.||
marg.| marg.|  CASSIODORUS. Qui Deum provocat solet exaltari in se peccata sua volens defendere quod prohibet.||
in semetipsis. 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. in genere in carnalibus #oculi||
Numérotation du verset  65,8 VII
Benedicite 
interl.| interl.| quia oculi eius super gentes respiciunt et quia vos illuminavit ||
marg.| marg.| BENEDICITE. CASSIODORUS. Diapsalma. Monet gentes benedicere Deum qui licet probet tribulationibus tamen ducit ad regnum hec enim videntur obviare promisse resurrectioni.||
interl.| interl.| o||

Benedicite] praem. diapsalma Ps-G
quia1] coniec., Q. Rusch
gentes Deum nostrum \
interl.| interl.| in quo benedicimur unde in semine tuo benedicentur omnes gentes||
et auditam 
interl.| interl.| palam||
interl.| interl.| quasi dicat : non vos ipsos laudetis sed eum cuius gratia sumus quod sumus||
facite vocem laudis eius. 
marg.| marg.| AUDITAM  FACITE. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Palam ut qui diligit Deum diligit et proximum.||
marg.| marg.| VOCEM quam dicit Pater de Filio hic est Filius meus.||
Numérotation du verset  65,9 VIII
Qui 
interl.| interl.| cuius laudis dico vocem eius||
posuit animam meam 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. que in morte erat in se sed in eo vivit||
marg.| marg.| QUI  POSUIT. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Enumerat hic quibus causis debeat predicari.||
ad vitam \ et non dedit 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. postea opus est ut perseveret in finem et hoc dedit||
in commotionem pedes meos

in commotionem Ps-G] commoveri Rusch cum Ps-R
Numérotation du verset  65,10 IX
Quoniam 
interl.| interl.| que enim causa commotionis||
probasti nos Deus \ igne nos examinasti 
interl.| interl.| non in cinerem vertisti sed sordes abstulisti||
marg.| marg.| QUONIAM  PROBASTI. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Non dedisti in commotionem. Quoniam probasti non in preceps dedisti probasti adversis igne caritatis qui non sinit sentire tormenta vel igne tribulationis nos examinasti etc.||

probasti Ps-G Ps-R] tu praem. Ps-G
sicut examinatur argentum. 
interl.| interl.| non sicut fenum quod omnino comburitur||
interl.| interl.| et||
Numérotation du verset  65,11 X
Induxisti nos in laqueum +
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. non ut capti liberaremur sed unde liberati experiremur||
interl.| interl.| catenas||
marg.| marg.| LAQUEUM. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Non qui decipit sed qui probat.||
posuisti tribulationes 
interl.| interl.| flagella||
in dorso nostro \
interl.| interl.| ut male erecti ad humilitatem curvemur||
Numérotation du verset  65,12 
imposuisti 
interl.| interl.| quia eius voluntate fit||
homines 
interl.| interl.| occisores||
super capita nostra. 
interl.| interl.| patimur superiores quos novimus esse peiores||
Numérotation du verset  65,XI 
Transivimus per ignem et aquam \
interl.| interl.| a simili nec estu nec pluvia a via cessantes||
marg.| marg.| TRANSIVIMUS. CASSIODORUS. AUGUSTINUS. Tu hec omnia et nos transivimus per adversa et suavia. Vel per hec elementa mors martyrum sepe impleta est. Ignis urit id est adversitas aqua corrumpit id est prosperitas vas igne solidatum aquam non timet. Sic et tu igne adversitatis excoctus prosperitatis aqua non dissolveris. Inde est quod in sacramentis in catechizando et exorcizando prius adhibetur ignis unde immundus spiritus clamat ardeo post venitur ad aquam baptismi ab aqua in refrigerium. Et quod in sacramentis hoc in temptationibus nobis fit.||
et eduxisti nos 
interl.| interl.| vel induxisti ||
interl.| interl.| spe||
interl.| interl.| post estus tribulationis||
in refrigerium. 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. id est requiem ubi et ignis optabilis qui totum quod in nobis fragile est absumit ut nihil nostrum remaneat sed absorbeatur mors in victoriam et tune reddam||
Numérotation du verset  65,13 XII
interl.| interl.| ecce refrigerium ||
interl.| interl.| tandem in refrigerium ||
marg.| marg.| INTROIBO. CASSIODORUS. Ecce que bona contra precedentia mala ut roboret.||
in domum tuam 
interl.| interl.| futuram||
in holocaustis \ reddam tibi 
interl.| interl.| et interim hic||
marg.| marg.| IN HOLOCAUSTIS. CASSIODORUS. Id est ut me offeram conspectui tuo vel in holocaustis bonorum operum prius exhibitis et tunc cum introibo reddam cum angelis que hic voveo vel interim reddam que distinxit id est que ratio mea omnibus pretulit. Caim recte obtulit sed non recte divisit quia creaturam creatori obtulit sed se quod carius est subtraxit.||
vota mea 
interl.| interl.| laudum que hic voveo||
interl.| interl.| meipsum||
Numérotation du verset  65,14 
que distinxerunt labia mea. 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. non reddet qui non distinguit||
marg.| marg.| DISTINXERUNT. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Distinguit qui se dicit nihil esse Deum omnia et se eo egere non illum se.||
Numérotation du verset  65,XIII 
Et locutum est 
interl.| interl.| que promisit||
marg.| marg.| QUE  LOCUTUM. Que pre omnibus manifestavi prevalere omnibus aliis votis in tribulatione mea non victus tribulatione.||
os meum \
interl.| interl.| id est cor meum||
in tribulatione mea. 
interl.| interl.| quia spe dulcis est tribulatio||
Numérotation du verset  65,15 XIII
Holocausta 
interl.| interl.| quid locutum est||
interl.| interl.| vel introibo in holocausta quia dum vixero||
medullata 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. intus est caritas non in superficie ut est illis qui hominibus placent||
marg.| marg.| HOLOCAUSTA  MEDULLATA. Meipsum cum medullis intimi amoris.||
offeram tibi cum incenso
interl.| interl.| vel incensu||

incenso] incensu Ps-G
arietum \
marg.| marg.| INCENSO  ARIETUM. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Vel cum  incenso quod est oratio et arietibus quia duces gregis maxime orant pro grege.||
marg.| marg.| CUM  INCENSO. HIERONYMUS. AUGUSTINUS. Cum oratione apostolorum quia Deo placet quod traditione eorum fit. Vel cum incensione et destuctione bestialitatis et repugnantie. Boves cervicositatem cum hircis petulantia hec in me mactando vitia.||
offeram tibi boves 
interl.| interl.| doctores qui in vinea Domini operantur||
marg.| marg.| OFFERAM  TIBI  BOVES. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Si offeruntur triturantes non remanent tamen peccatores sed per penitentiam sanati offeruntur et ipsi non per se sed potius adiuncti bobus quia fecerunt sibi « amicos de mammona iniquitatis ».||

Lc. 16, 9.
cum hircis.10   
interl.| interl.| peccatoribus||
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. qui peccata eleemosynis redimunt||

10  hircis] + diapsalma Ps-G
Numérotation du verset  65,16 XIV
Venite 
interl.| interl.| fide||
marg.| marg.| VENITE. CASSIODORUS. Diapsalma. Iam expositis omnibus item monet non iam rudes sed devotos ut exemplo sue liberationis amplius confidant in Domino benedicens eum de exauditione. Ita ego facio et o vos gentes venite.||
audite 
interl.| interl.| mente||
et narrabo omnes 
interl.| interl.| vos dico||
qui timetis Deum \
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. si Deum non timetis non narrabo nec vos audietis quia timore Dei aures aperit||
interl.| interl.| narrabo||
quanta fecit anime mee. 
interl.| interl.| si vultis eadem faciet vestre||
Numérotation du verset  65,17 XV
Ad ipsum 
interl.| interl.| cum gentes ad idola||
marg.| marg.| AD IPSUM. CASSIODORUS. Exponit quanta fecit anime sue subdens ad ipsum etc. Hoc fecit anime mee ut clamarem ad ipsum cum gentes ad idola et quod extra loquor intus habeo et non iniquitatem quia sic puritas orationis auditur.||
ore meo clamavi \
interl.| interl.| publice confitendo et predicando||
et exaltavi sub lingua mea. 
interl.| interl.| quia inde holocausta medullata||
marg.| marg.| CLAMAVI ET  EXULTAVI. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Id est ipsum publice predicavi et in secreto confessus sum quod in ore hoc et in corde habeo tamen holocausta medullata offeram his duobus perfectus est christianus.||
Numérotation du verset  65,18 XVI
Iniquitatem 
interl.| interl.| non quod non suggeratur sed non ametur||
si aspexi 
interl.| interl.| id est dilexi. Multi apud se amant quod in aliis damnant erubescentes forte propter homines||
in corde meo \ non exaudiat Dominus.11   
marg.| marg.| MEO. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Suum est quod non est perversum proponit meritum ut discant prius laborare quam premium querant.||

11  exaudiat] exaudiet Ps-G D30
Numérotation du verset  65,19 XVII
Propterea 
interl.| interl.| quia iniquitatem non aspexi||
exaudivit Deus \ et12  attendit 
interl.| interl.| CASSIODORUS. ecce vicissitudo intendentem intendit||

12  et Ps-G (plerique codd.) Rusch] om. Ps-G
voci13  deprecationis mee. 
interl.| interl.| hec bona fecit anime mee unde : benedictus ||

13  voci Ps-G Ps-R] vocem Rusch
Numérotation du verset  65,20 
Benedictus Deus \
interl.| interl.| quia sic perveni spe14  ad resurrectionem| 15  ||

15  Codd. : P106 Rusch
14  spe] om. P106
qui non amovit orationem meam
interl.| interl.| sed perseveranter facit orare ut non in oratione tepescam et perseveranter miseretur sed quia16  non est amota oratio securus esto quod nec17  misericordia que si differtur non aufert quod dandum est| 18    ||

= Petrus Lombardus, In Ps., loc. cit., PL 191, 597AB.

18  Codd. : P106 Rusch
16  sed quia] si P106 17  nec] non P106
marg.| marg.| ORATIONEM ET  MISERICORDIAM. Hec duo connexa sunt sin non suspenditur oratio nec protelatur misericordia.||




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria ( 65), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 16/09/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber26_4.xml&chapitre=26_4_65)