initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<26_4. Psalmi 52-67*>

Psalmus 67

Numérotation du verset  67,1 
In finem 
interl.| interl.| Christum||
marg.| marg.| IN FINEM. CASSIODORUS. Psalmus David prophete de exaltatione Christi et Ecclesie hic et in futuro ut omnes Deo cantent.||
marg.| marg.|  CASSIODORUS. Surgente Christo quasi elevata arca quid bonis malisque hic et in futuro ut illos terreat hos letificet. Modum sue locutionis formans ab eo quod Moysi et filiis Isrel contra hostes dimicantibus olim contingebat elevata quippe arca Domini hostes suos superabant atque in elevatione arce verbis his similibus Moyses usus fuisse dicitur.||
psalmus 
interl.| interl.| dirigens||
cantici David
interl.| interl.| de exaltatione Christi et suorum adversariorum ruina||

Codd. : ( Ps. 67 ) D30 Rusch PsG| psalmus cantici - David] inv. Ps-G, + propheta annuntiat ad ventum Christi et assumptionem in caelis D30
Numérotation du verset  67,2 I
Exsurgat Deus 
interl.| interl.| hoc factum surrexit Christus et dispersi sunt Iudei per omnes gentes||
marg.| marg.| EXSURGAT. CASSIODORUS. Confidenter optat quod scit futurum.||
et dissipentur inimici eius \
interl.| interl.| hic in resurrectione Christi et post in iudicio futuro||
et fugiant 
interl.| interl.| non loco quia ubique presens est sed metu animi in timendo non latendo||
qui oderunt eum a facie eius. 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. non ea quam non vident qua ubique est sed a presentia qua in nubibus venit id est preconibus||
interl.| interl.| id est timeant a presentia sanctorum||
marg.| marg.| QUI  ODERUNT. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Pertinaces a presentia tollantur eius qui ubique presens grave maledictum ut velint et conentur quod nullatenus fieri potest.||
Numérotation du verset  67,3 II
Sicut deficit fumus 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. extulerunt se ignibus odiorum insultantes crucifixo et inde mox evanuerunt.
marg.| marg.| SICUT  DEFICIT  FUMUS. CASSIODORUS. Fumus ex flamma ascensu vanescit ita ex flamma nequitie fumifera producunt et ipsa elatione deficiunt.||
marg.| marg.| ET FUGIANT  QUI  ODERUNT. Hieronymus HIERONYMUS. Vel de penitentibus legi potest in bono. Quasi odientes fugiant et dissipentur. Sed alii sicut deficit fumus deficiant. Non ut in nihilum redigantur sed ut quiescant a peccatis suis. Et sic pereant peccatores per penitentiam in eo quod mali sunt a facie Dei id est a presentia gratie eius sicut fluit cera a facie ignis ut lacrimis penitentie admoti igne Spiritus Sancti duritia eorum solvatur.||
deficiant \
interl.| interl.| id est sic pereant peccatores a facie Dei||
sicut fluit cera a facie ignis
interl.| interl.| annihilatur||
marg.| marg.| SICUT  FLUIT. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. De penitentibus dici potest vel in iudicio a facie Dei tollentur mali qui erit ignis ad penam impiorum et lumen iustorum.||
sic pereant peccatores a facie Dei. 
interl.| interl.| e contra||
Numérotation du verset  67,4 III
Et iusti epulentur 
interl.| interl.| iocundentur qui laboraverunt in vinea contemplatione Dei hic et in futuro||
marg.| marg.| EPULENTUR. CASSIODORUS. AUGUSTINUS. In deliciis que sunt in conspectu Dei.||
et exultent 
interl.| interl.| CASSIODORUS. non coram hominibus vana iactantia||
interl.| interl.| vel modo vel tunc||

et Ps-G (ΦGP ΨB² V D edd.) D30 Ω Rusch] om. Ps-G
in conspectu Dei \
interl.| interl.| qui sine errore inspicit||
et delectentur in letitia. 
interl.| interl.| et si iam insultent inimici in timore||
marg.| marg.| ET DELECTENTUR hoc potest eos delectare quod leti sunt quia non est sinienda eorum letitia.||
interl.| interl.| et ideo||

et] om. Ps-G
Numérotation du verset  67,5 IV
Cantate 
interl.| interl.| mente||
interl.| interl.| etiam exultate cum tremore||
Deo 
interl.| interl.| vivendo Deo||
marg.| marg.| CANTATE  DEO. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Convertit se ad eos quibus tantam spem dedit et hortatur.||
psalmum dicite
interl.| interl.| id est recte operemini glorie eius||
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. in corda credentium||
ei 
interl.| interl.| CASSIODORUS. vel corda vestra parate ut intret quia impolluta via eius||
qui ascendit super occasum \
marg.| marg.| QUI  ASCENDIT. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Non eum excipiet nova vita nisi vetus occiderit. Vel resurgendo casum corporis vicit.||
marg.| marg.| SUPER  OCCASUM. CASSIODORUS. Occasus mortis cedit illi super quem sol iustitie oritur. Et ne dubites quis iste sit quia Dominus nomen illi essentiale quem Iudei ut communem hominem occiderunt.||
interl.| interl.| quia||
Dominus 
interl.| interl.| quod si cognovissent numquam Dominum glorie crucifixissent||
nomen illi. 
interl.| interl.| essentiale||
Numérotation du verset  67,V 
Exultate 
interl.| interl.| etiam dum faciendo iter occurrunt tristia||
interl.| interl.| non modo non deficiatis verum||

Exaltate] et praem. Ps-G
in conspectu eius \
interl.| interl.| non hominum||
marg.| marg.| IN CONSPECTU. CASSIODORUS. Consideratio premii futuri erumnas mitigat.||
turbabuntur a facie 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. quia qui vos turbant in conspectu hominum||
eius 
interl.| interl.| cuius||
Numérotation du verset  67,6 
patris orphanorum 
interl.| interl.| quasi non estis destituti ut putant||
et iudicis viduarum. 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. spe seculi carentium||
marg.| marg.| ORPHANI. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Quibus mortuus est pater mundus et diabolus et mater concupiscentia. Vidue quibus error maritus moritur. In quibus habitat Deus quos colligit quos trahit quia de viduis et orphanis facit sibi templum in quo est.||
Numérotation du verset  67,VI 
Deus in loco sancto suo \
interl.| interl.| quo non extra nos sed in nobis||
Numérotation du verset  67,7 
Deus qui inhabitare facit 
interl.| interl.| ipse sibi edificat||
marg.| marg.| DEUS  QUI  INHABITARE. Hieronymus HIERONYMUS. In hebreo habetur : ‘’Dominus autem inhabitare facit monachos in domo’’ in quibus non cohabitat peccatum.||

qui Ps-G (K² V D) Ω D30 Ed1452 Rusch Ed1530 Clementina cum Ps-R] om. Ps-G
unius moris in domo.
Numérotation du verset  67,VII 
Qui educit vinctos 
interl.| interl.| solvit vincula peccatorum ; unde « Dirupisti vincula mea ».||
marg.| marg.| UNIUS  MORIS. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Unanimes unum sentientes iste est sanctus locus Dei non omnes qui in domo in qua et vasa contumelie hunc autem locum gratia edificat non meritis unde subdit quia educit vinctos.||
marg.| marg.| EDUCIT. CASSIODORUS. De inferno ligato diabolo.||

Ps. 115, 7.
in fortitudine \
interl.| interl.| sua||
interl.| interl.| per quam fortes sunt qui ante non erant||
similiter 
interl.| interl.| educit||
eos qui exasperant qui habitant in sepulcris. 
marg.| marg.| QUI  EXASPERANT. CASSIODORUS. Blasphemos in Deum. Vel persequendo in sepulcris in carnalibus fetidis sepulti ut nec velint nec possint ambulare.||
marg.| marg.| EXASPERANT. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Resistendo iustitie cum omnino sint mortui in operibus mortuis vincti vero volunt ambulare hec possunt hi solvuntur per gratiam illi resuscitantur.||
Numérotation du verset  67,8 VIII
Deus cum egrediereris 
interl.| interl.| CASSIODORUS. egreditur cum apparet in operibus sed non nisi his qui norunt eius opera intueri hec scilicet opera quod vinctos solvit mortuos suscitat||
marg.| marg.| DEUS  CUM  EGREDIERIS. CASSIODORUS. Diapsalma de verbo evangelii per egressum Christi.||
marg.| marg.|  CASSIODORUS. Deus cum egredieris. Vere educis quia prefiguratum est egressus eius coram Israel dum in columna nubis et ignis apparuit in deserto et manna satiavit.||
marg.| marg.| Allegorice. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Egressus dum apparuit hominibus per humanitatem. Vel dum educit vinctos id est suscitat. Transiit in desertum cum ad gentes venit. Et tunc « terra mota est » quia tunc terreni videndo tanta mirabilia moti sunt.||

Ps. 45, 7.

egredieris] egrederis Ps-G
in conspectu populi tui \ cum pertransieris 
interl.| interl.| vel pertransires||
in 
interl.| interl.| vel tamen||
deserto. 
interl.| interl.| id est gentes||
Numérotation du verset  67,9 IX
Terra mota est 
interl.| interl.| terreni ad fidem excitati sunt sed unde quia celi id est apostoli||
interl.| interl.| cum predicareris gentibus||

Terra] diapsalma praem. Ps-G
etenim celi distillaverunt 
interl.| interl.| pluviam id est gratiam||
a facie Dei 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. non a se sed a Deo qui in illis||
marg.| marg.| CELI  DISTILLAVERUNT manna dum in modum stillicidii manna descendit a facie Dei cuius presentia per columnam noscebatur.||
Sinai \
interl.| interl.| vel mons Sina||
interl.| interl.| Paulus apostolus gentium qui plus omnibus stillavit generatus prius in servitutem ex lege que fuit data in monte Sina ergo bene per Sina significatur||
a facie Dei Israel. 
marg.| marg.| Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. MONS  SINA A  FACIE  DEI  FUMAVIT. Secundum aliam litteram quando Moyses ibi legem accepit.||
Numérotation du verset  67,10 X
Pluviam 
interl.| interl.| doctrinam||
voluntariam 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. gratiam que sine meritis datur||
interl.| interl.| unde voluntarie nos genuit verbo veritatis||
marg.| marg.| PLUVIAM. Hoc est quod celi distillaverunt manna voluntariam que satisfaceret voluntati illius gentis avide comedendi.||
segregabis 
interl.| interl.| vel segregasti ||
Deus hereditati tue
interl.| interl.| fidelibus in quos pluvia proflua irrigatione descendit||
marg.| marg.| SEGREGABIT  HEREDITATI  TUE. Quia non aliis gentibus dedit quod tunc Iudeis.||
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. agnovit se nihil esse ex se||
marg.| marg.| INFIRMATA  EST # HEREDITATI ad tempus dum Christo non credidit.||
marg.| marg.|  CASSIODORUS. Perfecit Deus hereditatem suam dum gentes in supplentum admisit. Subdit unde perfecit.||
tu vero perfecisti eam. 
interl.| interl.| Hieronymus HIERONYMUS. quia virtus in infirmitate perficitur||
Numérotation du verset  67,11 XI
Animalia 
interl.| interl.| gentes mansuete et converse||
tua 
interl.| interl.| tibi subdita non sibi libera||
marg.| marg.| ANIMALIA id est gentes tue #dum credunt habitant in hereditate id est in Ecclesia. Que sunt animalia exponit.||
habitabunt in ea \
interl.| interl.| hereditate||
interl.| interl.| Hierusalem||

habitabunt] habitant Ps-G
parasti 
marg.| marg.| parasti predestinatos dicit quia ab origine mundi preparati sunt.||
marg.| marg.| Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Vel mons Sina a facie Dei Israel subaudi distillavit id est sunt celi et montes scilicet apostoli. Nec tamen dicit montes sed mons idem significans singulari numero quod plurali. Et dicuntur mons Sina quia legem distillaverunt unde terre motus quia turbantur homines legem implere non valentes et hec pluvia est lex quam soli Israeli dedit. Et infirmata est lex vel hereditas lex quia minatur nec adiuvat et ita infirmos facit. Populus quia abundavit delictum data lege sed Deus perfecit legem per Spiritum datum vel populum in quo superabundavit gratia.||
marg.| marg.|  CASSIODORUS. Hec mystice sed secundum figuram cum transivit in deserto coram Israel in columna nubis et ignis. Terra mota est id est homines visis illis miraculis. Celi manna distillaverunt et manna fluit pluvia volunta que soli Israel data est ut voluntati illius satis faceret. Israel autem infirmatus est fastidio illius cibi desiderans carnes Egypti sed ille percussus est a Deo non perfectus mittit ergo ad mysterium.||
marg.| marg.| Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Quidam libri non habent mons sed #a fa Dei Sina Israel id est qui legem dedit populo Israel quia qui legem dedit per Moysen qua terreret dedit et benedictionem per apostolos qua liberet.||
interl.| interl.| quomodo||
in dulcedine 
interl.| interl.| non in illius facultate||
tua 
interl.| interl.| non seculi que amara||
marg.| marg.| IN DULCEDINE. CASSIODORUS. Dulcedo est qua bonum fit non timore pene sed delectatione iustitie.||
pauperi Deus. 
interl.| interl.| qui in se infirmus||
Numérotation du verset  67,12 XII
Dominus 
interl.| interl.| per quos||
interl.| interl.| Pater||
dabit verbum 
interl.| interl.| cibaria animalibus suis||
marg.| marg.| DOMINUS  DABIT. Virtutes multas evangalisantibus verbum.||
evangelizantibus \
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. ecce quid operantur animalia evangelizant||
virtute multa. 
interl.| interl.| constantia fidei vel miraculorum||
Numérotation du verset  67,13 XIII
Rex virtutum 
interl.| interl.| quis Dominus||
interl.| interl.| quia ab eo regitur eique militat virtus a quo datur||
marg.| marg.| REX  VIRTUTUM. Hieronymus HIERONYMUS. Apostolorum vel dilecti. CASSIODORUS. Pater est rex angelorum quibus imperat et ipse dilectus. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Rex virtutum. Filii id est Pater. Vel more veteris Scripture Christus rex virtutum Christi id est suarum ut fecit Moyses sicut precepit Dominus Moysi.||
dilecti dilecti \
interl.| interl.| unici Filii||
marg.| marg.| DILECTI  DILECTI. CASSIODORUS. Repetitio dilecti ad commendationem sed non est hec repetitio in omnibus libris sed sive sit sive non hic est sensus dilecti non solum ad alia sed etiam ad dividenda spolia que dividendo speciosam fecit Ecclesiam.||
et speciei domus 
interl.| interl.| dabit||
dividere 
interl.| interl.| alios apostolos alios prophetas faciendo||
spolia. 
interl.| interl.| ereptos diabolo||
Numérotation du verset  67,14 XIV
Si 
interl.| interl.| iam convertit verba ad eos de quibus fit species domus||
dormiatis inter medios cleros \
interl.| interl.| per quos exaltatur Ecclesia et semper volat||
marg.| marg.| SI DORMIATIS. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Dormire inter medios cleros est in auctoritate duorum testamentorum requiescere et pacifice acquiescere #penne columbe doctores quorum predicatione in celum fertur gloria Ecclesie.||
penne 
interl.| interl.| erunt||
columbe 
interl.| interl.| de qua dicitur una est columba mea||
marg.| marg.| COLUMBE. AUGUSTINUS. CASSIODORUS. Columba Ecclesia de qua in Canticis una est columba mea hec est deargentata divinis eloquiis erudita per argentum enim figuratur divinum eloquium unde alibi eloquia Domini argentum penne columbe doctores Ecclesie per quos exaltatur Ecclesia et semper volat ad alta quorum predicatione in celum fertur.||
deargentate \ 
interl.| interl.| divinis eloquiis erudite||
et posteriora 
interl.| interl.| in resurrectione vel in fine||
marg.| marg.| ET POSTERIORA. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Ubi radices alarum vel ubi portatus sarcina caritas. Ale duo precepta caritatis in quibus tota lex et prophete. Sarcina levis ipsa caritas que in his impletur quia quidquid difficile est in precepto leve est amanti unde onus meum leve per spiritum exquo caritas. Ibi ergo viror auri id est vigor sapientie. Vigor sapientie est caritas.||
marg.| marg.| Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Posteriora huius columbe id est ultima in specie auri splendent quia postquam de mundo exiit super aurum lucet in caritate que numquam excidit hic argento ibi auro comparatur.||
marg.| marg.| INTER  MEDIOS  CLEROS. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Latine lingue esset  inter cleros sed quod dicimus inter nos grecus habet inter medium nostrum hic ergo inter medios cleros id est inter medium clerorum quod dici solet in eis rebus que inter se debent habere consensum. Cleros testamenta dicit per que datur hereditas que grece dicitur cleronomia latine cleros sors et sortes ex promissione Dei partes hereditatis vocantur vel cleros ipsas hereditates hic dicimus terrenam veteris Testamenti eternam novi. Inter quas dormit qui illam iam non ardenter petit et istam patienter expectat qui enim adhuc terrene inhiat numquam quiescit sed cupiditatibus per multa agitatur vel si dormiatis id est si moramini ut usque in finem in hoc perseveretis inter medio cleros hoc est in contemptu terrenorum spe celestium.||
marg.| marg.| Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Utrum Dominus dabit verbum evangelizantibus virtute multa, si dormiatis inter medio cleros penne columbe doctores  nive dealbabuntur si  Selmon hoc est si vos qui dividimini spirito speciei domus per diversa dona dormiatis inter medios cleros tunc vos qui estis penne dealbabi in  Selmon vel ita si vos o penne dormiatis inter medio cleros tunc nive dealbabuntur scilicet homines qui per gratiam remissionem peccatorum accipiunt vel si dormiatis vos qui dividimini speciei domus eritis penne cleros doctores hoc est in alta elevabimini vel vobis erunt penne ambiguum est.||
marg.| marg.|  CASSIODORUS. Diapsalma dum discernit de donationibus Christi ascendentis qui solus potest et non alius.||
marg.| marg.| Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Dum gratia Spiritus Sancti reges discernuntur super Ecclesiam nive dealbabuntur in Selmon id est umbra id est Spiritus Sancti gratia quia non meritis discernuntur sed Spiritu obumbrante ab estu carnis umbra fit lumine et corpore lumen est Verbum cui corpus accessit Verbum caro factum est et in eum credentes proteguntur.||
dorsi eius in pallore
interl.| interl.| vel virore||
auri. 
Numérotation du verset  67,15 XV
Dum 
interl.| interl.| si dormiatis etc. Eritis penne quod non est nisi per discernentem quia||
discernit 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. dividens singulis prout vult||
celestis 
interl.| interl.| qui ascendens super omnes celos||
reges 
interl.| interl.| rectores vel doctores||
super eam 
interl.| interl.| columbam vel hereditatem||
dealbabuntur 
interl.| interl.| per remissionem peccatorum||
interl.| interl.| ipsi rectores vel alii homines||
in Selmon \
interl.| interl.| in umbra gratie||
interl.| interl.| corpore Christi||
interl.| interl.| iste Selmon est mons in vertice montium||
marg.| marg.| 
interl.| interl.| qui est||
Numérotation du verset  67,16 
mons Dei mons pinguis.
Numérotation du verset  67,XVI 
Mons 
interl.| interl.| ne quis audeat eum ceteris comparare quia dicebant eum alii Iohannem alii Eliam quos increpat ut quid suspicamini||
coagulatus 
interl.| interl.| vel incaseatus||
interl.| interl.| lacte nutriens tenerioris doctrine||
mons pinguis \
interl.| interl.| pane cibans||
marg.| marg.| MONS  DEI  MONS  PINGUIS. AUGUSTINUS. CASSIODORUS. Commendationem montis subdit mons Dei mons #Verbi unde aque irrigue et suaves fluunt coagulatus propter parvulos sed pinguis fertilitate sua propter maturos ut quid ergo putatis alios montes esse hunc montem. Iste solus est in quo beneplacitum est Deo hic enim est mons qui in Ezechiele vulnerat principem Tyri.||
Numérotation du verset  67,17 
ut quid suspicamini montes coagulatos ? 
interl.| interl.| scilicet esse montem in quo etc||
Numérotation du verset  67,XVII 
Mons 
interl.| interl.| vel montem ||
interl.| interl.| Christus||
interl.| interl.| vel mons iste est solus qui Patri placuit ut in eo habitaret||
in quo beneplacitum est Deo habitare in eo \
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. per se in aliis per ipsum habitat||
marg.| marg.| BENEPLACITUM. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Etenim Dominus habitabit eum in finem id est usque ad terminum maiestatis sue qui est finis sine fine et plenitudo omnium.||
etenim Dominus habitabit 
interl.| interl.| alios montes||
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. ut aliquid sint qui sine eo nihil unde fiunt currus portando Deum quos manendo in #eis sina et regendo ducit in finem ut currum ad destinatum locum||
marg.| marg.| ETENIM  DOMINUS. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Nullus ut iste quia iste mons scilicet Dominus habitabit illos montes usquequo ducat in finem id est in se Deum contemplandum.||
marg.| marg.| IDEM. Alii autem montes sunt currus per quos vehitur Deus in universum mundum. Currus quia unanimes copulati caritate quos ad ministerium voluntatis sue moderatur Deus decem millibus innumeris populis multitudo sanctorum.||
interl.| interl.| usque||
in finem. 
marg.| marg.| IN FINEM. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Quia personaliter unitus est ei in quo habitavit omnis plenitudo divinitatis corporaliter.||
Numérotation du verset  67,18 XVIII
Currus Dei decem millibus multiplex
interl.| interl.| est||
millia 
interl.| interl.| sunt||
letantium \ 
interl.| interl.| in eo curru||
marg.| marg.| MILLIA  LETANTIUM. AUGUSTINUS. CASSIODORUS. Magnam multitudinem significat sanctorum qui sunt millia letantium quia spe gaudent Dominus enim in illis Sina id est in mandato quod sanctum est quid enim prodest mandatum nisi Dominus ibi sit qui dat velle et operari. Aliter enim littera occidens sed Dominus per Spiritum dat caritatem qua impletur et ideo letantur.||
Dominus 
interl.| interl.| cum letantur||
interl.| interl.| quia iam||
interl.| interl.| qui erit et finis||
in eis in Sina 
interl.| interl.| est||
interl.| interl.| in impleto mandato||
marg.| marg.| SINA. CASSIODORUS. Est mons in quo data est lex dicitur mandatum in quo requiescit Dominus quia in sanctis mandatis eius presentia solet contueri.||
marg.| marg.| IN SINA. Hieronymus HIERONYMUS. Vel in Sinai sancto id est qui in Sina monte olim dedit legem ipse idem est in sancto id est in Christo qui est sanctus sanctorum.||
in sancto. 
interl.| interl.| vel Sinai sancto||
interl.| interl.| Christo||

Sina in Rusch Ps-G Cor2 (hebr. et grecus secundo apponunt in cum latino)] Sinai (Synai) in Ps-G (R² F² W U G* K ΦP) D30* Ed1452 Ed1530, Synai D30² Cor2 (quidam tamen ant. habent sinai)
Numérotation du verset  67,19 XIX
Ascendisti 
interl.| interl.| convertit verba ad ipsum Deum||
interl.| interl.| sed hoc quomodo||
interl.| interl.| o Christe||
marg.| marg.| ASCENDISTI. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Qui propter nos erudiendos descendit.||
in altum +
interl.| interl.| ad dexteram Patris||
interl.| interl.| Hieronymus HIERONYMUS. loco et dignitate||
marg.| marg.| IN ALTUM. Super omnes celos.||
cepisti 
interl.| interl.| hoc de Christo apostolus exponit||
interl.| interl.| antequam ascenderes||
captivitatem \
interl.| interl.| homines qui erant sub lege captivi vel sub diabolo per peccatum||
marg.| marg.| CEPISTI. Prius apud inferos captos hec sunt spolia. Simillitudo triumphi  accepisti dona in hominibus a Patre id est homines. Vel #dedisti secundum quod Deus dona hominibus quod etiam fit in triumphis.||
marg.| marg.| CEPISTI. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Unde captivi dicuntur quia capti retibus petri et sub leve iugum missi unde in hoc curru sunt millia letantium non plorantium.||
interl.| interl.| vel dedisti||
interl.| interl.| in hominibus suscipiendis id est homines suscipiendo||
marg.| marg.| ACCEPISTI. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Paulus apostolica auctoritate secundum quod Filius cum Patre Deus est dicit dedit dona hominibus mittens Spiritum qui est Patris et Filii sed secundum quod idem est caput in Ecclesia accepit dona in membris dum ipsa membra accipiunt unde quod #uni ex his meis minimis fecisti mihi fecistis.||
dona in hominibus. 
interl.| interl.| eroganda que dona res susceptis||
Numérotation du verset  67,XX 
Etenim 
interl.| interl.| quia||
non credentes \
interl.| interl.| erant||
interl.| interl.| vel accepisti homines||
interl.| interl.| isti sunt quos feliciter captivavit unde propheta plenus letitia eructat hymnum benedictus||
inhabitare Dominum 
interl.| interl.| Christum hominem||
Deum10 
interl.| interl.| scilicet Verbum||

10  Deum] Deus Ps-G
Numérotation du verset  67,20 XXI
Benedictus Dominus 
interl.| interl.| laus de triumpho||
interl.| interl.| ascendit et quo precessit nos sequi faciet||
die quotidie \
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. vel de die in diem quod valet idem id est iugiter||
marg.| marg.| QUOTIDIE. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Quia quotide captivat captivos usque in finem seculi. Et quia currum illum ducit in finem addit prosperum iter.||
prosperum iter 
interl.| interl.| ad se eundo||
marg.| marg.| ITER. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Cursum vite qui vere prosper cum dux sit salutaris.||
faciet 
interl.| interl.| qui talia fecit||
nobis Deus 
interl.| interl.| qui et non credentes vocat de pluribus periculis||
salutarium nostrorum. 
interl.| interl.| salvationum||
Numérotation du verset  67,21 XXII
Deus11  noster Deus 
interl.| interl.| non cuiuscumque||
interl.| interl.| inquam||
marg.| marg.| DEUS  NOSTER  DEUS. CASSIODORUS. Diapsalma. Exponit operationes que ex supra dictis eveniunt conquassatio inimicorum conversiones peccantium martyria ab utroque sexu.||

11  Deus] diapsalma praem. Ps-G
salvos 
interl.| interl.| quos tamen non mirum est mori cum exitus Domini||
faciendi \
marg.| marg.| SALVOS  FACIENDI. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Commendat gratiam quia nullus salvus nisi per eum ; sed ne dicas cur ergo morituri12  patienter fer et mortem non indigneris quia et Domini qui sine peccato fuit exitus non alius quam mortis tamen voluntate ne homo timeret mortem.| 13  ||

13  Codd. : P106 Rusch
12  morituri] morimur P106
et 
interl.| interl.| tamen||
Domini Domini 
interl.| interl.| est||
exitus mortis. 
interl.| interl.| qua nos liberat||
marg.| marg.| EXITUS  MORTIS. CASSIODORUS. Id est resurrectio. Ne queraris de morte quia Christus inde exivit et inde exire dedit. Ne mala pertinacium credas impunita subdit verumtamen capita superbiam vel auctores iudaice sectionis vel seditionis vel heresis.||
Numérotation du verset  67,22 XXIII
Verumtamen 
interl.| interl.| et si mortuus vel licet salvator||
Deus confringet 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. vel ut humilientur hic vel ut in Tartara trudantur||
capita inimicorum suorum \
interl.| interl.| ut #Arii||
verticem 
interl.| interl.| extollentiam||
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. nimis extollentium se in delictis in quibus saltem deberent humiliari dicentes Deus propitius esto mihi peccatori. Sed et ibi superbiunt et in multa ruunt secundum illud. Insipiens cogitatio que perducit ad culpas||
capilli perambulantium 
in delictis suis. 
interl.| interl.| perseverantium||
marg.| marg.| VERTICEM  CAPILLI. CASSIODORUS. Versutias inanium questionum qui tales inimicitias calumniarum querunt ut capillos videantur perscrutari.||
Numérotation du verset  67,23 XXIV
Dixit Dominus 
interl.| interl.| confringet quia Dominus dixit etc.||
ex Basan convertam \
interl.| interl.| vel : convertar ||
interl.| interl.| ex gentibus etiam convertet multos||
marg.| marg.| EX BASAN. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Id est confusione quia confundetur de peccatis qui pro eis orat. Vel  Basan dicitur siccitas et de siccitate id est inopia iustitie convertit Dominus non eos qui plenos iustite se putant cum sint inanes. Vel convertar quia convertitur Deus his qui confunduntur de peccato et qui sicci umbre gratie desiderant et secundum hoc convertar in profundum maris id est ad eos qui erant desperatissimi.||

Ps-R.
convertam in profundum14  *
interl.| interl.| vel : profundo ||
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. ad eos qui iacent in profundo maris ||

14  in profundum F* Cava I Φ RP U G K V D Cor2 ΩS edd. cum Ps-R] in profundo M* Q² W D30 ΩM, in profundis Ps-G (Q* R F²), profundum ΨB Rusch
maris. 
interl.| interl.| seculi||
Numérotation du verset  67,24 XXV
Ut intingatur15   
interl.| interl.| vel convertam eos vel convertar ad eos ut  intingatur quod non Deus sed propheta dicit conversus ad ipsum||

15  Ut intingatur ω1 ΩR ] Ut intinguatur ΩMS, Et intingatur ω² tantum
pes tuus 
interl.| interl.| vel illorum||
marg.| marg.| PES  TUUS. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Id est ut qui prius erant inimici fiant pes tuus predicando usque ad sanguinem scilicet usque ad mortem et canes pro Deo latrantes qui edunt de micis etc.||
marg.| marg.| Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Pes tuus. Illi soli ad officium regiminis assumendi sunt qui quod percipiunt aliis predicant et qui manibus bonorum operum exequuntur quod ore predicant vel docent unde in Levitico os turturis retorquetur ad ascellas.||
in sanguine \ lingua canum tuorum 
interl.| interl.| fiet vel erit||
marg.| marg.| CANUM. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. In magno sacramento eos ducere iussus est Gedeon qui ut canes aquam lamberent trecentos tantum et non plures, in signo crucis propter tau que trecenti significat.||

Littera graeca Τ.
ex inimicis 
interl.| interl.| per conversionem ex inimicis fient canes pro Domino latrantes||
ab ipso. 
interl.| interl.| a te ipso||
marg.| marg.| AB IPSO. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Quasi si queras unde tantum bonum ut canes eius sint cuius erant inimici ait ab ipso id est eius gratia non a se ipsis.||
Numérotation du verset  67,25 XXVI
Viderunt 
interl.| interl.| intingatur etc. quia sic te vident precessisse||
interl.| interl.| a parte tua||
marg.| marg.| VIDERUNT. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Vel visi sunt gressus tui Deus quibus venisti in mundum hec gratia latebat in Veteri Testamento modo patet cum missus Filius annuntiatur in gentibus.||
tuo16 
interl.| interl.| vel tui||
interl.| interl.| o||

16  tuo] tui Ps-G
Deus \
interl.| interl.| cuius Dei||
interl.| interl.| inquam||
ingressus Dei mei 
interl.| interl.| Verbi||
interl.| interl.| creatione||
regis mei 
interl.| interl.| gubernatione||
qui est in sancto. 
interl.| interl.| id est sanctis vel in corpore||
interl.| interl.| templo||
marg.| marg.| QUI. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Deus est. IN  SANCTO. corpore licet perfidi non videant secundum quod passus. In hoc etiam patiendo vel credendo prevenerunt eos principes vel prevenerunt te ad laudem.||
Numérotation du verset  67,26 XXVII
Prevenerunt 
interl.| interl.| ut populi sequerentur||
interl.| interl.| ut isti gressus viderentur prevenerunt||
principes 
interl.| interl.| apostoli||
coniuncti 
interl.| interl.| non soli||
psallentibus \
interl.| interl.| bene operando ad gloria Dei||
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. qui Dei laudes sonant||
in medio 
interl.| interl.| principes etiam||
marg.| marg.| IN MEDIO. Ministri prepositi novarum Ecclesiarum Deum laudantium carne domita et corio siccato ab humore peccati et extenso a ruga duplicitatis.||
iuvencularum tympanistriarum. 
interl.| interl.| ne femineum sexum excludas que etiam ab eis apostolis formam laudandi et patiendi sumunt||
interl.| interl.| ergo||
Numérotation du verset  67,27 XXVIII
In ecclesiis 
interl.| interl.| o conversi ex Basan||
marg.| marg.| IN ECCLESIIS. CASSIODORUS. Diapsalma. Precatur et affirmat ut hec inceptio dilatetur et confirmetur pro qua et heretici destruantur.||
marg.| marg.| Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. In Ecclesiis. He sunt iuvencule tympanistrie ne quis carnaliter choros luxurie cogitet. Ecclesie quippe sunt adolescentule nova gratia decorate.||
marg.| marg.| In Ecclesiis non alibi non in aliis conventiculis.||
benedicite Deo17   
interl.| interl.| cui latria||

17  Deo] Deum Ps-G
Domino18   \
interl.| interl.| cui dulia||

18  Domino] Dominus Ps-G
de fontibus 
interl.| interl.| vos dico potati||
interl.| interl.| de doctrina apostolorum vel in Ecclesiis||
marg.| marg.| DE FONTIBUS. CASSIODORUS. Ut ad eorum imitationem predicetis que decem quia sunt principes fidei spei et caritatis et per hoc « Beniamin id est filius dextre ».||

Gn. 35, 18.
Israel. 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. de Israel prius elegit quos fontes faceret #aque vive salientes in vitam eternam||
Numérotation du verset  67,28 XXIX
Ibi 
interl.| interl.| est||
interl.| interl.| inter fontes vel in Ecclesiis||
marg.| marg.| IBI  BENIAMIN. CASSIODORUS. Per nomina tribuum Christum ei apostolos iudicat.||
marg.| marg.| IBI. In templo Hierusalem vel in Ecclesia. Interpretatio etiam nominum Ecclesie convenit.||
Beniamin adolescentulus \
interl.| interl.| novissime assumptus||
interl.| interl.| deposita vetustate malitie||
interl.| interl.| Paulus apostolorum novissimus||
marg.| marg.|  CASSIODORUS. Forsan ex his tribubus fuerunt apostoli sed magis placet quod ex interpretatione accipitur. Iuda confessio Zabulon habitaculum fortitudinis. Neptalim dilatatio que principibus Ecclesie conveniunt prima confessio pro qua quidquid accidit fortiter tolerandum est. Inde finitis angustiis latitudo sequitur in premio. Vel confessio in fide fortitudo in spe latitudo in caritate.||
in mentis 
interl.| interl.| mente sursum vecta||
excessu. 
interl.| interl.| vel in pavore||
interl.| interl.| ibi etiam||
Numérotation du verset  67,XXX 
Principes Iuda 
interl.| interl.| sunt||
duces eorum \
interl.| interl.| qui in Ecclesiis benedicunt Deum||
principes Zabulon principes Neptalim19 
interl.| interl.| et per istos||

19  Neptalim Ps-G (R F² Q W U G K Ψ B V D) D30 Ω Ed1452 Rusch, Nepthalim M Φ P Ed1530] Neptali Ps-G, Nephtali I Φ R²G, Nephthali Clementina
Numérotation du verset  67,29 XXXI
Manda 
interl.| interl.| docendo scilicet||
interl.| interl.| exemplum commenda||
marg.| marg.| MANDA. CASSIODORUS. O Deus notifica Filium quasi quod enuntio futurum perfice vel virtuti tue id est fortibus tuis iniunge ut te annuntient vel o Pater manda tuum opus virtuti tuo Filio vel Spiritui Sancto.||
Deus virtuti tue20   \
interl.| interl.| vel virtutem vel  tuam ||

20  virtuti tue] virtutem tuam Ps-G
confirma 
interl.| interl.| iuvando||
interl.| interl.| per gratiam Spiritus||
interl.| interl.| in gentibus||
interl.| interl.| cum Christus pro nobis mortuus quomodo non omnia nobis cum illo Deus donavit||
marg.| marg.| CONFIRMA. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Commendat enim Deus caritatem suam in nobis quoniam cum peccatores essemus Christus pro nobis mortuus est quod bene et confidenter orat.||
Deus hoc 
interl.| interl.| fidem||
quod operatus es nobis. 
interl.| interl.| Iudeis||
Numérotation du verset  67,30 XXXII
A templo tuo 
interl.| interl.| quod vere facies vel quod si feceris||
interl.| interl.| vel operatus es in nobis||
interl.| interl.| non aliunde||
interl.| interl.| quod est||
in Hierusalem \
interl.| interl.| ente||
marg.| marg.| IN HIERUSALEM. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Que est libera mater nostra que est templum a quo omne datum optimum a templo reges terre vel spiritales tibi offerent munera id est sacrificia laudis sed quia huic laudi obstrepunt heretici increpa. Vel quod operatus est incipiendo a templo quod est in Hierusalem quod erit quia tibi offerent etc.||
tibi offerent reges munera21 

21  offerent] afferent Ps-G
Numérotation du verset  67,31 XXXIII
Increpa feras
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. quia non intelligendo nocent||
harundinis + 
interl.| interl.| quia Scripturas pervertunt vel quia instabiles||
marg.| marg.| FERAS  HARUNDINIS. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Id est eos qui moventur omni vento doctrine||
interl.| interl.| quia||
interl.| interl.| superborum indomite cervicis hereticorum||
interl.| interl.| est||
in vaccis populorum \
interl.| interl.| seductibilibus inter mulierculas||
interl.| interl.| unde apostolus : ex his sunt qui penetrant domos et captivas ducunt mulierculas||
ut excludant eos 
interl.| interl.| id est ut emineant hi||
interl.| interl.| sed non sine fructu quia inde evenit||
marg.| marg.| UT EXCLUDANT. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Hoc est quod apostolus ait qui probati sunt manifesti fiant vel a vaccis excludantur probati. Nam stabiles fortes et graves non habent seducere. Unde in populo gravi laudabo te.||
qui probati sunt argento. 
interl.| interl.| eloquiis Dei||
interl.| interl.| sed||
Numérotation du verset  67,XXXIV 
Dissipa 
interl.| interl.| ne grex dissipetur||
gentes 
interl.| interl.| propter genera sectarum||
marg.| marg.| DISSIPA  GENTES. CASSIODORUS. Increpa feras et etiam dissipa dissentientes.||
marg.| marg.| GENTES. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Hereticos et alios eis consentientes quos gentes vocat propter genera diversarum sectarum ne ibi series successionum confirmet errorem.||
que bella volunt +
interl.| interl.| quia non correctioni sed contentioni student||
interl.| interl.| quod fiet quia||
Numérotation du verset  67,32 
veniant22  legati 
interl.| interl.| ad hristum dona ferentes||
interl.| interl.| precones reconciliationis||

22  veniant] venient Ps-G
ex Egypto \
interl.| interl.| tenebris gentium||
Ethiopia 
interl.| interl.| extrema gentium iustificabitur per fidem sine operibus legis||
marg.| marg.| EX EGYPTO  ETHIOPIA. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Egypti vel Ethiopie nomine fidem omnium gentium signat a parte totum non ergo ex solis Iudeis sed de gentibus precones futuros prophetat.||
marg.| marg.| Hieronymus HIERONYMUS. Ethiopia gentilitas nigra peccatis festinet manus dare Deo similitudo a victis qui armis depositis eas dant victoribus ne intereant.||
preveniet manus 
interl.| interl.| herens Deo fide||
interl.| interl.| opera||
eius 
interl.| interl.| suas||
marg.| marg.| PREVENIET  MANUS. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Id est vindictam eius per confessionem ne manentes in peccatis puniantur. Sequitur :||
Deo. 
interl.| interl.| vel Dei||
interl.| interl.| ergo||
Numérotation du verset  67,33 XXXV
Regna terre 
interl.| interl.| hoc est Egyptus et Ethiopia||
interl.| interl.| omne hominum genus||
cantate Deo \
interl.| interl.| puritate mentis||
marg.| marg.| DEO  REGNA  TERRE  CANTATE ut Deo sit in principio sequentis versus. Vel magis in fine precedentis versus est Deo. Commendaturque fides quasi non precedentibus operibus iustificatur homo que per dilectionem incipit operari. Credet ergo Ethiopia Deo et sic perveniet opera eius id est Ethiopie quod in greco non est ambiguum id est credendo in Deum perveniet opera sua vel eius Egypti Deo id est in Deum.||
marg.| marg.| REGNA  TERRE. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Decursis omnibus que iam impleta cernimus hortatur ad laudem Christi et futurum eius adventum prenuntiat.||
psallite Domino. 
interl.| interl.| opere||
marg.| marg.| PSALLITE. CASSIODORUS. Diapsalma psallite veniet qui ascendit ubi sanctos consummabit.||
Numérotation du verset  67,XXXVI 
Psallite23   
interl.| interl.| in quam||

23  Psallite] diapsalma praem. Ps-G
Deo 
interl.| interl.| Christo||
Numérotation du verset  67,34 
qui ascendit super celum celi \
interl.| interl.| super omnes celos ad dexteram Patris||
interl.| interl.| virtutes||
marg.| marg.| ASCENDIT. CASSIODORUS. Secundum quod homo. Nam secundum quod Deus Patri equalis super celum celi excelsiores creaturas ut nihil supra se haberet.||
marg.| marg.|  HIERONYMUS. CASSIODORUS. Oriens Verbum a Patre genitum. Et ascendit ab oriente virtute Verbi.||
ad orientem. 
interl.| interl.| vel ab oriente||
marg.| marg.| AD ORIENTEM. Locum expressit ubi surrexit et unde ascendit.||
marg.| marg.| Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Ad orientem nostre illuminationis. Vel quia Hierusalem est in oriente.||
Numérotation du verset  67,XXXVII 
Ecce 
interl.| interl.| quia inde venturus ad iudicandum subdit||
dabit voci sue 
interl.| interl.| vel vocem vel suam||
interl.| interl.| in iudicio||
marg.| marg.| VOCI  SUE. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Que fuit humilis in passione dabis vocem virtutis in communi resurrectione.||
vocem virtutis +
interl.| interl.| qui prius ut agnus sine voce||
marg.| marg.| VOCEM  VIRTUTIS. CASSIODORUS. Efficaciam resuscitandi omnes mortuos.||
interl.| interl.| psallite et||
Numérotation du verset  67,35 
date gloriam Deo super 
interl.| interl.| dabit item||
Israel \
interl.| interl.| Dei||
magnificentia 
interl.| interl.| erit||
interl.| interl.| evidens||
eius 
interl.| interl.| Dei||
marg.| marg.| MAGNIFICENTIA. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Quoniam iam tunc non erit commixtio malorum inde evidens erit magnificentia eius super verum Israel.||
et virtus eius 
interl.| interl.| Dei||
in nubibus. 
interl.| interl.| sanctis||
marg.| marg.| IN NUBIBUS. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Quia non solus veniet ad iudicium sed cum senioribus populi qui sunt nubes quas ne aliter acciperes addit mirabilis in sanctis.||
interl.| interl.| et||
Numérotation du verset  67,36 XXXVIII
Mirabilis Deus in sanctis suis + Deus Israel 
interl.| interl.| tunc vere Israel quia videbit Deum sicut est||
ipse dabit virtutem 
interl.| interl.| in carne que etiam in resurrectione erit impassibilis unde apostolus virtutem resurrectionis eius||
marg.| marg.| IPSE  DABIT. CASSIODORUS. Magna promisit ne quis pro humana infirmitate desperet se ad tanta premia pervenire.||
et fortitudinem 
interl.| interl.| quia inimica destruetur mors||
interl.| interl.| vel de presenti ipse dabit hic||
interl.| interl.| nunc infirme||
interl.| interl.| ergo||
benedictus Deus. 




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria ( 67), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 15/07/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber26_4.xml&chapitre=26_4_67)