initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<26_5. Psalmi 68-79*>

Psalmus 68

Numérotation du verset  68,1 
In finem 
interl.|  Christum
interl.|  psalmus dirigens
marg.|  IN  FINEM. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Commutatus est ex forma Dei in deterius Adam in quo omnes moriuntur. Commutantur de malo fideles in bonum et de bono in melius in melius per gratiam in passione Christi qui transivit de mundo ad Patrem in quo et nos transire fecit de morte ad vitam de terra ad celum unde descendit ad eos qui ceciderant ut eos sublevaretuod est Pascha hebraice id est transitus. Grece vero pascha passionem significat. Pascha enim dicitur a patin id est pati secundum grecos.
marg.|  CASSIODORUS. Quartus psalmus qui latius de passione et resurrectione.
marg.|  CASSIODORUS. Agitur de causa commutionis id est pass<i>one Christi.
marg.|  Hic loquitur Christus caput et corpus.

1 Codd. : Ps.68 D30 ΩM ΩX ΩP P10489 Δ Rusch Ps-G
pro his qui commutabuntur 
interl.|  de mundo ad celum
ipsi David
interl.|  Christo

ipsi David ΩX] David Ps-G , psalmus David. Vox Christi cum pateretur D30
Numérotation du verset  68,2 I
Salvum me fac Deus \
marg.|  SALVUM  ME  FAC. CASSIODORUS. Primo precatur salvus fieri quia multa patitur quantum ad se gratis sed quod alius rapuit ipse solvit.
marg.|  CASSIODORUS. Hec est vox grani sinapis contempti dum in hortu obruitur, quod crescit in magnum olus, hoc fuscum et aspernabile prorsus. Sic et Christus de quo divimus eum non habentem speciem neque decorem sed tamen occupavit faciem terre factus mons magnus.
quoniam intraverunt aque 
interl.|  seditio et motus populi Iudeorum
marg.|  AQUE. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Id est turbe que prevaluerunt occidere Christum hoc dicendo in se transformat membra quibus amarus est transitus mortis per quem Christo coheremus et habet fel et acetum quod in passione Domino datum est ut clament ne cedant iniquitati timore mortis ultra quam non habent mali quid eis faciant.
usque ad animam meam. 
interl.|  tollendam
Numérotation du verset  68,3 II
Infixus sum 
interl.|  quasi tenuerunt me
interl.|  corpore
in limo profundi \
interl.|  Iudaice iniquitatis
interl.|  CASSIODORUS. homo limus est sed cadendo a iustitia limus profundi est. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. cui persequenti qui non cedit commutatur de limo in aurum
marg.|  IN  LIMO. Homo factus est de limo terre sed non de profundo sed per originalia et quotidiana peccata facti sunt homines limus profundi hi tales vero non substantia quia iam non a Deo facti sunt sed accessit. Vel non est mihi substantia id est virtus carnis evadendi passionem.

limo D30 ΩP ΩX Δ P10489 Rusch ] limum Ps-G
et non est 
interl.|  mihi
substantia. 
interl.|  non inveni quod feci
interl.|  firmitas
interl.|  status vite scilicet stabilitas
marg.|  SUBSTANTIA. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Dicuntur divitie et est :   non est mihi   substantia , id est ad paupertatem veni, inde post   pauper et dolens ego sum . Vel substantia dicitur illud quod est queque res. Fecit ergo Deus hominem substantiam scilicet naturaliter bonum sed quia non in eo remansit sed est in iniquitatem lapsus que non est substantia sed perversitas hominis non est substantia in qua infixus est Filius Dei quia in iniquitatem eorum infixus est. Et sic non est in eis substantia id est non inveni in eis quod feci.
interl.|  quia

Ps. 68, 3.
Ps. 68, 30
Numérotation du verset  68,III 
Veni 
interl.|  ecce Ionas a ceto absorptus sed tertia die evomitus
marg.|  VENI. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Quia sponte. In altitudinem profundum insani populi.
in altitudinem maris \
interl.|  in qua nos naufragabamur

altitudinem D30 Δ ΩP Rusch ] altitudine ΩX ( ? macul. ) P10489² ( super ras. ), altitudines Ps-G
et tempestas demersit* me.
interl.|  seditio transitorius impetus
interl.|  voces inclamantium mortem

demersit D30 ΩP Ps-G ] dimersit Rusch
Numérotation du verset  68,4 IV
Laboravi 
interl.|  tamen
interl.|  quia non recipiebar
clamans+ 
interl.|  ad monendo eos
marg.|  LABORAVI  CLAMANS. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Diu clamavit. Ve vobis scribe et Pharisei ut rancus quantum ad illos quia non est ab eis intellectus.
marg.|  CLAMANS. CASSIODORUS. Laborat si auditur non laborat cuius votum impletur.
rauce facte sunt fauces mee \ defecerunt oculi mei 
interl.|  CASSIODORUS. discipuli desperaverunt vel quando mortuus
marg.|  OCULI. CASSIODORUS. Ut oculi duorum in via non agnoscentium quibus factum est extra quod erat intra id est cecitas que in corde facta est et in oculis dixerunt enim. Sperabamus quod redempturus esset Israel.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Sed spem eis reddidit quando cicatrices palpandas obtulit quibus tactis. Thomas ad spem rediit clamans Deus meus et Dominus meus. Tetigit ergo formam servi et cognovit formam Dei. Ideo in lege dictum est. Non coques hedum in lacte matris id est apostolis adhuc teneris et infirmis non immittes passionem et mortem quia perditi fuissent.

rauce Ps-G D30 ΩX ω 1 P10489 Rusch ] sauce ω²
dum spero 
interl.|  vel ab sperando
marg.|  DUM  SPERO. CASSIODORUS. Causa subditur prestolor misericordiam non exoro potentiam.
in Deo meo.
interl.|  vel Deum meum

Deo meo] Deum meum Ps-G D30 ΩP | <divisio.> clamans+ Δ] clamans’ D30 ΩX
Numérotation du verset  68,5 V
Multiplicati sunt 
interl.|  qui oderunt etc.
interl.|  ita ut et discipulus cum eis esset
marg.|  MULTIPLICATI. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Quod prius typice nunc in re aperte dicit.
super capillos capitis mei \
interl.|  CASSIODORUS. capillis capitis comparat inimicos quia merito rasi sunt de Christo dum in Calvaria crucifixus est
marg.|  SUPER  CAPILLOS pro infinito. Vel plures sunt his qui sunt ornatui.
qui oderunt me gratis. 
interl.|  sine causa
interl.|  et
Numérotation du verset  68,VI 
interl.|  numerosi sunt et noxii
qui 
interl.|  etiam
persecuti sunt me inimici mei iniuste \10 
interl.|  laus est in cause bonitate non in pene acerbitate. Causa enim facit martyrem non pena

persecuti sunt Ps-G D30 155 ΩX ω 1 P10489 ] persecuntur ΩM ω ²10  <divisio.> mei iniuste\ Δ ΩX] mei \ iniuste ΩM
que non rapui tunc exsolvebam. 
interl.|  hoc est gratis non peccavit et penas dedi
marg.|  RAPUI. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Rapere voluerunt divinitatem et perdiderunt felicitatem rapuit Adam presumens ut diabolus de divinitate.
Numérotation du verset  68,6 VII
Deus 
interl.|  non rapui vel hoc ideo quia tibi placet
tu scis insipientiam meam \
interl.|  id est meorum
interl.|  quam mihi imputaverunt de morte et irrisione
marg.|  DEUS  TU  SCIS. CASSIODORUS. Quia pro aliis sobvit precatur expectantes antiquos et querentes alios scilicet modernos in se non frustrari cum tanta tam equinimitas ferat.
marg.|  INSIPIENTIAM. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Ex membris. Vel quod stultum est Dei sapientius est hominibus quod in me irriserunt qui sibi sapientes videbantur tu scisti quare fieret irrisio scilicet talis et mors.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Insipientiam quod mei ignari Dei hi sunt qui commutantur insapientes et iustos.
et delicta mea 
interl.|  que suscepi ad delendum non que admisi
a te non sunt abscondita. 
interl.|  ergo
Numérotation du verset  68,7 VIII
Non erubescant 
interl.|  frustrentur
marg.|  NON  ERUBESCANT. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Que solverit exponit hic ostendit quod superius de membris dixerat.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Non erubescant id est non dicatur eis ubi est Christus vester vel non prematur Ecclesia ut filii erubescant.
in me 
interl.|  moriente
qui expectant 
interl.|  cum desiderio
marg.|  QUI  EXPECTANT CASSIODORUS. Quod oculis videre non potuerunt prophete et iusti ne ergo aliter eveniat quam Spiritus Sanctus per eos predixit. Sequitur Deus virtutum cui nihil impossibile.
te Domine \ Domine virtutum. 
interl.|  celestium vel terrestrium
interl.|  et
Numérotation du verset  68,IX 
Non confundantur 
interl.|  insultationibus
super me \
interl.|  morientem
qui querunt te Deus Israel. 
interl.|  videntium Deum
marg.|  DEUS  ISRAEL. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Ut qui deitatem eius intueri possunt non seducantur infirmitate eius carnali.
Numérotation du verset  68,8 X
Quoniam 
interl.|  merito non confundantur
interl.|  non per culpa vel alia re
interl.|  non est magnum sustinui sed propter te
propter te sustinui opprobrium \
interl.|  in convitiis11 
marg.|  QUONIAM  PROPTER  TE. CASSIODORUS. Congregat in unum invidiam in Iudeos excitandam opprobrium in beelzebub #eicit demonia potator vorax.

11  Codd. : P106 Rusch
operuit 
interl.|  ut videbatur
marg.|  OPERUIT. Hoc solet evenire in bono laceratis qui solent tanto amplius ad tempus effici tristes quanto cognoscunt in se iniqua confingi.
confusio faciem meam. 
interl.|  consputam
Numérotation du verset  68,9 XI
Extraneus factus sum 
interl.|  ut Ioseph
fratribus meis \
interl.|  cognatione carnis
et peregrinus 
interl.|  unde hunc nescimus unde sit
marg.|  PEREGRINUS vel hospes qui in domo ad tempus recipitur non ut frater carissimus quod eram.
filiis matris mee. 
interl.|  Synagoge
interl.|  sed quare hoc
Numérotation du verset  68,10 XII
Quoniam zelus domus tue 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. quia persecutus sum in illis iniquitates eorum dum flagellavi in templo male versantes
comedit me \
interl.|  fuit mihi causa mortis
marg.|  COMEDIT. me quando funiculo vendentes eieicit. Quid istum zelum sequitur subiungit.
et opprobria exprobrantium tibi 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. quicumque exprobrat Christo et Patri
ceciderunt 
interl.|  tandem
super me. 
interl.|  quia me invenerunt
marg.|  ET  OPPROBRIA  EXPROBRIATIUM  TIBI  CECIDERUNT  SUPER. Quia increpati Iudei convitia quasi tela super eum miserunt ut nonne hic est filius Ioseph.
marg.|  IMPROPERANTIUM  TIBI. Quando dixerunt numquid potest Deus parare mensam in deserto et isti sunt dii tui Israel unde nunc dicit eadem convicia cadere super se que olim exprobrabant ut ex consuetudine impia videas eos et non noviter hoc fecisse.
marg.|  CONFUSIO  FACIEM. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. vel irreverentia id est impudentia quam oportet nos habere inter eos quibus displicet Christus ne erubescamus de eo.
marg.|  ZELUS. CASSIODORUS. Cadunt super nos mala quando non possumus vitare illa ceciderunt igitur id est effectum habuerunt.
Numérotation du verset  68,11 XIII
Et operui 
interl.|  CASSIODORUS. passio tristitie
in ieiunio 
interl.|  salutis eorum
marg.|  ET  OPERUI  IN  IEIUNIO. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Preelegi ieiunare potius quam fel et acetum accipere id est veteres et amaros qui non intrant in corpus eius.
marg.|  CASSIODORUS. Et operui . Non exercui potentiam vindicando. Et factum est quod patuit in sputis.
animam meam \
interl.|  voluntatem
et factum est 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. quia ab eis ieiunavi id est eis non consensi ideo insultant mihi
in opprobrium mihi. 
marg.|  IN  OPPROBRIUM. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. detrahentium et derisorum.
marg.|  IN  IEIUNIO. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Quia sicut esuriebat et sitiebat Christus eorum salutem et fidem ita et ieiunium Christi fuit quando defecerunt qui in eum crediderant.
interl.|  quia
interl.|  cur in opprobrium
Numérotation du verset  68,12 XIV
Et posui vestimentum meum 
interl.|  vel tamen eos asperos volui esse vestimentum
marg.|  ET  POSUI. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Illis carnem opposui in qua sevirent et occului deitatem.
cilicium \
marg.|  CILICIUM AUGUSTINUS. HIERONYMUS. Mortalis caro ut de peccato damnaret peccatum.
marg.|  CILICIUM lugubris caro ut quando flevit super Hierusalem et pro Lazaro.
interl.|  in similitudinem maledicti
marg.|  IN  PARABOLAM. AUGUSTINUS. HIERONYMUS. Irrisoriam ut cuilibet maledicendo dicerent sic tibi contingat ut crucifixo. Vel quia parabolas eos docebam unde vobis datum est nosse mysterium regni ceteris autem in parabolis et tunc adversum me etc.
Numérotation du verset  68,13 XV
Adversum me 
interl.|  qui tibi hoc fecerunt
loquebantur12  qui sedebant 
interl.|  habentes claves sapientie
marg.|  QUI  SEDEBANT. CASSIODORUS. In porta sedent qui conventibus hominum sedula curiositate miscentur dicit ergo passionem suam Iudeorum esse fabulam ut nullus exiperetur qui huiusmodi locutionis esset alienus ; unde Cleophas ait : « Tu solus peregrinus es in Hierusalem » etc.

Lc. 24, 18.

12  loquebantur Ps-G ( F² plerique codd. edd. ) D30 ΩM ΩX ΩP P10489 Ps- δ ] exercebantur Ps-R Ps-G ( R F* C I )
in porta \
interl.|  in publico
marg.|  IN  PORTA. Civitatis ubi solent iudices sedere ad iudicandas causas id est in publico iudicio.
marg.|  Hieronymus HIERONYMUS. Sicut scribe et Pharisei habentes clavem scientie sed nec intrantes nec alios intrare sinentes.
et in me psallebant 
interl.|  ecce in eum convertitur cantus qui prohibet vanos cantus
marg.|  ET  IN  ME  PSALLEBANT. CASSIODORUS. De me aiebant in publicis conventibus et in conviviis psallebant irrisio mea erat psalterium.
qui bibebant 
interl.|  cum ego ieiunus
vinum. 
interl.|  erroris impietatis et superbie
interl.|  dum ipsi ita insultarent
marg.|  QUI  BIBEBANT  VINUM. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Qui inebriantur temporali voluptate. Vel CASSIODORUS. In Deum probabili opere psallunt qui vinum spiritale bibunt.
Numérotation du verset  68,14 XVI
Ego vero 
interl.|  dirigebam
marg.|  EGO  VERO. CASSIODORUS. Predictis malis opposita est oratio pro parte sua ut dicamus non rixas sed orationes opponere iurgiis.
orationem meam 
interl.|  olim non corriguntur iniqui nihil restat nisi orare etiam pro ipsis
ad te Domine \ tempus beneplaciti Deus. 
interl.|  nunc est
interl.|  gratie
interl.|  exaudi quia
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. cum granum moritur surgit fructus
marg.|  TEMPUS  BENEPLACITI. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Ideo nunc est tempus beneplaciti et reconciliationis per incarnationem per sanguinem per mortem deinde quomodo hoc tempus provenerit exponit : In multitudine.
Numérotation du verset  68,XVII 
In multitudine misericordie tue 
interl.|  hoc tempus beneplaciti provenit
interl.|  contra multitudinem iniquitatis nostre
interl.|  ideo
exaudi me \
interl.|  perfice in resurrectione
in veritate salutis tue13 
interl.|  CASSIODORUS. ut des salutem in resurrectione
interl.|  sicut per prophetas promisisti
marg.|  IN  VERITATE. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Premisit de misericordia nunc subiungit de veritate quia universe vie misericordia et veritas misericordia dimittendo peccata veritas reddendo promissa.

13  tue2 ΩM Ω] mee P10489
Numérotation du verset  68,15 XVIII
Eripe me 
interl.|  Christus ex infirmitate membrorum loquitur
interl.|  in hoc audi
de luto 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. cui supra dixit se infixum corpore
ut non infigar \
interl.|  non teneatur anima et si tenetur corpus
interl.|  vel inheream
marg.|  UT  NON  INFIGAR. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Mente. Supra dixit infixum corpore dicitur hoc ex infirmitate membrorum de luto id est lutosis desideriis.
libera me14   
interl.|  exponit
interl.|  in resurrectione

14  libera me Ps-R Ps-G ( plerique codd. edd. ) ΩM ΩP ΩX ω 1 P10489 ] liberer Ps-γ Ps-G ( C I ) LXX , liberar Ps-G ( R* ) , libera Ps-G (R²)
ab his qui oderunt me
interl.|  hi sunt lutum
et de profundis15  * aquarum.16   
DE PROFUNDO AQUARUM. CASSIODORUS. Iudei malignitate consilii profundi sunt seditionibus turbulenti.
15  profundis Ps-δ Ps-G ΩP D30 ] profundo Ps-R Rusch 16  <divisio.> infigar me\ ΩP
Numérotation du verset  68,16 XIX
Non me demergat 
interl.|  secundum spiritum supra mersus secundum carnem
interl.|  irrecuperabiliter
tempestas aque+
interl.|  impetus Iudeorum
interl.|  ut eam in profundum limi
neque 
interl.|  infernus
interl.|  sic ut urgeat
absorbeat me profundum \ neque urgeat super me puteus os suum. 17 
interl.|  profunditas iniquitatis humane
interl.|  infernus id est non sic absorbeat ut urgeat
marg.|  PROFUNDUM. CASSIODORUS. Peccatorum quod deglutit animas unde peccator cum venerit in profundum peccatorum contem hec pericula membris ieus imminent.
marg.|  NE  URGEAT. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Et si cecidisti non claudit super te puteus os suum si non claudis tu os tuum sed confitere et dic de profundis clamavi ad Dominum et evades. Claudit super illum qui in profundo contemnit a quo mortuo velut qui non sit perit confessio.

17  <divisio.> aque+ profundum\ ω 1 ] aque \… profundum ΩM ; aque ’… profundum ( finis linee ) ΩX aque profundum\ ΩP
Numérotation du verset  68,17 XX
Exaudi me Domine 
marg.|  EXAUDI  ME. CASSIODORUS. Periculis hominum expositis voce eorum precatur exaudi me Domine quia benigna misericordia non quia merui.
quoniam 
interl.|  hec est causa audiendi
benigna 
interl.|  vel suavis
interl.|  non quia merui
interl.|  suavis est misericordia tribulato ut panis esurienti
marg.|  BENIGNA. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Suavis est tribulato misericordia ut panis esurienti.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Venit tribulatio differt Deus subvenire ut moveat desiderium et fit dulce auxilium quod cum fit iam non est quo differat.
est misericordia tua \ secundum multitudinem miserationum tuarum 
interl.|  quibus peccata licet numerosa cedunt
interl.|  non peccatorum meorum
respice in18  me.
interl.|  CASSIODORUS. non in peccata

18  in D30 ΩM ΩX ω 1 P10489 Rusch ] om. Ps-G
Numérotation du verset  68,18 XXI
Et 
interl.|  loquitur totus Christus
interl.|  CASSIODORUS. a puritate

19  auferas] avertas Ps-G D30
tuo \
interl.|  Christo de quo : ecce puer meus quem elegi
marg.|  A PUERO. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Quolibet sancto parvo non superbo a quo superbiam tollit disciplina tribulationis.
quoniam tribulor 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. precessit afflictio mea sequatur misericordia tua
velociter 
interl.|  non est quo differas quoniam
exaudi me. 
Numérotation du verset  68,19 XXII
Intende anime mee 
interl.|  hoc ad occultam pertinet liberationem
et libera eam \
interl.|  quod id est quam liberationem tu scis
propter inimicos meos eripe me. 20 
marg.|  PROPTER  INIMICOS. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Ut confundantur liberatione mea. Vel ut convertantur quod si neutrum numquid non est liberandus sed est quedam liberatio occulta que propter sanctos fit ut septem fratres qui igne consumpti sunt cum matre hortante eos ne contra leges Dei hominibus consentirent. Est et alia liberatio manifesta propter inimicos vel puniendos vel etiam liberandos ut tres pueri de igne liberati sunt etiam corpore unde ipse Nabuchodonosor conversus Deum predicat.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Propter inimicos. Hoc ad apertam ut caro resurgat et ascendens Spiritum mittat unde inimici conversi sunt quibus non proderit si solam animam liberaveris.

20  <divisdio.> mee… eam \ D30 ω 1 ΩP] mee \… eam Ω; mee ’… eam \ ΩX
Numérotation du verset  68,20 XXIII
Tu scis improperium meum 
interl.|  verbis ut cum dicerent blasphemavit
marg.|  TU  SCIS  IMPROPERIUM. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Quia quare sint ista mihi tu nosti illi non norunt et quia ipsi in conspectu tuo sunt ista nescientes non poterunt confundi vel corrigi nisi manifeste eruas. Et ideo ait propter inimicos.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Tu scis improperium vel opprobrium etc. Opprobrium quod obiicit inimicus. Confusio est que mordet conscientiam. Verecundia quando et frons pro falsis erubescit hec omnia in corpore Christi. Obiicitur christianis nomen Christi. Fortibus ut Paulo gloria est. Qui dixit mihi autem absit gloriari nisi in cruce etc. Et alibi non enim erubesco evangelium. His ergo opprobrium tantum poterat obiici sed nec confusio sane menti nec verecundia fronti. Sed cum obiicitur quibusdam quod Christum occiderunt compuncti sunt mala conscientia et salubriter confusi ut possint dicere tu cognovisti confusionem. Quidam vero credunt sed confiteri erubescunt et hi commendantur Deo non ut sic eos relinquat sed adiuvando perficiat.
et21  confusionem meam \ 22 
interl.|  que ex improperio
interl.|  in passione

21  et Ps-G D30 ΩM ΩX Rusch  ] om. P10489 22  meam] om. Ps-G | <divisio.> meum… meam\ ΩM ΩP ω 1 ] meum ’... meam ’ ΩX
et reverentiam meam. 
interl.|  vel verecundiam
marg.|  REVERENTIAM. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Alii ignominiam ut alapas flagella et quod Pilato tamquam reus traditus est hec non pro suo reatu sed pro nobis sustinuit ut in talibus nos instrueret.
interl.|  et
Numérotation du verset  68,21 XXIV
In conspectu tuo 
interl.|  hec mihi inferunt et hoc in tui presentia et hoc est
marg.|  IN  CONSPECTU  TUO. CASSIODORUS. Invidiam excitat contra eos ut tantum scelus presente Deo committerent.
sunt omnes qui tribulant me23   \ improperium24   
interl.|  quod presciens vitare nollem

23  tribulant me] tribulantes M* Q* ΦRGV Cor2 (anti. tribulantes me. Hec littera plus appropinquat hebreo qui habet   angustiantes me vel   angustiatores mei, et Ieronimo qui habet   hostes mei quam littera illa que habet   qui tribulant me )24  improperium Rusch ] et praem. Ed1455
expectavit cor meum 
interl.|  quia hec futura previdit et predixit et ad hoc venit
marg.|  COR  MEUM. Quia voluntate sustinuit secundum illud desiderio desideravi hoc Pascha manducare vobiscum.
et miseriam. 
interl.|  que magis est crucifigentium quam ipse miserans dixit ignosc e illis quia nesciunt quid faciunt
Numérotation du verset  68,XXV 
Et 
interl.|  tunc
sustinui 
interl.|  sicut expectavi et predixi ita impletum est
qui 
interl.|  Hieronymus HIERONYMUS. de tanta multitudine persecutorum
interl.|  de persecutoribus sed leti scelus peregerunt
simul contristaretur 
marg.| QUI  SIMUL  CONTRISTARETUR. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Contristati sunt discipuli et mulieres que super eum flebant sed non simul carnaliter enim contristabantur de vita mortali que erat mutanda morte cum deberent cum eo tristari de ceteris qui medicum occidebant quod nemo tunc fecit.
et non fuit \ et25  qui consolaretur26   et non inveni. 27 
interl.|  qui proficit consolatur medicum

25  et Ps-G D30 ΩM ΩP] om. Ps-G ( R M² G² Ψ B V ) Δ ΩS ΩX P10489 | 26  consolaretur] + me Ps-G ( V ) | 27  contristaretur et non fuit \ qui consolaretur D30 ΩM ΩP ω 1 ] contristaretur ’ et non fuit qui consolaretur ’ ΩX |
Numérotation du verset  68,22 XXVI
Et
interl.|  sed potius
dederunt in escam meam28  fel \
interl.|  in eucharistiam se dant fellicos Iudei
marg.|  ET  DEDERUNT  IN  ESCAM  MEAM  FEL. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Quod non inveni simul tristes et consolantes hoc fuit mihi   fel amarum propter merorem. Acetum id est acidum propter vetustatem eorum. Legitur in evangelio fel ei oblatum sed in potu non in esca. Mystice ergo dicitur id est super escam suavem quam cum discipulis acceperat que est esca unitatis Christi iniecerunt   fel quod adhuc hodie facit et gravius peccat contemptor sedentis in celo quam qui crucifixit ambulantem in terra. Dant bibendum amarum potum qui male vivendo scandalum faciunt Ecclesie ut heretici. Gustavit Dominus docens et nos gustare id est pati tales sed non bibit quia non possunt tales in corpus eius recipi. Mystice ergo hoc predicitur sicut et mystice factum est in passione.
marg.|  CASSIODORUS. Et dederunt . Hec est consummatio passionis cum dixisset sitio fel cum aceto obtulerunt hoc facto mores suos amarissimos indicantes.

28  escam meam ω 1 ΩP Rusch ] esca mea Ps-G ( Q W Φ RGV K ) Cor2 (sic habet etiam Ieronimus) ΩM Ps-αδε Ps-Moz.
et in siti mea29   
interl.|  qua desideravi fidem

29  mea Ps-G D30 Rusch ] meo ΩP
potaverunt me aceto. 
interl.|  veteri acredine
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. quia nisi vetustatem inveni
Numérotation du verset  68,23 XXVII
Fiat mensa 
interl.|  fel et acetum
interl.|  Scriptura
marg.|  FIAT  MENSA. CCASSIODORUS. Prophetia contra adversarios.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Fiat mensa .   Mensa  : Scriptura hanc Iudei habuerunt dum mandatum Dei coluerunt postquam a lege ieiuni sunt hec mensa coram ipsis gentibus data est ut gravius dolerent.
eorum 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. que eis prolata
coram ipsis
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. qualem laqueum mihi exhibuerunt dando mihi talem potum talis potus et laqueus sit illis
interl.|  reprehensionis
marg.|  IN  LAQUEUM ut qui littera legis alios stringebant in ea obligati caderent. In retributionem quia illis ablata et gentibus data. Malorum fuit retributio dum nolentes in ea epulari ab ea sunt exclusi. In scandalum quia deserentes pacis auctorem rixas sibi et prava opera concitant.
marg.|  CORAM  IPSIS. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Quia vident malum esse et tamen faciunt vivi descendentes in infernum unde etiam. Nisi Dominus esset in nobis for vivos deglu nos id est scientes se non debere consentite illis.
et in retributiones 
interl.|  quia sic tribuerunt
interl.|  angustiarum
et in scandalum. 
interl.|  CASSIODORUS. ipsi sibi sunt scandalum
interl.|  offendiculum
Numérotation du verset  68,24 XXVIII
Obscurentur 
interl.|  quia noluerunt intendere
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. quasi quia sine causa non viderunt fiat eis non videre
oculi eorum ne videant \
interl.|  agnoscant verum solem
marg.|  OCULI. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Doctores qui pereunt.
marg.|  OBSCURENTUR. Id est lumen scientie perdant.
et dorsum eorum 
interl.|  hoc consequens de obscuratis oculis quia superna non vident de inferioribus #cogitarent
interl.|  rationem vel mentem
marg.|  ET  DORSUM. Eorum id est minores. Cum enim lumen scientie perdunt qui pereunt ad portanda peccatorum onera et ad appetenda terrena inclinantur sequentes vel dorsum mens eorundem. Semper hoc de illis qui non penittent.
semper incurva. 
Numérotation du verset  68,25 XXIX
Effunde 
interl.|  preterea exterius puniendi hic et in futuro
marg.|  EFFUNDE. CASSIODORUS. Ut in morem fluminis sit copiosa.
super eos 
interl.|  ut obruat
iram tuam \
interl.|  vindictam tuam
et furor ire tue 
interl.|  quando illud evenit quod timetur
comprehendat 
interl.|  hic persequitur ibi comprehenditur
eos. 
interl.|  quasi fugientes
marg.|  COMPREHENDAT ut non liceat effugere.
Numérotation du verset  68,26 XXX
Fiat habitatio 
interl.|  CASSIODORUS. domus private
marg.|  FIAT  HABITATIO. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Hoc iam in manifestato sicut supra liberetio non solum occulta cum dixit intende anime sed et aperta secundum corpus cum dixit propter inimicos meos eripe. Ita hic calamitates predicit occultas de quibus ante obscurentur oculi in cecitate mentis eorum et apertas unde modo fiat habitatio eorum deserta ut factum est modo cum perdiderunt locum et #gentes in quo superbierunt contra Deum.
eorum deserta \ et in tabernaculis eorum non sit qui 
interl.|  de numero eorum
inhabitet. 
marg.|  IN  TABERNACULIS CASSIODORUS. Templo et regio palatio ad hoc ponit inhabitare quod fit devote mentis affectu ad domos habitare quod fit corporea mansione.
interl.|  quare hoc eis
Numérotation du verset  68,27 XXXI
Quoniam quem tu percussisti 
interl.|  pro redemptione quasi quod Deus ad bonum illi exercent ad malum
interl.|  mortalitate que est pena humani generis
marg.|  TU  PERCUSSISTI CASSIODORUS. Non sua culpa   percussisti passione ad salutem gentium hoc illi crudeli voto impleverunt.
persecuti sunt \ et super dolorem 
interl.|  penam
interl.|  id est super mortem quam intulerunt meis
marg.|  et super dolorem qui erat pro perditione eorum.
vulnerum 
interl.|  peccatorum pro membris
eorum30 
interl.|  vel meorum

30  eorum] meorum Ps-G D30
addiderunt. 
interl.|  custodes
interl.|  persecutiones
marg.|  ADDIDERUNT. Inferre mortem. Vel  SUPER  DOLOREM vulnerum meorum id est que mihi infixerant lancea et clavis.
marg.|  ADDIDERUNT custodes sepulcri.
Numérotation du verset  68,28 XXXII
Appone 
interl.|  Hieronymus HIERONYMUS. predicit fieri sicut iustum est premittti a Deo
interl.|  et ideo
iniquitatem 
interl.|  vitium vitio vel iniquos filios iniquis patribus
marg.|  APPONE  INIQUITATEM. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Iniquitas eorum fuit ut hominem occiderunt et super hoc apposuit Deus ut Filium suum occiderent ut sicut servos premissos ita ipsum heredem.
super iniquitatem eorum \ et non intrent 
interl.|  viam vite
in iustitiam tuam31 
interl.|  in tuam relicta sua qua est ex lege

31  iustitiam tuam D30 ΩM ΩX ω 1 P10489 Rusch ] iustitia tua Ps-G ΩP
Numérotation du verset  68,29 XXXIII
Deleantur 
interl.|  secundum spem eorum
marg.|  DELEANTUR. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Quia scriptos se putant id est constet etiam ipsis non ibi esse illos unde cadent a latere tuo mille et decem millia a dextris tuis id est multi scandalizabuntur ex eo numero qui se sperabant sessuros tecum et staturos ad dexteram.
de libro 
interl.|  liber est notitia Dei
viventium \
interl.|  veterum scilicet Abraham Isaac et Iacob
marg.|  LIBRO  VIVENTIUM. CASSIODORUS. Notitia Dei qua predestinavit ad vitam quos prescivit conformes fieri imagini Filii sui. Non sic tamen accipiendum est tamquam in hoc libro aliquem scribat Deus quem postea deleat sed secundum spem illorum qui scriptos se putant.
et cum iustis 
interl.|  secundum equitatem
interl.|  novis apostolis scilicet et aliis
interl.|  hoc negatur illis qui non sunt ut ait titulus commutati

32  scribantur D30 Rusch Ps-G ] scribentur ΩP
Numérotation du verset  68,30 XXXIV
Ego 
interl.|  autem totus Christus loquitur
sum pauper 
interl.|  beati pauperes
interl.|  humilis
marg.|  EGO  SUM  PAUPER. CASSIODORUS. Hic dispensationem incarnationis et sanctitatem propositi exponit dicens quis finis passionis.
et dolens \
interl.|  beati qui lugent
interl.|  in passione
marg.|  ET  DOLENS. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Hoc secundum caput pro omnibus dolet unde dolores nostros ipse portavit quod nullus alius ideo dicit ego.
salus tua Deus 
interl.|  ex voce capitis
suscepit me. 
interl.|  in resurrectione
interl.|  ut iam non sim pauper vel dolens unde laudabo
Numérotation du verset  68,31 XXXV
Laudabo nomen Dei 
interl.|  in me et in membris
interl.|  quia et si omnis desunt Deus mecum
cum cantico \
interl.|  delectatione
et33  magnificabo eum 
interl.|  ad proximum
interl.|  hic et in futuro

33  et Ps-R Ps-G ( F² I U* G* V D ) D30 ΩM Ω X P10489 ω 1 Ed1455 Rusch Ed1530 Clementina ] om. Ps-G Cor2 (grecus et anti. non interponunt et sed Ieronimus cum hebr.)
in laude. 
Numérotation du verset  68,32 XXXVI
Et 
interl.|  hoc quod laudabo
interl.|  plus legalibus
placebit Deo super vitulum 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. sacrificium laudis gratius erit quam sacrificium vituli
marg.|  ET  PLACEBIT. CASSIODORUS. Laus puri cordis plus placet quam mactatio pecudum.
novellum \
interl.|  qui significat novam vitam
marg.|  VITULUM  NOVELLUM. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Pro peccatis offerabatur novellus vitulus qui significabat novitatem secuturam que defensionem habet in cornibus munimen pedum in ungulis per quas aspera seculi calcet producentem quia fidelis quotidie virtute Dei augetur.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Vitulus ungulis terram excitat sic qui non contradicit sed tamen terrenum abiecte sapit ungulis excitandus est et super hunc vitulum placebit laudatio mea cum angelis ubi nec adversarius erit ventilandus nec piger de terra excitandus.
cornua producentem 
interl.|  quibus ventiletur qui contradicit hereticus
et ungulas. 34 

34  <divisio.> Deo… novellum \ D30 ΩX ω 1 ] Deo \... novellum ΩM \
Numérotation du verset  68,33 XXXVII
Videant 
interl.|  credant
marg.|  VIDEANT. CASSIODORUS. Quod oblatio iam est in mente non in rebus ubi pauper equatur diviti et o pauperes hoc tamen contuitu Dei facite querite Dominum. Vel ut videatis querite Deum escam mentis.
pauperes 
interl.|  ut saturari queant
et letentur \
interl.|  spe gaudeant
querite 
interl.|  vos inopes
Deum 
interl.|  esurite sitite quia ipse est panis vivus qui de celo descendit
et vivet anima vestra. 35 
interl.|  et si non corpus
interl.|  querite omnibus temporibus ita et vos audiet

35  letentur\ Deum D30 ΩP] letentur\… Deum ’ ω 1, letentur ’… Deum ’ ΩM ; letentur ’… Deum ΩX
Numérotation du verset  68,34 XXXVIII
Quoniam exaudivit pauperes 
interl.|  aliter non audiret
Dominus \ et vinctos 
interl.|  mortalitate vel peccatis vel suis legibus
suos 
interl.|  a se solvendos
marg.|  VINCTOS. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Qui ultra necessaria querit compedes onerat sed sufficiat diei malitia sua.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Vinctos. Mortalitate qua Dominus offendus servos compedivit sed inde clamantes audit.
non despexit. 
Numérotation du verset  68,35 XXXIX
Laudent illum celi 
interl.|  apostoli
et terra \
interl.|  Ecclesia Iudeorum
mare 
interl.|  gentes
marg.|  CELUM  TERRA  MARE. CASSIODORUS. Ad litteram id est celestia terrestria et natantia hec laudant dum ex eis laudatur creator.
marg.|  CASSIODORUS. Divitie sunt pauperis videre creata et inde laudare creatorem.
marg.|  LAUDENT. CASSIODORUS. Quod prius simul nunc singillatim monet vel laudent celestia terrestria natantia et ut perfecte omnia concludat addit omnia que in eis sunt sic omnis creatura ad laudes invitatur.
marg.|  HIERONYMUS. CASSIODORUS. Ac si diceret omne genu flectatur celestium terrestrium et infernorum.
et omnia reptilia in eis. 
interl.|  cum hec considerantur laudatur Deus sed est et aliud cur laudare debeant
marg.|  ET  OMNIA  REPTILIA. CASSIODORUS. Omnes modi monstruosi in peccatis herentes terrenis.
Numérotation du verset  68,36 XL
Quoniam Deus salvam faciet 
interl.|  in eternum et si hic affligitur
marg.|  QUONIAM  DEUS  SALVAM. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. In spe fidelis populi finitur constructio Ecclesie unde omnis creatura laudare monetur.
Sion \
interl.|  Ecclesiam
interl.|  nunc
et edificabuntur 
interl.|  per orbem
civitates 
interl.|  Ecclesie
Iude36 
interl.|  per confessionem humilitatis
interl.|  Christi qui de Iuda

36  Iude] Iudaeae Ps-G
Numérotation du verset  68,XLI 
Et 
interl.|  pauperes
inhabitabunt 
interl.|  constanti mente
ibi \
interl.|  in ea Sion
et hereditate 
interl.|  CASSIODORUS. quando ad celestem Hierusalem pervenient
acquirent eam. 
Numérotation du verset  68,37 XLII
Et 
interl.|  qui
semen servorum eius 
interl.|  imitatores fidei vel boni actus
possidebit37  * eam \
interl.|  Hierusalem

37  possidebit Ps-R ( T² P Q R U X edd. ) Ps-G ( plerique codd. edd. ) D30 Cor2 (Ieronimus) ΩM ΩP ΩX ω 1 P10489 Rusch ] possidebunt Ps-R Ps-G ( R I Q Φ RGV ) LXX , possidebant Cor2 (secundum hebr. et anti. et grecum)
et qui diligunt nomen eius habitabunt in ea. 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Hi sunt semen non qui carne filii sunt quia et servi dilexerunt nomen eius
marg.|  ET  QUI  DILIGUNT. CASSIODORUS. Quid per singula omnes qui diligunt nomen tuum habitabunt.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Hi sunt semen servorum. Iste enim versus exponit precedentem.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria ( 68), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 19/11/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber26_5.xml&chapitre=26_5_68)