initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<26_5. Psalmi 68-79*>

Psalmus 69

Numérotation du verset  69,1 
psalmus
interl.|  dirigens

psalmus D30 Rusch ] om. Ps-G
David 
interl.|  attribuitur
interl.|  omni iusto qui hic loquitur
in rememoratione 
interl.|  id est agens de memoria
eo 
interl.|  scilicet
quod salvum me fecit Dominus
interl.|  spe et certitudine
marg.|  IN  REMEMORATIONE. CASSIODORUS. Memoria duobus modis. Cum memores peccatorum iudicium timemus, ut supra in Psalmo tricesimo septimo, vel dum promissa bona corde retinemus et securi sumus, ut hic quod ostenditur cum subditur quod   salvum {t. 2 : Erfurt, f. 270va ; facsim., p. 540a} [Rusch, f.  270va ]   fecit eum   Dominus, et congrue supra caput de passione egit et spe resurrectionis ; addidit similiter membra ; et passiones suas edicunt et spem resurrectionis assumunt.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Vox tribulatorum Christo, id est martyrum inter passiones periclitantium sed de capite presumentium. Cum illis vox omnis iusti cui ex caritate abundans iniquitas etiam christianorum est passio ut Loth corporalem persecutionem a nullo in Sodomis sustinuit sed a malis factis eorum cui non fuit dictum ut non ibi habitaret. Est ergo persecutio iusti vel a leone in impetu vel a dracone in insidiis unde omnes clament. Deus in adiutorium primo petentes se ad iuvari malos erubescere.

Ps. 37.
Ps. 69, 1.

me] om. D30 | Dominus] + Vox Christi vel Ecclesie D30
ut] corr. , unde Rusch
Numérotation du verset  69,2 I
Deus 
interl.|  qui soles iuvare
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. semper adiutorio egemus in hoc seculo maxime in tribulatione
in adiutorium meum 
interl.|  contra pericula
marg.|  DEUS  IN  ADIUTORIUM. Monet ut in Deo non in nobis gloriemur.
marg.|  CASSIODORUS. Hic omnis petitio affirmatio est unde non sunt timende tribulationes.
marg.|  Hic versiculus ante omnes horas in initio predicitur quia cum orare solemus maxime temptare nititur diabolus ut musce morientes perdant suavitatem unguenti.
intende \
interl.|  respice
interl.|  et cito
Domine ad adiuvandum me festina. 
interl.|  CASSIODORUS. quasi si tardet misericordia crescent tormenta
interl.|  et
Numérotation du verset  69,3 II
Confundantur et revereantur \
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. ante quam defendant sua facta ut gloriosi sed post convertuntur unde subdit et revereantur etc.
marg.|  CONFUNDATUR. CASSIODORUS. Confundi est de perversitate tubari.  REVEREANTUR. Ne proles a iustitia pena sequatur.
qui 
interl.|  trucidantes
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. ad opprimendum
querunt animam meam. 
Numérotation du verset  69,4 III
Avertantur retrorsum 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. non precedant sed sequantur non suo consilio vivant sed sanctorum
et erubescant \ qui volunt 
interl.|  vel cogitant
mihi 
interl.|  vel animam meam
mala. 
marg.|  QUI  QUERUNT  QUI  VOLUNT. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Diversa sunt tempora in Ecclesia primo fuit impetus persequentium unde qui querunt modo remansit malivolentia cogitantium unde qui volunt.
interl.|  et
Numérotation du verset  69,IV 
Avertantur 
marg.|  AVERTANTUR. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Duo genera sunt persequentium vituperantium et adulantium ut igne aurum probatur ita urit lingua adulantium plus enim nocet lingua adulatoris quam manus persecutoris utrumque ignis. Uritur qui temptatur vituperio vel laude. Exit integer qui neutro capitur.
statim erubescentes \ qui 
interl.|  Repulit Paulus dicentes"ego sum Pauli".

Cf. 1Cor. 1, 12.
dicunt mihil euge euge. 
interl.|  irrisione vel adulatorie
Numérotation du verset  69,5 V
Exultent 
interl.|  his omnibus aversis et confusis
et letentur in te 
interl.|  in quo sunt lux non in alio
marg.|  EXULTENT  ET  LETENTUR. CASSIODORUS. Monet letari bonos quos egenos Deus adiuvat et liberat.
omnes qui querunt 
interl.|  non homines sed
te \
interl.|  qui prior eos quesisti
et dicant semper 
interl.|  quasi qui hoc non dicit non querit Deum
marg.|  SEMPER. Quia non unquam debet cessare a laude eius.
magnificetur Dominus 
interl.|  hoc semper dicant
interl.|  qui peccatorem vocat confitenti dat veniam idem facit iuste vivere tandem glorificat
marg.|  MAGNIFICETUR  DEUS. CASSIODORUS. Nostro more dictum ubi quis laudibus crescit quod non Deus sed nos laudando proficimus.

Dominus] Deus Ps-G
qui diligunt salutare tuum. 
interl.|  quia ab illo salus eis non a se
Numérotation du verset  69,6 VI
Ego vero egenus 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. ille dives nullius egens
interl.|  lumen meum
marg.|  EGO  VERO. CASSIODORUS. Quod hortor facio. Vel ipsi de se sentiant. Vel Dominus magnificetur tu ergo quid. Vel ego vero etiam iam iustus quia adhuc lex membrorum repugnat legi mentis mee et adhuc esurit iustitiam. Vel de Deo illud dicant. Sed de se ita sentiant ut dicant. Vel ego vero etc. verba Dei assumit sibi qui supra se hec eadem dixit #qui diligunt. Illi qui querunt animam sunt divites sed ego egenus et pauper quia et mundanas copias non habet et intus ubi est dives semper ambit desiderat accipit.
et pauper sum : 
interl.|  vel mendicus id est petens
interl.|  insufficiens mihi
interl.|  sed o

sum] om. Ps-G
Deus adiuva me. 
interl.|  ecce unde cepit
interl.|  vel adiuvat in mundi tribulatione
interl.|  ideo adiuva quia
interl.|  et
Numérotation du verset  69,VII 
Adiutor meus 
interl.|  hoc semper etiam dicendum iustis
interl.|  ut vincam
et liberator meus 
interl.|  de tot nexibus causarum
esto : Domine ne moreris 
interl.|  vel es tu
interl.|  ne cedam tu non alia mihi spes est
marg.|  NE  MORERIS. CASSIODORUS. Tardum videtur quod magno desiderio queritur.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Ne mihi tardius videatur quod venturus es quod fit per patientiam qua qui caret tardum ei videtur et deflectitur ab eo ut uxor Loth que fit statua salis ut te condiat exemplo enim tibi est ne retrospicias.

esto] es tu Ps-G




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria ( 69), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 21/02/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber26_5.xml&chapitre=26_5_69)