initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<26_5. Psalmi 68-79*>

Psalmus 71

Numérotation du verset  71,1 
Psalmus David in Salomonem
interl.|  Christum verum pacificum
interl.|  qui interpretatur pacificus
marg.|  IN  SALOMONEM. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Verum pacificum qui fecit utraque unum qui medium parietem macerie id est inimicitie solveus et ambos reconciliavit Deo qui super pacem reconciliationis dabit pacem immortalitatis unde pacem meam do vobis pacem meam relinquo vobis qui hic commendatur secundum utramque naturam.
marg.|  CASSIODORUS. Quartus psalmus de duabus naturis Christi. Monet ut Christum verum Deum et verum hominem regem credamus et est prophetia de Christo.

1 Psalmus David - in Sal.] In Salomonem Ps-G , inv. D30 , + Vox Ecclesie de Christo ad Dominum D30
Numérotation du verset  71,2 I
interl.|  Pater non iudicat quemquam sed omne iudicium dedit Filio
marg.|  DEUS  IUDICIUM. CASSIODORUS. De iudicio optando illud dari Filio.
regi da \
interl.|  quasi fac quod prevideo
et iustitiam tuam 
interl.|  iustum iudicium
interl.|  epymone repetitio
marg.|  IUSTITIAM  TUAM  FILIO  REGIS. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Nota repetitiones eisdem vel aliis verbis multum commendant divina eloquia que maxime sunt in psalmis et in eo genere sermonis quo affectus animi est movendus.
filio 
interl.|  et ideo non usurpat regnum quia Filius regis
regis. 
interl.|  id est tui qui es rex
interl.|  ad quid. Ad iudicandum ut discernat eum a non suis
Numérotation du verset  71, II 
Iudicare populum tuum 
interl.|  qui et eius est
in iustitia \ et pauperes tuos 
interl.|  hic est populus Dei humiles scilicet et non superbi
in iudicio. 
Numérotation du verset  71,3 III
Suscipiant 
interl.|  quasi hec da. Sed prius presciatur iudicaturus per legatos et hoc est
montes 
interl.|  maiores
marg.|  MONTES. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Prophete apostoli qui celo altitudine proximant pacent nuntiandam populo fideli id est Christum.
pacem 
interl.|  initiandum
interl.|  humilitatis ut se non offerant pro sua maioritate
populo \
interl.|  ad populum
et colles 
interl.|  id est minores
marg.|  ET  COLLES suscipiant iustitiam id est Christum vel montes pacem populo et colles de utrisque predicatoribus precedentibus et sequentibus dicit. Vel  SUSCIPIANT  MONTES id est maiores.
marg.|  PACEM verbum reconciliationis scilicet verbum evangelii ad hoc ut nuntient populo.
marg.|  ET  COLLES id est minores. Iusti id est obedientiam ut obediant doctrine veritatis.
marg.|  TUUM  ET  TUOS dicendo ostendit omnia que sunt Patris esse et Filii et e converso.
iustitiam. 
interl.|  suscipiant
interl.|  ut non servos Domino anteponant vel obedientiam
interl.|  verbum reconciliationis
interl.|  et vere dabis quia
Numérotation du verset  71,4 IV
Iudicabit pauperes 
interl.|  patres prophetas apostolos
populi \
marg.|  IUDICABIT  PAUPERES  POPULI. CASSIODORUS. Idem agit de eodem iudicio affirmando. Post optationem virtute prophetie dicit que sunt adventu Domini prestanda.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Vel secundum aliam litteram. Iustitia iudicabit pauperes populi. Sed codices qui habent ut in littera magis approbantur.
marg.|  PAUPERES  POPULI. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Id est eos qui pauperes in populo in quo boni malique commixti.
et salvos faciet 
interl.|  sic iudicabit ut
filios 
interl.|  discretos ab iniquis
interl.|  qui sub eis proficiunt
pauperum \ et humiliabit 
interl.|  in presenti humiliat per gratiam vel in futuro iudicio vel ut in preterito per passionem
marg.|  HUMILIABIT. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Dum enim gratia sua adiuvat ut gratis homo colat Deum humiliatur diabolus qui dicit. Numquid gratis colit Iob Deum. Vel humiliatus est diabolus quando per calumnias Iudeorum eum occidit in quo nihil iuris habuit. Calumniatur qui innocentes nittitur trahere in culpam.
calumniatorem. 
interl.|  diabolum
Numérotation du verset  71,5 V
Et 
interl.|  iudicabit etc.
permanebit cum sole et ante lunam \
interl.|  id est omnia mortalia in mortalitate precedit
marg.|  CUM  SOLE. Id est quamdiu tempora volventur contra illos qui dicunt Ecclesiam aliquando destituram. Et ante lunam potuit dicere ante solem id est cum temporibus et ante tempora ante que est eternum sed per lunam maluit designare incrementa et defectus mortalium.
marg.|  HIERONYMUS. AUGUSTINUS. Vel humiliabit et victo diabolo permane cum sole splendor id est Filius cum Patre sedens ad dexteram Patris in eternum hoc est ante lunam et generationes generationum.
in generatione et generationem.
interl.|  vel in seculum seculi vel in generationem et generatione
interl.|  expositio precedentis
marg.|  ANTE  LUNAM  GENERATIONIS  ET  GENERATIONUM. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Alia littera exponit quid lunam dixit generationis id est ante generationes generationum que transeunt decessione et accessione mortalium.

in generatione et generationem] generationes generationum Ps-G
Numérotation du verset  71,6 VI
Descendet 
interl.|  quomodo incipiet hoc regum
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. prius in populum Iudeorum unde matrem sibi et apostolos elegit sicca area totius orbis descendit gratia Christi
interl.|  ecce ubi incipiet et terminabitur regnum
marg.|  DESCENDET. CASSIODORUS. Ecce quis et qualis ille rex qui iudicaturus est.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Descendet sicut pluvia . Alludit facto Gedeonis quod in libro Iudicum legitur qui pugnaturus contra Madianitas petiit victorie signum a Domino tale ut vellus eius in area positum complueretur area remanente sicca et ita factum est. Postea pettit ut area irrigaretur sicco remanente vellere quod similiter et ita factum fuit. In quo mystice significatum est quod populus Iudeorum prius irrigaretur gratia Christi sicca area gentilitatis et postea complueretur gentilitas sicco vellere Iudeorum.
marg.|  CASSIODORUS. Descendet. Christus quem nihil posset sustinere si vellet manifesta potestate cognosci voluit leniter in utero virginis sine aliquo strepitu ut pluvia in vellus descendere ut magis ostenderet virtutem si eam temperasset. Lana enim accipiendo vel reddendo aquam non rumpitur integra manet sic Deus in virginem. Item alia similitudo comprobat sicut stillicidia que in modum roris summa lenitate descendunt quis ergo post tam apertas similitudines dubitet de partu virginis.
sicut pluvia in vellus \ et 
interl.|  postea descendet
marg.|  IN  VELLUS. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Vellus Iudea que auctoritate doctrine expolianda erat ut ovis vellere vel quia doctrine pluviam detinebat quam nolebat gentibus predicare.
sicut stillicidia stillantia 
interl.|  sicco vellere Iudeorum
super terram. 
Numérotation du verset  71,7 VII
Orietur 
interl.|  que oriens attulit exequitur
{t. 2 : Erfurt, f. 272va ; facsim., p. 544a} [Rusch, f.  272va ] in diebus eius iustitia et abundantia pacis \ donec auferatur luna. 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. id est ut non sit id est pax erit donec morte destructa iam non sit carnis mortalitas vel extollatur luna id est Ecclesia elevetur per gloriam resurrectionis
Numérotation du verset  71,8 IX
Et dominabitur 
interl.|  tam late diffundetur Ecclesia
marg.|  ET  DOMINABITUR. CASSIODORUS. Ostendit que sit amplitudo regni.
a mari 
interl.|  ad quem libet finem terre
interl.|  sic latum erit regnum
usque ad mare \ et a flumine usque ad terminos 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. hoc est quod prius a mari usque ad mare
marg.|  A FLUMINE. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. A Iordane ubi vox hic est Filius meus dilectus. Inde ergo doctrina eius cepit inde auctoritas magistri dilatatur usque ad terminos orbis terre predicato evangelio regni.
marg.|  CASSIODORUS. Inde regula baptismi per totum orbem manavit.
marg.|  CASSIODORUS. Paucis verbis magna docet sacramenta.
orbis terrarum. 
interl.|  circumquaque
Numérotation du verset  71,9 X
Coram illo 
interl.|  per partes quod generaliter dixit ostendit
interl.|  id est illum adorabunt
procident Ethiopes \
interl.|  qui in finibus terre id est termini
interl.|  gentes a parte totum
et inimici eius 
interl.|  pertinaces schismatici qui invident glorie Christi
terram lingent. 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. homines schismaticos amabunt et suaves habebunt quibus auctoribus contradicunt divinis eloquiis
marg.|  INIMICI  TERRAM  LINGENT. CASSIODORUS. Pertinaces dicuntur inimici quorum esca penalis est humus in modum serpentis id est amabunt terrena.
Numérotation du verset  71,10 XI
Reges Tharsis 
interl.|  dominatores vitiorum
interl.|  fideles contemplativi
marg.|  THARSIS. Hieronymus HIERONYMUS. Contemplatio in qua fixi sunt fideles qui offerunt munera dum devoto animo serviunt.
et insule 
interl.|  etiam extremi
marg.|  INSULE sunt qui vitia mundi circumfluentia a se excludunt.
munera 
interl.|  seipsos
offerent \
interl.|  devote serviendo
reges Arabum et Saba dona adducent. 
interl.|   reges alios in societate Ecclesie adducent ;   reges etiam mali   Arabum et Saba id est persequentes nescientes immolando martyres adduxerunt
marg.|  REGES  ARABUM  ET  SABA. HIERONYMUS. CASSIODORUS. He patrie que diversis odoribus mulcent nares significant eos qui delectatione se tractant molliter. Reges qui hec blandimenta rigide discipline subiiciunt.
marg.|  CASSIODORUS. Vel iuxta interpretationes nominum. Tharsis exploratio gaudii. Arabia humilis vel campestris. Saba incensio vel conversio. Et est :   reges Tharsis . Illi qui explorant verum gaudium. Et insule qui a se excludunt vitia. Offerent munera id est se et alios. Et reges Arabum id est humiles iustitia et equitate plani. Et   reges Saba id est qui divino igne succensi sunt vel conversi ad Deum adducent dona se scilicet et alios. Vel historialiter potest accipi de regibus qui venerunt adorare Christum.
Numérotation du verset  71,11 XII
Et 
interl.|  que familia
interl.|  quid per singula
adorabunt eum omnes reges \
interl.|  qui videntur adorandi
interl.|  terre
omnes gentes 
interl.|  qui terrenos habent dominos non est gens que in parte populi sui non adoret auctorem
servient ei. 
interl.|  cure ei tantus honor
Numérotation du verset  71,12 XIII
Quia liberavit 
interl.|  vel liberabit
marg.|  QUIA  LIBERABIT. CASSIODORUS. De operibus eius agit.
marg.|  Liberabit et si liberatus pauper postea offendit parcet quia omnes #peccant et egent gratia Dei.
marg.|  Si liberat non tamen peccata pro quibus tenebantur ei palcent sed parcet id est peccata dimittet et animas salvas faciet in participatione iustitie.
pauperem 
interl.|  populum credentium in quo et reges
a potente \
interl.|  a diabolo quem non sua virtus sed peccata hominum potentem fecerunt
et pauperem 
interl.|  determinat quem pauperem
cui 
interl.|  etiam
non erat adiutor. 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. quia homo iustus vel angelus vel lex vel liberum arbitrium non poterat liberare nisi tantum leo de tribu Iuda
Numérotation du verset  71,13 XIV
Parcet 
interl.|  ex usuris
interl.|  redimendo peccata dimittet
pauperi 
interl.|  non de se confidenti sed de gratia
et inopi \ et animas pauperum 
interl.|  ab iniquitate vitanda dando gratiam ad iustitiam faciendam
salvas faciet. 
interl.|  vel in futuro scilicet non modo parcet
Numérotation du verset  71,14 XV
Ex usuris et iniquitate 
interl.|  peccatis
interl.|  hoc est quod supra dixit parcet pauperi
marg.|  EX  USURIS. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Usure peccata ubi plus malis est in suppliciis quam commissum est in peccatis. Ex usuris ergo redimet peccata dimittendo que debebant ampliora supplicia.
marg.|  Ex iniquitate iuvando per gratiam ad iustitiam faciendam.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Vel ex usuris de futuro id estpenis eternis et iniquitate id est peccato ipso pro quo ei pena debebatur.
redimet 
interl.|  pretio sanguinis
interl.|  et si malis contemptibile hic tamen erit
nomen eorum 
interl.|  vel nomen eius coram ipsis quia reddunt gratias beneficiis dantes virtutem nomini eius
marg.|   nomen . Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. christianum
coram illo. 
interl.|  et si morte redemit pauperem tamen
marg.|  CORAM. Illo quia in eiusregno ante ipsum victuri sunt.
Numérotation du verset  71,15 XVI
Et vivet 
interl.|  sine fine qui contemptus est moriens
marg.|  ET  VIVET. CASSIODORUS. de honorificentia regis.
et dabitur ei de auro Arabie \
interl.|  id est sapientes mundi in Christum credent
marg.|  ARABIE. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Per Arabiam gentes per aurum sapientiam que excellit inter doctrinas.
et adorabunt 
interl.|  adveniat regnum tuum

adorabunt] orabunt Ps-G
de ipso semper \ tota die 
interl.|  toto tempore
marg.|  DE  IPSO. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Multiplicando vel consequendo vel de eius institutione quia ipse orare docuit.
benedicent ei. 
interl.|  bona vita
interl.|  quia
Numérotation du verset  71,16 XVII
Erit firmamentum 
interl.|  panis fidei confirmans #cor
marg.|  FIRMAMENTUM. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Prophetarum est quia quod predixerunt implevit.
in terra 
interl.|  ista
interl.|  quod mirum
in summis montium \
interl.|  prophetis apostolis
marg.|  SUMMA  MONTIUM. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Auctores Scripturarum prophete et apostoli quos firmat quia omnia ab illis predicta in illo sunt impleta.
marg.|  IN  TERRA. Quia propter eos qui in terra sunt omnia scripta sunt. Unde et ipse in terram venit ut ea impleret.
superextolletur 
interl.|  ispe extollet suos super cedros Libani
super Libanum 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. candidatio et signicat candorem seculi
marg.|  SUPER  LIBANUM. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Sicut Libanus proceras cedros producit sic Christus sanctos ad celum.
fructus 
interl.|  boni
marg.|  FRUCTUS. Dilectiores Christi super ex super Libanum quia omnia secularia contemnunt vel fructus eius caritas que super omnia dona. Unde apostolus : Adhuc eminentiorem vobis viam demonstro.
eius \ et florebunt 
interl.|  gratissime in futuro
de civitate 
interl.|  Dei id est Ecclesia
sicut fenum terre. 
interl.|  fructiferum ut frumentum
marg.|  SICUT  FENUM. CASSIODORUS. Non etas feni sed viriditas sanctis comparatur boni de ista civitate presentis Ecclesie migrantes in illa beatitudine florebunt.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. In Genesi feni nomine et frumentum intelligitur cum iussit Deus producere terram omne lignum et omne fenum. Vel fenum omnis caro quia omnis caro fenum cui comparatur omnis claritas civitatis quam cepit edificare Caim. Et est illud quod in eternum nobis promittitur diffamabitur super omnia seculi. Et comparabitur feno terre quidquid pro magno habetur in seculo.
interl.|  ergo
Numérotation du verset  71,17 XVIII
Sit nomen eius benedictum in secula \
interl.|  CASSIODORUS. quia eternam dat gloriam in eternum glorificetur
marg.|  SIT  NOMEN  EIUS. CASSIODORUS. Monet omnes laudes ei dicere quia omnes in eo benedicentur.
interl.|  et
ante solem 
interl.|  id est ante tempora et omnem creaturam id est in eternum
marg.|  ANTE  SOLEM. CASSIODORUS. Id est ante omnem creaturam ne putes temporalem Dei Filium.
permanet nomen eius. 
interl.|  filii regis
Numérotation du verset  71,XIX 
Et 
interl.|  ut Abrahe promissum est in semine tuo benedicentur omnes gentes
benedicentur in ipso omnes tribus terre : omnes gentes 
interl.|  omnes benedicti
marg.|  OMNES  GENTES. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Ne tribus duodecim accipias addit omnes gentes.

in ipso - omnes tribus terre Ps-G ] inv. Rusch
magnificabunt eum. 
interl.|  magnum eum fatendo

magnificabunt] beatificabunt Ps-G
Numérotation du verset  71,18 XX
Benedictus Dominus Deus Deus Israel \
interl.|  omnibus dictis hymnum eructuat
marg.|  BENEDICTUS  DOMINUS  DEUS. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. A parte sua laudat. Nota exclamatoriam benedictionem cum admonitione et prophetia.
qui facit mirabilia solus. 
interl.|  quia quicumque facit ipse in illo facit
Numérotation du verset  71,19 XXI
Et benedictum nomen 
interl.|  christianum quod est de Christo
interl.|  quod est maius omnibus nominibus
maiestatis 
interl.|  gloria
eius in eternum \
interl.|  quamdiu seculum durat. Et in seculum seculi quod quidam interpretes addunt
et replebitur maiestate eius 
interl.|  vel gloria eius
interl.|  ipsius glorificatione. Ecce quasi subscriptio principis confessio audientium
omnis terra 
interl.|  sancti
fiat fiat. 
marg.|  FIAT. CASSIODORUS. Magnificum est quod sic concludit. Optantis est semel dicere nimium desiderantis repetere. Quasi diceret : quid iussisti Domine ita   fiat fiat donec quod cepit a flumine perveniat usque ad terminos orbis terre.
marg.|  Hieronymus HIERONYMUS. Sciendum quod septuagesimus primus psalmus secundi libri finis est ; unde et in extremo habet fiat fiat, pro quo in hebreo dicitur   amen amen .
Numérotation du verset  71,20 = Ps. 72 :1 
Defecerunt 
interl.|  qui non dat eis blanda
laudes 
interl.|  vel hymni
marg.|  DEFECERUNT  LAUDES. Hieronymus HIERONYMUS. Etiam hoc diligentius observandum est quod illud defecerunt hymni David filii Iesse ad finem septuagesimiprimi psalmi pertineat. Id vero quod sequitur psalmus Asaph initium sit sequentis.
marg.|  Hymnus tria habet laudem Dei cum cantico nisi enim cantetur hilariter non est hymnus. Non cantat autem qui non amat. Si sit laus et non est Dei non est hymnus, etsi sit Dei et non cum cantico non est hymnus. Preter solitum addit filii Iesse. David enim homo quidam filius Iesse regnavit in Israel tempore Veteris Testamenti in quo novum erat sed occultum sicut et Christus in David et in Abraham sed occultus ut fructus est in radice sed non apparet. Noverunt autem pauci prophete et Christum et Novum Testamentum scilicet in occulto et pronuntiaverunt revelandum. Illo ergo tempore pro regno illo ubi regnavit homo filius Iesse pro huiusmodi carnalibus carnalis populus laudabat Deum. Sed regno illo et ceteris huiusmodi deficientibus deficit laus non filii Dei sed filii Iesse his autem deficientibus que Deus subtraxit ut quererentur ea que occulta in illis tegebantur. Loquitur Asaph id est Synagoga sed fidelis que pie Deum coluit licet propter terrena que a Deo non a demonibus ut gentes querebat. Attendens autem blasphemos his abundare pro quibus serviebat cepit nutare nesciens quid in his figuris lateret quasi non esset aliquid melius quod Deus daret sed admonitus per hec sibi subtracta querere ea que non habet cum malis communia castigans se cum admiratione dicit. Quam bonus sed quibus rectis corde primo ergo describens nequitiam malorum dicit se zelasse prospera eorum tamen inde correctum et correctus alios corrigit.
marg.|  CASSIODORUS. Hic agitur quod laudes defecerunt quia iam non dat Deus blanda ut pueris ad serviendum alliciendis. Et hoc dicit Synagoga que iam sibi contra hoc quod prius agebat testatur ut credibilius sit.
David filii Iesse. 
interl.|  non Dei




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria ( 71), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 20/04/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber26_5.xml&chapitre=26_5_71)