initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<26_5. Psalmi 68-79*>

Psalmus 73

Numérotation du verset  73,1 
Intellectus Asaph
interl.|  scilicet quod venit veritas figuris ablatis et quod eterna non temporalia querenda sunt
marg.|  INTELLECTUS  ASAPH. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Synagoge que tantum de Iudeis vox secundum grana non paleas. Synagoge data est lex que quidem a Deo per Moysen. Per Christum gratia quia impletur per caritatem quod tunc videbatur. Veritas quia redditur quod promittebatur. In lege prophetis eadem precepta cum evangelio fere omnia. Moralia enim eadem sed non cerimonialia. Non tamen eadem sacramenta quia illa promittebant hec dant salutem. Nec eadem promissa quia ibi terrena primo animalibus hic eterna spiritalibus. Illa ergo ablata sunt non est enim unctio vel sacerdos vel propheta vel templum. Ubi veritas venit vastata sunt omnia pro quibus Christum occiderunt hoc plangit Asaph intelligens dicernensque terrena a celestibus vetus testimentum a novo ut scias quid ex his eligas.
marg.|  Primus psalmus lamentationis sequuntur alii duo LXXVII et  CXXXVI hoc genus dictionis plenum caritate docet flere cum flentibus ampliore misericordia plorat iste in prosperis Hierusalem nondum eversa necdum visa captivitate sicut post {Erfurt, f. 274ra ; facsim., p. 457a} [Rusch, f.  274ra ] flevit Ieremias captivitate peracta. Ideo subversio captivitatis deplorat prescribitur ut duritia Iudeorum vel calamitatibus terreretur vel molliretur.
marg.|  CASSIODORUS. Monet relictis figuris transire ad veritatem.

1 Asaph] + Vox Ecclesie de Iudeis D30
Numérotation du verset  73,I 
interl.|  quia venit veritas figuris ablatis
interl.|  non reprehendit sed querit quare
interl.|  quasi cur nisi quia pastorem non agnovimus
marg.|  UT  QUID  DEUS. CASSIODORUS. Describens eversionem Hierusalem irreparabilem querit causam quare admirans et conquerens et precatur pro repulso populo et ultionem in destructores que quidem eis utilis est et iam facta est.
repulisti in finem \
interl.|  ex toto
interl.|  usque in finem seculi vel in Christum qui est finis
marg.|  REPULISTI  NOS. CASSIODORUS. Quasi alienos a tua defensione.
marg.|  IN  FINEM. Nec templo parcitur. Interitum et captivitatem significat que a Tito et Vespasiano.

repulisti] + nos Rusch tantum cum Ps-R ; cf. glosa marginalis.
iratus est 
interl.|  ira furor. Ex hac geminatione gravissima ostenditur ira.
furor tuus 
interl.|  vel animus
super oves pascue tue. 
interl.|  vel gregis
marg.|  OVES. Nominat ut pii pastoris misericordiam commoveat.
marg.|  TUE in eos temperantius vindicamus quos aliquando fuisse nostros meminimus.
Numérotation du verset  73,2 II
Memor esto 
interl.|  CASSIODORUS. prestita beneficia numerat ut post iudex invitetur ad consueta beneficia et plus sua beneficia in eis quam eorum errata attendat
congregationis tue \
interl.|  grece synagoga, latine congregatio populi
quam possedisti 
interl.|  memor esto et debes
interl.|  quia
interl.|  a pharaone et Egypto
marg.|  POSSEDISTI. CASSIODORUS. Vel creasti et si omnes creat et disponit Iudeos tamen specialiter quibus legem et prophetas dedit.
ab initio.
Numérotation du verset  73,III 
Redemisti virgam 
interl.|  vel sceptrum id est regnum hereditarium
marg.|  REDEMISTI. Hieronymus HIERONYMUS. Te pretio id est per te pretium.
hereditatis tue \ mons Sion 
interl.|  id est que hereditas vel virga vel congregatio est
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. ubi populus templum sacrificia et omnia Christum promittentia et ideo non debebant tunc deseri
marg.|  MONS. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Eminentia Sion speculatio est in quo in quare habitasti. Vel vacat in eo.
marg.|  Hieronymus HIERONYMUS. Montem vel montis Sion sive in eo. Hucusque veteris testamenti facta que sequitur veritas promissa per Sion Hierusalem signat in qua presentia Christi habitavit et ideo ne daret eam vastitati supplicat
marg.|  VIRGAM  HEREDITATIS. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Ipsa congregatio virga hereditatis dicitur quam volens possidere virgam Moysi in serpentem vertit sed apprehensa cauda rediit in virgam.
marg.|  Hieronymus HIERONYMUS. Mystice : Quia mors suasu serpentis intravit in mundum virga in serpente Christus in morte. Unde et qui intuebatur serpentem id est Christum mortuum credit sanatur a serpentibus id est a morte eterna. Expavit Moyses et fugit sic apostoli moriente Christo. Retenta cauda id est posterioribus fit virga quia primo occisus postea surrexit. Cauda etiam est finis seculi in quo redimus ad manum Dei et stabilimur qui per mortem quasi per serpentem fluximus.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. sed quia hec et de gentibus exprimit de quibus dicat. Mons Sion id est non de gentibus. Vel montem Sion istum quem inhabitasti in ipso leva manum tuam in superbias eorum a quibus eversa est Hierusalem id est a regibus gentium in finem quia et ipsi Christum iam noverunt.
in quo habitasti in eo. 
Numérotation du verset  73,3 IV
Leva 
interl.|  etiam
marg.|  LEVA. CASSIODORUS. Potentiam ut superbiam eorum vertas ad humilitatem ducens eos in finem id est Christum quod et impletum est quia Rome Christiana religio effloruit. Leva quia ex multum superstitiosa facta est sanctissima.
manus tuas 
interl.|  potentiam tuam
in superbias eorum 
interl.|  a quibus eversa est Hierusalem
interl.|  regum gentium
in finem \
interl.|  ducens eos
interl.|  Christum quomodo et nos
quanta
interl.|  eversionis historiam breviter commemorat quasi ideo leva quia inimicus idolatra malignatus etc.
malignatus est 
interl.|  maligne operatus est
marg.|  QUANTA  MALIGNATUS. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Sacerdotes et ministeria templi preda fuerunt. Tota gens vel occisa vel captivata. Inimicus Romanus exercitus ad hoc per prolepsim premisit eorum.
Inimicus 
interl.|  idolatra
in sancto. 
interl.|  templo sacerdotio et ceteris sacramentis quod permisit Deus quia iam nihil presignabant cum res esset
Numérotation du verset  73,4 V
Et gloriati sunt qui oderunt te \
interl.|  servi demonum
marg.|  GLORIATI. AUGUSTINUS. CASSIODORUS. De victoria sua. Ecce quod non bono zelo fecerunt. Gloriati cum scelus soleat sequi penitudo hi ad gloriam vertunt qui te oderunt servi demonum qui nullatenus sunt tolerandi.
in medio 
interl.|  tunc eversa est Hierusalem quando sollemnitas agebatur paschalis in qua crucifixerunt Dominum
marg.|  IN  MEDIO. Non in extremo loco sed in medio atrio alia littera sacrilegia commiserunt.
marg.|  IN  SANCTO. CASSIODORUS. In sanctuario per contemptum sancti templi ubi deitas videtur despici in presumptores concitat invidiam.
sollemnitatis tue. 
interl.|  vel atrio tuo
Numérotation du verset  73,VI 
Posuerunt 
interl.|  signa vexilla romana vel statuas quas prius in templo posuerunt
signa sua signa 
interl.|  vel trophea
marg.|  SIGNA. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Aquilas quibus in prelio vel statuas monumenta victorie super portas. Signa sua manifesta cum dolore iterat signa ut ad celerem vincitam provocet iudicem ostendens quod suis viribus darent unde et subdit.
Numérotation du verset  73,5 
et 
interl.|  et non respexerunt
non cognoverunt \
interl.|  quod a Deo esse hoc
marg.|  ET  NON  COGNOVERUNT scilicet quod Dei dispositione hoc fieret.
interl.|  vel in egressu desuper
interl.|  terre vel in aliquo excelso loco
marg.|  SICUT  IN  EXITU. Ita in templo posuerunt signa sicut solent statue principum in exitu id est in portis vel in via et in plateis poni et hoc super summum id est per edita loca.
marg.|  IN  EXITU. CASSIODORUS. Vel sicut in egressu de super id est non cognoverunt quod hec licentia a Deo egrederetur.
super summum.
Numérotation du verset  73,VII 
Quasi in silva lignorum 
interl.|  sine aliquo respectu et reverentia
marg.|  QUASI  IN  SILVA. CASSIODORUS. Antequam construeretur prophetat eversionem templi.
securibus 
Numérotation du verset  73,6 
exciderunt 
interl.|  comminuerunt
ianuas 
interl.|  in quibus ornandis olim cura fuit
eius 
interl.|  templi
in idipsum \
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. conspirati constanter
in securi et ascia 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. vel in #dolabro vel fractorio
marg.|  IN  SECURI  ET  ASCIA. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Securis cedit trabes ascia minutius persequitur per hoc ergo et magnas res et minimas dicit deiectas ut civitas funditus sit devastata prius incisa post ignis omnia voravit.
deiecerunt eam. 
interl.|  civitatem
Numérotation du verset  73,7 VIII
Incenderunt 
interl.|  quod non poterat excidi
igni sanctuarium tuum 
interl.|  non modo domos privatas
in terra \
interl.|  quia illud quod in celo non potuerunt unde magis esset cuique laborandum de illo
marg.|  IN  TERRA. Usque ad terram deiecerunt culmina ad laudem Dei erecta. Auget scelus ut atrocius vindicetur.
marg.|  CASSIODORUS. Vel potest totum legi ex persona desperantium Iudeorum ab illo loco dixerunt in corde suo predicta utique mala misericordiam iudicis poterant movere nisi esset obstinata in Iudeis superbia. Irascentes enim visa eversione furiose dixerunt abiiciamus legem Dei que nos non liberavit quia etiam signa que fiebant patribus non modo videmus quasi post reatum his debetur quod illis devotis factum. Adhuc verba desperantium Iudeorum iam non est propheta quem consulamus ut olim fiebat in adversitatibus cum enim post Christum eos non haberent dixerunt se derelictos hec dixit ne videretur inclementia quod Asaph pro eis non est auditus quia merito sustinent qui inter hec non penitent.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. hec dixerunt sed usquequo pateris opprobria Iudeorum non hoc dicit ut eos velit perdi sed commutari. In finem mundi vesperam scilicet quando Iudei convertentur.
polluerunt tabernaculum 
interl.|  quod Salomon fecit nomini Domini
nominis tui. 
interl.|  ideo hec omnia quia
Numérotation du verset  73,8 IX
Dixerunt 
interl.|  Romani
in corde suo cognatio eorum simul \
interl.|  non pauci
interl.|  omnes simul
quiescere 
interl.|  quid
interl.|  istud
faciamus 
interl.|  ne sit in terra gloria nominis Dei
omnes dies festos Dei a terra.
interl.|  hoc ex persona huius Asaph interpositum est. Non enim idolis servientes Deum appellaverunt cuius templum evertebant
Numérotation du verset  73,9 X
Signa nostra 
interl.|  merito hec quia vel et cum hec omnia preterea
interl.|  predicta mala sunt ei disciplina. In his hoc Asaph intelligit quod eversa sunt omnia signa quia res venit quasi his omnibus eversis cessant signa
non vidimus \
interl.|  quia
iam non est propheta \
interl.|  ut olim in aliis captivitatibus qui prediceret liberationem
marg.|  SIGNA  NOSTRA  NON  VIDIMUS. Quasi d<icat> : merito hec mala nobis contigerunt. Quia nonne   vidimus signa ? Quasi : vidimus sed non intelleximus et vere vidimus quia hoc signum quia non est propheta vel sacerdos vel unctio. Unde  : « Cum venerit sanctus sanctorum cessabit unctio vestra ».   Et nos non cognoscet amplius propheta aliquis vel Deus per prophetam, id est non annuntiabit Christum venturum quia iam venit.

Sententia ex Dn. 9, 24.26 (Vetus latina iuxta LXX : « 24 ... καὶ συντελεσθῆναι τὸ ὅραμα καὶ εὐφρᾶναι ἅγιον ἁγίων. [...] 26 καὶ μετὰ ἑπτὰ καὶ ἑβδομήκοντα καὶ ἑξήκοντα δύο ἀποσταθήσεται χρῖσμα καὶ οὐκ ἔσται... ») ut laud. permulti auctores, v. g. :
< Parall . > Glosa ordinaria (Mt. 2, 1).
<< Anselmus Laudunensis, In Mt., c. 2, versio A (Alençon, BM, ms. 26, f. 99rb) ; cf.
<< Gregorius Magnus (pseudo) – Petrus de Cava, In 1Rg., lib. 6, cap. 97, CCSL 144, lin. 2174 : « ... unctio vestra ».
<< Bruno Remensis (pseudo), In Psalmos, Ps. 73, PL 152, 1011B, etc.
<< Paulus Diaconus Warnefridus, Homiliarius, Temporale, hom. 46 in vigilia Epiphaniae ex Haimone, PL 95, 1187C.
<< Remigius Autissiodorensis (pseudo), In Psalmos (Ps. 79, 3), PL 131, 528B : « Prophetatum fuit : ... cessabit unctio »
<< Anonymus, Quaestiones vel Glosae in evangelio nomine, CCSL 108B, lin. 385 : « Ecce impletum danihelis uaticinium, ubi ait : cum uenerit sanctus sanctorum cessabit unctio ».
<< Beda (pseudo), De Psalmorum libro exegesis, infra laud.
<< Quodvultdeus, Sermo 4 (Contra Iudaeos, Paganos et Arianos), cap. 12, CCSL 60, lin. 6-7 : « Dic, sancte danihel, dic de christo quod nosti. Cum uenerit, inquit, sanctus sanctorum, cessabit unctio [...] cessavit unctio vestra » et nonnuli alii laud. in
< Non habet > Sabatier , t. 2, p. 877 : « Et post hebdomadas has sexaginta duas exterminabitur unctio et non erit ». Weber : « ... et impleatur visio et prophetia, et ungatur Sanctus sanctorum. [...] 26 Et post hebdomades sexaginta duas occidetur christus : et non erit ejus populus qui eum negaturus est... »
Beda (pseudo), De Psalmorum libro exegesis (Ps. 73, 9), PL 93, 876A-B : « Signa nostra non videmus . Ecce iusta causa repulsionis. Quasi dicat : Ut quid Deus repulisti nos ? merito, | scilicet, quia terrenis inhaerebamus, et te pastorem non agnoscebamus. Nam non vidimus , id est non attendimus signa nostra , id est signa de visitationis tempore nobis data iam esse completa. Quae tamen videre potuimus, quia iam non est propheta . Ecce unum ex signis, quod ideo maxime ponit, quia in aliis omnibus captivationibus praeter hanc novissimam fuerunt semper aliqui prophetae, qui eis reditum de captivitate praedicerent, et liberationem promitterent. Fuerunt autem et alia praedicta signa de tempore visitationis, scilicet, quod nec rex esset, nec sacerdos, quia non esset unctio, iuxta illud : ‘Cum venerit sanctus sanctorum, cessabit unctio’ . Quae omnia tunc cessaverunt, quia erant umbra. Et veniente veritate, necesse est ut tollatur umbra. Non attendimus, inquam, signa nostra, et omnia malo merito nostro non cognoscet nos amplius , id est non ultra respiciet nos, ut defendat ab inimicis. Dicit beatus Augustinus iuxta Translationem suam litteram | sic : Et nos non cognoscet adhuc, et subiungit : Si autem tu non cognoscis, numquid ipse cognoscit te ? Utique cognoscit, quia iam venit ».
et nos non cognoscet 
interl.|  Deus
amplius. 
interl.|  non reducet a malis
marg.|  AMPLIUS. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Vel non cognoscet adhuc donec scilicet Iudeus agnoscat.
Numérotation du verset  73,10 XI
Usquequo 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Clamat Asaph ut derelictus eger qui maluit medicum cedere quam curari
interl.|  hec mala nobis sed
interl.|  o
Deus improperabit inimicus \
interl.|  gentilis populus
marg.|  USQUEQUO  IMPROPERABIT  INIMICUS. Et quasi subito cognoverit usquequo supposuit irritat adversarius. Quasi diceret tamdiu improperabit quamdiu adversarius id est Iudeus irritat nomen tuum.
irritat 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. quasi tu ut iratus corripis Iudeos per gentes quamdiu Iudeus te irritat ut sic ignoscas in finem usque ducendo id est Christum vel usque in finem seculi quousque apprehensa cauda redeatur ad regnum salvatis reliquiis
adversarius nomen tuum in finem. 
interl.|  usquequo
Numérotation du verset  73,11 XII
Ut quid avertis 
interl.|  alienas populum tuum a te ut foris immundus remaneat et non #revocat in finem ut salvatorem agnoscat
marg.|  UT  QUID  AVERTIS. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Post signum virge additum est signum manus Moysi hic est populus Dei qui foras ab eo missus immundus est sed revocatus redittur suum colorem dicit ergo quousque non revocas manum ut agnoscat salvatorem.
marg.|  {Erfurt, f. 274va ; facsim., p. 548a} [Rusch, f.  274va ] MANUM  ET  DEXTERAM. Id est Iudeos.
interl.|  non sic quasi relicti a Deo clamamus
de medio sinu 
interl.|  atrio
tuo in finem. 
Numérotation du verset  73,12 XIII
Deus autem rex noster ante secula : 
interl.|  qui non est temporalis
interl.|  in principio erat Verbum
marg.|  DEUS  AUTEM  REX  NOSTER. CASSIODORUS. Destructis signis ostendit rem ipsam scilicet in adventu Christi salutem ubique factam.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Deus autem. Dicit Asaph intelligens nos ita clamamus sine intellectu iam non est propheta etc. hic autemDeus noster operatus est in medio terre et ego remansi desertus salutem hanc scilicet ut discerent homines non terrena sed eterna querere. Ecce cecitas contigit in Israel ut plenitudo gentium #m et sic Israel salvus fieret si ergo non precessit saltem sequatur.

secula] seculum Ps-G
operatus est 
interl.|  et nos Iudei dormimus vel tandem ad intellectum redeamus
salutem 
interl.|  incarnationem

salutem] salutes Ps-G
in medio terre. 
interl.|  Hierusalem
marg.|  IN  MEDIO  TERRE. CASSIODORUS. Homo factus Hierusalem dicitur esse in medio.
marg.| marg. 
interl.|  quam salutem exponit eversa est illa terrena nostra salus. Sed
Numérotation du verset  73,13 XIV
Tu confirmasti 
interl.|  tibi
marg.|  TU  CONFIRMASTI. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Lapsus maris Rubri firmavit ut esset iter siccum. Cuius mysterium subdit quod in aquis baptismi capita immundorum spirituum annihilavit.
in virtute tua 
interl.|  potentia
mare \
interl.|  gentes que Iudeam in medio cingebant
contribulasti capita draconum 
interl.|  superbias demoniorum
in aquis. 
interl.|  baptismi
Numérotation du verset  73,14 XV
Tu 
interl.|  etiam
confregisti capita 
interl.|  vel caput id est initium peccati quod est superbia quod observat mulier Ecclesia vel sensualitas
interl.|  potens Leviathan
draconis \
interl.|  principis demoniorum
dedisti eum 
interl.|  diabolum
escam populis Ethiopum. 
interl.|  omnium gentium que prius nigre erant peccatis sed post candore virtutum sunt dealbate quibus diabolus est esca consumptionis
interl.|  etiam
marg.|  ESCAM. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Christus est esca qua nos consummamur diabolus quam consumimus. Istud est caput vituli conflatilis quod Moyses misit in ignem ut prius confunderetur forma ipsa deinde minutatim comminuit ut paulatim consumeretur postremum misit in aquam dedit populo bibere. Quod adoratores diaboli corpus eius erant ut christiani corpus Christi. Sed Israelite id est apostoli qui de illo populo corpus diaboli mactant evertendo mala et manducant in bonis edificando quod est comminuere et bibere sic diabolus amissis membris consummitur. Idem significatur cum draco Moysi dracones magorum absorbuit. Sic et modo gentes corpus diaboli devorant qui credunt. Vel ipsum mordent reprehendendo accusando.
marg.|  CASSIODORUS. Vel dum temptat esca est quia inde proficitur.
marg.|  Vel POPULIS  ETHIOPUM. Hieronymus HIERONYMUS. Nolentibus converti dedisti eum escam in quo delectentur.
Numérotation du verset  73,15 XVI
Tu dirupisti 
interl.|  aperuisti
interl.|  ut manerent fidem et sapientiam
fontes 
interl.|  predicatores bonos

fontes Ps-G (plerique codd. edd.) Rusch ] fontem Ps-G
et torrentes \ tu siccasti fluvios 
interl.|  omnes doctrinas gentium magnorum Iudeorum presumentium
marg.|  FONTES  ET  TORRENTES. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. In aliis fit verbum fons aque scilicet in vitam eternam. In aliis torrens qui est aqua currens sed estate siccatur hi sunt qui accepto verbo predicant currunt sed temptationibus cedunt tamen utrique rigatur terra a Deo. Vel torrens improprie pro fluvio et notat abundantiam predicationis.
marg.|  CASSIODORUS. Vel totum de malis fontes quorum mala iugiter influebant. Torrentes qui subito et rapide peccant hos Deus dirupit et siccat. Filii Ethan inundationes et consilia diaboli.
Ethan
interl.|  fortis qui de se presumit

Ethan Ps-G (plerique codd. edd.) Rusch ] Etham Ps-G
Numérotation du verset  73,16 XVII
Tuus est dies 
interl.|  spiritalis
marg.|  TUUS  EST  DIES. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Diem illustrat sol incommutabilis sapientie. Nocte consolatur luna id est carnis manifestatio Verbum caro factum est et habitabit in nobis. Et item nox nocti indicat scientiam.
et tua est nox \
interl.|  non potui vobis loqui quasi spiritalibus sed quasi carnalibus
tu fabricatus es auroram et solem. 
interl.|  sapientes qui permanent
marg.|  AURORAM. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Vel lunam id est carnalem qui ut luna mutatur qui tamen non deserendus. Vel auroram et solem id est initium et profectum sapientei incipientes et perfectos.
Numérotation du verset  73,17 XVIII
Tu fecisti 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. gratia tua salvi #facti sumus in operibus bonis
interl.|  unusquisque proprium donum habet
marg.|  TU  FECISTI. CASSIODORUS. Vel omnia historialiter ab hoc loco. Tuus est dies.
omnes terminos terre \ estatem 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. serventes spiritu
et ver 
interl.|  novellos in fide temperatos mansuetudine
tu plasmasti ea. 
interl.|  et quia hoc fecisti
Numérotation du verset  73,18 XIX
Memor esto huius \
interl.|  cuius
interl.|  operis tui
marg.|  HUIUS. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Alii huius creature tue cuius ?
inimicus 
interl.|  ecce
interl.|  Iudeus
marg.|  INIMICUS. CASSIODORUS. Asaph intellectu dolet pristinam cecitatem et sic pro Iudeis orat ut eorum confiteantur errata. Hoc orat quod scit futurum erant enim inter Iudeos vasa misericordie.
marg.|  TERMINOS.  CASSIDOIRUS. Apostoli et prophete ut termini fines distinguunt ita hi fidei iura custodiunt vel omnia historice.
marg.|  MEMOR  ESTO. CASSIODORUS. Iam quod ubique fit precatur Iudeis per numerata beneficia pium iudicem provocat. Quasi memor esto huius creature tue.
improperabit 
interl.|  verbis
Domino : 
interl.|  gens sua Christo dicens. Non novimus unde sit Samaritanus est etc. manet tamen radix gentis

improperabit Domino] improperavit Dominum Ps-G
et populus insipiens 
interl.|  factis
interl.|  et tunc Asaph sine intellectu erat
incitavit 
interl.|  scilicet exacerbavit
nomen tuum. 
Numérotation du verset  73,19 XX
Ne tradas 
interl.|  sed ego qui intelligo precor ne tradas
bestiis 
interl.|  diabolo et angelis eius
interl.|  qui penitentes confitentur peccata

animas confitentes] animam confitentem Ps-G
animas pauperum tuorum 
interl.|  ideo pauperes quia prius divites statuentes iustitiam suam modo non audent oculos ad celum levare
ne obliviscaris 
interl.|  ducere
interl.|  potius beneficia Christi da
in finem. 
interl.|  Christum
Numérotation du verset  73,20 XXI
Respice in testamentum tuum \
interl.|  non vetus de terrenis sed tuum quod promisisti regnum celorum
marg.|  RESPICE. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Reliquie salve fient quia multi qui tendunt ad terram obscurati sunt et repleti terra.
marg.|  CASSIODORUS. Respice. Imple que promisisti ut testamentum novum quod est de eternis constituas. Meminit promissionis quia merita deficiunt. Item ideo quia repleti sunt iniquitatibus unde sequitur obscuritas quia lumen sapientie perdunt repleti iniquitatibus quia obscurati sunt domus terre terrena habitatione id est ceci amore terrenitatis.
quia repleti sunt 
interl.|  terra
qui obscurati sunt 
interl.|  pulvis intravit oculos eorum
interl.|  quia corda habent iniqua
terre domibus 
interl.|  domus corda ubi libenter habitant de quibus dicitur beati mundo corde
iniquitatum. 
interl.|  ideo
Numérotation du verset  73,21 XXII
Ne avertatur 
interl.|  quia promisisti
humilis 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. illos confundit superbia qui terrena amant
interl.|  eradicata superbia
marg.|  NE  AVERTATUR  HUMILIS. CASSIODORUS. Gratus pro odioso ponitur ut dilectio devoti temperet odium contumacis.
factus confusus \ pauper 
interl.|  et si non avertitur
interl.|  spiritu humilis
marg.|  CONFUSUS. CASSIODORUS. Confundi non est humilis sed superbi qui non Deo sed sibi attribuit.
et inops 
interl.|  non turgidi de suis temporalibus vel sua iustitia
interl.|  non alii
laudabunt nomen tuum. 
interl.|  confitendo peccata querendo eterna
Numérotation du verset  73,22 XXIII
Exsurge Deus 
interl.|  ne avertat
interl.|  ad confortandum
interl.|  quia desertus videor quia nondum accepi quod promisisti que invisibilia nihil putantur
marg.|  EXSURGE CASSIODORUS. Iam excutit Asaph intelligens terrena promissa veteris testamenti.
iudica causam tuam \
interl.|  quam illi defendunt
marg.|  CAUSAM  TUAM. CASSIODORUS. Dicunt enim ubi est Deus tuus contemptus est a Iudeis ambulans in terra et a falsis christianis sedens in celo. Iudica ergo non fallatur spes mea qui credidi quod non vidi.
marg.|  CASSIODORUS. Causam tuam. Post omnia facit causam iudicis cui negotii sui qualitas intimatur. Causam tuam contra illos qui obmurmurant ut manista veritate predicent quod stulte abnuebant. Memor esto tuis dans coronam hostibus penam.
memor esto improperiorum tuorum \
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. et adhuc insultatur Christo
interl.|  scilicet
que ab insipientibus
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. non deerunt insultantes usque ad finem seculi

que ab insipientibus] eorum qui ab insipiente Ps-G
sunt tota die. 
marg.| TOTA  DIE. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Ideo dicit ut ipsa continuatio mansuetudinem patientis iudicis incitaret.
interl.|  et
Numérotation du verset  73,23 XXIV
Ne obliviscaris 
interl.|  quin blasphemias deprimas
voces 
interl.|  deprecantium te humiliter et devote
inimicorum tuorum \ superbia 
interl.|  noli etiam superbiam eorum oblivisci sed semper ascendat ad te quod et facit quia vel corrigit vel punit
eorum 
interl.|  Romanorum contra hostes commovet eum
marg.|  SUPERBIA  EORUM. CASSIODORUS. In fine ponit execrabile malum quod est superbia.
qui te oderunt ascendit semper. 




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria ( 73), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 19/06/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber26_5.xml&chapitre=26_5_73)