initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<26_5. Psalmi 68-79*>

Psalmus 74

Numérotation du verset  74,1 
In finem 
interl.|  respice
ne disperdas 
interl.|  tu Iudee vel quicumque
interl.|  spem promissionis Dei

disperdas] corrumpas Ps-G D30
psalmus 
interl.|  qui monet ad bene operandum
cantici 
interl.|  quia de remuneratione
Asaph 
interl.|  fidelis Synagoge
marg.|  Vel IN  FINEM  NE  CORRUMPAS. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Id est ne violes spem que habetur in promissione Dei sed sit tibi certa et promissio eius ut hoc facias vide finem ubi tu beatus miseri qui hic rident et ideo quecumque modo occcurrunt prospera vel adversa despice in sola Dei promissione gaude.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Monet hic psalmus ne quis superbe de se presumat ne humilis de Deo desperet quem et si affligitur certa consolatur promissio. Proponitur humilis qui et alios invitat.
marg.|  Psalmus iste contra tumorem superbie medicinam humilitatis apportat. In quo Christus verus Deus verus homo iudex vivorum et mortuorum ut Iudei credant non corrumpant fidem.

cantici Asaph] inv. Ps-G D30 , + Vox Christi de iudicio D30
Numérotation du verset  74,2 I
interl.|  peccata iam humiles
interl.|  hec confessio evacuatio a malis est
marg.|  {Erfurt, f. 275ra ; facsim., p. 549a} [Rusch, f.  275ra ] CONFITEBIMUR. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Certus ergo de promissis incipit. Confitebimur repetitio affirmatio est ne peniteat te esse confessum unde et Dominus congeminaat amen amen fiat fiat et Ioseph de somno pharaoni qui vidit septem spicas et totidem steriles. Et septem bovespingues et totidem macilentas.
marg.|  CASSIODORUS. repetitio confirmatio est ad significationem veritatis sufficeret unum ad significationem firmitatis accessit alterum. Confiteri peccata vel semel terreno iudici mortem inducit sed Deo frequens confessio vitam. Inde invocatio post narratio unde sequitur. Narrabimus.
tibi 
interl.|  non alii
Deus 
interl.|  non crudeli vel ultori sed ignoscenti

Codd. : Tr511 Rusch
confitebimur \ et invocabimus 
interl.|  sic implebitur bonis
interl.|  ex quo ipse advocatus noster
marg.|  INVOCABIMUS. CASSIODORUS. Post confessionem potest invocari Deus in hominem sic mundatum et sicut per confessionem evacuatur a malis sic per invocationem impletur bonis.
nomen tuum.
Numérotation du verset  74,II 
Narrabimus 
interl.|  plenus eructat
interl.|  vel narrabo
interl.|  iam enim omnes unus Christus
marg.|  NARRABIMUS. CASSIODORUS. Terretur superbus iudicio quod effugi non potest et ad eum revocandum columne confirmantur quem et Deus hic humiliat humilem vero exaltat.
marg.|  Loquitur Christus in persona capitis et membrorum.
marg.|  CASSIODORUS. Hec est regula sancte devotionis prius confiteri peccata post invocare Deum in auxilium tandem narrare. A purgato vocatur Deus ut a suo. Indevotus si vocat iudicium postulat. Si autem purgagatus invocaverit inde potest narrare alioquin dicitur ei quare tu enarras ius me. Pro hac perfecta religione mox meretur audiri. Dicit enim Christum quasi respondere votis in cuius persona subditur cum accepero.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. secundum hominem accipit quod ipse Deus dat scilicet potestatem iudicium faciendi.
mirabilia tua \
interl.|  ut alii veniant
interl.|  que si quis non audit
Numérotation du verset  74,3 
cum accepero 
interl.|  modo enim tempus docendi est et misericordie
tempus 
interl.|  iudicandi
ego iustitias iudicabo. 
interl.|  qui modo non videor
interl.|  Christus totus quia et sancti cum eo iudicabunt
marg.|  IUSTITIAS. Iudicandi igitur ante precentur absolvi.
Numérotation du verset  74,4 III
Liquefacta est terra 
interl.|  modo quid
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. a stabilitate mentis et iustitie
marg.|  LIQUEFACTA  EST  TERRA. CASSIODORUS. Ostendit omnes inexcusabiles in iudicio per hoc quod premisit apostolos et prophetas.
marg.|  TERRA. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Prius firma in diversas diffluit concupiscentias. Vel terra prius vitiis constricta flante spiritum scilicet liquefacta est ut germina virtutum emitteret.
et omnes 
interl.|  exponit quam terram dixit ipsa terra defluit inhabitantibus se
qui habitant in ea \
interl.|  talem inveni terram sed
interl.|  non suppliciorum exactor sed peccatorum donator
ego confirmabo columnas eius
interl.|  vel confirmavi
interl.|  apostolos
interl.|  que in passione nutaverunt
interl.|  sed
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. per columnas confirmatas

confirmabo] confirmavi Ps-G eius] + diapsalma Ps-G
Numérotation du verset  74,5 IV
Dixi iniquis 
interl.|  omnibus generaliter
nolite 
interl.|  hoc scilicet
interl.|  non perseveretis in malo
inique agere :
interl.|  et si etiam fecistis iniquitatem per cupiditatem
marg.|  INIQUE  AGERE. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Malum est peccare peius est perseverare perniciosius defendendo se in Deum culpam refundere.

agere] facere Ps-G
et delinquentibus 
interl.|  si sani non audistis vel iacentes surgite
interl.|  peccata defendentibus
nolite 
interl.|  inde superbire apud vos
exaltare cornu. 
interl.|  ne deficiatis per elationem
interl.|  ad excusandum
marg.|  NOLITE  EXALTARE  CORNU. CASSIODORUS. Maximum est vitium excusationis quasi cornu erigit qui peccata sua per alios nititur excusare ut per diabolum persuasores vel per necessitatem stellarum.
interl.|  et
Numérotation du verset  74,6 V
Nolite 
interl.|  CASSIODORUS. ut qui contra Deum blasphema cogitatione demurmurat
extollere in altum 
interl.|  contra Deum
cornu vestrum \ nolite 
interl.|  exponit in re
loqui 
interl.|  ut qui dicit se iniuste pati cum nequiores sint prosperi quod est iniustum facere Deum
interl.|  corde et si non lingua
marg.|  LOQUI. Ut qui non sua culpa sed necessitate stellarum dicunt se peccasse ut Deo non sibi imputetur. Vel qui sciunt peccata sua sed impunitatem sibi promittunt.
adversus Deum iniquitatem. 
interl.|  quasi nesciat hec vel non curet
Numérotation du verset  74,7 VI
Quia 
interl.|  ideo nolite
neque 
interl.|  Deus iudex deest
interl.|  iudicat quasi ut inde fugias in occidentem vel e converso
ab oriente neque ab occidente 
interl.|  quia non est localis
marg.|  QUIA  NEQUE  AB. CASSIODORUS. Cur hec ? quia iudex talis est qui vitari non potest quia ubique est Deus enim est.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. De nullo loco divisum iudicat qui ubique presens est ut Deus.
marg.|  CASSIODORUS. Mystice : Oriens quibus sol iustitie oritur homines claritate Dei conspicui. Occidens quibus occidit id est mali. Deserti montibus falsi predicatores superbi heretici qui locum montium usurpant sed a Deo deserti quibus Deus presens non tamen ita ut bonis in quibus presens et per gratiam non modo per cognitionem. Et hoc est neque ab oriente neque ab occidente neque a desertis montibus etc. id est omnibus generibus hominum quia Deus presens et cognitor est.
neque a desertis montibus \
interl.|  id est secretis locis est absens
interl.|  ut inde fugias in medium populorum
Numérotation du verset  74,8 
quoniam 
interl.|  etiam eorum qui sunt in corde
Numérotation du verset  74,VII 
Hunc humiliat 
interl.|  superbum Iudeum ut Phariseum de iustitia legis tumidum mente
et hunc 
interl.|  humilem gentilem ut publicanum
exaltat \
interl.|  per legem que est in manu mediatoris
Numérotation du verset  74,9 
quia calix 
interl.|  dispensatio
marg.|  QUIA  CALIX. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. [a]   Calix lex et omnis Scriptura Veteris Testamenti ubi Novum absconditum quasi in fece corporalium figurarum.   Calix ergo   meri id est legis sincere quantum ad precepta moralia bona et iusta scilicet « Deum unum adorabis, non occides » etc.   Plenus mixto id est fece corporalium sacramentorum que resident et remanent apud illos et inde funditur omnis spiritalis intellectus et est eliquatus in homines sed apud Iudeos remansit. [b] Unde omnes infidi potati sed   ego et mei seorsum. A  nnuntiabo et omnia cornua peccatorum quod ante   hunc humiliat et exaltabuntur cornua quod ante et hunc exaltat.
marg.|  CASSIODORUS. Calix lex vinum merum mysterium celeste. Plenus quia et si semper bibitur numquam expenditur. Mixto quia vetus etnovum simul sunt. Iudei non mixtum bibunt quia vetus sine novo. Manichei novum sine veteri. Ex hoc in hoc a Iudeis tulit conversis inclinavit. Fex non pro sordibus sed ima et ultima vini subtiliora legis ad que non potest perveniri hic quia omnibus bibentibus plenitudo non deficit. Bibent ex eo ut de eo pleno omnes peccatores id est Iudei in fine conversi cum aliis. Vel calix potestas iudicandi.   Vini meri iusti iudicii   mixto misericordia et iudicio quia aliis mors per iustitiam aliis vita per misericordiam quod inclinat et omnibus propinat omnes enim sentient misericordiam et iudicium et licet inclinet fex pena bibentibus austera cuius sapor non exanietur malis unde bibent omnes peccatores terre non solum Iudei.

Augustinus Hipponensis, Enarrationes in Psalmos [a] (Ps. 74, 12), CCSL 39, p. 1033.24-1034.53 : « calix uini meri plenus mixto uidetur mihi esse lex quae data est iudaeis, et omnis illa scriptura ueteris quod dicitur testamenti, ibi sunt pondera omnium sententiarum. nam ibi nouum testamentum absconditum latet, tamquam in faece corporalium sacramentorum. circumcisio carnis magni sacramenti res est, et intellegitur inde circumcisio cordis. templum illud ierusalem magni sacramenti est res, et intellegitur ex eo corpus domini. terra promissionis intellegitur regnum caelorum. sacrificium uictimarum et pecorum magnum habet sacramentum; sed in omnibus illis generibus sacrificiorum intellegitur unum illud sacrificium et unica uictima in cruce dominus; pro quibus omnibus sacrificiis unum nos habemus, quia et illa figurabant haec, id est, illis haec figurabantur. accepit populus ille legem; accepit mandata iusta et bona. quid tam iustum quam : non occides, non moechaberis, non furaberis, non falsum testimonium dices. honora patrem et matrem, non concupisces rem proximi tui, non concupisces uxorem proximi tui, unum deum adorabis, et ipsi soli seruies? omnia ista ad uinum pertinent. illa uero carnalia quasi resederunt, ut remanerent apud illos, et effunderetur inde omnis spiritalis intellectus. calix uero in manu domini, id est in potestate domini, uini meri, id est legis sincerae, plenus est mixto, id est cum faece corporalium sacramentorum. et quia hunc humilat, superbum iudaeum, et hunc exaltat, confitentem gentilem, inclinauit ex hoc in hunc, id est a iudaico populo in gentilem populum.quid inclinauit? legem; eliquatus est inde spiritalis intellectus; uerumtamen faex eius non est exinanita, quia omnia sacramenta carnalia apud iudaeos remanserunt”. [b] (Ps. 74, 13-14), p. 1034-1035.
in manu Domini 
interl.|  potestate
vini meri plenus mixto. 
interl.|  vinum merum propter sinceritatem mixtum propter fecem vinum merum spiritalis sensus fex corporalia sacramenta
Numérotation du verset  74,VIII 
Et inclinavit 
interl.|  quia hunc humiliat et hunc exaltat
interl.|  legem
ex hoc in hoc \
interl.|  a Iudeo in gentilem
interl.|  vel hunc
verumtamen fex eius 
interl.|  quia carnalia desideria apud Iudeos remanserunt

verumtamen] verum Ps-G
non est exinanita \ bibent 
interl.|  alii vinum alii fecem
interl.|  vel <bi>bunt
omnes peccatores terre. 
interl.|  Iudei superbi peccatores gentiles humiles peccatores
Numérotation du verset  74,10 IX
Ego autem annuntiabo 
interl.|  vel gaudeo de promissione futura in finem de qua dicitur ne corrumpas
marg.|  EGO. CASSIODORUS. Omnes bibent sed seorsum ego id est Christus cum corpore annuntiabo in seculum quamdiu seculum erit.
in seculum \ cantabo Deo Iacob. 
Numérotation du verset  74,11 X
Et omnia cornua 
interl.|  que hic eriguntur
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. dignitates superborum
peccatorum confringam \
interl.|  o
interl.|  in finem que modo nolunt frangi
et exaltabuntur 
interl.|  in futuro ubi superbus humiliabitur humilis exaltabitur. Et hoc est quod supra dixit. Et hunc exaltat
cornua iusti. 
interl.|  que non hic sed ibi
marg.|  CORNUA  IUSTI. Id est munera Christi que sunt sublimitas iusti.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria ( 74), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 23/04/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber26_5.xml&chapitre=26_5_74)