initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<26_5. Psalmi 68-79*>

Psalmus 76

Numérotation du verset  76,1 
In finem 
interl.| interl.| Christum||
pro Idithun 
interl.| interl.| et agit||
interl.| interl.| id est de transiliente||
marg.| marg.| IN FINEM  PRO  IDITHUN. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Congregatio loquitur transiliens ut perveniant ad finem qui est Christus. Docet igitur desideria et illecebras mundi calcare nihil sibi preponere nisi ex quo sunt omnia.||
marg.| marg.|  CASSIODORUS. Transcendens omnia Deum querit et invenit.||

pro Idithun ΩR] in laudibus D30 cum Ps-Moz C
psalmus 
interl.| interl.| attribuitur||

ps.] + ipsi ΩR
Asaph. 
interl.| interl.| fideli Synagoge||
Numérotation du verset  76,2 I
Voce mea 
interl.| interl.| vel vox mea ad Deum||
interl.| interl.| ab ipso ipsum petit et transit quidquid infra est||
marg.| marg.| VOCE. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Intentione devotionis ad Dominum non aliud ab eo petens quia Dominus et quia Deus.||
marg.| marg.| Vel VOX  MEA AD  DOMINUM. Ad hoc est vox propter quod editur hoc addit ne putetur propter aliud clamare ad Deum quam propter ipsum supra quem nihil est.||
marg.| marg.|  CASSIODORUS. Non dicit quid petat quia non opus est dici ei qui novit quod expedit.||
ad Dominum clamavi \ voce mea
interl.| interl.| ente||
ad Deum et intendit mihi
interl.| interl.| semper adest querentibus||
interl.| interl.| id est respexit me se non ab eo aliud querentem||
marg.| marg.| INTENDIT. CASSIODORUS. Intendere Dei est dare totum quod petitur et plusquam petatur.||
interl.| interl.| quomodo hoc fit||

mihi ΩR] me Ps-G
Numérotation du verset  76,3 II
In die tribulationis mee 
interl.| interl.| CASSIODORUS. in qua alii querunt de ea exire qui non transiliunt iste necessitatum oblitus Deum tantum querit||
interl.| interl.| non solum voce et alio tempore sed in die tribulationis||
marg.| marg.| IN DIE  TRIBULATIONIS. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Quomodo queris ? manibus quando ? nocte ubi ? coram eo quo fructu ? non sum deceptus. Toat vita huic est tribulatio qui desiderat celum orans. Manus sunt opera. Nox hoc seculum in quo opus est lucerna verbi Dei. Unde Petrus. : Nos certiorem habemus propheticum sermonem cui benefacitis intendentes velut lucerne in obscuro loco donec dies lucescat et verus Lucifer oriatur in cordibus vestris. Nox comparatione future diei. Dies comparatione vite infidelium unde apostolus : Sicut in die honeste ambulemus. Coram ipso querit qui non facit iustitiam coram hominibus ut videatur.||
Deum 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. ex tribulatione Deum ut in eo sit quies non aliud ab eo querit||
interl.| interl.| operi non inani desiderio||
nocte contra eum \
interl.| interl.| vel coram eo||
et non sum deceptus. 
interl.| interl.| ut hi qui aliud querunt||
interl.| interl.| inveni quod querebam||
interl.| interl.| quia undique mala||

<divisio.> meis \ nocte... eum et ΩR
Numérotation du verset  76,III 
Renuit 
interl.| interl.| vel renui||
interl.| interl.| quia adeo exquisivi Deum quod||
marg.| marg.| RENUIT. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Exponit tribulationem que pungit et quodammodo impingit ei necessitatem transiliendi. Tantum tedium et tristitia pro peccatoribus quidem me occupavit ut contra omnem consolationem claudat se anima si quis enim iustus videtur qui solus est consolatio sepe aliter invenitur quod expertus iste percussus scandalis et ideo iam timet in aliquo consolari et letari quia qui in omnibus hominibus scandalum vel invenit vel timet in nullo securus est.||
consolari 
interl.| interl.| in aliis rebus quam in Deo||
anima mea 
interl.| interl.| vel animam meam ||
Numérotation du verset  76,4 
memor fui 
interl.| interl.| que ergo respiratio. Ecce||
Dei 
interl.| interl.| in quo suavitas||
interl.| interl.| hunc manus querentis invenerant in tristitia consolatorem||
et delectatus sum \ et exercitatus sum 
interl.| interl.| vel garrivi inquirendo magnitudinem sapientie et potentie eius||
marg.| marg.| ET EXERCITATUS  SUM. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Vel garrivi id est exultavi loquendo ut garrulus qui pre letitia nec vellet nec posset tacere et rursus in garriendo deficit spiritus qui prius contabuerat tedio malorum.||

et Ω ΩR] om. Ps-G
et defecit spiritus meus. 
interl.| interl.| quia res est incomprehensibilis||
interl.| interl.| ideo defecit iterum  spiritus quia||

meus] + diapsalma Ps-G
Numérotation du verset  76,5 IV
Anticipaverunt 
interl.| interl.| querentes calumniarum in verbis||
marg.| marg.| ANTICIPAVERUNT. CASSIODORUS. Diapsalma. Invento Deo qui solus bonum est ei deliberat an sit eum reducturus.||
marg.| marg.| Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Anticipaverunt. Exponit exercitationem.||
vigilias 
interl.| interl.| aliorum||
oculi mei \
interl.| interl.| vel inimici mei||
marg.| marg.| ANTICIPAVERUNT  VIGILIAS aliorum.  OCULI  MEI ut ille qui ante tempus surgit ad negosium. Vel  OCULI  MEI. Affectiones mee.||
marg.| marg.| ANTICIPAVERUNT sedulitatem aliorum vel per vigilias nocturnos significat quos facimus et usualiter sic vocamus in laudibus Dei. Et ideo :||
turbatus sum 
interl.| interl.| quia qui dormit in mundanis somniat se beatum||
marg.| marg.| TURBATUS. CASSIODORUS. Quia consequi non potui quod quero.||
et non sum locutus. 
interl.| interl.| malum est tacere malum est loqui unde intro redit||
marg.| marg.| NON  SUM  LOCUTUS. Non murmuravi contra Deum. Vel turbatus sum quia dum nocte secreta animi perquirit videt humanum genus in peccata ruere et pio dolore pro aliis cruciatur qui iam vitia transilivit. Tacet quia nocte non habet solacium humani colloquii quo tempore cautius cogitat et ideo subdit :  Cogitavi.||
marg.| marg.| OCULI  MEI. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Vel inimici mei anticipaverunt vigilias id est vigilaverunt super me plus me tendendo insidias preocupaverunt me spiritales inimici de quibus amplius. Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem sed adversus virtutes principes et potestates adversus spiritalia nequitie hi vero plus vigilaverunt ad decipiendum quam ego ad custodiendum ubique ponit scandala ubique muscipulas timendum est ne tristitia absorbeat letitiam vel ne garriendo spiritus in letitia deficiat et dicat homo quod inimicus teneat unde turbatur et non loquitur non tamen cessat vult et hoc transcendere unde subdit cogitavi etc.||
Numérotation du verset  76,6 V
Cogitavi 
interl.| interl.| quasi qui extra vapulavit iam in secreto mentis agit ut nemo oblatrat et Deus adiuvat ibi manens de eternis agit quod ibi licet non extra in strepitu||
marg.| marg.| COGITAVI. Ideo turbatus quia cogitavi dies antiquos Ade in quibus corruit homo. Sed e contra annos eternos ideo turbatus quia hos desiderat homo eternos negligit.||
dies antiquos \ et annos eternos 
interl.| interl.| ubi non hec mala||
marg.| marg.| DIES  ANTIQUOS. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Quid contigit Ade pro inobedientia ex illo cognovi hunc hominis defectum esse. Eternos quos persistens haberet in mente habui quod non stulti et etiam meditatus sum nocte id est in hoc defectu cum corde id est cum ratione si quomodo possem redire ad annos eternos. C um ratione tacitus loquitur qui I in ea quietus exercetur.||
in mente 
interl.| interl.| memoria||
habui. 
Numérotation du verset  76,7 VI
Et meditatus sum nocte cum corde meo \
interl.| interl.| ubi non est locus calumnioso||
et exercitabar 
interl.| interl.| vel garriebam||
marg.| marg.| ET EXERCITABAR in ipsa meditatione.||

et ΩS V D Ed1455 Clementina] om. ΩMR Ps-G
et scobebam 
interl.| interl.| vel scrutabar||
interl.| interl.| CASSIODORUS. vel ventilabam spiritum id est virtutem animi huc et illuc volvendo in qua actus deliberationis exprimitur||
marg.| marg.| SCOPEBAM. Spiritum meum purgabam mentem. Alii ventilabar spiritum meum sic apud me tractans.||
spiritum meum.
Numérotation du verset  76,8 VII
Numquid 
interl.| interl.| deliberat||
in eternum proiciet Deus \
interl.| interl.| hominem quasi diceret absit||
marg.| marg.| NUMQUID IN  ETERNUM  PROIICIET. Genus humanum ut complaci. Quasi qui iam placitus fuit sua gratia in veteri testamento. Nonne addet ut plus sit in novo per adventum Filii hoc sentit qui de pietate tractat.||
marg.| marg.| EXERCITABAR ET  SCOPEBAM. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Vel garriebam non iam foris sicut prius sed  SCRUTABAR  SPIRITUM. Ubi multa si cum eo loquor et garrio invenire potero. Et quid invenistI. Quod non in eternum repellet Deus et ideo transilivit nec cessavit transilire etiam spiritum suum donec ad finem veniret de quo titulus ubi hoc invenit quod non in eternum proiiciet Deus.||
et non apponet 
interl.| interl.| id est nonne addet||

et Ps-G Rusch] aut Ps-G (V) Ed1544 Clementina apponet D14 Ps-G] apponat Ps-G (Q ΦR) Rusch
ut complacitior sit 
interl.| interl.| quia ira Dei fuit quod patimur||
interl.| interl.| quia misericors||
adhuc. 
marg.| marg.| UT COMPLACITIOR  SIT  ADHUC. Scilicet ut idem qui fuit iratus repellendo mala inferendo sit mensuetior liberando revocando.||
Numérotation du verset  76,9 VIII
Aut in finem 
interl.| interl.| omnino a bonis sicut a malis vel in plenitudine temporis||
misericordiam 
interl.| interl.| incarnationis||
interl.| interl.| quod de virgine natus||
interl.| interl.| quia ipse natura misericors||
abscidet \
interl.| interl.| a genere humano||
a generatione 
interl.| interl.| prima Veteris Testamenti||
interl.| interl.| malorum||
in generationem. 
interl.| interl.| ultimam Novi Testamenti||
interl.| interl.| bonorum||
Numérotation du verset  76,10 IX
Aut 
interl.| interl.| repetit||
interl.| interl.| quia misericors||
obliviscetur 
interl.| interl.| quod incepit||
marg.| marg.| AUT  OBLIVISCETUR. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. in aliio non est misericordia nisi Deus eam donet et ipse erit sine ea. Rivus currit fons siccatus est.
misereri Deus \
interl.| interl.| ut et consuevit||
aut 
interl.| interl.| iterum repetit||
interl.| interl.| quia cepit iam misereri||
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. id est ira vincet misericordiam potius misericordia iram unde Isaias. Non in eternum vobis vindex ero neque per omne tempus irascar vobis||
continebit in ira sua misericordias suas.10 

10  suas] + diapsalma Ps-G
Numérotation du verset  76,11 X
Et 
interl.| interl.| ita cogitabam apud me et post hec dixi||
dixi nunc 
interl.| interl.| primo||
marg.| marg.| ET DIXI. CASSIODORUS. Quid deliberando invenerit scilicet quod Christus mutat homines et redimit.||
marg.| marg.|  CASSIODORUS. Et dixi huic meditationi respondi nunc id est iam cepi sapere id est intellexi quod fuit tacitum ab eternis temporibus scilicet quod homo reduceretur ad annos eternos quod est argumentum de futura consummatione.||
marg.| marg.| Et dixi. Cum et me transiliens ad Deum veni hic nullum periculum.||
cepi \
interl.| interl.| sapere||
marg.| marg.| CEPI. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Aliquid ubi securus sum ubi non anticipent inimici modo cepit me mutare excelsus.||
hec 
interl.| interl.| et||
mutatio 
interl.| interl.| est||
marg.| marg.| MUTATIO. CASSIODORUS. Ab ira ad misericordiam quod de servis filii.||
dextere excelsi.
interl.| interl.| favoris et propitiationis Dei||
Numérotation du verset  76,12 XI
Memor fui 
interl.| interl.| scio quod potest mutare quia omnia creavit||
marg.| marg.| MEMOR  FUI. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Iam spatiatur in operibus Dei et securus gaudet qui foris garriens defecit iam et sui oblitus in solo Deo delectatur.||
marg.| marg.| MEMOR  FUI. CASSIODORUS. Huius mutationis in me facte memor fui numquam dans oblivionem ut meliora mererer sed ne de se tantum letari videretur addit  : quia memor ero m<irabilium>. que generi humano indulsit quod Adam ad imaginem suam fecit quod Abel hostiam accepit de Noe de Abraham tandem quod ipse venit hec sunt que sanctum mulcent.||
operum Domini \ quia memor ero 
interl.| interl.| et fui||
ab initio mirabilium tuorum. 
Numérotation du verset  76,13 XII
Et 
interl.| interl.| repetit universalius||
interl.| interl.| non solum memor sed||
meditabor in omnibus operibus tuis \
interl.| interl.| creaturis||
et in adinventionibus tuis 
interl.| interl.| preceptis||
interl.| interl.| vel et affectionibus tuis garriam||
marg.| marg.| IN ADINVENTIONIBUS. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Id est in preceptis que invenisti vel quibus inveniris. CASSIODORUS. Vel observationibus id est preceptis que observanda sunt exercebor quia non satis est legere Scripturas sed et fructus operum demonstrare oportet his eruditus in laudes prorumpit.||
marg.| marg.| Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. In adinventionibus vel affectionibus tuis non in meis ut in terrenis est affectio ita in operibus et meditatione Dei est interior quedam affectio cum inspicitur mundus et in creaturis queritur creator et invenitur nusquam displicens sed undique placens.||
exercebor. 
interl.| interl.| o||
Numérotation du verset  76,14 XIII
Deus in sancto 
interl.| interl.| Christo||
marg.| marg.| DEUS IN  SANCTO. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Per predicta certus sum quod veniam et hoc duce.||
marg.| marg.| Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Deus in sancto id est in Christo via redeundi ad te. Et cum hoc sit quis Deus magnus etc.||
via tua \
interl.| interl.| est||
interl.| interl.| qui ait : « Ego sum via, veritas et vita ».||
marg.| marg.| VIA  TUA. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Colendi te et ad te veniendi unde potentiam Dei letus prefert simulacris que falso colebantur.||

Io. 14, 6.
quis 
interl.| interl.| de diis gentium quibus affecti colunt||
deus magnus sicut Deus noster ? 
interl.| interl.| quasi diceret nullus||
Numérotation du verset  76,15 
tu 
interl.| interl.| proprie||
interl.| interl.| non alius||
es Deus qui 
interl.| interl.| solus||
facis mirabilia. 
interl.| interl.| tam in anima quam in corpore||
marg.| marg.| MIRABILIA. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Sanatis sunt surdi ceci languidi mortui paralytici. Ista in corporibus facta sunt. In anima quidam sobrii sunt qui paulo ante ebriosi fideles adoratores simulacrorum.||
Numérotation du verset  76,XIV 
Notam 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. per hec et iste sit transiliens quod est unum de mirabilibus||
fecisti 
interl.| interl.| cum misisti||
in populis11  *
interl.| interl.| de fidelibus et infidelibus||
marg.| marg.| POPULIS. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Infidelibus ut cognoscant Christum tantum corpore fidelibus corpore et deitate subdit quid prestiterit redemisti.||

11  in populis Ps-G Hi ΩR] populis Rusch tantum
virtutem tuam 
interl.| interl.| Christum||
Numérotation du verset  76,16 
redemisti in brachio tuo 
interl.| interl.| Christo||
populum tuum \ filios Iacob 
interl.| interl.| scilicet||
interl.| interl.| Iudeos credentes||
et Ioseph.12   
interl.| interl.| gentilem populum||
marg.| marg.| FILIOS  IOSEPH. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Id est gentilem populum. Vel Ioseph intelligitur Christus quia sicut Ioseph venditus in Egyptum regnavit ita Christus in gentibus prius humiliatus in martyribus.||
marg.| marg.| Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Ioseph qui pervenit ad gentes augmentum interpretatur et significat gentes de quibus augmentatus est populus Dei. Vel Ioseph Christus a Iudeis venditus et pulsus ad gentes filii eius quos ex gentibus elegit.||

12  Ioseph] + diapsalma Ps-G
Numérotation du verset  76,17 XV
interl.| interl.| fide||
interl.| interl.| quia notam fecisti virtutem||
marg.| marg.| VIDERUNT. CASSIODORUS. Diapsalma. Que in mundo Christus operatur exponit.||
marg.| marg.| Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Quasi quoniam notam fecisti vir vel per eum viderunt te o Deus Pater vel te o Christe qui est virtus et brachium viderunt te aque etc.||
te 
interl.| interl.| o Deus Pater||
aque 
interl.| interl.| populi||
Deus viderunt 
interl.| interl.| uterque populus||
te 
interl.| interl.| o Deus Christe||
aque et timuerunt \
interl.| interl.| de peccatis||
et turbate sunt 
interl.| interl.| pungente conscientia||
abyssi. 
interl.| interl.| altitudines aquarum||
interl.| interl.| et ita||
Numérotation du verset  76,18 XVI
Multitudo 
interl.| interl.| est||
interl.| interl.| in confessione peccatorum in laudibus Dei||
marg.| marg.| MULTITUDO. CASSIODORUS. Non pauci sed multitudo.||
sonitus aquarum \
interl.| interl.| populorum||
marg.| marg.| SONITUS. In gemitu culparum in actione gratiarum quasi enim mare confragosum sonant diversa vota populorum.||
marg.| marg.| SONITUS. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Unde isti sonitus aquarum turbatio abyssorum quia vocem dederunt nubes de quibus. Mandabo nubibus meis ne pluant super eam imbrem.||
vocem dederunt 
interl.| interl.| in omnibus gentibus||
nubes. 
interl.| interl.| predicatores verbi Dei||
Numérotation du verset  76,XVII 
Etenim sagitte 
interl.| interl.| verbum predicationis pluvia quia rigat sagitta quia percutit||
interl.| interl.| voces nubium||
tue 
interl.| interl.| o Deus||
transeunt13   : 
interl.| interl.| usque ad cor
interl.| interl.| vel evangeliste de gente ad gentem||

13  transeunt Ps-G D30 Hi ΩR etc.] transierunt ΨB Rusch tantum
Numérotation du verset  76,19 
vox tonitrui tui 
interl.| interl.| quasi non in occulto facta est sed fuit vox tonitrui id est aperta||
marg.| marg.| VOX  TONITRUI. CASSIODORUS. Tonitrui vox revolvitur ut rotatus est sinuosus sonus sentiatur allegoria in rota totius mundi.||
in rota.
Numérotation du verset  76,XVIII 
Illuxerunt 
interl.| interl.| Nubes id est predicatores transierunt et per illos||
marg.| marg.| ROTA. HIERONYMUS. AUGUSTINUS. Est quod exponit orbis terre quem circuierunt nubes tonando preceptis coruscando miraculis.||
coruscationes tue 
interl.| interl.| CASSIODORUS. divina precepta que tenebras pellerent mundi vel miracula||
orbi terre \
interl.| interl.| unde||
commota est 
interl.| interl.| ad conversionem||
et contremuit terra. 
marg.| marg.| CONTREMUIT  TERRA. CASSIODORUS. Qui habitant in terra ipsa terra mare dicitur per similis quia humana vita amara tempestatibus subdita ubi maior piscis minorem devorat.||
Numérotation du verset  76,20 XIX
In mari 
interl.| interl.| nunc est in mari via tua iam dudum in sancto erat. In mari ambulat super aquas gentium eas per fidem subiiciendo||
marg.| marg.| IN MARI. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Ad litteram dum Christus super aquas ambulavit. Vel in cordibus hominum quos sibi subdidit. Vel per terram Iudei per mare gentes accipiuntur.||
via tua14  et semite tue 
interl.| interl.| precepta||

14  via tua Rusch] vie tue ΩR
in aquis multis \
interl.| interl.| populis multis non paucis gentium||
et 
interl.| interl.| tamen||
vestigia tua 
interl.| interl.| presentia corporalis doctrina miracula||
non cognoscentur. 
interl.| interl.| a Iudeis||
marg.| marg.| ET VESTIGIA  TUA  NON  COGNOSCENTUR. Increpatio tacita Iudeorum. Quasi diceret licet palam venerit et se miraculis ostenderit non est cognitus a Iudeis infidelibus quos deduxit in manu Moysi et Aaron id est operatione miraculorum que fecerunt.||
marg.| marg.| VESTIGIA  TUA etc. Tetigit aliquos id est Iudeos qui dicunt nondum venit Christus non vident super mare ambulantem.||
Numérotation du verset  76,21 XX
Deduxisti 
interl.| interl.| de Egypto||
interl.| interl.| a quibus non cognoscentur ab his quos deduxisti et est increpatio et exprobratio eorum||
sicut oves 
marg.| marg.| SICUT  OVES. Quia non vere oves sed hedi.||
populum tuum \ in manu Moysi et Aaron. 
interl.| interl.| quasi et te non novit||
interl.| interl.| in operatione miraculorum que ipsi fecerunt||
marg.| marg.| MOYSI ET  AARON. CASSIODORUS. Moyses interpretatur assumptus de flumine Aaron mons fortitudinis his nominibus virtutes quas fecerunt exprimuntur. Moyses inter cetera in mari viam fecit signans per baptismum populum liberari. Aaron Ecclesie tenebat imaginem que monti fortissimo comparatur.||




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria ( 76), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 16/09/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber26_5.xml&chapitre=26_5_76)