initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<26_5. Psalmi 68-79*>

Psalmus 77

Numérotation du verset  77,1 
Intellectus Asaph
interl.| interl.| CASSIODORUS. fidelis congregationis||
marg.| marg.| INTELLECTUS  ASAPH. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Quia hec narrata interius intelligenda sunt non modo in figura. Intellectus igitur Asaph est quod intellexit Synagoga sed fidelis vel quod spiritaliter debet intelligere que enim mystice tunc id est figuraliter eadem modo in re et sicut tunc non in omnibus illis beneplacuit Deo sic nec in istis et ideo monendi.||
marg.| marg.| Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Psalmus vel verba intelligentie que est data ipsi Asaph sic ex greco determinatur.||
marg.| marg.| Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. In hoc psalmo dum historia refertur novit gratia declaratur sic Iudeos pro suis delictis expulsos et christianos asserit intromissos ut utriusque legis intentionem in unum faciat pendere.||
marg.| marg.| Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Per acta in veteri populo intendit monere novum populum ne sint ingrati beneficiis Dei et iram eius provocent. Primo attentos facit quia que aperta videntur parabole sunt et enigmata.||

1 Intellectus Asaph Ps-G Rusch] In finem pro Idithun psalmus Asaph D30 tantum
Numérotation du verset  77,I 
Attendite 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. hoc Deus qui et dedit legem||
interl.| interl.| corde veritatem rei||
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. vos scilicet qui et congregatio Christi||
marg.| marg.| ATTENDITE. CASSIODORUS. Primo ipse Dominus loquitur ut reverentia crescat.||
interl.| interl.| o||
popule meus legem meam \ inclinate 
interl.| interl.| per humilitatem et sic bene attenditis. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. tumor infusa repellit||
marg.| marg.| POPULE  MEUS qui mihi obedis os Dei est Asaph qui inferius locuturus est ista quanta audivimus ab initio Veteris Testamenti vel fidelis Synagoga malis exprobrat.||

popule ΨB V D Hi Ω Ed1455 ... Clementina cum γ] populus D14 Ps-G
aurem vestram 
interl.| interl.| cordis||
interl.| interl.| id est ad intelligendum verba Asaph ||
interl.| interl.| quia||
Numérotation du verset  77,2 II
Aperiam in parabolis 
interl.| interl.| que aperte||
marg.| marg.| IN PARABOLIS. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Parabole rerum similitudines.||

parabolis Rusch] parabola D14 Ps-G
os meum \ loquar 
interl.| interl.| per Asaph||

loquar D14 Rusch] eloquar Ps-G
propositiones 
interl.| interl.| enigmata||
marg.| marg.| PROPOSITIONES. Que grece problemata questiones aliquid solvendum habentes.||
ab initio. 
interl.| interl.| ex quo de Egypto exierunt||
Numérotation du verset  77,3 III
Quanta 
interl.| interl.| in veteri testamento predicta||
interl.| interl.| propter multitudinem||
audivimus et cognovimus ea \
interl.| interl.| in Novo Testamento impleta||
marg.| marg.| QUANTA  AUDIVIMUS. CASSIODORUS. Summatim dicit que Iudeis Deus fecit tamen ingratis sibi et sic si non eis prodest tamen fillis ne fiant sicut patres.||
marg.| marg.| Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Prius Deus in homine locutus est iam homo ipse quanta audivimus. Illud predictum dixit Deus ex se ne contemnatur eius locutio.||
et 
interl.| interl.| a quibus||
patres nostri 
interl.| interl.| Moyses et prophete quod et iste previdet||
narraverunt nobis. 
interl.| interl.| et||
Numérotation du verset  77,4 IV
Non sunt occultata a filiis 
interl.| interl.| spiritalibus||
eorum \ in generatione altera
interl.| interl.| in qua data est regeneratio||
interl.| interl.| etiam gentium que « aqua et spiritu » generatur ||

Cf. Io. 3, 5.

generatione altera] generationem alteram Ps-G
Numérotation du verset  77,V 
Narrantes laudes 
interl.| interl.| laudatur Dominus ut ametur||
Domini \ et virtutes eius 
interl.| interl.| liberationes vel potentias||
et mirabilia eius 
interl.| interl.| quod pavit quod hostes vicit||
que fecit. 
interl.| interl.| non modo promisit||
Numérotation du verset  77,5 VI
Et 
interl.| interl.| quia per illud testimonium peccatum quod latebat apparuit et revixit||
suscitavit testimonium in Iacob \
interl.| interl.| populo iudaico||
marg.| marg.| ET SUSCITAVIT. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Hoc testimonium initium unde supra loquar propositiones ab initio. Initium est vetus testamentum finis novum. Ibi timor qui est initium sed hic Christus finis legis ad iustitiam omni credenti qui dat Spiritum unde caritas que pellit timorem huius #novi testamenti testimonium dicitur vetus lex quia habet testimonium a lege et prophetis unde tabernaculum testimonii dicebatur illud quod tot mystica figurabat. Testimonium ergo dicitur vetus testamentum in quantum probat et testatur lex inquantum iubet.||
marg.| marg.|  CASSIODORUS. REMIGIUS. Suscitavit quasi mortuum in Adam testimonium id est legem vel dum describitur suscitatur prius ignorantia sopitum. Testimonium in Iacob hoc forsan est quod Iacob cum angelo luctatus tacto femore claudicavit quod significat Iudeos partim fide constare partim a salute discedere et ita huius rei testimonium fuit quod Iacob accidit. Ecce parabola.||
et legem 
interl.| interl.| repetit||
interl.| interl.| quasi iugum ne vaga voluntate errarent||
interl.| interl.| hoc est testimonium||
posuit in Israel. 
interl.| interl.| hoc est in Iacob||
Numérotation du verset  77,VII 
Quanta 
interl.| interl.| in qua lege||
mandavit patribus nostris 
interl.| interl.| hi sunt antiquus populus qui accepit mandata non tamen novit vel fecit filii sunt novus populus novit qui novit||
nota facere ea filiis suis \
marg.| marg.| FILIIS  SUIS. Et sunt idem filii generatio altera scilicet populus gratie.||

facere D14 Hi Ω (fat’e) Ps-G] facite Rusch tantum
Numérotation du verset  77,6 
ut cognoscat 
interl.| interl.| ad hoc acceperunt||
interl.| interl.| prevaluerunt||
interl.| interl.| quod ipsi patres non noverunt||
generatio altera. 
interl.| interl.| de gentibus electa||
marg.| marg.| GENERATIO  ALTERA. Per generationes transmissa sunt mandata Dei ne quis putet uni data.||
Numérotation du verset  77,VIII 
Filii 
interl.| interl.| et cognoscentes||
interl.| interl.| christiani||
qui nascentur 
interl.| interl.| post secundo||
interl.| interl.| qui nati sunt et non renati non surrexerunt id est non sursum est cor eorum sed in terra||
et exsurgent \
interl.| interl.| sursum habentes cor||

et] om. ΩS
et narrabunt filiis suis. 
interl.| interl.| posteris||
interl.| interl.| non suam iustitiam constituant||

et narrabunt D14 ΩS Ps-G] enarrabunt Hi ΩM Rusch
Numérotation du verset  77,7 IX
Ut ponant in Deo 
interl.| interl.| non lege que punit||
marg.| marg.| UT PONANT. Hec est utilitas paterne predicationis.||

Ut D14 Rusch Ps-G] Et ΩM Ed1455
spem suam \ et non obliviscantur 
interl.| interl.| iactando sua opera que nulla nisi a Deo||
operumDei10   
interl.| interl.| ut fecerunt Iudei idola colentes||

10  operum Dei D14 Rusch cum Ps-R] opera Dei Ps-G
et mandata eius 
interl.| interl.| hec est vera Dei recordatio||
exquirant. 
interl.| interl.| operando||
marg.| marg.| EXQUIRANT. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Qui dicti sunt supra cognovisse modo exquirant ut sperantes in Deo adiuventur ad implendum ab eo.||
Numérotation du verset  77,8 X
Ne fiant sicut patres eorum \
interl.| interl.| Iudei||
generatio prava 
interl.| interl.| scilicet||
marg.| marg.| PRAVA. CASSIODORUS. Que veritatem non recipit et ideo distorta  exasperans super omnes acerbitates, ut in11  salvatorem armarentur ; unde per Ezechielem {Erfurt, f. 277ra ; facsim., p. 553a} [Rusch, f.  277ra ] dicit Dominus vade et dic domui exasperanti.||

Cf. Ez. 3, 27 ; Ez. 12, 2 ; Ez. 17, 12.
11  in] iu cacogr. Rusch
interl.| interl.| Deum||
Numérotation du verset  77,XI 
Generatio 
interl.| interl.| ideo prava et distorta||
que non direxit 
interl.| interl.| ad divina ut se corrigeret||
cor suum \
interl.| interl.| et si manum||
interl.| interl.| cur talis est generatio||
marg.| marg.| NON  DIREXIT  COR  SUUM. CASSIODORUS. Distortum cor habet qui prave intellecta non corrigit et que natura docet non perficit non est creditus cum Deo spiritus eius id est si ratio bene suasit non ei acquievit.||
et non est 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. id est quia non habebat fidem que impetrat que lex imperat sed quasi ex operibus iustitiam querebat||
creditus 
marg.| marg.| NON  EST  CREDITUS. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Quando cum Spiritu Dei operante spiritus hominis cooperatur fit quod Deus iubet et hoc non est nisi credendo in eum qui iustificat impium quam fidem non habet generatio prava et amaricans.||
marg.| marg.| Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Expressius multo dicit ut significet gratiam que non solum facit remissionem peccatorum sed cooperari sibi spiritum hominis in operibus bonis quam si diceret non credidit Deo spiritus eius habere cum Deo spiritum creditum est non credere spiritum suum posse facere sine Deo iustitiam sed cum Deo quod est credere in Deum quod plus est quam credere Deo. Nam credimus et homini sed non in homine. In Deum credere est ei credendo adherere ad bene operandum unde apostolus qui adheret Deo unus est spiritus cum illo. Illa autem generatio et si credidit Deo non tamen in Deum.||
cum Deo spiritus eius. 
interl.| interl.| vere prava et distorta quia et||
Numérotation du verset  77,9 XII
Filii Ephrem12   
interl.| interl.| vel Ephraim | ||
interl.| interl.| de quibus minus videretur||
interl.| interl.| promittentes servare mandata in die auditionis quando de aliqua adversitate eos clamantes audiebat||

< Non hab. > Ps-G (apparatus).

12  Ephrem ΩM Clementina] Effrem Rusch
intendentes 
interl.| interl.| quasi preludentes armis||
et mittentes arcum13   : conversi sunt 
interl.| interl.| defecerunt in die temptationis||
marg.| marg.| MITTENTES  ARCUM. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Figurate dicit quia aliquid mittitur arcu. Vel intendentes arcum et mittentes sagittas greci tamen habent mittentes arcubus. Per  Ephrem totam gentem a parte significat et ideo quia ab his aliquid boni expectandum fuit hanc partem elegit. Sunt enim de illo filio Ioseph cui Iacob dexteram imposuit et maiori preposuit. Cum autem hec tribus hic culpetur patet Iacob figurasse quod novissimi essent primi et primi novissimi. Sic Abel maiori prelatus est Isaac, Ismaeli, Iacob, Esau, Phares, Zaran, illi qui prius manum emisit David fratribus sic populo Iudeorum populus christianus.||
marg.| marg.| Vel FILII  EPHREM. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS.  Intendentes et mittentes arcum id est arcu aliquid  mittentes vel  intendentes arcum et mittentes sagittas id est promittentes servare legem aperte dicentes omnia quecumque dixerit nobis Dominus faciemus et audiemus conversi sunt et defecerunt in die belli id est temptationis ; unde Osee propheta ait : « Ephraim factus est quasi columba insipiens non habens cor » quia promissionem obedientie non auditio sed temptatio probat.||

Cf. Os. 7, 11 .

13  arcum] arcus Ps-G
in die belli. 
interl.| interl.| ideo conversi||
Numérotation du verset  77,10 XIII
Non custodierunt testamentum Dei \
interl.| interl.| non quod non possent sed quia noluerunt et ideo subdit et in lege||
et in lege eius noluerunt ambulare. 
interl.| interl.| et si quandoque ambulent tamen nolunt quia non ex corde faciunt enim quod mallent non precipi sibi pares sunt manu sed non corde qui non furantur timore pene et qui amore iustitie||
Numérotation du verset  77,11 XIV
Et obliti sunt benefactorum14  eius \ et mirabilium eius que ostendit eis. 

14  benefactorum Hi D14 Ω Ps-G] beneficiorum Rusch tantum
Numérotation du verset  77,12 XV
Coram 
interl.| interl.| obliti sunt mirabilium eius||
interl.| interl.| quorum et ubi||
patribus eorum15   
interl.| interl.| Moyse et ceteris intelligentibus||
interl.| interl.| quibus credendum erat||
marg.| marg.| CORAM  PATRIBUS. CASSIODORUS. Incipit narrare iam que ab eductione de Egypto fecit eis nec tamen destituerunt a murmure et a temptatione.||
marg.| marg.| Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Coram patribus . Qui sunt patres huius prave generationis a qua filios dissuasit ne sint patribus his similes. Si Abraham Isaac Iacob accipitis non coram eis fecit mira in Egypto quia iam defuncti nisi spiritu dicas presentes quos Christus in evangelio vivere dicit. Vel Moyses et Aaron et alii seniores patres istorum sunt coram quibus fecit. Ibi facta bona vel mala mystice fiunt et in nobis sed bona gratia Dei. Mala iudicio propter quod monuit attendere et spem in Deo ponere ne simus similes illis. Egyptus ergo mundus. Campus Thaneos planities humilis mandati. In mundo ergo humile mandatum accipimus ut in futuro exaltemur.||

15  eorum] + que Ps-G
fecit mirabilia in terra Egypti \
interl.| interl.| tenebre vel tribulatio||
in campo Thaneos. 
interl.| interl.| humile mandatum||
Numérotation du verset  77,13 XVI
Interrupit mare 
interl.| interl.| quasi non liquidum||
et perduxit 
interl.| interl.| ad terram||
eos \ statuit aquas 
marg.| marg.| QUI  FECIT  STARE  AQUAS et traiecit eos cohibet concupiscentia cum seculo renuntiatur ut peccatis omnibus quasi inimicis deletis populus fidelis traiiciatur per baptismum post deducit spiritali itinere sacramento eius manifestato in hoc seculo quasi in die per nubem id est carnem in iudicio quasi in nocte in illuminatione ignis quia tunc magna tribulatio que tamquam ignis lucebit iustis et ardebit iniustis.||
quasi in utre16 
interl.| interl.| clausas||

16  in utre D14 Hi Ω Ps-G (plerique codd.)] utrem Ps-G
Numérotation du verset  77,14 XVII
Et 
interl.| interl.| priusquam ponat in patria||
deduxit eos in nube diei \ et tota nocte in illuminatione ignis. 
Numérotation du verset  77,15 XVIII
Interrupit 
interl.| interl.| latus in cruce||
petram 
interl.| interl.| Christum||
in eremo \
interl.| interl.| huius seculi||
et adaquavit eos velut17  in abysso multa. 
interl.| interl.| copiam notat||

17  velut D14] quasi Rusch tantum
Numérotation du verset  77,16 XIX
interl.| interl.| que sequebatur eos quocumque ibant||
de petra \
interl.| interl.| quod mirum||
marg.| marg.| DE PETRA. Etiam que est Christus qui dicit si quis sitit veniat ad me et bibat. Educit sitienti fidei donum et fluenta Spiritus Sancti accedente ligno crucis quasi virga Moysi.||
marg.| marg.| IN TERRA  EGYPTI IN  CAMPO  THANEOS. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Ut omnem dubitationem tollat et provinciam dicit et locum factorum sic Christus in terra positus coram patribus novit humile mandatum docuit discite a me quia mitis sum et humilis corde.||
marg.| marg.| IN NUBE. HIERONYMUS. CASSIODORUS. Hoc futurum iudicabant. Dies Christus est tamen nube carnis celatur perfidis. Et sicut illis nubes contra estum solis sic nobis Christus per incarnationem dat refrigerium contra estum vitiorum.||
marg.| marg.| TOTA  NOCTE toto tempore vite.||
marg.| marg.| IN ILLUMINATIONE  IGNIS. Christianos in hoc seculo luminis sui claritate custodit ignis Spiritus Sancti.||
marg.| marg.| PETRAM. CASSIODORUS. In eremo. Prius aqua maris quasi petra modo petra fons. In eremo ubi necesse ut gratius sit munus. Adaquavit quasi pecora non homines quia non egerunt grates.||
et deduxit18   
interl.| interl.| sed||

18  deduxit Hi D14 Ps-G Ed1455 ] eduxit ΨB V Rusch cum Ps-R
tamquam 
interl.| interl.| non parum||
flumina aquas. 
interl.| interl.| copiose||
marg.| marg.| TAMQUAM  FLUMINA. CASSIODORUS. Aqua que de Christo prodit nulla imminutione deficit sed fit fons aque salientis in vitam eternam.||
Numérotation du verset  77,17 XX
Et 
interl.| interl.| hec fecit illis Deus||
interl.| interl.| tamen||
apposuerunt 
interl.| interl.| illi scilicet prava generatio||
interl.| interl.| adiecerunt ut inter tot mira non crederent||
adhuc peccare 
interl.| interl.| id est non credere||
marg.| marg.| ADHUC  PECCARE. CASSIODORUS. Id est adiecerunt ut inter tot beneficia non crederent quod ut maximum intelligeretur peccatum cum Dominus dixit in evangelio. Spiritus arguet mundum de peccato exponendo subiunxit de peccato quidem quia non credunt in me. Sicut ergo peccatum dicit ibi non credere ita et hic peccare dicit non credere.||
ei \ in ira excitaverunt19  Excelsum 
interl.| interl.| plus cordis quam loci||
interl.| interl.| vel siccitate||
marg.| marg.| IN IRAM. CASSIODORUS. Non credentes Deum posse difficilia sibi facere quod gravissimum est apud Deum sic et nos abluti per baptismum provocamus Deum ad iram.||

19  ira excitaverunt D14 Hi Ps-G] iram concitaverunt ΩS Rusch
in inaquoso. 
marg.| marg.| IN INAQUOSO. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Vel in alia eremo ad litteram vel potius in se quia licet pleni ventres aque de petra aride tamen mentes fuerunt.||
Numérotation du verset  77,18 XXI
Et 
interl.| interl.| et quomodo||
temptaverunt Deum 
interl.| interl.| temptare est dolose postulare ut in verbis sit simplicitas cum in corde sit malitia||
interl.| interl.| non credendo petierunt||
in cordibus suis \ ut 
interl.| interl.| sic et multi cum temptatione querunt hodie sapientiam a Deo||
peterent escas animabus suis. 
interl.| interl.| vite sue non spiritales||
interl.| interl.| tunc||
Numérotation du verset  77,19 XXII
Et male 
interl.| interl.| falsa||
locuti sunt de Deo \ dixerunt numquid poterit Deus 
interl.| interl.| quasi non hec diffidentia Deo est iniuria||
parare mensam in deserto ? 
marg.| marg.| MENSAM. CASSIODORUS. Mystice : Refectionem sapientie vel corpus Christi.||
Numérotation du verset  77,20 XXIII
Quoniam percussit petram 
interl.| interl.| CASSIODORUS. exemplum dant et de simili desperant||
interl.| interl.| quasi poterit quia et hoc aliud potuit.  Quoniam percussit etc.||
et fluxerunt aque \ et torrentes inundaverunt.
Numérotation du verset  77,XXIV 
Numquid et panem poterit20  dare aut parare mensam 
interl.| interl.| copiosam refectionem||

20  poterit Hi D14 D30 Rusch Ps-G (plerique codd.)] potest Ps-G
populo suo ? 
interl.| interl.| tot hominibus||
Numérotation du verset  77,21 XXV
Ideo 
interl.| interl.| non videretur non posse||
audivit Dominus21   
interl.| interl.| dando rogata||
marg.| marg.| IDEO  AUDIVIT. CASSIODORUS. Quod dilata vindicta dedit prius quod petebant ne videretur non posse.||

21  Dominus om. D14, sec. compl.; D30 Ps-G
et distulit \
interl.| interl.| penam||
marg.| marg.| DISTULIT. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Penam dans prius quod licet temptando petebant ne videtur non posse postquam dedit ignis id est ira ascendit in Israel. Et hoc est quod prius dixit. Ignis accensus est in Iacob.||
et ignis accensus est in Iacob et ira ascendit 
interl.| interl.| exponit ignem||
in Israel. 
interl.| interl.| cur ?||
Numérotation du verset  77,22 XXVI
Quia non crediderunt in Deo \ nec speraverunt 
interl.| interl.| posse dare||
in salutari eius22 
interl.| interl.| Christo||

22  salutari D14 D30 Rusch Ps-G (plerique codd.)] salutare Ps-G
Numérotation du verset  77,23 XXVII
Et 
interl.| interl.| audivit et ideo||
mandavit nubibus 
interl.| interl.| predicatoribus||
marg.| marg.| ET MANDAVIT. Utrumque breviter positum scilicet quod audivit quod ira ascendit aperte hic incipit narrare23  et prius quomodo audivit exequitur postea in sequenti parte quomodo vindicavit.||
23  narrare] narrae cacogr. Rusch
desuper \ et ianuas celi aperuit. 
marg.| marg.| ET IANUAS  CELI. CASSIODORUS. Ianue ipsi predicatores quibus intratur in celum. Vel Scripture.||
marg.| marg.| APERUIT. Quia dedit Spiritum suis ut intelligerent Scripturas.||
Numérotation du verset  77,24 XXVIII
interl.| interl.| id est manna||
marg.| marg.| MANNA AD  MANDUCANDUM. CASSIODORUS. Significat panem qui de celo dedit qui est cibus angelorum quem ut manducaret homo Verbum caro factum qui per nubes evangelicas pluitur toti mundo et apertis eorum cordibus quasi celestibus iunuis credenti Ecclesie predicatur non temptanti Synagoge.||
marg.| marg.|  CASSIODORUS. Manna quid est hoc ? Quia hic cibus admirando perquiritur et esse corpus Christi scitur.||
et panem celi
marg.| marg.| PANIS  CELI. CASSIODORUS. Non aliter quam Christus de quo celestes id est angeli reficiuntur eius contemplatione et hunc panem id est Verbum quo grandi cibo pascuntur angeli per carnem factum lac edit homo.||
dedit eis. 
interl.| interl.| non labore humano||
Numérotation du verset  77,25 XXIX
Panem angelorum
interl.| interl.| nomine significati intelligitur significans||
manducavit homo \ cibaria
interl.| interl.| que sequuntur||
misit eis in abundantia24 
interl.| interl.| que ab avidis non poterant consumi||
interl.| interl.| quomodo||

24  abundantia Φ V D D14 D30 ΩS Clementina] abundantiam Hi ΩM Rusch Ps-G
Numérotation du verset  77,26 XXX
Transtulit 
interl.| interl.| ad terras||
interl.| interl.| non potui loqui vobis quasi spiritalibus sed quasi carnalibus||
austrum de celo \
interl.| interl.| ut inferius flaret||
et induxit in virtute sua 
interl.| interl.| ne sibi det africus que ex Deo habet||
africum. 
interl.| interl.| ferventes et lucentes predicatores||
marg.| marg.| AFRICUM. Quia ibi sunt coturnices.||
Numérotation du verset  77,27 XXXI
Et pluit super eos sicut pulverem 
interl.| interl.| abunde||
carnes \
interl.| interl.| carneam fidem carneis vocibus editam||
marg.| marg.| ET PLUIT  SUPER  EOS  SICUT  PULVEREM  CARNES. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Sic et parvulam fidem non temptantium et credentium pascit carne editis vocum signis et per aerem transcurrentibus quasi volatilibus celi non tamen ab aquilone venientibus ubi frigus et caligo id est ab eloquentia seculi sed austro translato ad terras ut parvuli audiendo terrestria nutriantur ad celestia unde si terrena dixi vobis et non creditis quomodo si dixero vobis celestia credetis||
marg.| marg.| SICUT  PULVEREM. CASSIODORUS. Pulvis hic significat intelligentie subtilitatem que ad superna conscendit.||
et sicut arenam maris volatilia pennata. 
interl.| interl.| ideo mirum quod cum essent volatilia pennata pro voluntate ea capiebant||
marg.| marg.| ARENAM in numeram prudentie copiam salis sapore conditam. Volatilia pennata celestia desideria quibus anima pasta pinguescit hec intra septa Ecclesia possumus accipere unde subdit : et ceciderunt in medio castrorum.||
Numérotation du verset  77,28 XXXII
Et ceciderunt in medio castrorum eorum \
interl.| interl.| duobus cubitis super terram||
interl.| interl.| ut nec difficultas capiendi esset||
marg.| marg.| ET CECIDERUNT. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Significans per hoc quod sponte veniunt venti ad homines et portant eis verba divinitus missa ut in suis sedibus et circa tabernacula audiant quia in omnem terram exivit sonus eorum.||
circa tabernacula eorum. 
interl.| interl.| itinere unius diei||
Numérotation du verset  77,29 XXXIII
Et manducaverunt et saturati sunt nimis \
interl.| interl.| ventre non mente||
marg.| marg.| ET MANDUCAVERUNT. Convicti sunt qui hoc Deo impossibile putaverunt.||
et desiderium eorum attulit eis \
interl.| interl.| licet eis no profuerit||
interl.| interl.| conceduntur enim inter dum que non prosunt||
Numérotation du verset  77,30 
non sunt fraudati a desiderio suo. 
interl.| interl.| multum sunt usi illis carnibus||
interl.| interl.| ne impotentia a Deo videretur||
Numérotation du verset  77,XXXIV 
Adhuc 
interl.| interl.| ecce quid distulit||
esce 
interl.| interl.| vel esca |||
marg.| marg.| ADHUC  ESCE. CASSIODORUS. De vindictis et simulatis reversionibus eorum timore penarum et tamen sententia Dei per misericordiam temperata.||
marg.| marg.| ESCE. CASSIODORUS. Manna coturnices.||
eorum erant25  in ore ipsorum \
interl.| interl.| infidelis et prave generationis||

25  esce eorum erant D14 D30 Rusch Ps-G] esca eorum(ipsorum Q) erat Edmaior. (C I Q) cum Ps-R
Numérotation du verset  77,31 
et ira Dei ascendit in eos.
Numérotation du verset  77,XXXV 
Et 
interl.| interl.| superbos de quibus prodiit quasi ex adipe id est #electos||
occidit pingues eorum \ et electos 
interl.| interl.| bonos||
marg.| marg.| ELECTOS. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Id est impedivit ne illis prodessent quibus paterno affectu consulere cupiebant. Vel potius compedivit ut cum eis molestias sustinerent electi ad exemplum non iustitie tantum sed et patientie.||
Israel impedivit. 
interl.| interl.| alias compedivit||
marg.| marg.| IMPEDIVIT. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Murmure eorum ut Moyses qui dixit numquid poterimus de petra aquam vobis eiicere.||
Numérotation du verset  77,32 XXXVI
In omnibus 
interl.| interl.| sed tamen in omnibus peccavit prava illa generatio||
his peccaverunt adhuc \
marg.| marg.| IN OMNIBUS  HIS. Correcti post hec omnia graviora sunt peccata que semper accrescunt.||
et non crediderunt in26  mirabilibus eius. 
interl.| interl.| Dei||
interl.| interl.| ideo||

26  in Rusch Ps-G (plerique codd.) cum Ps-R] om. Ps-G
Numérotation du verset  77,33 XXXVII
Et defecerunt 
interl.| interl.| CASSIODORUS. quasi languida tabe||
marg.| marg.| ET DEFECERUNT. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Cum possent credendo dies in veritate sine defectum habere.||
in vanitate 
interl.| interl.| CASSIODORUS. pro vanitate sua citius perierunt||
marg.| marg.| IN VANITATE. CASSIODORUS. A similitudine illius qui in ortu moritur, in vanum est natus.||
dies eorum \ et anni eorum cum festinatione. 
interl.| interl.| unde dicitur alibi : « Viri impii non dimidiabunt dies suos ».||
marg.| marg.| CUM  FESTINATIONE. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Et que prolixior videtur vita cito preterit.||
Numérotation du verset  77,34 XXXVIII
Cum 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Non propter eternam vitam sed timentes occidi exemplo iam occisorum||
interl.| interl.| sed boni sine necessitate querunt||
marg.| marg.| QUEREBANT. CASSIODORUS. AUGUSTINUS. Non occisi sed reliqui sed sic loquitur quia unus populus sunt quasi de uno corpore.||

27  occideret D14 D30 Ps-G] occiderit Edmaior. (Q²) Rusch
et 
interl.| interl.| ad eum||
revertebantur et diluculo 
interl.| interl.| vel ante lucem||
interl.| interl.| id est in nocte manentes||
marg.| marg.| DILUCULO. CASSIODORUS. Sedulo vel ante lucem unde vanum est vobis #ante lucem scilicet pius in luce impius ante lucem rogat.||
veniebant ad eum28 
marg.| marg.| QUEREBANT  REVERTEBANTUR  VENIEBANT. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Hec omnia propter temporalia bona acquirenda et vitanda mala et ita non Deus sed illa colebantur.||

28  eum V D D14 D30 Ω Ed1455 Rusch Clementina cum Ps-R] Deum Edmaior.
Numérotation du verset  77,35 XXXIX
Et rememorati sunt quia Deus adiutor est eorum \
interl.| interl.| in bonis||
et Deus excelsus redemptor eorum est. 
interl.| interl.| a malis||
Numérotation du verset  77,36 XL
29  Et dilexerunt eum in ore suo \
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. non in corde cum tamen ei omnia secreta nuda sint||

29  Et] sup. ras. et add. marg. divisio D30
et lingua sua 
interl.| interl.| sic contingit his qui solo timore non amore credunt||
mentiti sunt ei. 
Numérotation du verset  77,37 XLI
Cor autem ipsorum 
interl.| interl.| quasi Deus non cognosceret||
non erat rectum 
interl.| interl.| quia non Deum propter Deum querebant||
cum eo \ nec fideles habiti sunt in testamento eius. 
interl.| interl.| terrena volebant non hereditatem #novi testamenti cuius fides etiam tunc sub velo erat in electis modo vero revelata est non multi vocatis sed in paucis electis||
marg.| marg.| NEC  FIDELES  HABITI. CASSIODORUS. Qui vere credit opera facit unde fides dicitur quod fiant dicta unde dicit nec fideles in preceptis.||
Numérotation du verset  77,38 XLII
Ipse autem est30  misericors 
marg.| marg.| IPSE  AUTEM. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Hic mali impunitatem sibi promittunt sed misericordia est etiam malis verum ante iudicium quia facit solem oriri super bonos et malos sic et illi genti pepercit ne penitus eradicaret sed manet in successione posteriorum sicut Caim signo accepto ne quis eum occideret.||

30  autem est D30 Rusch Ps-G] autem pr. m., est autem al. m. D14
et propitius fiet peccatis eorum \
marg.| marg.| PECCATIS  EORUM. Populi. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Qui idem est in successione filiorum ut et post abstulit eos de Egypto et induxit eos in montem sanctificationis cum non eos nisi in successione sic et hic cum dicitur propitius fiet peccatis eorum intelligimus etiam impletum esse quod dicitur ab apostolo. Reliquie salve fient que credent in Christum quod hic previdit cum subdit : Et non disperdet eos. Et abundavit ut averteret etc. quia non omnem iram accendit quia et illud remisit quod filium occiderunt.||
et non disperdet31  eos. 
interl.| interl.| omnino||

31  disperdet D14 Rusch Ps-G (plerique codd.) cum Ps-R] perdet Edmaior.
Numérotation du verset  77,XLII 
Et abundavit32   
interl.| interl.| orante Moyse cum diceret ei Deus dimitte me ut deleam eos et faciam te crescere in gentem magnam cui Moyses aut dimitte eis hanc noxam aut dele me de libro etc.||
interl.| interl.| misericordia Dei||

32  abundavit Rusch Ps-G (plerique codd.) cum Ps-R] abundabit Edmaior.
ut averteret33  iram suam \
interl.| interl.| penam quam ceperat||

33  averteret Rusch Ps-G (plerique codd.) cum Ps-R] Edmaior.
et non accendit34   
interl.| interl.| ut penitus extirparet||

34  accendit Rusch Ps-G (plerique codd.) cum Ps-R] accendet Edmaior.
omnem iram suam. 
Numérotation du verset  77,39 XLIII
Et recordatus est quia caro sunt \
interl.| interl.| movit pium iudicem fragilitas peccantium||
spiritus 
interl.| interl.| diffinitio mortis||
vadens 
interl.| interl.| per se in peccatum||
interl.| interl.| de hoc mundo||
interl.| interl.| de corpore||
et non rediens. 
interl.| interl.| per se a peccato||
interl.| interl.| in hoc mundo||
marg.| marg.| SPIRITUS  VADENS ET  NON  REDIENS. Ideo per gratiam revocat quia per se redire non possunt unde in Proverbiis de via iniquitatis dicitur : Omnes qui ambulant in ea non revertentur scilicet per se sed per gratiam revocabuntur hec est ovis errabunda que humeris pii pastoris reducta est ad gregem.||
marg.| marg.| OMNEM  IRAM. Id est non punivit eos quantum digni erant.||
Numérotation du verset  77,40 XLIV
Quotiens 
interl.| interl.| quasi multoties||
interl.| interl.| non solum predictis monis||
marg.| marg.| QUOTIENS. CASSIODORUS. Dicturus plagas Egypti propter eos factas comparando mala eorum beneficiis Dei dicit eos oblitos et temptasse Deum.||
marg.| marg.| Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Quia caro vel spiritus vadens quotiens ergo quasi multotiens exacerba eum .||
exacerbaverunt eum 
interl.| interl.| licet parceret||
interl.| interl.| ut bona tolleret||
in deserto \ in iram35  concitaverunt eum 
interl.| interl.| ut mala faceret||

35  iram] ira Ps-G
in inaquoso. 
interl.| interl.| ubi potius timere deberent||
interl.| interl.| exponit||
Numérotation du verset  77,41 XLV
Et conversi sunt 
interl.| interl.| a testamento||
interl.| interl.| quia pepigerant quecumque preceperit nobis Dominus faciemus||
et temptaverunt Deum \ et Sanctum Israel 
interl.| interl.| id est eum qui sanctificat Israel||
marg.| marg.| ET CONVERSI  SUNT ET  TEMPTAVERUNT. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. repetit eorum infidelitatem ut memoret quas plagas intulit Deus Egyptiis propter eos unde deberent esse non ingrati.||
exacerbaverunt. 
interl.| interl.| et sic||
Numérotation du verset  77,42 XLVI
Non sunt recordati manus 
interl.| interl.| potentie||
eius \ die 
interl.| interl.| id est in die||
qua redemit eos de manu tribulantis. 
interl.| interl.| pharaonis||
marg.| marg.| DE MANU  TRIBULANTIS. CASSIODORUS. Tribulatio solet esse in memoria sed non eis pulchre opponit manum Dei manui pharaonis dicens manus eius et de manu tribulantis que multum differunt.||
Numérotation du verset  77,43 XLVII
Sicut 
interl.| interl.| qualiter||
interl.| interl.| scilicet||
marg.| marg.| SIGNA. CASSIODORUS. Sunt duris cordibus quasi characteris impressa vestigia.||
et prodigia sua
marg.| marg.| PRODIGIA que signabant aliqua futura.||
in campo Thaneos36 
marg.| marg.| THANIS. Civitas humile mandatum quod hic nobis necessarium ut in futuro erigamur.||

36  Thaneos D30 (post corr.) Edmaior. (U) ΩS Ed1455 Rusch] Taneos Edmaior. D30, Thapneos Edmaior. (D), Thapnneos pr. m. deinde corr. : Taneos D14
Numérotation du verset  77,44 XLVIII
Et 
interl.| interl.| hec scilicet||
interl.| interl.| aqua alibi in vinum mutatio populi in melius hic in sanguinem quia spiritalia carnaliter sentiunt||
marg.| marg.|  AUGUSTINUS. CASSIODORUS. Mysticationes ab hoc loco||
marg.| marg.| ET CONVERTIT usque  MISIT  EOS  IRAM. Hic incipit exponere plagas propter Iudeorum liberationem in Egypto factas et ponit decem plagas sicut in Exodo decem ponuntur. Aliqua tamen hic que non in Exodo que non interpretari nisi figurate possumus ubi et que facta fuerunt parabole dicuntur sicut sepe solet non seriem historie sequi sed alia addere vel quedam mutare pro significatione.  AQUA ergo in sanguinem significat de rerum causis carnaliter sentire. Cynomia canini mores sunt.  RANAM loquax vanitas.||
convertit in sanguinem37  flumina eorum \ et imbres eorum ne biberent. 
interl.| interl.| alii manationes aquarum quia foderunt Egyptii in circuitu et sanguinem pro aquis invenerunt||
interl.| interl.| cisternas||

37  sanguinem D30 Ω Ruch Ps-G (plerique codd.) cum Ps-R] sanguine D14 Edmaior. (Φ ΨB)
Numérotation du verset  77,45 XLIX
Misit in eos cynomiam 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. caninos mores ut non honorarent parentes vel prelatos||
interl.| interl.| muscam caninam ||

Cf. Hieronymus, Epistulae, Ep. 106, par. 86, CSEL 55, p. 289.12-16 : « κυνόμυια non, ut latini interpretati sunt, 'musca canina' dicitur per υ graecam litteram, sed iuxta hebraicam intellegentiam per δίφθογγον debet scribi οι, ut sit κοινόμυια, id est 'omne muscarum genus', quod aquila πάνμικτον, id est 'omnimodam muscam', interpretatus est ».
et comedit eos \ et ranam et disperdit eos. 
interl.| interl.| garrulitatem hereticorum que est in scenosis sensibus||
Numérotation du verset  77,46 L
Et dedit erugini
interl.| interl.| vel rubigini||
interl.| interl.| hoc non ex odio||
fructus eorum \
interl.| interl.| que per se nascuntur||
marg.| marg.| ERUGO. Quam alii rubigine interpretantur nocet occulte que comparatur vitio quod difficile apparet ut est multum fidere de se. Aura enim noxia hoc in fructibus operatur latenter sic in moribus occulta superbia cum putat se aliquid esse qui nihil est.||
marg.| marg.| ET DEDIT  ERUGINI. Hec in Exodo non leguntur mystica ergo interpretatione tantum exponantur.||
et labores 
interl.| interl.| sata||
eorum locuste. 
marg.| marg.| LOCUSTA. Malitia ore ledens infideli scilicet testimonio.||
marg.| marg.| LOCUSTE. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Se invicem comendentes significat detractores quia alie nos fructus invide rodunt.||
Numérotation du verset  77,47 LI
Et occidit in grandine vineas38  eorum 
interl.| interl.| bona eorum||
marg.| marg.| GRANDO. Est iniquitas res alienas auferens unde furta rapine prede. Plus autem vitio suo vastatur ipse vastator.||

38  vineas D14 D30 Ω Ruch Ps-G (plerique codd.) cum Ps-R] vineam Ps-G
et moros eorum in pruina. 
interl.| interl.| que multum distat a grandine||
interl.| interl.| nec hoc in exodo||
marg.| marg.| PRUINA. Vitium quo caritas proximi sultitie tenebris quasi nocturno frigore congelascit.||
marg.| marg.| MOROS  EORUM  PRUINA. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Morus callide est nature per quod caritas intelligitur que in pruina occiditur.||
Numérotation du verset  77,48 LII
Et tradidit grandini 
interl.| interl.| destructoni||
marg.| marg.| GRANDINI. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Que grando non potuit ledere id est mollia post dicit Exodus a locustis comesta.||
marg.| marg.| TRADIDIT  GRANDINI  IUMENTA. CASSIODORUS. Morte pecudum stultorum occasus ostenditur.||
iumenta eorum \ et possessionem eorum igni. 
interl.| interl.| quicquid boni erat dote nature||
interl.| interl.| nec hoc in exodo||
marg.| marg.| IGNI. CASSIODORUS. Ignis cupiditas que possessionem id est statum mentis vastat.||
marg.| marg.| IGNIS. Qui non in exodo nisi cum grandine in fulgoribus ut fructus lederet accipitur qui tunc non legitur possessiones incendisse significat immanitatem iracundie qua et homicidium fit.||
Numérotation du verset  77,49 LIII
Misit 
interl.| interl.| ad exaggerationem decime plage hic ponit||
in eos iram indignationis sue \
interl.| interl.| non ad correctionem sed vindictam||
indignationem39   
interl.| interl.| scilicet||

39  indignationem] et praem. ΩS
et iram 
interl.| interl.| ascendendo||
et tribulationem \ immissiones40   
interl.| interl.| immissam scilicet vel indignationem vel iram vel tribulationem||
marg.| marg.| IRAM  INDIGNATIONIS. CASSIODORUS. Ordo vindicte prius peccatis Deus irascitur quando non compunguntur inde malitiam hominis in sua indignatione ira et tribulatione derelinquit ut suis adversitatibus affligantur qui Deo non obediunt ut ibi dicitur propterea tradidit illos in reprobum sensum indignatio hominis pertinet ad tumidam superbiam. Ira ad nefandam audaciam tribulatio ad confusam desperationem tunc per diabolum ad immissiones illicitas precipitantur nudati defensioneDei.||
marg.| marg.| IRE  SUE. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Erat semita ire Dei qua occulta equitate puniret Egyptios cui Deus fecit viam ut eos quasi ex abditis procuderet per angelos malos in aperta scelera et sic aperte puniret.||
marg.| marg.| MORS  PRIMITIVORUM amissio est iustitie qua quisque humano generi socialis est. Decem plagis percussi sunt Egyptii contra decem precepta scripta in tabulis. Et hic decem plage licet non eo ordine ponantur sed pro tribus que in Exodo id est scinifes ulcera tenebre que non hic. Alie tres sunt hic que non ibi rubigo pruina et ignis. Talia enim pro congrua intelligentia frequenter variantur.||

40  immissiones post corr. D14 D Ed1455 ... Clementina cum Ps-R] immissionem D14 Rusch, inmissionem D30 Edmaior.
per angelos malos. 
marg.| marg.| PER  ANGELOS  MALOS. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Iudicio Dei hec facta sunt in illis per angelos malos in hoc seculo malo quasi in Egypto et  campo Thaneos ubi et humiles esse debemus donec veniat seculum quo exaltemur et malis angelis Deus utitur bene sicut et homo Dei creaturis male.||
marg.| marg.| Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Per angelos malos. Ut homo bonus vel malus utitur visibili materia, terra, aqua, aere, igne pro modo suo, non solum necessariis sed et suprefluis et ludicris et artificiosis operibus, sic angeli boni et mali prout cuique potestas est que eis amplior quam hominibus et maior est bonis quam malis tamen secundum nutum Dei. In malos potest diabolus ut in suo pecore nisi prohibeatur a maiori. In bonos non nisi permittatur ad probandum non ad perdendum per bonos punit Deus ut Sodomam sed iustos per eos probari non occurrit. Et obstinatio ergo in Egyptiis per malos quibus amica sunt vitia et mala morum figurata per plagas eorum per eosdem cum enim tradit in concupiscentiam illi sunt ministri ut in materia sui corporis. Possumus ergo sine dubitatione malis angelis attribuere mortem pecorum mortes primitivorum et obdurationem Egyptiorum hanc enim Deus cum facere dicitur non instigando et inspirando sed deserendo facit ut illi operentur in filiis diffidentie quod Deus iuste debit eque permittit. Ea vero que mirabiliter de creaturis facta sunt malignis angelis tribuere non audemus. Nam si ideo attribuuntur demonibus quia pene infligebantur consequens est ut etiam Sodomam per angelos malos eversam esse credamus et eosdem ab Abraham et Loth hospitio susceptos quod absit. Per angelos ergo malos punit Deus bonos et malos homines sed bonos tantum corporalibus penis malos autem corporalibus et spiritalibus. Per bonos vero angelos malos homines tantum punit et corporalibus non spiritalibus penis.||
Numérotation du verset  77,50 LIV
Viam 
interl.| interl.| amplitudinem||
interl.| interl.| aliter non liceret diabolo||
fecit semite ire sue 
interl.| interl.| occulte equitatis sue||
non41  pepercit a morte animarum 
interl.| interl.| vel animabus||
marg.| marg.| MORTE  PECORUM. Pudicitie damnum signatur concupiscentia qua fetus oritur communis est nobis cum pecoribus hanc habere domitam et ordinatam pudicitie virtus est.||

41  non] et praem. Edmaior. (F* ΩJ) ΩS
eorum \ et {Erfurt, f. 278rb ; facsim., p. 555b} [Rusch, f.  278rb ] iumenta eorum in morte conclusit. 
interl.| interl.| cum dominis quasi parificavit quia siles erant illis||
Numérotation du verset  77,51 LV
Et percussit omne 
interl.| interl.| id est de omnibus||
primogenitum42  in Egypto43   : 
interl.| interl.| vel in terra Egypti ||
marg.| marg.| PRIMOGENITUM IN  EGYPTO. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Primogenita sunt summa mandata, ut « Diliges Deum ex toto corde » quibus non servatis orbamur prole rationis.||

42  primogenitum D30 Rusch Ps-G (plerique codd.)] primitivum Edmaior. 43  Egypto Rusch Edmaior. (C ΩJ K I)] terra Egypti D14 D30 Ps-G
primitias 
interl.| interl.| frugum||
interl.| interl.| omnia que ad victum vel solacium hominis sunt vastata sunt||
laborum eorum 
interl.| interl.| frumenti et huiusmodi||
in tabernaculis Cham. 
interl.| interl.| ubi non erant Iudei||
Numérotation du verset  77,52 LVI
Et abstulit sicut oves populum suum \
interl.| interl.| hoc fecit in decima plaga||
marg.| marg.| ET ABSTULIT. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Mystice : Hoc et in nobis intus fit ubi eruti de potestate et tenebrarum mente transferimur in regnum Dei oves in spiritalibus pascuis.||
marg.| marg.|  CASSIODORUS. Et abstulit. Quod eductos de servitute duxit in terram promissionis et item offendunt.||
et perduxit eos tamquam gregem in deserto. 
interl.| interl.| huius seculi||
interl.| interl.| quod erat inter mare et Egyptum||
Numérotation du verset  77,53 LVII
Et eduxit44  eos in spe 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. spe salvi facti sumus nec timere debemus||

44  eduxit Ps-G (V C ) ΩM Rusch cum Ps-R] deduxit D14 D30 ΩS Ps-G
et non timuerunt \ et inimicos eorum 
interl.| interl.| ita et in baptismo delentur peccata nostra||
operuit mare. 
Numérotation du verset  77,54 LVIII
Et induxit eos in montem 
interl.| interl.| sanctam Ecclesiam||
marg.| marg.| ET INDUXIT  EOS. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Non eosdem quos abstulit sed eos nomine et gente. Significat tamen quod multi ad Ecclesiam quam mavult intelligi conversi sunt ipsa est mons quem Christus acquisivit.||
sanctificationis sue \
interl.| interl.| scilicet||
montem 
interl.| interl.| Sion||
quem acquisivit 
interl.| interl.| quem acquisivit Christus||
dextera eius. 
interl.| interl.| expellens gentes||
Numérotation du verset  77, LIX 
Et eiecit 
interl.| interl.| a terra promissionis||
marg.| marg.| ET EIECIT. CASSIODORUS. Mystice : Gentes sunt vitia et errores. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Vel maligni spiritus. Que omnia Christus eiecit a facie fidelium et sorte divisit eis terram per hoc significatur quod in nobis omnia operatur unus atque idem spiritus dividens singulis proput vult.||
marg.| marg.| Hoc primo completum fuit quod ad Cham dixit Noe tu eris servus fratrum tuorum. Chanaan enim qui descendit de Cham terram istam possederat quam Deus populo suo dedit factis servis qui de Chanaan descenderant populus Dei de Sem per Abraham derivatus erat Cham enim in persona sua propria non fuit servus pusquam ceteri.||
a facie 
interl.| interl.| presentia||
eorum 
interl.| interl.| fidelium||
gentes \
interl.| interl.| vitia errores||
et sorte divisit eis terram in funiculo distributionis. 
interl.| interl.| Mystice : Quia omnia unus atque idem spiritus operatur dividens singulis prout vult||
Numérotation du verset  77,55 LX
Et habitare fecit in tabernaculis eorum \
interl.| interl.| Mystice in celestem gloriam unde angeli deiecti sunt per gratiam Christi sublevamur||
marg.| marg.| IN TABERNACULIS. CASSIODORUS. In quibus regnabant peccata regnare feci virtutes.||
tribus Israel. 
interl.| interl.| videntium Deum||
Numérotation du verset  77,56 LXI
Et 
interl.| interl.| tamen||
temptaverunt 
interl.| interl.| prava generatio beneficiis male utens temptavit adhuc||
et exacerbaverunt Deum excelsum \
interl.| interl.| in terra promissionis||
Numérotation du verset  77,57 LXII
Et averterunt se 
interl.| interl.| a Deo||
et non servaverunt45  pactum \
interl.| interl.| quod fecerant dicentes omnia quecumque preceperit Dominus faciemus||

45  servaverunt Hi Ps-G] conservaverunt Rusch tantum
quemadmodum patres eorum 
marg.| marg.| QUEMADMODUM  PATRES  EORUM. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Per totum loquitur quasi de eisdem tamen nunc de his qui in terra promissionis quorum fuerunt patres qui in deserto amaricaverunt.||
conversi sunt in arcum pravum. 
marg.| marg.| ARCUM  PRAVUM. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Animi intentionem perversam ut contra Deum qui dixerat non erunt tibi dii alieni quod planius aperit in ira concitaverunt. Vel in arcum pravum qui difficile remittitur et ipsi facile retroibant. Vel  arcum pravum qui non eminus iaculatur sed in se spicula convertit id est malitia dolosorum.||
Numérotation du verset  77,58 LXIII
In iram46  concitaverunt eum in collibus suis \
interl.| interl.| superbis cogitationibus quando colere idola presumunt||

46  In iram Hi D14 Rusch Ps-G (D) Ed1455 Clementina] Et in ira D30 Edmaior.
et 
interl.| interl.| unde||
in sculptilibus suis ad emulationem 
interl.| interl.| indignationem||
marg.| marg.| AD EMULATIONEM. Vel emulati sunt alia littera cum honorem Dei alii tradunt.||
eum provocaverunt. 
Numérotation du verset  77,59 LXIV
Audivit Deus 
interl.| interl.| advertit et vindicavit||
interl.| interl.| hec predicta||
marg.| marg.| AUDIVIT  DEUS. CASSIODORUS. De ultione in terram promissionis que et retorta est in ipsos per quos punivit.||
et sprevit eos47   : 
interl.| interl.| Israel||

47  eos Rusch cum Ps-M ; cf. Ps. 52, 6] om. Ps-G Hi D14 D30 et ceteri
et ad nihilum redegit valde Israel. 
interl.| interl.| quo spernente nihil sunt qui per eum totum fuerunt||
Numérotation du verset  77,60 LXV
Et repulit 
interl.| interl.| pro idolatria eorum||
tabernaculum 
interl.| interl.| cur repulit||
interl.| interl.| eleganter exponit cur repulit cum ait ubi habitavit in hominibus||
marg.| marg.| ET REPULIT  TABERNACULUM. CASSIODORUS. Hoc tempore Eli sacerdotis quando victi sunt ab Allophilis et arca Domini capta est et ipsi magna strage vastati legitur enim in libro Regum quod tunc ceciderunt de populo triginta millia peditum.||
Silo48   : tabernaculum suum ubi habitavit in hominibus. 
interl.| interl.| inter homines||
marg.| marg.| HABITAVIT IN  HOMINIBUS. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Cum ergo non esset dignum in quibus habitaret repulit illud quod non propter se sed propter illos instituit.||
marg.| marg.|  CASSIODORUS. sic deserit corpora nostra que Spiritus Sanctus dum bene tractantur inhabitat.||

48  Silo Ps-G (D plerique codd.) Ω Ed1455 Rusch] Selo Ps-G
Numérotation du verset  77,61 LXVI
Et tradidit 
marg.| marg.| ET TRADIDIT. CASSIODORUS. Si enim cum peccatoribus et boni traduntur captivitati exercitium est non in mente captivi sunt. Vel hosti traditi sed liberi et Deo coniuncti.||
in captivitatem virtutem eorum \
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. virtutem et pulchritudinem arcam dicit||
et pulchritudinem eorum in manus inimici. 
interl.| interl.| unde videbantur invicti et sibi placebant honesti inter gentes||
marg.| marg.| VIRTUTEM  EORUM ET  PULCHRITUDINEM. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Arbitrii libertatem imminuit et virtutes abstulit in malis quod non fit in bonis licet cum malis interdum captiventur corporaliter.||
Numérotation du verset  77,62 LXVII
Et conclusit 
interl.| interl.| capta arca consequens est ut populus caderet||
in gladio 
interl.| interl.| in occisione anime||
interl.| interl.| malos||
interl.| interl.| quem inter multos elegerat||
populum suum \ et hereditatem suam sprevit. 
Numérotation du verset  77,63 LXVIII
Iuvenes 
interl.| interl.| etiam fortes||
eorum comedit ignis \
interl.| interl.| ira bellantium||
et virgines eorum non sunt lamentate. 
interl.| interl.| quia hoc non vacabat in hostili metu||
Numérotation du verset  77,64 LXIX
Sacerdotes eorum in gladio ceciderunt \
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. filii Eli quorum unius uxor mox in partu mortua non potuit plangi honore funeris||
et vidue eorum 
interl.| interl.| que mundo renuntiaverunt||
Numérotation du verset  77,65 LXX
Et excitatus est 
interl.| interl.| anthropospathos| ||
marg.| marg.| ET EXCITATUS  EST. CASSIODORUS. AUGUSTINUS. Mores hominum Domino tribuit propter res explanandas.||

< Parall . > Glossa ordinaria (Dn. 9, 18)
tamquam dormiens Dominus \
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. sic videtur impiis insultantibus quod velut ebrius diu dormiat cum tam citu non subvenit||
tamquam potens crapulatus a vino. 
interl.| interl.| sicut excitatur planctu familie ita Deus vino passionis ebrius||
marg.| marg.| TAMQUAM  DORMIENS ET  CRAPULATUS. Hoc dicitur a persona dementium qui ita putant quando periclitantibus non subvenit. Vino esse crapulatum quando non tam cito subvenit. Et revera sic dementer putantibus dormit et est alienus et negligentibus et infidelibus qui nulla voce laudis vel operis eum excitant. Excitatur autem ad vindictam malis actibus ut hic peccatis eorum qui arcam inter simulacra posuerunt. Tamquam potens quia tunc sunt homines ad iram faciles et ad virtutes potentes quando post crapulam de somno surgunt.||
marg.| marg.| Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Et excitatus est. Christus vino passionis ebrius dormiens in sepulcro excitatus est a morte tamquam potens in resurrectione.||
marg.| marg.| Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Tamquam dormiens. Visus est dormire quando populum suum dedit in manus eorum quos odit ubi eis dicitur ubi est Deus tuus.||
Numérotation du verset  77,66 LXXI
Et percussit inimicos suos in posteriora \
interl.| interl.| in gehenna mersos||
marg.| marg.| ET PERCUSSIT IN  POSTERIORA. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Hec pena cruciabitur qui in posteriora respexerit que debet putare ut stercora qui enim suscipit testamentum Dei ut veteri vanitate se non exuat similis est hostibus qui arcam iuxta idolum Dagon posuerunt. Illa vetera etiam illis nolentibus cadunt quia omnis caro fenum et claritas hominis ut flos feni. Fenum aruit. Flos decidit arca stat in eternum. Secretum arce regnum celorum ubi est eternum Verbum Dei sed qui posteriora diligunt ex eis cruciabuntur opprobrium enim sempiternum dedit illis.||
opprobrium sempiternum dedit illis. 
interl.| interl.| quia nullus alius ita punitus est||
Numérotation du verset  77,67 LXXII
Et 
interl.| interl.| ne inde esset rex||
repulit tabernaculum 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. melius in his verbis significatur populus iudaicus a Deo repulsus et novus populus christianorum electus||
marg.| marg.| ET REPULIT. CASSIODORUS. De rege David et loco regni.||
marg.| marg.| Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Non dixit repulit Ruben qui primogenitus et ceteros qui viderentur merito repulsi cum Iacob peccata eorum detestetur. Vel Beniamin ex quo Saul vicino tempore reprobatus fuerat sed eos potius nominavit qui clarioribus meritis videbantur excellere. Ioseph qui impie venditus pro iustitia sublimatus pavit patrem et fratres de quo Ephrem qui maiori benedictione avi prelatus per hoc ergo preclari meriti nomina totum illum vetustum populum repulsum a Deo intelligimus electam tribum Iude non pro meritis Iude quo longe melior fuit Ioseph sed quia de ea Christus novum populum Christi prelatum veteri populo Scriptura testatur unde et montem Sion Ecclesiam accipimus que futura speculatur non terrena sic ab initio electionis Hebree gentis usque ad Christum precedit.||
Ioseph \
interl.| interl.| augmentum interpretatur||
interl.| interl.| qui in augmento terrenorum militant et sunt de fruge seculi presumentes||
et tribum Ephrem49   
interl.| interl.| Iudeos||
interl.| interl.| fructificatio||

49  Ephrem] scrips., Effrem Ps-G (V D) Ed1455 Rusch, Effraim Ω, Ephraim Clementina
non elegit. 
Numérotation du verset  77,68 LXXIII
Et elegit tribum Iuda \
interl.| interl.| christianum populum||
montem Sion 
interl.| interl.| quasi diceret Ecclesiam||
quem dilexit. 
Numérotation du verset  77,69 LXXIV
Et edificavit 
interl.| interl.| Christus||
sicut unicornis50  sanctificium suum \ in terra 
interl.| interl.| vel unicornium||
interl.| interl.| vel unicorniorum||
interl.| interl.| in Ecclesia presenti vel celesti||
marg.| marg.| SICUT  UNICORNIS. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Unicorni sunt quorum firma spes in unum illud erigitur de quo dicitur unam petii a Domino hanc requiram.||
marg.| marg.| SANCTIFICIUM est plebs sancta regale sacerdotium.||

50  unicornis Hi Rusch Ps-G (W U ΨB D ΩM)] unicornium Ps-G (plerique codd.) ΩS
quam fundavit in secula. 
interl.| interl.| et si Ecclesia presens mortaliter transit tamen in eternum est fundata||
Numérotation du verset  77,70 LXXV
Et 
interl.| interl.| per quem||
elegit David servum suum \
marg.| marg.| DAVID  SERVUM. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Qui de Iuda qui Christum significat in hoc loco.||
marg.| marg.| SERVUM non dicit filium quia forma servi ex David. David ad litteram ex pastorali officio pecorum ad regnum hominum translatus est unde de post fetantes accepit eum. Christus ab hominibus ad homines id est a Iudeis ad gentes tamen secundum parabolam ab ovibus ad oves non enim modo sunt Ecclesie Iudee que olim fuerunt. Omnes gemellis fetibus erant unde in canticis. Dentes tui sicut grex tonsarum ascendens de lavacro que omnes geminos creant et sterilis non est in eis. Dentes Ecclesie sunt illi per quos loquitur vel per quos in corpus suum velut manducando ceteros traiicit. Grex tonsarum dicitur quia onera seculi velut vellera deposuit et ad pedes apostolorum rerum suarum venditarum pretia apposuit ascendens de lavacro baptismi geminos creat opera scilicet gemine caritatis unde sterilis non erat in eis ab his translatus est Christus sed pascit greges in gentibus Christus qui sunt Iacob et Israel.||
et sustulit eum de gregibus ovium \ de post fetantes accepit eum. 
interl.| interl.| de loco ubi erat post fetantes||
interl.| interl.| primitivam Ecclesiam id est de illis qui erant post primitivos||
Numérotation du verset  77,71 LXXVI
Pascere 
interl.| interl.| celesti pane||
interl.| interl.| non qui filii carnis sed filii promissionis estimantur in semine||
Iacob servum suum \ et Israel 
interl.| interl.| contemplatione Dei||
hereditatem suam. 
marg.| marg.| IACOB. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Repetit.  ISRAEL  HEREDITATEM  SUAM. Nisi dicatur nunc secundum hunc statum Iacob servus. Quando videbit facie ad faciem hereditas unde et nomen accepit. Israel enim dicitur ex contemplatione Dei. Transtulit eum ad hoc ut pasceret ita fecit.||
interl.| interl.| et ita fecit||
Numérotation du verset  77,72 LXXVII
Et pavit eos in innocentia cordis sui \
interl.| interl.| quia sine peccato et hoc dicuit eos quod ipse egit||
marg.| marg.| ET PAVIT  EOS IN  INNOCENTIA. CASSIODORUS. Videtur forte alicui congruentius posse dici innocentia manuum et intellectus cordis sed sic maluit quia sunt qui non faciunt mala pro timore hi videntur innocentes manibus sed non corde ideo dixit pavit eos in innocentia cordis sui scilicet hominum id est faciens eos innocentes etiam in cogitationibus cordis. Et deduxit eos ad vitam intellectibus manuum suarum scilicet Christi. Intellectus manuum eius est quem facit quasi manibus in credentibus quod non potuit ille David figura huius. Et hoc docuit quod egit.||
et in intellectibus 
interl.| interl.| id est in operibus intellectualiter factis||
interl.| interl.| quos facit in eis||
manuum suarum 
interl.| interl.| actualem sanctitatem significat||
deduxit eos. 
interl.| interl.| ad vitam||




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria ( 77), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 19/09/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber26_5.xml&chapitre=26_5_77)