initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<26_5. Psalmi 68-79*>

Psalmus 78

Numérotation du verset  78,1 
marg.|  CASSIODORUS. Psalmus secundus de lamentatione. Genti pro duritia sua gravi affligende precatur Christum subvenire. Monemur bonis proximorum letari calamitatibus affligi.
Psalmus 
interl.|  attribuitur
Asaph.
interl.|  fideli Synagoge

Psalmus Asaph] Intellectus Asaph vox Christi de Iudeis D30
Numérotation du verset  78,I 
Deus venerunt gentes 
marg.|  DEUS  VENERUNT. CASSIODORUS. Prima est conquestio et enumerantur quanta tulerit Hierusalem temporibus Antiochi ubi non destructa fuit propter que signatur Ecclesie persecutio.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Venerunt. Non dicit quasi nescienti a quo scit quidquid scit. Sed loquitur cum eo pietatis affectu transfigurans in se eos qui futuri erant quando hec fierent. Est autem deploratio eorum que fecit Deus vindicans et adiungitur precatio quasi utinam iam parcat.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Venerunt. Nondum erat templum et narrat quasi preterita que in spiritu videt futura iam vero evidenter sunt impleta.
in hereditatem tuam \
interl.|  Hierusalem ubi boni aliqui
interl.|  monet iudicem cuius res leditur
marg.|  IN  HEREDITATEM. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. De populo Israel hereditas Dei sunt electi sed non excecati non ergo possunt hec dici de temporibus post ascensionem Christi sed antequam Christus venisset et tunc enim hereditas ubi prophete et sancti conducti in Babylone vel sub Antiocho Maxime.
marg.|  CASSIODORUS. Quod si quis accipit hoc post resurrectionem faccam de his que idolatre martyribus intulerunt accipiatur quia Asaph et si proprie de Iudeis tamen et Ecclesia congregatio dicitur que hereditas et templum quod polluitur in deficientibus. Est et Hierusalem libera mater nostra de qua suavibus pomis ad Deum translatis ipsa videtur deserta de qua Isaias : « Letare sterilis que non paris, erumpe et clama que non parturis, quoniam multi filii deserte magis quam eius que habet virum » cuius circuitus per totum orbem ubi et persecutio fit.

Is. 54, 1 : « Lauda, sterilis, que non paris ; decanta laudem, et hinni, que non pariebas : quoniam multi filii desertae magis quam eius quae habet virum, dicit Dominus », ut ref. Gal.4, 27 : « Scriptum est enim : Laetare, sterilis, quae non paris ; erumpe et clama, quae non parturis : quia multi filii desertae, magis quam eius quae habet virum ».
polluerunt 
interl.|  per simulacra non destruxerunt
interl.|  primo occurrit iniuria templi in quo est contumelia Dei et hic arguit eos de sacrilegio
templum sanctum tuum \ posuerunt Hierusalem in pomorum custodiam. 
interl.|  desertionem ut collectis pomis custodie deseruntur unde : « Relinquetur filia Sion sicut umbra culumi in vinea et sicut tugurium in cucumerario ».
Numérotation du verset  78,2 II
Posuerunt 
interl.|  post sacrilegium homicidia
morticina servorum tuorum 
interl.|  qui noluerunt immundis uti
marg.|  MORTICINA. CASSIODORUS.   Cadavera . Quasi non modo in viventes seviunt. Sepelire pietatis est abiicere crudelitatis.
escas 
interl.|  quasi resurrectioni quicquam deperiret. Cum tamen ille ex occultis nature sinibus totum reintegret cui etiam capilli capitis nostri numerati sunt
volatilibus celi \ carnes sanctorum tuorum 
interl.|  hec sunt morticina
bestiis terre. 
Numérotation du verset  78,3 III
Effuderunt sanguinem eorum 
interl.|  quasi ita liceret de sanguine sicut de aqua sine culpa
marg.|  EFFUNDERUNT. CASSIODORUS. Exaggerat ut iudicem moveat.

eorum] ipsorum Ps-G
tamquam aquam 
interl.|  abundanter et viliter
in circuitu Hierusalem \
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. cum extra invenirentur occidendi vel per totum mundum Ecclesia passa
interl.|  CASSIODORUS. copia cedis in urbe et extra ut non vacaret sepelire dum omnibus periculum immineret
interl.|  non tantum intra muros sed etiam
et non erat qui sepeliret. 
Numérotation du verset  78,4 IV
Facti sumus opprobrium vicinis nostris \ subsannatio 
interl.|  scilicet auget scelus
marg.|  FACTI  SUMUS. CASSIODORUS. Gloria Hierusalem toto orbe mirabilis versa est in opprobrium vicinis quod gravius est quam si remotis quia hi sunt assidui. Vel vicinis affectione propinquis iam volentibus credere ut martyres hoc dicant.
et illusio his qui 
interl.|  gentibus que circa Hierusalem vel inimicis Ecclesie toto orbe
interl.|  quia non eis sed in conspectu Domini pretiosa mors sanctorum eius
in circuitu nostro sunt
interl.|  sed

in circuitu nostro] circum nos Ps-G
Numérotation du verset  78,5 V
Usquequo 
interl.|  o
Domine 
interl.|  precatur iam qui deplorabat et orat quod futurum scit et tunc enim aliqui boni erant inter illos
irasceris 
interl.|  quasi noli irasci in finem
in finem \
interl.|  usquequo scilicet accendetur in finem
marg.|  USQUEQUO  DOMINE  IRASCERIS. CASSIODORUS. Deprecatio pro parte sua contra inimicos et insultantes vicinos. Quasi illi ita seviunt. Sed o Domine usquequo.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Rogat ne usque in finem irascatur id est ne illa vastatio perseveret sed temporet correctionem nomine ire vindicta iniquitatis accipitur nomine zeli exactio castitatis ne anima a Deo fornicetur. Nota hoc pro peccatis evenire hominibus licet iustis sicut tres pueri et prophete in captivitate testantur.
accendetur velut ignis 
interl.|  et
marg.|  VELUT  IGNIS. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Ure tamdiu donec aurum virtutum perfectio purgetur ligna id est vitia cinerentur.
zelus tuus ? 
interl.|  potius
Numérotation du verset  78,6 VI
Effunde 
interl.|  non est hoc dicere malivolentia sed previsa dicuntur
iram tuam 
interl.|  ut multam
que te non noverunt \
interl.|  ut sicut illi nos opprimunt ita illi tuis virtutibus obruantur
et in regna 
interl.|  ipsos reges
que nomen tuum 
interl.|  nec scire voluerunt nec timere. Culpa Iudeorum horum comparatione leviatur
non invocaverunt. 
interl.|  sed demonia vel quamlibet creaturam non creatorem
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. insuper oppugnaverunt
Numérotation du verset  78,7 VII
Quia comederunt 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. aliquos incorporando sibi vel occidendo
marg.|  COMEDERUNT. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Ferarum dentibus tradendo.
Iacob \
interl.|  Iudaicum populum
interl.|  Ecclesia que iunior cui servit maior
et locum eius desolaverunt. 
marg.|  DESOLAVERUNT eversione civitatis que civibus suis nudata est vel qui occiderunt substitutos loco civium occisorum Iacob pro homine homo scilicet pro gente que offendit. Gratus patriarcha ut eius memoria peccata populi mitiget.
marg.|  IACOB. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Hec est supradicta hereditas.
marg.|  LOCUS. CASSIODORUS. Civitas ubi templum quo congregabantur ad festa.
Numérotation du verset  78,8 VIII
Ne memineris iniquitatum 
interl.|  ita fac in gentes que te non noverunt sed ne memineris
interl.|  vel hec mala nobis inferunt
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. sed quia scio te pro peccatis nos et per eos flagellare ideo precor
interl.|  confessio delictorum ad veniam provocat
nostrarum antiquarum \
interl.|  a parentibus venientium vel propagatione vel imitatione
marg.|  ANTIQUARUM. CASSIODORUS. Non dicit de preteritis tantum cum et hoc tempore quidam Iudei idola sequarentur sed similium antiquis quibus innumeris annis peccaverunt.
cito 
interl.|  ne ad iudicium damnandi veniamus
anticipent nos 
marg.|  ANTICIPENT. CASSIODORUS. Ante iudicium quod timet omnis homo quia nisi indulgentia preveniat in iudicio non absolvitur reus. Nimis ne quis de actibus presumat.
misericordie tue \ quia pauperes 
interl.|  a meritis
interl.|  ad bona facienda
facti sumus nimis. 
interl.|  sed
Numérotation du verset  78,9 IX
Adiuva nos 
interl.|  gratia liberum arbitrium adiuvet
interl.|  quasi paupertas id est infirmitas nostra te miserante adiuvetur ad bona facienda
marg.|  ADIUVA. CASSIODORUS. In bello defensionis legum quia non in suis sed in virtutibus Dei confidunt.
Deus salutaris noster \
interl.|  quasi tu salutaris nos infirmi
interl.|  qui necessarius es infirmitati nostre
et propter gloriam nominis tui Domine 
interl.|  ut qui gloriatur in Domino glorietur non in se
marg.|  PROPTER  GLORIAM. Non propter meritum ut erepti tuo nomini honorem reddamus.

et Ps-G (V D) Ω Ed1455 Rusch Clementina ] om. Ps-G
libera nos \ et propitius esto peccatis nostris propter nomen tuum. 
interl.|  non propter nos
marg.|  PROPTER  NOMEN. Pietate sancti nominis tribuatur non nobis quod actibus nostris non potest haberi.
marg.|  Adiuva nos Deus. Per hoc nec ingratus est gratie nec tollit liberum arbitrium. Qui enim adiuvatur etiam per se ipsum aliquid agit.
marg.|  LIBERA  NOS. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Liberat id est eruit a malis cum et adiuvat ad faciendam iustitiam et propitius est peccatis sine quibus hic non vivitur.
Numérotation du verset  78,10 X
Ne forte dicant in gentibus 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. hoc magis pro gentibus que pereunt desperando de Deo. Quasi vel non est vel suos non adiuvat
marg.|  NE  FORTE  DICANT. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. illud usitatum a perfidis ubi est vel non est vel non potest insultatio non ferenda.
ubi est Deus eorum \ et innotescat 
interl.|  ut videamus conversos qui modo persequuntur vel sume vindictam de malis qui #fu san
in nationibus coram 
interl.|  quasi cito fiat
oculis nostris.
Numérotation du verset  78,XI 
Ultio sanguinis servorum tuorum 
interl.|  temporalis ut eternam evadant
marg.|  INNOTESCAT  ULTIO etc. Vel hic in conversis perimitur iniquitas quod ante optaverat vel in fine pereunt quod hic dicit non optando sed prophetisando.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Quia iustus non delectatur de pena inimici quia non eum odit sed de divina iustitia quia Deu m diligit e contra iniustus facit.
qui effusus est \
Numérotation du verset  78,11 
introeat 
interl.|  autem quasi malis ita fiat
in conspectu tuo 
interl.|  vel <conspec>tum vel <tu>um
gemitus compeditorum.
Numérotation du verset  78,XII 
Secundum magnitudinem 
interl.|  hec petebat gemitus illorum
marg.|  COMPEDITORUM. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Corruptibilitate carnis que aggravat animam per quam prevalet aliquando persecutor has compedes non sentiunt nisi illi qui ingemiscunt gravati ab his cupiebat dissolvi apostolus et esse cum Christo. Vel compedes sunt precepta Dei quibus colligantur sancti que patienter sustentata in ornamenta vertuntur unde iniice pedem tuum in compedes eius.
marg.|  CASSIODORUS. Compeditorum . Ad litteram de his dicit quos gentiles vinxerunt qui cum gemitu orant ut Ecclesia in fratribus non deficiat et si eos pena consumit.
marg.|  SECUNDUM  MAGNITUDINEM. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Res enim tam magna in christianis secuta est quam numquam crederent inimici.

Cf. sententia « Cupio dissolvi et esse cum Christo » ex Phil. 1, 23-24 : « Coarctor autem e duobus : desiderium habens dissolvi et esse cum Christo, multo magis melius | permanere autem in carne, necessarium propter vos », ut ref. Augustinus, Ambrosius, Hieronymus et passim ; cf. Sabatier, t. 3, p. 815.
posside 
interl.|  vel recipe
filios 
interl.|  in adoptionem
interl.|  id est posteros
mortificatorum. 
marg.|  FILIOS quia accensi sunt exemplo non territi.
marg.|  POSSIDE  FILIOS  MORTIFICATORUM. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Hoc semper oraverunt sancti martyres ne infructuosus esset posteris sanguis eorum ut inde cresceret seges unde putabatur peritura.
marg.|  CASSIODORUS. Pia precatio ne filios eorum proiiciat qui pro eo puniti sunt.
marg.|  POSSIDE ne quo errore maculentur.
Numérotation du verset  78,12 XIII
Et redde 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. non optat sed vera prophetat
marg.|  ET  REDDE. CASSIODORUS. Et si corporaliter reddit salus est tamen anime eorum.
vicinis nostris 
interl.|  de quibus supra dixit
interl.|  inter quos est Ecclesia usque ad separationem futuram
septuplum
interl.|  in occultis nunc in hac vita
interl.|  unde supra dixit ut post innotescat in natione coram oculis nostris
marg.|  SEPTUPLUM. perfectionem doni celestis significat quando Spiritu Sancto replemur.
in sinu eorum \
marg.|  IN  SINU. In secreto animorum ubi fit conversio.
improperium ipsorum quod exprobraverunt tibi Domine. 
interl.|  in servis putantes nomen tuum delere de terra
marg.|  IMPROPERIUM. Pro iniuriis reddant laudes gloriosa vindicatio quando inimicorum ore laudatur Deus. Vel septuplum. Septupla retributione perfectionem pene significat sicut et de bonis cum dicitur septuplum accipiet in hoc seculo quod positum est pro omnibus bonis quasi nihil habentes et #o p quia hoc numero plenitudo significatur. Vel septuplum pro infinito.
marg.|  IMPROPERIUM  EORUM. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Hoc redde. Id est pro isto opprobrio da eos in reprobum sensum homo namque cum datur in reprobum sensum id est in interiori sensu accipit suppliciorum meritum futurorum.
Numérotation du verset  78,13 XIV
Nos autem 
interl.|  quos putabant se perdere
interl.|  illis ita
populus tuus 
interl.|  fide
marg.|  NOS  AUTEM  POPULUS. CASSIODORUS. Conclusio exultativa non victorum sed patientium. Et suavis conclusio lamentationis.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Nos autem. He sunt reliquie a Mathathia congregate. Vel generaliter de omni genere piorum ac verorum christianorum accipiendum est ut etiam christianus populus ibi sit mixtus hic est grex pro quo oravit ne diutius irasceretur.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Vel. IN  GENERATIONE id est in futuro seculo annuntiabimus non pro aliorum instructione sed pro debito honore.
et oves pascue tue \
interl.|  doctrina tua pasti
interl.|  laudabimus te in nobis
confitebimur tibi in seculum. 
interl.|  quia usque in finem seculi non delebitur Ecclesia ut putabant
Numérotation du verset  78,XV 
In generatione et generationem 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. id est in omnem generationem idem quod in seculum

generatione et generationem Ps-G (V ΨB) D30S Rusch ] generatione et generatione Hi D14 Ps-G (D) ΩM Ed1455 , generationem et generationem Ps-G
annuntiabimus 
interl.|  aliis
laudem tuam \
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. que ut taceretur nos finire conati sunt




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria ( 78), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 26/04/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber26_5.xml&chapitre=26_5_78)