initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<26_6. Psalmi 80-96*>

Psalmus 80

Numérotation du verset  80,1 
In finem 
interl.| interl.| dirigens||
interl.| interl.| Christum||
pro torcularibus 
interl.| interl.| id est Ecclesiis in quibus est pressura tribulationum||
marg.| marg.| PRO  TORCULARIBUS. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. In quibus tria pressura et de ea duo oleum et amurga quorum unun reconditur aliud proiicitur. Similiter vinum et acinum sic in Ecclesia. Si ergo sunt pressure quas queruntur blasphemi abundare temporibus christianis ne turberis esto oleum non amurga que proiicitur. Hi namque discernitur quod simul illic pendebat in arbore. Pressura ergo discernente renatis ex aqua cantatur  psalmus Asaph id est dominice congregationi.||
interl.| interl.| habitus||
interl.| interl.| loquens de baptizatis aqua baptismi quod figuratum est per opus quinte sabbati ||
marg.| marg.| QUINTA  SABBATI. Quo die Deus animalia pisces et aves creavit ex aquis loquitur. Ergo psalmus baptizatis ex quibus alii oleum vinum aves, id est spiritales alii amurga acinum pisces.||

Codd. : (Ps. 80) D30 ΩM, f. 172rb-173rb ; ΩX1, f. 233vb (Ps. 801-16) ; ΩX3, f. 239ra (Ps. 807-17) ; P10489 ; ω1 ω² ; Ps-G | <divisio.> II psalmum… tympanum \ ΩM ω1 P10489] psalmum \… tympanum ΩX | VII me’… te’... tempestatis’ ΩM ΩX1, me… te \ … tempestatis ΩX3, me’… te’... tempestatis \ D30 ω1 | VIII meus… te \ Israel... recens ΩM ω1] meus’… te Israel’… recens’ ΩX | IX tuus qui eduxi te de terra Egypti \ dilata os tuum et implebo illud ΩM ω1] tuus’ qui eduxi te de terra Egypti ’ ΩX | XV adipe frumenti \ ΩMX1 ω1] adipe \ frumenti ΩX3 |
Asaph
marg.| marg.| ASAPH. CASSIODORUS. Quod, secundum historiam, Iudeis spiritaliter Christianis loquitur.||
marg.| marg.| Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Primo dicit quid agendum electis qui sunt oleum vinum aves.||

quinta sabbati psalmus Asaph Rusch] Asaph Ps-G D14, psalmus ipsi Asaph quinta sabbati ΩSX# Ed1530, psalmus David quinta sabbati D30, Asaph quinta sabbati Ps-G (I) cum Ps-R
Numérotation du verset  80,2 I
Exultate Deo 
interl.| interl.| o aves vinum oleum id est o congregatio Dei cui fit hic psalmus||
interl.| interl.| alii exultant deceptori suo mundo||
marg.| marg.| EXULTATE. Asaph proposita sibi imagine cuiusdam sollemnitatis electos ad celebritatem incitat dicens.||
adiutori nostro \ iubilate 
interl.| interl.| gaudio||
interl.| interl.| quod non potestis explicare||
Deo Iacob. 
interl.| interl.| quia vos vere estis Iacob minor scilicet populus cui servit maior||
marg.| marg.| DEO  IACOB. Ficticius Deus delusor est.||
Numérotation du verset  80,3 II
Sumite 
interl.| interl.| spiritalia accipite carnalia date||
psalmum 
interl.| interl.| donum celeste quod a Deo||
marg.| marg.| SUMITE  PSALMUM. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Verba Dei et humani actus conveniant in unam societatem hec enim est pax Hierusalem hec est ratio dati et accepti unde apostolus. Si spiritalia seminamus vobis magnum est si carnalia vestra metamus.||
et date tympanum \
interl.| interl.| carnale quod a vobis id est in vestris sacculis habetis||
psalterium iocundum 
interl.| interl.| qui expectat celestia non sit piger ad operanda terrena predicationi verbi Dei corporalibus respondeamus operibus||
interl.| interl.| quod hic ponitur pro psalmo||
cum cithara. 
interl.| interl.| pro tympano||
Numérotation du verset  80,4 III
Bucinate 
interl.| interl.| ne terreamini sed clarius et fidentius predicate novam vitam||
marg.| marg.| BUCINATE. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Huc usque ad partitionem vel ad litteram simpliciter de Iudeis accipienda sunt vel allegorice de christianis.||
marg.| marg.| Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Bucinate. Et annuntiate aliis innovationem vestri.||
marg.| marg.| IN NEOMENIA vel in initio mensis a prima die septem mensis iussum erat ut septem diebus tuba caverent quia septiformis gratia Spiritus Sancti per quam innovamur erat predicanda tuba aperte per opera vel altis clamoribus unde Isaias : Clama ne cesses ut tuba exalta vocem tuam||
in neomenia tuba \ in insigni 
interl.| interl.| exponendo quasi subdit||
marg.| marg.| IN NEOMENIA. CASSIODORUS. In initio mensis iussi sunt Iudei tuba canere id est in initio nove lune que significat novam vitam.||
marg.| marg.| NEOMENIA. Festum nove lune quod et festum tubarum dicitur quod celebranbant in memoriam istius rei quod Dominus ostendit Abrahe arietem inter vepres herentem quem pro Isaac immolavit||
die sollemnitatis vestre 
interl.| interl.| scilicet||
interl.| interl.| ubi est veritatis cognitio et a malis feriatio||
interl.| interl.| hoc ideo||

vestre Ps-G (ΨB) Ω ΩX1 Rusch edd. cum Ps-R] nostre Ps-G D30² (in ras.?) Correc2 (hebr. et antiq. et grecus et Ieron. habent nostre non habent vestre) ω1
Numérotation du verset  80,5 IV
Quia preceptum 
interl.| interl.| a Deo||
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. ubi preceptum ibi iudicium quia qui in lege peccaverunt per legem iudicabuntur||
marg.| marg.| QUIA  PRECEPTUM. CASSIODORUS. Ideo tuba canendum quia lex data est Iudeis perMoysen et quia iudex futurus est.||
in Israel 
interl.| interl.| Iudeis||

in Ω Ed1455 Rusch Clementina Ps-G (rell. codd.) cum Ps-R] om. Ps-G
est \ et iudicium Dei Iacob. 
interl.| interl.| quia etiam iudex futurus est qui hoc precipit||

Dei] Deo ω1
Numérotation du verset  80,6 V
Testimonium 
interl.| interl.| future rei||
in Ioseph 
interl.| interl.| augmentatis gentibus||
marg.| marg.| IN IOSEPH. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Gentes sunt Ioseph quia multi filii deserte magis quam eius que habet virum cum exiret ecce quinta sabbati de quo in titulo cum populus multiplicatus exit de terra Egypti de tenebris ignorantie per baptismum audit et percipit mysteria que non noverat ubi debebat habere cor.||
posuit 
interl.| interl.| gentibus etiam precepit||
illud 
interl.| interl.| preceptum vel sine illud||
cum 
interl.| interl.| quando||
exiret de terra Egypti \
interl.| interl.| de tenebris ignorantie||
linguam 
interl.| interl.| precepta evangelii que prius non noverunt vel hic significat quod apostoli variis linguis locuti sunt||
quam non noverat audivit. 
Numérotation du verset  80,7 VI
Divertit10   
interl.| interl.| et Dominus. Quid ex hoc auditu sibi vel fuit ne exeundum fuit utique quia divertit||

10  Divertit Ps-G (plerique codd.) Ω ΩX P10489 Rusch] Devertit Ps-G
ab oneribus 
interl.| interl.| sarcina peccatorum que et in persequentes Egyptios notata sunt unde venite ad me omnes qui onerati estis etc.||
marg.| marg.| AB ONERIBUS. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Quibus oneribus ? manus in cophino id est servili opere peccata servilia opera sunt iuxta illud qui facit peccatum servus est peccati.||
dorsum11  eius \
interl.| interl.| rationem||

11  dorsum Ps-G ω1 ΩX P10489 Rusch] gressum ΩM
manus eius12  in cophino 
interl.| interl.| quo terram portabat lateres faciens||
marg.| marg.| IN COPHINO. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. In immunditiis peccatorum in terrenis operibus et lutosis.||

12  eius² Ps-G D30 ΩMX] om. P10489 tantum
Numérotation du verset  80,8 VII
In tribulatione 
interl.| interl.| que erat presso peccatis||
marg.| marg.| IN TRIBULATIONE. CASSIODORUS. Si propheta divertit Dominus dicens : IN  TRIBULATIONE imputantur eis beneficia Dei ut gravior estimetur offensa.||
invocasti me et liberavi te \ et13  exaudivi te in abscondito 
interl.| interl.| abscondito id est ad litteram quando nec aperte audebant gemere metu Egyptiorum cum affligerentur operibus luti||
interl.| interl.| typice ubi bellum suggestionis pateris||
marg.| marg.| EXAUDIVI TE IN  ABSCONDITO. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Ut corde credas ad iustitiam  probavi ut ore fiat confessio ad salutem.||

13  et ΩS ΩX3 P10489 Ps-γ Ps-δ Rusch] om. Ps-G D30 ΩM ΩX1 ω1
tempestatis \ probavi te 
interl.| interl.| ita probat nos Deus contradictionibus hereticorum||
marg.| marg.| IN ABSCONDITO  TEMPESTATIS. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Non in tempestate maris sed cordis ubi exauditus debet probari in aqua contradictionis iam enim gradiens viam Dei habet multis modis obsistentes. Hec est aqua contradictionis quam senserunt antiqui sed iam pene siccata est tunc enim aque populorum turbabantur et acriter resistebant. Tunc Samsoni forti viro id est Christo ducere eunti uxorem de alienigenis id est Ecclesiam de gentibus occurrit leo fremens id est populus gentium sed dissipavit eum ut hedum caprum quia populus iste fremens nihil erat nisi languidus peccator occisa autem in eo illa feritate iam non sic fremit, immo iam in ipso invenimus leges pro Ecclesia quasi favum in ore leonis.||
apud aquam contradictionis. 
interl.| interl.| populum contradicentem||
marg.| marg.| AQUA  CONTRADICTIONIS. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Christus fuit etiam in seipso ut de eo nato dictum est : Erit hic in ruinam et resurrectionem multorum in signum cui contradicetur ut Iudei contradixerunt titulo crucis.||
Numérotation du verset  80,9 VIII
Audi14   
interl.| interl.| quia tot feci||
interl.| interl.| intelligite||

14  Audi ΩMX ω1 P10489 Rusch] audivi ΩX3*, Diapsalma praem. Ps-G
populus meus 
interl.| interl.| et hic enim suus est pertinens ad #torcularem||
marg.| marg.| AUDI  POPULUS  MEUS. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Diapsalma. Hactenus de oleo torcularium iam de amurga quod dicitur ad cavendum hic arguuntur reprobi.||
et contestabor 
interl.| interl.| vel testificabor||
interl.| interl.| et testimonio Scripturarum probabo||
marg.| marg.| CONTESTABOR. CASSIODORUS. Ipse Dominus iudicii testem se facit veritatis tam hic quam in futuro ut nullus dubitet deinde quid velit eum intelligere subdit :  ISRAEL SI ME  AUDIERIS vocando eum Israel familiarem sibi significat et ad iussa invitat. IN TE in corde tuo ubi veritas non falsitas debet esse.  RECENS ne Verbum Patris putetur sub tempore.  DEUM  ALIENUM qui nomine non essentia.  ALIENUM pene par est scelus recentem Deum putare et idolis servire.||
te \ Israel si audieris me15   

15  audieris me Ps-G (plerique codd.) P10489 Ω ΩX ω1 cum Ps-R Rusch (inv. )] audias me Ps-G
Numérotation du verset  80,10 
non erit in te 
interl.| interl.| in te non a te quasi foris sed in corde ubi imago phantasmatis tui||
deus recens \
interl.| interl.| et si homo recens tamen Deus eternus est Christus||
marg.| marg.| NON  ERIT IN TE  DEUS  RECENS. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Alii faciunt sibi recentes deos vel idola vel christum imparem Patri et alia huiusmodi fingunt in corde et ita sunt templa simulacrorum in omnibus terrena cogitatio opinio diversa vanitas una. Ideo Samson caudas vulpium colligavit ut incenderet messes Philisteorum. Samson interpretatur sol eorum scilicet quibus ipse lucet non omnibus de quo mali dicturi sunt. Erravimus a via veritatis et sol iustitie non illuxit nobis. Et alibi. Sol iustitie est et sanitas in pennis eius vulpes sunt insidiosi maxime heretici latentes in tortuosis cavernis decipientes odore putentes qui et si dissentire ab invicem videntur in malum tamen id est in posterioribus consentiunt simili vanitate tenentur et incendunt messes non nostrorum quia novit Deus qui sunt eius sed alienigenarum qui sunt vasa contumelie. Qui eduxi pactis propriis iudicatur Deus.||
neque adorabis16   
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Si non cogitas falsum Deum nec adorabis fabricatum nec debes quia « ego sum qui sum ».||

Ex. 3, 14.

16  neque Rusch Ω ΩX Ps-G (V D plerique codd.) P10489 ω1 cum Ps-R] nec Ps-G
deum alienum. 
Numérotation du verset  80,11 IX
Ego enim 
interl.| interl.| non alienus||
sum Dominus 
interl.| interl.| et si homo||
Deus tuus 
interl.| interl.| qui tibi hoc temporaliter prestiti||
qui 
interl.| interl.| scilicet||
eduxi te 
interl.| interl.| per hoc non recens||
interl.| interl.| per baptismum||
de terra Egypti \
interl.| interl.| historialiter vel allegorice de tenebris ignorantie||
dilata os tuum 
interl.| interl.| desiderio||
interl.| interl.| confitendo amando frange idolum cordis quod te angustat||
et implebo illud. 
interl.| interl.| quia"apud me fons vite" et intellectus||
interl.| interl.| sic moni et non audivit||

Cf. Ps. 35, 10.
Numérotation du verset  80,12 X
Et non audivit populus meus 
interl.| interl.| cui legem dedi et magna feci ut culpa cresceret||
vocem meam \ et Israel 
interl.| interl.| ecce. Quis cuius vocem||
non intendit mihi. 
interl.| interl.| ingratus de tot beneficiis nec intendere voluit||
Numérotation du verset  80,13 XI
Et dimisi eos17   
interl.| interl.| ecce currit amurga apertis foraminibus torcularis||
interl.| interl.| unde tradidit eos Deus in concupiscentias cordis eorum||
marg.| marg.| ET DIMISI  EOS. Et si implevi ora prophetarum non tamen ab amurga auditi sunt unde digna ultio quia et dimisi etc.||

17  eos Ps-G (V D plerique codd.) Ω ΩX ω1 P10489 Rusch cum Ps-R] illos Ps-G
secundum desideria 
interl.| interl.| dedi eos sibi||
cordis eorum \
interl.| interl.| et ipsi||
ibunt in adinventionibus suis. 
interl.| interl.| vel affectionibus||
interl.| interl.| quia propter traditiones suas irrita fecerunt mandata Dei||
interl.| interl.| quibuslibet||
interl.| interl.| sed||
Numérotation du verset  80,14 XII
Si populus meus audisset me \
interl.| interl.| credendo||
Israel 
interl.| interl.| scilicet||
interl.| interl.| hic est populus||
si in viis meis 
interl.| interl.| hoc est enim audire me||
ambulasset. 
Numérotation du verset  80,15 XIII
Pro nihilo 
interl.| interl.| computandos vel gratis||
interl.| interl.| vel in nihilum||
interl.| interl.| redigendo||
marg.| marg.| PRO  NIHILO. CASSIODORUS. Si Deo resistimus ipse non contradicit inimicis nostris nec manum defensionis super eos ponit.||
interl.| interl.| omnis generis||
interl.| interl.| de quibus conqueritur quod per eos peccet||

18  inimicos eorum] inimicus meus ΩX3*
humiliassem \ et super tribulantes eos misissem 
interl.| interl.| pressissem potentia||
manum meam. 
interl.| interl.| vindictam||
Numérotation du verset  80,16 XIV
Inimici19  Domini 
interl.| interl.| queruntur de inimicis. Sed ipsi facti sunt inimici||

19  Inimici ω1# Ps-G Rusch] + vero ΩX (al. m.) P10489
mentiti sunt ei \
interl.| interl.| resumendo quibus renuntiaverunt et sunt novissima peiora prioribus||
marg.| marg.| INIMICI  DOMINI. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Hec item propheta.  MENTITI non peragentes promissa hoc non pagani quia nihil promiserunt.||
et 
interl.| interl.| ideo||
erit tempus 
interl.| interl.| pene||
interl.| interl.| et quid inde eis et si hic tolerati non erunt impuniti non salvantur solis sacramentis||
marg.| marg.| TEMPUS. CASSIODORUS. Pene et si hic floreant vel variatio eorum per penas.||
eorum in secula20 

20  secula Rusch Ω ΩX Ps-G (V D plerique codd.) P10489 ω1 cum Ps-R] seculo Ps-G
Numérotation du verset  80,17 XV
Et cibavit eos21 
interl.| interl.| ecce||
interl.| interl.| et qui sunt isti||
interl.| interl.| vel tales sunt et tamen||
interl.| interl.| sacramentis suis miscuit eos et Iude buccellam dedit||

21  eos Rusch Ps-G (D) Ω ω1 cum Ps-R] illos Ps-G (codd. edd.) D30
ex adipe frumenti \
interl.| interl.| unde ingrati||
marg.| marg.| EX ADIPE. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Ad litteram vel manna vel corpore Christi vel spiritali intellectum.||
et de petra melle 
interl.| interl.| non solum adipe frumenti sed melle de petra id est sapientia Christi ut delectentur verbo Dei cognitione sacramentorum solutione parabolarum||
saturavit eos22 
interl.| interl.| et tamen ingrati||

22  eos Rusch Ps-G (plerique codd.) P10489 ω1 cum Ps-R] illos Ps-G




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria ( 80), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 16/09/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber26_6.xml&chapitre=26_6_80)