initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<26_6. Psalmi 80-96*>

Psalmus 82

Numérotation du verset  82,1 
Canticum 
interl.|  de iocunditate mentis
marg.|  CANTICUM. CASSIODORUS. Quia in rebus actualibus habenda est divina contemplatio deterret autem iniquos a persecutione populi Dei bonos vero monet ad patientiam.
psalmi 
interl.|  monentis ad bonas actiones
Asaph. 
interl.|  est
interl.|  id est populi Dei
marg.|  CASSIODORUS. Psalmus de adventu Christi ad iudicium ubi boni qui hic patiuntur coronabuntur. Mali vero qui eos persequuntur torquebuntur.

Codd. (Ps. 82) : D14 D30 Δ Rusch Ps-G | Canticum… Asaph] Psalmus Asaph. Vox Ecclesie ad Iudeos D30
Numérotation du verset  82,2 I
Deus quis similis erit tibi \
interl.|  in forma servi
marg.|  DEUS  QUIS  SIMILIS. CASSIODORUS. Proposito timore futuri iudicis describit malitiam inimicorum.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Deus quis similis. Et si homo ut alii et si indicatus cum iniquis de putaris quis similis cum in claritate iudicabi sideo tunc ne taceas qui primo tacuisti et potestatem compescuisti ut posses teneri et perimi.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Deus quis similis. Non ad divinitatem hoc refertur cui nullum hominem comparandum cogitavit. Ideo non ait quis similis est tibi quod utique ad divinitatem referretur. Sed dicit quis similis erit tibi hoc ad formam servi referens que tunc ceteris dissimilis hominibus erit quando iudex in gloria apparebit vel potest hoc referri ad divinitatem secundum quod dicit o Deus quis similis tibi in potentia deitatis. Christum enim quem mali viderunt extra iste videt intra scilicet omnipotentem.
ne taceas 
interl.|  a pena
neque compescaris Deus. 
interl.|  vel mitescas
interl.|  in incepto
marg.| marg. 
interl.|  ne taceas quia sonuerunt ne compescaris quia extulerunt caput
Numérotation du verset  82,3 II
Quoniam ecce inimici tui 
interl.|  membra Antichristi
marg.|  QUONIAM  ECCE  INIMICI. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Novissima tempora Antichristi designat quando que modo premuntur metu in liberam vocem erumpent que vox quia irrationabilis erat magis sonitus quam locutio dicitur.
sonuerunt : 
interl.|  contradicendo

sonuerunt Hi Ps-G (V D) Ω Δ Rusch Clementina ] sonaverunt D14 D30 Ed1455 Ps-G
et qui oderunt te 
interl.|  iam diu non noviter
marg.|  QUI  ODERUNT. CASSIODORUS. Plures sed unum caput Antichristus quod elatum est ut Deus dicatur.
extulerunt caput. 
interl.|  tunc levabunt caput non capita sed illud quod extollitur supra omne quod colitur aut nominatur deus id est Antichristum
Numérotation du verset  82,4 VIII
Super populum tuum malignaverunt 
interl.|  vel astute cogitaverunt
marg.|  SUPER  POPULUM  TUUM. Caput suum extulerunt sed non populum tuum depresserunt.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Super populum tuum. Irridentur hoc dicit non enim possunt nocere populo Dei pri quo est Deus unde apostolus. Si Deus pro nobis quis contra nos.
consilium \
interl.|  ad decipiendum
interl.|  non solum contra mediocres sed etiam contra celestes viros

et Hi D14 D30 Δ Ps-G ] om. Rusch cum Ps-R
Numérotation du verset  82,5 IX
Dixerunt venite 
interl.|  querentes in hoc sibi socios
marg.|  DIXERUNT  VENITE. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Ecce consilium quo meditati sunt inania. Iste est ille sonus qui non est sermo sed inaniter strepit
et disperdamus eos de gente \
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. ne sint gentes id est tollamus eos de mundo
interl.|  vel gentibus
marg.|  DE  GENTE. CASSIODORUS. Singulariter quia omnes christiani una gens cum est uno fonte baptismatis nati vel omnes boni quos ille Antichristus vocat unam gentem ecce persecutio Antichristi que nomen christianum quasi malum intendit tollere funditus.
et non memoretur nomen Israel ultra. 
interl.|  eroum qui se dicunt Israel
interl.|  veri
Numérotation du verset  82,6 X
Quoniam 
interl.|  exponit malignantes qui vel quo studio malignaverunt
cogitaverunt 
interl.|  cum studio
unanimiter : simul 
interl.|  omnes

unanimiter Hi D14 D30 Δ Rusch Ps-G ( plerique codd. et edd. )] unianimiter Ps-G (U aliqui codd.)
adversum 
interl.|  et quasi possent esse fortiores

adversum pr. m. Hi D30 ω1 Rusch Ps-G ] adversus D14 Ps-G (V D²) Ω ω² ; super ras. Hi
te 
interl.|  ut contra eos movearis

te Hi D30 ω1 Rusch Ps-G ] om. ω² Ps-G (R C I V) cum Ps-R (σ*)
testamentum 
interl.|  pactum interisse placitum scilicet quod et inter vivos valet
marg.|  TESTAMENTUM. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Quippe in Scripturis non illud solum dicitur quod non valet nisi testatore mortuo sed etiam omne pactum et placitum quod inter vivos valet testamentum vocatur sicut Laban et Iacob testamentum fecerunt. Ita et mali inter se quasi pactum fecerunt quod unanimiter bonos persequerentur.
disposuerunt 
Numérotation du verset  82,7 
tabernacula 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. incipit inimicos Christi memorare sub « nominibus gentium que mystice eis congruunt
Idumeorum 
interl.|  ab Edom qui et Esau
marg.|  TABERNACULA  IDUMEORUM. Exposuit quo studio malignaverunt ostendit deinde iam qui sint malignantes dicens : tabernacula Idumeorum etc.
et Ismaelite. 
interl.|  ab Ismael filio Abrahe et Agar
marg.|  IDUMEO  ET  ISMAELITE. CASSIODORUS. Per hec nomina Christi inimicos declarat qui temporibus Antichristi tot malis simulantur quia sicut isti contra christianos tunc bellabunt.
Numérotation du verset  82,XI 
Moab 
interl.|  gentes exleges que recedentes a Deo Patre sunt ex patre diabolo
marg.|  MOAB. AUGUSTINUS. HIERONYMUS. Unde Moabite que Loth ebrius de maiore filia sua genuit.
et Agareni 
interl.|  alieni qui et advene falsi fratres qui nominetenus sunt in Ecclesia
marg.|  AGARENI. AUGUSTINUS. HIERONYMUS. Ab Agar qui et proselyti interpretantur.
Numérotation du verset  82,8 
Gebal 
interl.|  hypocrite
marg.|  GEBAL. AUGUSTINUS. HIERONYMUS. Vallet vana. ‘Ge’ enim valiis, ‘bal’ vana.

Gebal] Iebal Rusch
et Ammon 
interl.|  furiosi vel turbidi
marg.|  AMMON. AUGUSTINUS. HIERONYMUS. Unde Ammonite. Genuit Loth ebrius de filia sua minore.
et Amalech \
interl.|  cupidi avari amantes terrena
marg.|  AMALECH. AUGUSTINUS. HIERONYMUS. Filius Eliphaz primogeniti Esau, a quo Amalechite.
alienigene 
interl.|  ebrii luxuria seculari
cum habitantibus Tyrum. 
interl.|  possidentibus terrena circa que angustiantur
Numérotation du verset  82,9 XII
Etenim 
interl.|  cur isti sunt inimici populi Dei
interl.|  quia
Assur 
interl.|  diabolus qui operatur in his
marg.|  ASSUR. HIERONYMUS. AUGUSTINUS. Ad litteram Nabuchodonosor qui fuit rex Assyriorum.
marg.|  IDUMEI. AUGUSTINUS. HIERONYMUS. Terreni vel sanguinei.   Ismaelite . Obedientes sibi non Deo quia pravas cogitationes suas sequuntur.   Moab ex patre quod in malo bonus quidem pater quod filia illicite usa est sicut et lex bona est si quis ea legitime utatur non inceste.   Agareni  : proselyti id est advene qui non cives sed alieno animo subintrant et inventa occasione nocendi se ostendunt.   Gebal . Vallis vana id est fallaciter humilis.   Ammon . Populus turbidus vel meroris.   Amalech populus lingens terram.   alienigene licet latino nomine se indicent alienos et ob hoc inimicos tamen hebraice dicuntur Philistiim id est cadentes potione ut ebrii luxuria seculari. T  yrus  : hebraice sor, tribulatio vel angustia secundum illud tribulatio vel angustia in omnem animam hominis operantis malum.   assur deprimens vel elatus.   Loth  : declinans angeli apostate filii declinationis quia a veritate declinando in satellitium diaboli discesserunt unde in Apocalypsi : draco cecidit et traxit secum tertiam partem stellarum de quibus apostolus : Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem sed adversus principatus et potestates.   Madian  : declinans iudicium, S  isara : exclusio gaudii,   Iabin     : sapiens de quo ubi sapiens ubi scriba,   Cison  : ubi victi fuerunt duritia interpretatur,   Endor ubi perierunt fons generationis et intelligitur generatio carnalis non aqua baptismi regenerati.   Oreb : siccitas,   Zeb  : lupus,   Zebee  : victima lupi non Dei, S  almana  : umbra commotionis. Hec omnia congruunt malis quos in bono vicit populus Dei.

Cf. Idc. 4, 2-23.
venit cum illis \
interl.|  Hi omnes operante in se diabolo adiuvant invisibiles hostes qui per istos oppugnant populum Dei
facti sunt in adiutorium filiis Loth.
interl.|  et tu Domine

Loth] + diapsalma D14 Ps-G
Numérotation du verset  82,10 XIII
Fac illis 
interl.|  non maledicit sed predicit illis futura mala sub figura quorumdam nominum
marg.|  FAC  ILLIS. CASSIODORUS. De vindicta iniquorum. Sicut omnes illi victi sunt in figura a populo Dei sic istos precatur in veritate superari.
sicut Madian et Sisare \
interl.|  hos omnes populus Dei id est Israel debellavit et vicit
marg.|  SICUT  MADIAN. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Utpote illi qui declinant iudicium se iudicandos non putantes et qui excludunt futurum iudicium et hi omnes in Cison et in fonte Endor perierunt.

Madian Hi D30 Δ Rusch ] Madiam Ps-G
sicut Iabin in torrente Cison10  .11   

10  sicut] et praem. et cancel. ω² (macul. ω1) γ δ Ps-Moz11  Cf. 3Rg. 18, 40.
Numérotation du verset  82,11 XIV
Disperierunt 
interl.|  dediti carnali generationi ut stercus de quibus nihil propagatur nisi terrena fecunditas
in Endor \ facti sunt ut stercus terre. 
interl.|  dum cadavera putrescerent
Numérotation du verset  82,12 XV
interl.|  utpote siccos a gratia Dei
marg.|  PONE  PRINCIPES. Hec omnibus comitur. Sed specialiter pone principes eo hoc optat militibus Antichristi qui non sunt convertendi.
et Zeb 
interl.|  et rapaces
et Zebee 
interl.|  qui iam sunt victima lupi
et Salmana. 
interl.|  diaboli et instabiles omni prave suggestioni cedentes
interl.|  quid per singula
Numérotation du verset  82,XVI 
Omnes principes eorum \
interl.|  consiliorum auctores. Ecce inanis sonitus quo sonuerunt inimici tui
Numérotation du verset  82,13 
qui dixerunt hereditate possideamus 
interl.|  ut cedant nobis subditi
marg.|  HEREDITATEM. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Dei invadunt ut suam.
sanctuarium Dei. 
interl.|  de quo templum Dei sanctum est quos estis vos
Numérotation du verset  82,14 XVII
Deus meus pone illos 
interl.|  animo cadunt terrenis illati
ut rotam \
interl.|  non sint stabiles in eo quod cogitant vel ex his que retro sunt id est terrenis extollantur de eo vero quos vere est et ante cadant id est ab eternis
et12  sicut stipulam 
interl.|  cedant omnibus motibus prave suggestionis
marg.|  UT  ROTAM  ET  SICUT  STIPULAM. CASSIODORUS. Per hanc similitudinem multas eorum predicit calamitates.

12  et pr. m. D14 D30 Ps-G (V D) ΩS Δ Rusch Ed1455 Clementina cum Ps-R ] om. Ps-G Hi, eras. D14
ante faciem venti. 
interl.|  presentiam temptationis qua levia et inania corda puniuntur. Levitatem vero peccantium sequitur malus et gravis cruciatus sicut ignis
marg.|  VENTI. CASSIODORUS. Levitas peccantium vento comparatur quia huc et illuc volitat.
interl.|  in futuro autem
Numérotation du verset  82,15 XVIII
Sicut ignis qui comburit silvam \
interl.|  malos
interl.|  quia illi steriles a iustitia
et13  sicut flamma 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. ignis flammeus puniens Deus
marg.|  IGNIS  ET  FLAMMA. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Congrue in iudicio esse dicuntur quando et dense silve peccatorum et montes superbie cremabuntur.

13  et pr. m. D14 D30 Ps-G (V D) Ω Δ Rusch Ed1455 Clementina cum Ps-MozX Ps-H !] om. Ps-G D14 (eras.) Hi
comburens montes. 
interl.|  quia pleni superbia
interl.|  dicit quos et silvam
Numérotation du verset  82,16 XIX
Ita persequeris illos in tempestate tua \
interl.|  in iudicio quod improvisum et grave
et in ira tua 
interl.|  iustitia vindicte ultime
turbabis eos. 
Numérotation du verset  82,17 XX
Imple facies eorum14   
interl.|  fac eos sibi et aliis ignominiosos videri
marg.|  IMPLE  FACIES. CASSIODORUS. Penis contumacium prophetatis orat pro credituris qui non habent scelerum laudatores sed culpatores quos sepe opprobrium corrigit.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Melius est ruere ut peniteat quam sub spem religionis superbire unde propheta ait : et tu filia Sion usque ad Babylone venies ibique liberaberis.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Imple facies. Hoc bonum et optabile eis non prophetaretur nisi inter eos inimicos essent tales quibus hoc ante iudicium prestabitur quia et nunc idem corpus sonat et levat caput sed particulatim non universaliter ut in fine et tamen inde aliqui convertuntur pro quibus hic orat.

14  eorum Ps-G ( plerique codd. edd. ) Hi D14 D30 Δ Rusch cum Ps-R ] illorum Ps-G
ignominia \ et querent nomen tuum Domine. 
Numérotation du verset  82,18 XXI
Erubescant 
interl.|  qui querunt nomen Domini et si modo pro peccatis erubescant et turbantur non tamen in eternum confundentur
interl.|  querent nomen tuum quod si non fecerint
marg.|  ERUBESCANT. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Hic de malis qui non convertentur,   erubescant in futuro de malis que fecerunt,   et conturbentur de penis quas patientur, et hoc   in seculum seculi id est in eternum.
et conturbentur in seculum seculi \ et confundantur et pereant. 
marg.|  ET  CONFUNDANTUR  ET  PEREANT. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Rursus redit ad eos qui in presenti confundentur ne confundantur in eternum. Quasi diceret : illi conturbentur in eternum. Querentes autem nomen Domini modo et confundantur de peccatis salubriter et pereant in quantum malis sunt et si cognoscant. Vel tunc confundantur mali anima et corpore et pereant omnino irreparabiliter et tunc cognoscant quod modo nolunt.
marg.|  CASSIODORUS. Notandum quia undecim superioribus psalmis introductus est Asaph ut duritia Iudeorum frequenti voce ipsius Synagoge mollesceret vel ipsi nomini cui devote esse videbantur crederent. Egit autem in predictis psalmis de Domini incarnatione et de gentium fide et de iudicio in quibus transgressio multiplex Iudeorum redarguitur unde congrue undecim sunt undenarius enim numerus transgressionis est quia et denarium transit et ad duodenarium non pervenit unde undecim erant vela capillacea in tabernaculo Domini et in undenario fuerunt apostoli reiecto infelicissimo Iuda tempore passionis quando a fide defecerunt unde posuisti tenebras et facta est nox.
Numérotation du verset  82,19 XXII
Et cognoscant quia15   
interl.|  quicumque alii non vero nec suo nomine Domini nuncupantur quoniam serviliter dominantur

15  Et Hi D30 ω1 Rusch Ps-G ] Ut Ps-GB²) D14 Ω ω² Ed1455 | quia Hi D30 Δ plerique codd. et edd. Rusch ] quoniam Ps-G Ps-R
nomen tibi Dominus \
interl.|  et quia
tu solus altissimus super omnem terram16 
interl.|  etiam in celo et super omne celum sed hoc elegit quo prematur humana superbia desinit enim terra superbire id est homo de quo terra es et in terram ibis cum scit Deum altum super omnem terram id est nullum valere contra eos de quibus dicitur si Deus pro nobis quis contra nos

16  super omnem terram Ed1455 Rusch tantum cum Ps-R ; cf. Ps. 96, 9 ; cf. glosa interl. in Magna Glossatura (Ox2051) : « vel super vel omnem vel terram »] in omni terra Hi D14 D30 Ox2051 Δ Ps-G




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria ( 82), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 21/02/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber26_6.xml&chapitre=26_6_82)