initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<26_6. Psalmi 80-96*>

Psalmus 83

Numérotation du verset  83,1 
pro torcularibus 
interl.| interl.| habitus||
interl.| interl.| id est agens de Ecclesiis in quibus pressure tribulationum||
marg.| marg.| IN FINEM  PRO  TORCULARIBUS. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Nihil hic dicitur de torcularibus visibilibus unde constat spiritalia esse una in vite oliva in arbore libero fruuntur acre nec illa est vinum nec ista oleum ante pressuram sic quos prescivit Deus ante secula fieri conformes imaginis Filii antequam accedant ad servitutem Dei fruuntur in seculo deliciosa libertate sed cum accedunt ad servitutem Dei dicitur eis fili accedens ad servitutem Dei sta in iustitia et timore et prepara animam tuam ad temptationem ecce torcular conteruntur exuuntur integumentis carnalium desideriorum quasi vinaciis exuuntur veteri homine et in apothecam Dei defluunt ideo torcularia dicuntur Ecclesie presentis temporis sed qui in his filii  Chore id est calvi scilicet Christi. Calvus namque Eliseus irrisus a pueris figura fuit Christi qui in Calvaria crucifixus. Ideo hic premitur christianus ut querat quietem que non est hic et fit ei Deus refugium. Qui enim incumbit terrenis incumbit in baculum harundinis.||
marg.| marg.| PRO  TORCULARIBUS. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. In torculari fructus uve vel olive emanat sic in pressuris merita sanctorum patent que in pace latebant.||
filiis 
interl.| interl.| proponitur||
Chore 
interl.| interl.| id est Christi in Calvaria crucifixi||
psalmus
interl.| interl.| dirigens||
marg.| marg.|  CASSIODORUS. Psalmus secundus de caritate.||
marg.| marg.|  CASSIODORUS. Primo de inestimabili desiderio eterne domus.||

In finem... psalmus] Canticum psalmus Asaph vox Ecclesie ad Dominum de Iudeis D30
Numérotation du verset  83,2 I
Quam dilecta 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. de eternis dicit in quibus nulla est pressura vel de militia que in terra||
interl.| interl.| CASSIODORUS. quasi non potest dici quantum||
marg.| marg.| QUAM  DILECTA. Ecce quanta militia. Etenim passer quam secura. Beati qui habitant ad quam beatitudinem ducit. Beatus vir cuius #opera.||
tabernacula tua Domine virtutum \
interl.| interl.| CASSIODORUS. in futuro miram potentiam Dei sentit vel hic virtutes Deus mittit in auxilium||
Numérotation du verset  83,3 
concupiscit et deficit
interl.| interl.| a statu suo inde tendens in atria Domini||
interl.| interl.| ex tristitia quia non habet quod desiderat||

deficit Rusch Ps-G] defecit Ps-G (R F C I M* Q* Φ ΩJ* K V) Edminor. cum Ps-R
anima mea in atria Domini.
Numérotation du verset  83,II 
Cor meum 
interl.| interl.| sed numquid sine gaudio ; immo est et gaudium in spe et ideo tolerat torcular||
et caro mea 
interl.| interl.| domita||
exultaverunt 
interl.| interl.| et si graventur||

exultaverunt Rusch Ps-G (plerique codd.) cum Ps-R] exultavit Ps-G
in Deum vivum. 
interl.| interl.| hinc in illud eternum||
interl.| interl.| qui dat vivere||
interl.| interl.| quia||
Numérotation du verset  83,4 III
Etenim passer invenit sibi 
interl.| interl.| unde exultaverunt duobus predictis duo reddit cor est ut passer modo exercet pennas in virtutibus huius temporis spe fide et caritate ut volet in domum in qua pernaneat||
domum \
interl.| interl.| scilicet non manufactam||
marg.| marg.| ETENIM  PASSER. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Duobus duo reddit. Cor ut passer. Caro ut turtur cui dat et pullos corde cogitamus Deum quasi volet passer ad domum. Carne agimus opera.||
marg.| marg.|  CASSIODORUS. Sicut passer deserit silvas et inventa domo letatur ubi non timet insidias sic anima letatur dum scit sibi domum paratam in celo.||
marg.| marg.| Spiritus qui est quasi passer volans in altum tendens ad ipsum Deum.||
et turtur 
interl.| interl.| casta caro||
nidum 
interl.| interl.| ad tempus||
marg.| marg.| NIDUM. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Nidus ad tempus domus vero in eternum. Nidum ergo dicit fidem et conformitatem sacramentorum Ecclesie quem nidum querit turtur ut reponat pullos suos. Non enim abiicit ubicumque sed in nido Ecclesie facit opera bona salubriter pro quibus salvatur per quod differt ab aliis qui opera faciunt sed non in nido fidei. Nam et pagani faciunt opera vestiunt nudos etc. Et heretici multa faciunt sed non in nido Ecclesie et ideo conculcantur non servantur hec caro est mulier per quam seducitur passer sed salvabitur per generationem operum si in nido id est si perseveraverit in fide prebet autem Deus ? unde fiat nidus induit enim se feno carnis ut ad te veniret.||
sibi ubi 
interl.| interl.| non abiicit eos ubicumque||
ponat pullos suos.
Numérotation du verset  83,IV 
Altaria tua 
interl.| interl.| Ecclesiastica sacramenta||
interl.| interl.| quem nidum||
interl.| interl.| celestem patriam||
Domine virtutum \ rex meus 
interl.| interl.| qui regis||
et Deus meus. 
interl.| interl.| qui creasti||
Numérotation du verset  83,5 V
Beati 
interl.| interl.| sed nidus est in peregrinatione in pressura ubi positus suspirat in superna promissa dicens||
qui habitant in domo tua Domine 
interl.| interl.| celesti ubi non est timor||
marg.| marg.| BEATI  QUI  HABITANT. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Hoc boni iam habent scilicet quod habitant in domo tua. Sequitur in secula seculorum laudabunt te hoc totum negotium est ibi sanctorum. Non est ibi necessitas que mater est omnium humanarum actionum quia cui faciunt ibi quippiam ubi nulli indigent habent ergo et agunt unde beati sunt. Omnis autem beatus habendo vel agendo dicitur beatus.||
marg.| marg.| ALTARIA. CASSIODORUS. ubi anime celesti convivio epulantur ubi anima quasi in domo gaudeat.||
marg.| marg.| Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. et caro reponit opera sua unde beati qui etc. ubi ostendit ad quam beatitudinem militia ducit.||

Domine ΩS Ed1455 Rusch Clementina cum Ps-R] om. Ps-G
in secula seculorum laudabunt te. 
interl.| interl.| hoc agunt||

te] + diapsalma Ps-G
Numérotation du verset  83,6 V
Beatus vir 
interl.| interl.| beati in futuro qui habitant <in domo tua Domine> etc.||
interl.| interl.| etiam modo est||
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. sed quomodo veniemus cum corpus gravet volantem||
marg.| marg.| BEATUS  VIR. CASSIODORUS. Quo auxilio ad domum veniatur.||
cui est auxilium 
interl.| interl.| contra labores huius seculi||
abs te \ ascensiones 
interl.| interl.| quid enim ei prodest multum quia||
interl.| interl.| gradus quibus ascendit quia semper proficit||
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. quanto plus amaveris tanto plus ascendes||
disposuit 
Numérotation du verset  83,7 
in valle lacrimarum 
interl.| interl.| ubi disposuit||
interl.| interl.| hic enim ploratur ubi seminatur||
interl.| interl.| ecce torcular||
interl.| interl.| ut quo ascendatur||
marg.| marg.| IN VALLE  LACRIMARUM. CASSIODORUS. Vallis lacrimarum est penitentis humilitas. Vel Hieronymus deiectio huius seculi quem posuit vel disposuit. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. unde autem ploratio quia lege nos afflixit per quam cognovimus peccatum repugnare Spiritui et gemimus quomodo scilicet veniamus ad locum quem posuit. Ope eius et auxilio utique.||
marg.| marg.| Hieronymus HIERONYMUS. Vel valle lacrimarum id est in hac deiectione seculi in loco quem posuit Deus homini ut ibi peccata fleret vel homo sibi cum peccavit.||
in loco quem posuit. 
interl.| interl.| Deus vel homo||
marg.| marg.| IN LOCO. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Qui non potest exponi quem « oculus non vidit nec auris audivit » id est futurum regnum quod disposuit et ordinavit Deus ut ad id per gradus veniatur.||

1Cor. 2, 9.
Numérotation du verset  83,8 VI
Etenim 
interl.| interl.| post legem veniet gratia||
interl.| interl.| vel cum||
benedictiones dabit legis dator \
interl.| interl.| ecce Christus dator utriusque testator et auctor||
ibunt 
interl.| interl.| quid prestat benedictio gratie. Ecce per eam||
de virtute 
interl.| interl.| vel <virtu>tibus||
in virtutem \
interl.| interl.| quia per gratiam mult virtutes dantur quibus venitur in Christum Dei virtutem ut videatur illis finitis in Sion id est in plenitudine contemplationis||
videbitur 
interl.| interl.| cognitione horum gaudiorum redit ad suspiria videns ubi adhuc sit et dicit||
Deus deorum in Sion. 
interl.| interl.| sicut est Deus apud Deum Verbum apud Patrem qui est Deus deorum id est christianorum||
Numérotation du verset  83,9 VII
Domine 
interl.| interl.| VIDEBITUR DEUS IN SION. Et ut videam. O Domine Deus dator illarum virtutum quibus ascenditur ad te, vel Deus celestium virtutum id est angelorum quibus me sociari cupio||
Deus virtutum exaudi orationem meam \
interl.| interl.| ut illis me socies||
marg.| marg.| DOMINE  DEUS  VIRTUTUM. CASSIODORUS. Orat et humiliat se pro impetratio ne huius auxilii.||
auribus 
interl.| interl.| ut in lucra me iuves sicut iuvisti Iacob||
percipe Deus Iacob. 
marg.| marg.| DEUS  IACOB etc. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. quem fecisti Israel apparens ei sic fac et me Israel.||

Iacob] + diapsalma Ps-G
Numérotation du verset  83,10 VIII
Protector noster 
interl.| interl.| umbra alarum tuarum||
aspice Deus \
interl.| interl.| genus humanum protege et hoc per Christum||
et respice 
interl.| interl.| si non propter nos saltem quia sumus conformes imaginis filii tui||
in faciem christi tui. 
marg.| marg.| RESPICE IN  NOS. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Ipse enim loquitur in nobis unde apostolus. An experimentum eius queritis qui in me loquitur Christus. Et in nobis recipitur sicut ipse ait : qui vos recipit me recipit.||
marg.| marg.| Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Respice Chrisum Pater semper respicit. CASSIODORUS. Sed fac presentia incarnationis eum gentibus respici. Vel ita per faciem innotescimus aliis. Respice ergo in faciem id est innotescere fac omnibus Christum ut possimus ire de virtute in virtutem.||
interl.| interl.| ideo oro||
Numérotation du verset  83,11 IX
Quia melior est dies una 
interl.| interl.| sine ortu vel occasu||
in atriis tuis \
interl.| interl.| hec sunt ad que suspirat||
super millia. 
interl.| interl.| dierum que desiderant homines||
marg.| marg.| DIES  UNA. Immutabilis scilicet sine ortu et occasu cui non cedit dies hesternus quem non urget crastinus.  super millia super infinitos dies presentes qui habent finem. Propter quod elegi et si possem regnare abiectus opinione hominum in domo in Ecclesia. Ecce quam dulce fasce torcularis premi.||
Numérotation du verset  83,X 
Elegi abiectus esse 
interl.| interl.| humilis||
interl.| interl.| in valle lacrimarum invenit humilitatem qua ascendit||
in domo Dei mei \
interl.| interl.| non extra vel mea vel in infimo loco unde vocetur superius||
magis quam habitare 
interl.| interl.| quod esse potens inter peccatores||
in tabernaculis peccatorum. 
interl.| interl.| gloria seculi||
Numérotation du verset  83,12 XI
Quia 
interl.| interl.| qua prius subvenit et indulget||
misericordiam et veritatem 
interl.| interl.| qua postea coronat||
marg.| marg.| QUIA  MISERICORDIAM ET  VERITATEM. CASSIODORUS. Ideo in domo Dei malo esse quam alibi quia in ea dat misericordiam qua iustificat post veritatem promissi premii sed quibus his qui ambulant in innocentia.||
diligit 
interl.| interl.| ut credenti det que promisit||
Deus \
interl.| interl.| et||
gratiam 
interl.| interl.| hic||
interl.| interl.| unde gratia Dei sum id quod sum||
et gloriam 
interl.| interl.| ibi||
interl.| interl.| unde super est corona iustitie||
dabit Dominus. 
interl.| interl.| ideo||
interl.| interl.| sed quibus dabit his qui ambulant in innocentia. Et hoc est||
Numérotation du verset  83,13 XII
Non privabit bonis 
interl.| interl.| cur ergo pro bonis terrenis deseritur innocentia. Quid lucratur qui damnificatur #habet lucrum auri perdit innocentiam||
interl.| interl.| ergo||
interl.| interl.| quid ergo restat nobis in tempore pressure ut illic perveniamus. Sperare in Domino. Et hoc est||
Domine virtutum \ beatus vir qui sperat in te. 
interl.| interl.| qui spem ponit in eternis non occiduis paucis verba omnia concludit||
marg.| marg.| DOMINE  VIRTUTUM. Qui tanta facis que dici non possunt.||




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria ( 83), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 22/10/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber26_6.xml&chapitre=26_6_83)