initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<26_6. Psalmi 80-96*>

Psalmus 84

Numérotation du verset  84,1 
In finem 
interl.|  Christum per quem fit benedictio
filiis Chore 
interl.|  id est : nobis cantatur
psalmus. 
interl.|  dirigens nos.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Psalmus de nova benedictione per Christum.
marg.|  Monet per fidem ad Christum accedere ut habeatur benedictio.
marg.|  Psalmus tertius de primo adventu per quem fit benedictio omnium gentium que per peccatum Ade maledictioni subiacebant.
Numérotation du verset  84,2 I
marg.|  Primo de aversione iniquitatis :
Benedixisti Domine 
interl.|  olim maledixeras per Adam sed nunc
interl.|  secundum Christum per quem fit benedictio
terram tuam \
interl.|  et per eum
avertisti captivitatem 
interl.|  quia lex membrorum captivabat homines
interl.|  qua sub diabolo erat
Iacob. 
interl.|  novi populi
Numérotation du verset  84,3 II
Remisisti 
interl.|  ne regnet peccatum in hoc mortali corpore
interl.|  CASSIODORUS. sic avertit quod dedit veniam
marg.|  REMISISTI. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Futura dicit ut preterita.
iniquitatem 
interl.|  que tenebat captivos

iniquitatem plerique codd. et edd. Rusch cum Ps-R ] iniquitates Ps-G
plebis tue \ operuisti 
interl.|  per baptismum
interl.|  ne videres id est punires
omnia peccata eorum. 
interl.|  benedixisti remisisti operuisti et sic

eorum] + diapsalma Ps-G
Numérotation du verset  84,4 III
Mitigasti omnem iram tuam \
interl.|  que hic
marg.|  MITIGASTI. CASSIODORUS. Diapsalma. De aversione ire id est pene.
avertisti 
interl.|  penitus in iudicio
interl.|  id est avertes
interl.|  nos
ab ira indignationis tue. 
interl.|  que venit ex indignatione
Numérotation du verset  84,5 IV
Converte nos 
interl.|  quod dixit fiat
interl.|  a vitiis
marg.|  CONVERTE  NOS. Petit quod adhuc futurum sciebat. Quasi quod dixi ut preteritum oro ut fiat.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Converte nos. Prophetice dixit futura ut preterita hic autem orat ut vere futura dicens converte et averte. Quasi diceret dixi quasi facta. Et quia video futura et quia non sunt oro ut fiant.
Deus salutaris noster : et 
interl.|  sic

salutaris noster plerique codd. et edd. Rusch cum Ps-R ] salutum nostrarum Ps-G
averte iram tuam a nobis. 
Numérotation du verset  84,6 V
Numquid 
interl.|  enim
in eternum 
marg.|  NUMQUID  IN  ETERNUM. Previdet iste hanc penam transituram quia sicut in Adam omnes moriuntur ita et in Christo omnes vivificabuntur.
irasceris nobis \
marg.|  IRASCERIS. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Ira Dei est omnis pena quam patimur. Sicut dictum est Adam quando peccavit. Maledicta terra in opere tuo. Et in labore et sudore vultus tui vesceris pane tuo. De ira ergo mortales sumus et passibiles sed innovati in Christo.
aut extendes iram tuam a generatione 
interl.|  que ab Adam usque ad Christum
marg.|  A GENERATIONE. #Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Prima generatio fuit mortalis de ira erit altera immortalis de misericordia. Sed nec hanc misericordiam meremur conversi per nos ad Deum ipse enim nos convertit. Et inde subit  DEUS  CONVERTENS. Quasi sicut vivificatio est a te ita et conversio.
in generationem. 
interl.|  que sub gratia baptismi in tempore Filii
interl.|  sed
Numérotation du verset  84,7 VI
Deus tu conversus 
interl.|  vel convertens
marg.|  DEUS  TU  CONVERSUS. CASSIODORUS. Non extendens. Sed Deus convertens. Prius dat votum conversionis post ad vitam #ducat. Vel  DEUS  TU  CONVERSUS ab ira in adventu Filii.  VIVIFICA  NOS tanto tempore antequam res habeatur. Et tunc  PLEBS  TUA  LETABITUR  IN  TE que prius in se male letabatur.
vivificabis nos \ et 
interl.|  tunc
plebs tua letabitur in te. 
interl.|  male letatur quis in alia re malo ergo suo letabatur in se bono suo letabitur in te
interl.|  ut hoc fiat
Numérotation du verset  84,8 VII
Ostende nobis Domine misericordiam tuam \ et salutare tuum {t. 2 : Erfurt, f. 282vb ; facsim., p. 564b} [Rusch, f.  282vb ] da nobis. 
marg.|  OSTENDE  NOBIS  DOMINE. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Hoc orando predixit propheta sed iam factum est. Sunt tamen multi qui nolunt sanari ut videant misericordiam ostensam. Sed quomodo ceci videbunt etiam ostensam ? bene si velint quia ipsa lux est salutare sanat enim oculos interiores ut videri possit ostensa misericordia vel lux que est Christus. Ipse enim dicit : qui diligit me mandata mea custodit et ego diligam eam et ostendam illi meipsum. Sed nonne illi videbant eum quibus loquebatur. Quomodo dicit : ostendam meipsum illi ? Sed caro carnem Christi videbat divinitatem cor non videbat ad hoc autem caro carnem vidit ut per fidem cor mundaretur unde Deus videretur unde dicitur fide mundans corda eorum. Et illud : Beati mundo corde quoniam ipsi Deum videbunt.
marg.|  CASSIODORUS. Ostende. Vel petit iste sibi spiritaliter tantum Christum ostendi sciebat eum quidem futurum sed petit ut puro corde intueamur non corporeis oculis ut infideles Iudei enim viderunt et crucifixerunt. Et in futuro. Salutare tuum da nobis id est Christum amplectendum et possidendum ut non tollatur a nobis et sic legitur partim de presenti partim de futuro.
marg.|  MISERICORDIAM. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Christus dicitur misericordia quia ostendit nobis misericordiam docens quidquid boni habet homo ex Deo esse et sic homo non superbit. Sed sic herens et fruens Deo letatur in eo.
Numérotation du verset  84,9 VIII
Audiam 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. aversus a strepitu mundi qui inquietat foris
interl.|  unde hoc confidis quod precaris
quid loquatur in me 
interl.|  intus
marg.|  AUDIAM  QUID. CASSIODORUS. Unde scit et per quem fiat et quid prestet ipse veniens.
Dominus Deus \
interl.|  Spiritus Sanctus
quoniam loquetur pacem 
interl.|  eternam
interl.|  cui nihil adversi est que non hic unde : qui posuit fines tuos pacem
marg.|  PACEM. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Christum.  PACEM ad Deum et proximum et per Christum.
in plebem suam. 
interl.|  iudaicam
interl.|  hec est sua plebs
Numérotation du verset  84,IX 
Et super sanctos suos \ et in 
interl.|  vel super
eos qui 
interl.|  de omni gente
convertuntur 
interl.|  vel convertunt cor ad ipsum non ad alium vel ad aliud
ad cor. 
interl.|  qui a ratione recesserant
Numérotation du verset  84,10 X
Verumtamen 
interl.|  pacem super omnes loquitur tamen ex Sion species d e e Et hoc est
prope timentes 
interl.|  Iudeos qui eum timebant
eum salutare 
interl.|  Christus corporaliter
ipsius \ ut inhabitet gloria in terra nostra. 
marg.|  PROPE  TIMENTES  EUM. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Ubique demonia colebantur timebatur in gente Iudeorum Deus licet pro terrenis his ergo prope erat non gentibus que hec petebant a diabolo. Licet ergo generalis sit misericordia super omnes, tamen aliquid speciale et proprium in gente Iudeorum factum est ; unde subdit : Ut in terra in qua natus sum (dicit propheta) habitet gloria ibi primo fuit templum sacrificia Dei, ibi patriarche, ibi Christus de eis natus apparuit ibi misericordia. Vel his tantum salvatio qui dum stant vident ne cadant   gloria in terra id est immortalitas in corpore nostro modo mortali.
Numérotation du verset  84,11 XI
Misericordia 
interl.|  in gentibus que longe
interl.|  unde evangeli savit pacem his qui erant longe et pacem his qui erant prope
marg.|  MISERICORDIA. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Postquam dixit ex qua nasciturus gente addit que sit prestiturus.
marg.|  MISERICORDIA que in Novo Testamento.  ET  VERITAS impletio promissionum Veteris convenient in Christo unde apostolus : dico enim Iesum Christum ministrum fuisse circumcisionis ad implendas promissiones patrum. Gentes autem super id est de   misericordia honorare Deum. Iustitia et pax cum Deo convenient in hominibus sed hoc quomodo veritas de terra orta est.
et veritas 
interl.|  in Iudeis qui prope
obviaverunt sibi \
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. amant se hec duo ut qui facit iustitiam inveniat pacem non aliter
iustitia et pax osculate sunt. 
Numérotation du verset  84,12 XII
Veritas 
interl.|  AUGUSTINUS. HIERONYMUS. ipse de femina natus est ut iustitia de celo prospiceret id est iustificarentur homines sic enim veritas habet quod pro iustificandis offerret
de terra orta est \
marg.|  VERITAS  DE  TERRA. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Confessio de homine ut se accuset et sic iustitia prospicit ut publicanus confitens rediit iustificatus prospicit iustitia quasi Deus dicat parcamus huic quia sibi non parcit ignoscamus quia agnoscit peccatum suum de celo ergo iustitia prospexit id est a Deo data est iustificatio confitenti.
et iustitia de celo 
interl.|  celorum
prospexit. 
interl.|  proveniet
marg.| marg. 
interl.|  de celo est iustitia
Numérotation du verset  84,13 XIII
Etenim Dominus dabit benignitatem \
interl.|  vel suavitatem
interl.|  id est affectum bonum ut delectet bene agere
et terra nostra 
interl.|  etiam sic
interl.|  vel Maria Christum vel nos opera bona
dabit fructum suum. 
Numérotation du verset  84,14 XIV
Iustitia ante eum 
interl.|  ante principem gladius
marg.|  IUSTITIA  ANTE  EUM. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Prima hominis iustitia est ut se puniat malum et hec est via Deo ut veniat ad eum qui sua peccata odit iam incipit esse Deo similis qui similiter ea odit unde Iohannes : parate viam Domino confitendo penitendo. Et Isaias : eiicite lapides de plateis id est peccata de cordibus vestris et ipse veniens et visitans ponet in via gressus.
ambulabit 
AMBULABIT. Accrescet vel precurret parans ei viam et Dominus in via parata ponet gressus.
et 
interl.|  ipse
ponet in via gressus suos. 
interl.|  Hieronymus HIERONYMUS. impolluta namque via eius




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria ( 84), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 21/04/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber26_6.xml&chapitre=26_6_84)