initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<26_6. Psalmi 80-96*>

Psalmus 85

Numérotation du verset  85,1 
Oratio David. 
marg.|  ORATIO  DAVID. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Psalmus iste secundus eorum est qui orationis nomine intitulantur. In quo Christus Dei Filius et hominis unus Deus cum Patre unus homo cum hominibus orat in forma servi qui oratur a nobis in forma Dei. Orat pro nobis ut sacerdos noster. Orat in nobis ut caput nostrum. Oratur a nobis ut Deus noster.
marg.|  CASSIODORUS. Christi oratio fidelium est instructio cuius omnis actio Christiani est lectio. Nostra autem oratio peccatorum est ablutio. Sic oravit Christus sicut et crucem tulit pro nostra scilicet non pro sua neccessitate. Sicut et flevit Lazarum ut doceret nos habere caritatem proximi. Sicut etiam fugit ut comprimeret audaciam stulte et inconsulte temeritatis.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Hec dicit Christus in nobis et nos in illo.
marg.|  CASSIODORUS. Orat ascendendo unde concludit omnes gentes adoraturas.

1 Oratio Ps-G (A I V W ΩS) Rusch cum Ps-R ] + ipsi Ps-G | Oratio David] In finem filiis Chore psalmus David, vox apostolica de novello populo D30
Numérotation du verset  85,I 
Inclina Domine 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. altus infirmo
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. humili appropinqua
interl.|  comple desideria mea
quoniam inops 
interl.|  diviti non inclinat
interl.|  ab alio non habens opem
et pauper 
interl.|  per me
sum ego. 
Numérotation du verset  85,2 II
Custodi 
interl.|  in hoc audi
interl.|  ab omnibus scandalis
animam meam 
interl.|  contra insidiatores
quoniam sanctus sum \ salvum fac 
interl.|  quia non est ex homine salus
marg.|  QUONIAM  SANCTUS  SUM. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Christus proprie sanctus sanctificans. Sui sancti sanctificati in baptismo, iuxta illud : « Sancti estote quia et ego sanctus sum ». Totus itaque Christus sanctus et unus sanctus. Sed aliter caput aliter membra. Totus ergo Christus non incongrue dicit. Quoniam ego sanctus sum. Non est hoc dicere superbia elati sed confessio non ingrati vide ascensum pauper sanctus sperans clamans levatus ad Deum. Congrua est etiam verborum collatio. Inclina pauperi custodi sanctum salva sperantem miserere clamantis letifica levatum.

Lv. 11, 44 ; Lv. 19, 2.
servum tuum 
interl.|  non liberum suum ut fuit Adam
Deus meus sperantem in te. 
interl.|  non est superbus sanctus
Numérotation du verset  85,3 III
Miserere mei Domine quoniam ad te clamavi tota die \
interl.|  non una tantum sed
interl.|  id est omni tempore

clamavi Ps-G (V D ΩS) Rusch cum Ps-R ] clamabo Ed1455 Clementina Ps-G
Numérotation du verset  85,4 
letifica animam 
interl.|  in passione tristem
servi tui \ quoniam ad te Domine 
interl.|  ubi letitia in terra amaritudo
animam meam levavi. 
interl.|  ipsam quam affectus bonus levat
Numérotation du verset  85,5 IV
Quoniam 
interl.|  levavi et ita potui
tu Domine suavis \
interl.|  tuis
interl.|  ideo iocunda me affectum tedio mundane amaritudinis
et mitis 
interl.|  his quos expectas
marg.|  MITIS. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Portans hominem donec perficiat eum quia avolaret a se nisi a Domino portaretur. Multa enim aguntur in corde humano quibus male movetur quemadmodum implorationes impediuntur vanis cogitationibus ita ut vix stet cor ad Deum suum ut loquatur ei orando. Quando enim oras Dei loqueris quando legis Deus loquitur tibi. Surrepentibus autem phantasmatibus malarum cogitationum quodammodo cor hominis fugit a se nec invenit #causa cellos quibus se includat aut obices quibus retineat avolationes suas et vagos motus contra quod David dicit : Inveni cor meum ut orarem ad te quod solum audit Deus. Invenisse se dicit cor suum quasi solleret ab eo fugere et ille sequi quasi fugitivum. Quod invenit homo quando morientibus muscis eiectis que perdunt suavitatem unguenti totus affectus cordis ad adorandum Deum coligitur portat autem Deus hominem et expectat dum vagatur cum nondum sit perfectus.
et multe misericordie 
interl.|  contra abundantem iniquitatem
omnibus 
interl.|  nullus excipitur
invocantibus te. 
interl.|  non aliud a te
interl.|  ideo
Numérotation du verset  85,6 V
Auribus 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. magnus orantis affectus
interl.|  id est non exeat de auribus tuis fige illam ibi
percipe Domine orationem meam \ et intende voci deprecationis mee. 
marg.|  AURIBUS  PERCIPE. CASSIODORUS. Vide ordinem orationis prius fuit ut vox supplicationis ascenderet cum dixit. Inclina aurem tuam et deinde rogatus audiret cum dixit. Exaudi me. Nunc vero addit auribus percipe. Non transitorie suscipi petit sed quasi in sinu Dei recondi sicut per aures aliquid infigitur cordi unde subdit Et intende ut intentus animus tuus aperiat auditum deprecationi mee.

deprecationis Ps-G ( plerique codd. edd. ) Rusch ] orationis Ps-G
Numérotation du verset  85,7 VI
In die tribulationis mee 
interl.|  causa audiendi
interl.|  quando adversitas imminet
interl.|  que semper est in peregrinatione donec seipsum det videndum
marg.|  TRIBULATIONIS. AUGUSTINUS. CASSIODORUS. Cum enixius clamatur. Supra clamavi tota die hic facit augmentum quia magis in tribulatione clamatur. Ideo dicit se clamasse quia exauditus est cum clamor soleat precedere exauditionem. Et est perversio in sanctis congrua qui et ante clamorem et post exaudiuntur. Et quia exaudisti omnes gentes quascumque fecisti venient quia non est similis tui in diis Domine.
clamavi ad te \ quia exaudisti me. 
Numérotation du verset  85,8 VII
Non est similis tui 
interl.|  gentes non invenient in diis suis similem in essentia vel operatione tibi

Non Ps-G ] Nonne Rusch tantum
in diis Domine \
interl.|  quocumque modo accipiantur
et non est secundum opera tua. 
interl.|  et ideo
Numérotation du verset  85,9 IX
Omnes gentes 
interl.|  de omnibus gentibus
quascumque fecisti venient 
interl.|  a suo cultu ad cultum tuum
marg.|  QUASCUMQUE  FECISTI. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Si est gens quam non fecit Deus illa non adorabit annuntiat Ecclesiam ubique diffusam quod modo impletum est. Et nota quia ut ait Scriptura. In lata gente gloria regis in diminutione populi principis contritio sequitur. Et glorificabunt etc.
et adorabunt coram te Domine \ et glorificabunt {t. 2 : Erfurt, f. 283rb ; facsim., p. 565b} [Rusch, f.  283rb ] nomen tuum. 
interl.|  predicabunt quam nominabilis es
interl.|  vel honorabuntur ex tuo nomine
Numérotation du verset  85,10 X
Quoniam 
interl.|  non est similis tibi
magnus es tu 
interl.|  quod non alius
et faciens mirabilia \
interl.|  secundum opera tua
tu es Deus solus. 
interl.|  nullus alius
marg.|  TU  ES  DEUS  SOLUS. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Vel tu solus magnus contra futuros qui se dicunt magnos et deos.
Numérotation du verset  85,11 XI
Deduc 
interl.|  gnetes venient quod ut possint
interl.|  deductio convenit proficienti
marg.|  DOMINE  DEDUC. CASSIODORUS. Orat pro omnibus iam adorantibus. Et loquitur in membris.
marg.|  CASSIODORUS. Domine deduc. Aliud est duci ad viam et aliud est duci in via ne in ea cadatur ubique egent homines adiuvari sive sint in via sive extra viam via autem Christus est qui dicit : « Ego sum via, veritas et vita ».

Io. 14, 6.
me 
interl.|  meos
Domine in via tua \
interl.|  quam ingressus sum
et ingrediar 
interl.|  proficiam ulterius te ducente
interl.|  vel ambulabo
in veritate tua 
interl.|  hec est via
letetur cor meum ut timeat 
interl.|  ita tamen
marg.|  LETETUR  ET  TIMEAT. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. In timore mundano precedit causa periculi vel angustie sed in timore Dei letitia utraque miscenda sunt ut et sub spe timeamus et sub timore letemur timor est in iocunditate nunc in futuro iocunditas sine timore ubi plena securitas que non modo. Iocunditas modo trahit et timore via recedere non sinit utraque ergo sunt habenda. He sunt due mole inter quas molitur christianus ut fiat panis Christi scilicet spes et timor unde in Deuteronomio dictum est. Non accipias loco pignoris superiorem vel inferiorem molam. Superior mola spes est interior timor. Non est igitur hec sine illa accipienda. Qui enim sperat et non timet negligens est. Qui autem timet et non sperat depressus est.
nomen tuum. 
Numérotation du verset  85,12 XII
Confitebor 
interl.|  deductus
tibi Domine Deus meus in toto corde meo \
interl.|  ille in toto corde confitetur qui totam spem ponit in Domino
et glorificabo 
interl.|  cum sanctis
nomen tuum in eternum. 
interl.|  in eterna beatitudine
Numérotation du verset  85,13 XIII
Quia misericordia tua magna est 
interl.|  iuxta illud omne datum optimum omne donum perfectum
super me \ et eruisti animam meam ex inferno inferiori. 
interl.|  in hoc magna misericordia est
interl.|  magna miseria eruisti de inferno tamen
marg.|  EX  INFERNO  INFERIORI. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Per hoc intelligimus tamquam duo inferna esse inferius et superius. Nam unde inferius diceretur nisi quia esset infernum superius. Celestis ergo habitatio angelorum ubi est vita ineffabilium gaudiorum ubi immortalitas et incorruptio superna est. Terrena ubi caro et sanguis decessio et successio mutabilitas et mortalitas inferius est. Ab hac terrena itur in infernum inferius unde eruit Deus animas misso Filio etenim propter ista duo inferna missus est Filius Dei undique liberans ad hoc nascendo. Ab illo moriendo vel in ipso inferno inferiori est pars impiorum inferior unde dives levat oculos ad Abraham qui cum aliis iustis erat quasi in ora et in limbo inferni tamquam in superiori a qua liberatur qui a peccatis liberatus illuc non mittitur hec sunt opiniones non assertiones.
Numérotation du verset  85,14 XIV
Deus iniqui 
interl.|  pervertentes legem scilicet Iudei
marg.|  DEUS  INIQUI. CASSIODORUS. Item pro se orat facta mentione passionis sue et glorie unde habent hi pro quibus oravit multam misericordiam et eruuntur de inferno.
insurrexerunt 
interl.|  ut reum me dicerent
super me 
interl.|  totum Christum
et synagoga potentium 
interl.|  congregatio superborum
quesierunt 
interl.|  dolosis consiliis
animam meam et non proposuerunt te 
interl.|  addit quod sceleratis mentibus semper provenit
interl.|  non intellexerunt Deum ut homini parcerent
in conspectu suo. 
Numérotation du verset  85,15 XV
Et tu Domine 
interl.|  ipsi ita
Deus miserator 
interl.|  actu
et misericors \
interl.|  natura
patiens 
interl.|  malos expectans
et multe misericordie 
interl.|  conversis
et verax. 
interl.|  in promissis vel meritis respondens
Numérotation du verset  85,16 XVI
Respice in me 
interl.|  hominem
et miserere mei \
interl.|  mortalis
da imperium tuum 
interl.|  potestatem iudicii
marg.|  DA  IMPERIUM. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Quasi transeat tempus patientie veniat tempus iudicii unde non tantum Christus sed et sancti sedebunt iudices qui sunt filii ancille id est Ecclesie.
puero tuo \
interl.|  mihi Christo
interl.|  innocenti
et salvum fac 
interl.|  suscita
filium 
interl.|  a morte
ancille tue. 
interl.|  Marie que dixit ecce ancilla Domini
Numérotation du verset  85,17 XVII
Fac mecum 
interl.|  quasi quod dabit permaneat
marg.|  FAC  MECUM. Remigius AutissiodorensisREMIGIUS. Quasi et ego Deus tecum facio. Nam Christus secundum quod Deus resuscitavit se hominem.
signum 
interl.|  resurrectionis signum Ione quod iam in capite fiet et in membris
in bonum 
marg.|  SIGNUM  IN  BONUM. Remigius AutissiodorensisREMIGIUS. Fac insignem resurrectionem capitis et membrorum ut aliis prosit ut Iudei videant hoc quod adiuvisti in his que feci. Et consolatus es in his que passus sum.
marg.|  Remigius AutissiodorensisREMIGIUS. Resurrectio est signum in bono per quam et virtus Dei declaratur et spes credentium firmatur.

bonum Ed1455 Rusch Clementina ] bono Ps-G
ut videant qui oderunt me et confundantur \
interl.|  in iudicio perniciose qui modo nolunt salubriter confundi

ut Ps-G (plerique codd. edd.) Rusch cum Ps-R] et Ps-G
quoniam tu Domine adiuvasti me 
interl.|  in certamine
et consolatus es me. 
interl.|  in tristitia que hic est in his scilicet que passus sum




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria ( 85), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 23/02/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber26_6.xml&chapitre=26_6_85)