initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<26_6. Psalmi 80-96*>

Psalmus 93

Numérotation du verset  93,1 
interl.| interl.| est||
interl.| interl.| habitus||
marg.| marg.| Cantatus istse psalmus in matutinis laudibus ante alios quia Christi laudem et laudis locos plenissime licet brevibus verbis continet.||
marg.| marg.| PSALMUS  DAVID. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Infirmis qui et murmurant corde in Deum vel verbis videtur Deus hic presentia negligere ubi indiscrete bona et mala bonis etmalis dantur et amplius bona malis mala bonis. Vel videtur eque bonos et malos habere vel amplius malis favere propter hoc homines vel mala agunt aperte similes leoni. Vel si timore hominum non audent intus habent similes lupo et inventa occasione non mali fiunt sed quid erant produnt. Lupus et leo non similiter nocent sed similiter cupiunt. Equa voluntas sed ille timet canen istenon timet hos murmurantes corde vel erumpentes in dicta vel in facta curat hic psalmus totus docens patientiam.||
quarta sabbati
interl.| interl.| id est agens de patientia sanctorum qui significantur per luminaria facta quarta sabbati||
marg.| marg.| QUARTO  SABBATI. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Quo die fecit Deus luminaria. Solem in potestatem diei et lumina et stellas in potestatem noctis hi sunt sancti qui lucent in medio nationis prave sine murmuratione fixi in celo unde despiciunt que in terra fiunt.||
marg.| marg.| Primo assumens propheta querimoniam infirmorum cur pecccatores gloriantur premittit unde salvetur quia Dominus est in eos vindicaturus unde monet ad patientiam.||

Codd. : (Ps. 93) : ω1 P3255 ; Rusch Ps-G | quarta Ps-R Ps-G] quarto Rusch Ed1530 tantum| Psalmus... sabbati] Laus cantici ipsi David. Vox Ecclesie de regno Christi D30 (cf. Ps. 94, 1)
Numérotation du verset  93,I 
Deus ultionum 
interl.| interl.| non putabatur vindicare in malos sed vere vindicat quia||
marg.| marg.| DEUS  ULTIONUM. Ne festines alium puniri si te lesit sicut nolles puniri alio rogante quem lesisti et si ille peccat in te ne pecces deterius blasphemans Deum nec optes vindictam que si venerit forsan te prius inveniet.||
interl.| interl.| repetit ut amplius confirmet||
libere egit. 
interl.| interl.| vel fidenter||
interl.| interl.| in carne laquens nulli pepercit vitia omnium medicus secuit. Quid ergo in iudicio faciet utique qui iudicandus non pepercit eis in verbo iudicaturus non parcet in facto et si quia fidenter egit occiderunt eum Iudei exaltare ut iam contra te nihil possint||
marg.| marg.| LIBERE  EGIT. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Tempore infirmitatis ut quando in templo docuit tamquam potestatem habens quia nec veritati eius nec potestati eius potest obviari et quia ita tunc nunc exaltare quia usquequo peccatores.||
Numérotation du verset  93,2 II
Exaltare qui iudicas terram \ redde retributionem superbis. 
interl.| interl.| non his qui penitent||
Numérotation du verset  93,3 III
Usquequo 
interl.| interl.| reddes||
peccatores Domine \
interl.| interl.| sed quando querit pro te ut in illo invenias quod nescis||
usquequo peccatores 
interl.| interl.| CASSIODORUS. repetitio dolorem expectationis significat quia bonis gravis est iactantia malorum||
gloriabuntur. 
interl.| interl.| non modo placebunt|
Numérotation du verset  93,4 IV
Effabuntur’ 
interl.| interl.| palam dicent||
et loquentur 
interl.| interl.| contra Deum dicentes non curat hec vel placent ei que facimus||
iniquitatem \
marg.| marg.| EFFABUNTUR. CASSIODORUS. Exponit eorum peccata.  effabuntur omnes pravas cogitationes efferunt, vel publicas persuasiones  et lo<quentur> sunt iniquitatem id est privatas persuasiones ne quod tempus vacuum sit a culpa procedit exaggerando.  Loquentur omnes qui operantur etc.||
marg.| marg.| Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Effabuntur. Vel respondent id est habent quod respondeant iuste arguenti dicentes cur non faceret quod libet. Ego felix iustus vester miser est. Et hoc respondendo loquuntur iniqui dicentes Deum non curare hec.||
loquentur omnes 
interl.| interl.| exaggerat||
interl.| interl.| etiam||
qui operantur 
interl.| interl.| non solum loquuntur||
iniustitiam*.
interl.| interl.| hanc scilicet||
interl.| interl.| iniustitiam ||
marg.| marg.|+ Tacitas cogitationes vel etiam erumpantes in verba vel facta hominum contra Deum murmurantium quia boni a malis opprimantur mali floreant et ideo res humanas Deum non curare et frustra aliquem bene vivere putantium, talia vulnera curat iste psalmus qui hanc habet inscriptionem Psalmi : Ipsi David quarta sabbati. Quarto die fecit Deus lumimaria in celo. Luminaria in celo sunt sancti quorum “conversatio in celis est” et sunt in medio nationis prave et perverse lucentes sicut luminaria in mundo. Sicut enim luminaria peragunt itinera sua quamvis tanta mala videant fieri super terram, et etiam de se falsas criminationes ferant quod illa stella dicitur Mercurii, illa Saturni, illa Iovis, ita seculi viri qui sunt in supernis de supernis cogitant, patientes fiunt et quicquid in terra committitur non curant donec itinera sua peragant. Talibus ergo omnes felicitates malorum et labores iustorum pro nihilo sunt. Tales docet nos esse iste psalmus qui contra felicitates iniquorum et in laboribus iustorum patientiam docet. |   ||

Cf. Augustinus Hipponensis, Enarrationes in Psalmos (Ps. 93, 2), CCSL 39, p. 1302.23-25 ; : « Tacitas ergo cogitationes hominum tales, aut etiam erumpentes in uerba uel facta, curat iste psalmus, si curari uelint… » ; ibid..§ 3, p. 1302-1304 ; § 5, p. 1305.29-32 : « Hoc ipsum quod iam dudum dixi, quia illa stella mercurii est, et illa stella saturni est, et illa stella iouis est, conuicia fiunt stellis… ».

Codd. : Gr79 ; om. Rusch

iniustitiam Ps-G D30 ω1 P3255] iniquitatem Ps-G (F* K) Gr79 Rusch cum Ps-Med.
Numérotation du verset  93,5 V
Populum tuum 
interl.| interl.| iustofs in quos volunt superbire||
Domine humiliaverunt \ et hereditatem tuam 
interl.| interl.| determinat populum||
interl.| interl.| hec est populus||
vexaverunt. 
interl.| interl.| non perdiderunt||
Numérotation du verset  93,6 VI
Viduam et advenam 
interl.| interl.| peregrinum||
marg.| marg.| VIDUAM ET  ADVENAM. CASSIODORUS. Hos Deus tuetur et precipit adiuvari et ita maius crimen. Vel typice per viduam illi significantur quibus error maritus mortuus. Advenas dicitur et qui non querunt hic manentem civitatem. Et pupillos sine patre diabolo et matre concupiscentia.||
interfecerunt \ et pupillos occiderunt. 
Numérotation du verset  93,7 VII
Et 
interl.| interl.| ecce blasphemiam||
dixerunt non videbit Dominus \
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. hoc dicit quia modo tacet non vindicando et putat ei placere||
nec intelliget 
interl.| interl.| vel si videt non apponet cordi non curat||
marg.| marg.| NEC  INTELLIGET. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Quasi non attendet ista negligit ista nec attendit ut videat non me curat Deus quid agam.||
Deus Iacob. 
interl.| interl.| id est Christianorum de quo non deberent hec dicere||
interl.| interl.| vos mali ita dicitis||
interl.| interl.| sed o peccatores||
Numérotation du verset  93,8 VIII
Intelligite 
marg.| marg.| INTELLIGITE. CASSIODORUS. Secunda pars contra blasphemos invehitur ostendens Deum hec scire et curare prudenter et iuste de malis quibus foditur fovea et bonis qui patientes efficiuntur disponendo. Quod consilium suum malis incognitum suis amicis aperit.||
insipientes 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. qui estis quorum pedes nutant emulando prosperantes in malis||

insipientes Ps-G (ΨB² D plerique codd., edd.) Ω ω1 P3255 Rusch] qui insipientes estis Ps-G (R F Cava I V)
in populo \
interl.| interl.| in numero populorum||
interl.| interl.| CASSIODORUS. qui plublice docent quod male didicerunt||
et stulti 
interl.| interl.| improvidi et si scitis||
interl.| interl.| nescii||
marg.| marg.| STULTI. CASSIODORUS. Qui aperte blasphemant dicentes Deum non videre. Vel ita. Vos insipientes id est nescii intelligite qui iam bene vivendo estis in populo id est in numero bonorum. Et vos stulti id est improvidi et si scitis aliquando sapite.||
aliquando sapite. 
Numérotation du verset  93,9 IX
Qui 
interl.| interl.| istud||
interl.| interl.| qui tibi fecit unde audias non habet unde audiat||
plantavit aurem non audiet \
interl.| interl.| non dico non habet aurem quia virtutes has habet sed non membra||
aut qui finxit 
interl.| interl.| nulli tatum dent quantum in se habet||
oculum non considerat ? 
interl.| interl.| quasi utique considerat||
Numérotation du verset  93,10 X
Qui corripit gentes 
marg.| marg.| QUI  CORRIPIT. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Quotidie pro originali nonne arguet pro superadditis.||
marg.| marg.| VEL  QUI  ERUDIT. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Propter quam eruditionem misit Filium suum Deus et ante ipsum et post servos id est apostolos et prophetas. Non ergo iudicabit quibus sermonem premisit. Magister in schola erudiens committit tibi ut reddas sic Deus exiget quod seminavit. Qui enim modo accipimus postea statuemur ante magistrum ut reddamus rationem de omnibus unde apostolus. Omnes astabimus ante tribunal Christi ut recipiat unusquisque etc.||
{t. 2 : Erfurt, f. 288va ; facsim., p. 576a} [Rusch, f.  288va ] non arguet \ qui docet hominem scientiam ? 
interl.| interl.| ipse nescit qui te scire facit quasi absit hoc||

qui Ps-G D30 ω1 P3255] aut praem. Rusch tantum cum Ps-R (H²), et praem. Ps-G (Q) ΩS
Numérotation du verset  93,11 XI
Dominus scit 
interl.| interl.| etiam||
marg.| marg.| DOMINUS  SCIT. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Tu vero nescis cogitationes Dei quoniam iuste sunt sed amicis factis prodit Deus consilium suum cur malis parcit.||
cogitationes hominum \
interl.| interl.| vere scit quia||
quoniam vane sunt. 
interl.| interl.| ideo has relinquite ut comprehendatis cogitatione Dei que sapientes sunt quas comprehendit qui est in firmamento celi||
marg.| marg.| QUONIAM  VANE. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Talium cogitationes vane sunt quod ipsi per se non possunt scire sed Dominus novit esse vanas.||
Numérotation du verset  93,12 XII
Beatus homo quem tu erudieris 
interl.| interl.| ut puerum||
interl.| interl.| per tribulationes||
marg.| marg.| BEATUS  HOMO. CASSIODORUS. Isti sunt vani, sed beatus qui celesti doctrina firmatur et hi qui sic erudiuntur sunt quasi luminaria in celo. Lex enim Dei celum est in quo luminaria fixa, id est sancti meditando in lege, ne moveri queant. De hoc celo alibi dicitur : « Extendit celum sicut pellem ». Hic enim liber Dei ut pellis extenditur ut in eo legatur quod modo necesse est discituris hominibus, cum autem in futuro omnes scient Deum cel<um> ut li<brum> pli<caturum>.||

Cf. Cassiodorus, Expositio Psalmorum (Ps. 93), CCSL 98, lin. 179 sqq. : « Contra vanos bene ponitur, beatus; nam sicut illi caducis cogitationibus illuduntur, ita isti doctrinae caelestis veritate firmantur. Venit ergo ad illos quos in titulo psalmi caeli luminaribus comparavit ».
Ps. 103, 2.
celum ut librum plicaturum] Sententialiter ; cf. « Celum sicut liber plicabitur » ; Is. 34, 4 : « Et conplicabuntur sicut liber caeli et omnis militia eorum defluet, sicut defluit folium de vinea et de ficu », ut ref. v. g . Firmicus Maternus (pseudo) [408/410 circa], Consultationes Zacchei christiani et Apollonii philosophi [CPL 0103], lib. 3, c. 10 (Oratio Apollonii), § 4, Sources Chrétiennes, 401-402, ed. I.-L. Feiertag - W. Steinmann, 1994), t. 2, p. 236.19 : « ... ut cum te levaveris confringere terram, cum sicut liber plicabitur caelum terribili que incendio cuncta soluentur... » ; Germanus Parisiensis (pseudo), Epistulae de ordine sacrae oblationis et de diversis charismatibus Ecclesiae (Expositio brevis antiquae liturgiae Gallicanae), ep. 1, c. 18, p. 348.189 : « Nomina autem defunctorum ideo hora illa recitantur qua palleo tolletur, quia tunc erit resurrectio mortuorum, quando adveniente Christo caelum sicut liber plicabitur ». Cf. Glosa ordinaria (Gn., Prothemata § 19 ; Ps. 93, 12 marg.). < Non habet > Vetus latina database.
Domine \ et de lege tua 
interl.| interl.| non de vanitate||
marg.| marg.| ET DE LEGE. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Ex lege dice patientiam donec fodiatur non est tuum scire quomodo et cur foditur illi.||
docueris eum. 
interl.| interl.| ut adultum||
Numérotation du verset  93,13 XIII
Ut mitiges ei 
interl.| interl.| ut patienter ferant quiquid hic agitur sicut luminaria celi placide peragant cursus suos quidquid in terra agatur vel ab hominibus in ea id est contra ea dicatur||

Ut] et ΦV Ed1455
a diebus malis \
interl.| interl.| quibus florent mali laborant boni||
donec fodiatur peccatori fovea. 
marg.| marg.| DONEC  FODIATUR. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Felicitas malorum fovea est labor bonorum flagellum Patris felicitas est fovea quia cum parcit Deus per impunitatem fit homo elatus et cum putat se altum cadit.||
marg.| marg.| FODIATUR  FOVEA. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Ecce consilium Dei ideo parcit malis ut fodiatur fovea eis. Adhuc foditur et tu iam vis sepelire eum nimis festinas.||
marg.| marg.| PECCATORI. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Non omni sed superbo ut supra. Redde retributionem superbis scilicet non publicano confitenti sed Phariseo. Superbus est qui non humiliatur ad penitentiam deinde qui sibi dat bona si qua habet vel si ea Deo tribuit insulta eis qui non habent et se super eos extollit. Ergo prius humiliare ad penitendum post si bene vivis age gratias ei a quo habes nec alium despicias.||
Numérotation du verset  93,14 XIV
Quia 
interl.| interl.| si illi fovea foditur quid mihi qui laboro||
interl.| interl.| mitiges||
non repellet Dominus 
interl.| interl.| ut abiectum||
interl.| interl.| et si exercet ut det hereditatem||

repellet D30 Cor2 Ps-G
plebem suam \ et hereditatem suam non derelinquet. 
interl.| interl.| ut inadiutam||
Numérotation du verset  93,15 XV
Quoadusque iustitia convertatur in iudicium \
interl.| interl.| modo iusti et ideo iudicaturi||
interl.| interl.| tunc iudices sed ne dubites qui sunt isti querit et solvit omnes qui recto corde qui sine errore||

iustitia D30 Cor2 (alii secundum greum) ω1 P3255
et qui 
interl.| interl.| vel et qui habent eam id est iustitiam sunt omnes recto corde id est hoc volunt quod Deus vult scilicet expectare malos est huiusmodi sed quomodo ego ero rectus cui tot obsunt||
iuxta illam omnes qui recto sunt corde10 

iuxta illam Cor2 (alii secundum grecum) ω1 P3255 Rusch Ps-G] iuxta illa Cor2 (in antiq. videlicet iustitiam et iudicium)10  corde] + diapsalma Ps-G
Numérotation du verset  93,16 XVI
Quis consurget mihi 
interl.| interl.| pro me||
marg.| marg.| QUIS  CONSURGET. CASSIODORUS. Tertia pars ubi dicit quod fluctuatio sit iustis et fluctus seculi id est mala per iniquos ut puncti clament ad Deum et nihil aliud eis placeat et tunc gratior fit liberatio.||
marg.| marg.| Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Quis consurget. Quasi undique multi suadent mala nescientes quomodo iuste hec mundana regat Deus. Sed quis consurget ? quasi fluctuo prope vincor quocumque respicio occurrunt mihi mala sed unde vincam ? nisi quia Dominus.||
adversus malignantes \
interl.| interl.| demones||
aut quis 
interl.| interl.| quasi diceret nullus. Nisi Dominus etc.||
stabit 
interl.| interl.| perseverabit||
marg.| marg.| STABIT. CASSIODORUS. In acie patiens sed quia ille vincit qui vim sustinet perdit qui ferit.||
mecum adversus operantes iniquitatem ?
Numérotation du verset  93,17 XVII
Nisi 
interl.| interl.| homo non potest sed Dominus quod per effectum ostendit||
quia Dominus adiuvit me \ paulo minus 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. iam nutabat iam prope consentiebat malis||
interl.| interl.| pene consensit vel consenserat impiis||
marg.| marg.| NISI  QUIA  DOMINUS. CASSIODORUS. Vanis persuasionibus poterat decipi nisi {t. 2 : Erfurt, f. 288vb ; facsim., p. 576b} [Rusch, f.  288vb ] Dominus liberaret.||
marg.| marg.| ADIUVIT. Sicut Petrum liberavit Dominus super aquam ambulantem ne mergeretur qui Domino dixit : « Domine si tu es iube me venire ad te ».||
marg.| marg.| Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. ut Christus sua potestate calcat capita superborum et fluctus seculi ita iussu eius Petrus, id est Ecclesia, sed ex humana infirmitate titubat et clamat : Domine pereo et misericordia manum porrigit sicut Dominus Petro dixit :"Modice fidei cur dubitasti ?" Pericula dulciorem faciunt libertatem ; unde subdit : « Consolationes tue letificaverunt animam meam ».||

Mt. 14, 28.
Cf. Mt. 14, 31.
Ps. 93, 19.
habitasset11 
interl.| interl.| vel habitavit ||
interl.| interl.| vel habitaverat ||

11  habitasset Ps-G (ΨB² V D) Ω ω1 P3255 Ed1455 ... Clementina Rusch cum Ps-R (U)] habitavit Ps-G
in inferno 
interl.| interl.| in fovea que paratur peccatori||
anima mea. 
interl.| interl.| sed||
Numérotation du verset  93,18 XVIII
Si 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. ecce quomodo confessionem amat Deus confitere motum et evadis.||
interl.| interl.| CASSIODORUS. mox ut culpa iudici non negatur liberat||
dicebam motus est pes meus \ misericordia {t. 2 : Erfurt, f. 288vb ; facsim., p. 576b} [Rusch, f.  288vb ] tua Domine adiuvabat me. 
interl.| interl.| et||
Numérotation du verset  93,19 XIX
Secundum 
interl.| interl.| contra mala seculi consolatio que tunc letior||
multitudinem dolorum meorum 
interl.| interl.| multi dolores et amari sed multe consolationes et suaves non desunt laboranti||
in corde meo \ consolationes tue letificaverunt animam meam. 
interl.| interl.| et si corpus uritur||
marg.| marg.| IN CORDE. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Salubres cogitationes significat ut scilicet cum eternas retributiones cogitaret mala temporalia despiceret.||
interl.| interl.| sed||
Numérotation du verset  93,20 XX
Numquid adheret tibi sedes iniquitatis12   :
marg.| marg.| NUMQUID  ADHERET. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Nemo iniquus sedet tecum et cum nihil his tecum. Ad quid ergo fiunt ? ut de eis pungas et puncti ad te clament et demum hi pereant que his tribus versibus subsequentibus ostenduntur.||
marg.| marg.| SEDES  INIQUITATIS. CASSIODORUS. Est possessio mundi cum amore que non heret Deo qui suos precipit hec fugere.||

12  adheret Ps-G (plerique codd., edd.) Rusch cum Ps-R] aderit Ps-G | sedes Ps-G (plerique codd., edd.) ω1 P3255 Rusch] sedis Ps-G
qui fingis 
interl.| interl.| id est facis||
interl.| interl.| vel formas||
marg.| marg.| QUI  FINGIS. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Ex hoc intelligo quod non heret tibi iniquus quia nec nobis pepercisti. Modo incipit iudicium a domo Dei et si flagellantur filii quid debent sperare servi nequissimi. Si initium a nobis quis finis eorum qui non credunt evangelio. Et item si iustus vix salvabitur impius et peccator ubi parebunt.||
marg.| marg.| FINGIS. Formas. Dolor enim alius formatus. Alius informis. Formatus qui erudit et emendat et ille dolor est preceptum. Sed alter est informis.||
laborem13 
interl.| interl.| vel : dolorem 14  ||
marg.| marg.| VEL  DOLOREM. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Id est de dolore vel labore preceptum nobis facis ut ipse dolor vel labor preceptum sit nobis. Labor pretium est regni Dei quo ipsum venale ematur. Ideo precipit Deus laborem et dolorem ut non sit homo sine timore ne amet aliquid aliud oblitus veri boni. In tranquillo enim dormit Christus et tunc surgit fluctus in quo excitatur.||

13  laborem Ps-G (Q* plerique codd., edd.) D30 Hi ω1 Pagnini] dolorem Ps-G (R F C I Q² ΦRGV U) Ps-R Cor2 (hebr. et antiq. et Ieron. habent dolorem sicut supra Ps. 7, 15 : concepit dolorem; tale est ibi Ieron. sed grecus habet laborem sed primis standum) ( עָמָ֣ל κόπον)
14  dolorem] corr., laborem Rusch cum Ps-H
in precepto. 
Numérotation du verset  93,21 XXI
Captabunt 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. ita fingis de malis nos exerces et erudis||
interl.| interl.| quia vera non possunt falsa crimina obiiciunt||
in animam iusti \
interl.| interl.| cum animam non possunt||
et sanguinem innocentem condemnabunt15 
interl.| interl.| quod sceleribus competit||

15  condemnabunt ω1 Ps-G] condempnabunt ω1 (postea exp. p) P3255
Numérotation du verset  93,22 XXII
Et factus est mihi Dominus in refugium16   \ 
interl.| interl.| ut securus sim||
marg.| marg.| ET FACTUS  EST. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Quare ? quia si non periclitareris non quereres refugium pungeris dolore ut queras remedium recedit spes seculi et venit spes Dei.||

16  mihi Dominus Ps-G (ΦRP ΨB D edd.) ω1 P3255 ΩS Rusch)] inv. Ps-G
et Deus meus in adiutorium17   
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. ne in spe deficiamus sed sperata consequamur||

17  adiutorium Ps-G (plerique codd., edd.) D30 Rusch] adiutorem Ps-G
spei mee. 
interl.| interl.| nondum venit res||
Numérotation du verset  93,23 XXIII
Et 
interl.| interl.| hoc fine omnis dubitatio curatur nam non negligit Deus sed opportuno tempore retribuit||
reddet illis iniquitatem ipsorum+ et in malitia eorum 
interl.| interl.| non secundum quod de eis nobis prestat sed secundum quod intenderunt||
disperdet eos \
interl.| interl.| a suo regno separabit ubi incomprehensibilis miseria||
disperdet illos 
interl.| interl.| inquam||
interl.| interl.| qui poterit||
Dominus Deus noster.18   

18  < divisio. > ipsorum+... eorum\... eos ω1 P3255] ipsorum\... eorum... eos’ D30




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria ( 93), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 23/08/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber26_6.xml&chapitre=26_6_93)